DE ADOPTIONI. ET EMANCIPAT. ET aliis modis qvibvs pat. pote. solvitvr. tit. vii.

Section
ADOPTIONVM antiquitus frequens vsus, dum earum iura religiosè habita sunt, & incorrupta mansere. Adoptabant ferme hi, quibus vel natura filios non dedisset, vel datos, fors ademisset, vt familiarum nomina & sacra priuata, quæ pontificum legibus perpetua esse iubebantur, naturalibus deficientibus, per adoptiuos conseruarentur. Id & ad memoiam memoriam sibi in posterum gloriosum, & ad præsentis status solatium ac decus conducibile existimabant: orbitatis miseriis, ac insidiarum occasionibus sublatis, quę quæ aduersus orbos non raro intenderentur. Denique Rom. Imperium à C. Cæsare in Augustum, ab Augusto in Tiberium à Tiberio in Caligulam Germanici filium (quem & ipsum olim Imperatorem destinatum, iussu Augusti Tiberius adoptauerat. Instit. eod. tit. in princ.) à Claudio mox in Neronem adoptionis iure, translatis opibus, & continuata potentia descendit. Nec liberis adoptiuis patres deserere, aut ad naturales mox redire liberum erat. Retinebantur quippe etiam inuiti coërceban| túrque iure patriæ potestatis. l. non potest. infra eodem titulo. Sed nec filij ipsi ab adoptiuis patribus expelli, aut inuiti emancipari poterat, nisi ex causa, quod & Bartolus credidit, in l. quidam cum filium. de verborum obligationibus. & Viglius probat. Institut. de exhæred. liber. in rubrica. Nec Græco more abdicari eos licebat, ne iterum alterentur, aut etiam vt ex toto à paterna familia abalienarentur, cùm abdicationum mos Romanis legibus improbatus fuerit, lege abdicatio. C. de patria potestate. Alciatus libro secundo dispunct. capi. vigesimooctauo. Viglius loco supradicto. Enimuerò sequutis temporibus, vt bene constituta omnia paulatim ferè ad vitium labuntur. Adoptionum incommoda quædam existere cœpere, dum vel ab adoptiuis patribus parùm constanti animo habiti filij exhæredarentur: quod facere semper licuit, etiam aduersus filios naturales, querelæ inofficiosi testamenti periculo imminente. Instit. de inofficio. testamen. in princip. d. l. quidam cùm filium. vel comminutis patrimoniis atque attritis operibus (quod luxu temporum non raro eueniebat) frustra hæredes scribebantur. Quamobrem tam naturalium, quàm adoptiuorum parentum hæreditatibus exclusi illusiq́ue sæpenumerò reperiebantur. Hac de causa Iustinianus Imperator, credo etiam ex eo quòd Christiana religione introducta, veterum familiarum inania sacra interierant: & propagandi nominis ratio inanem quandam gloriam, pietati nostræ non admodùm probatam continere videbatur, edita constitutione. l. penultima. C. de adopt. Quod primum ac præcipuum in adoptionibus fuerat, vt adoptiui in familiam transirent, id sustulit, aliáque induxit, quibus omnia ferè adoptionum iura perturbata sunt. Eam tamen adoptionis speciem, quæ arrogatio dicitur, in suo statu ac iure reliquit. Idcirco adoptio hodie perrarò fit: arrogatio sæpius. Nam si naturalem patrem habeat, quem adoptare cupimus, eum ante omnia emancipari curamus, vel certè speciali principis indulgentia, vt in potestatem nostram transeat, impetrari solet. Nec ferè aliter hodie ad adoptandum procedere solemus eos, qui in alterius potestate sunt. Quamobrem nouæ huius constitutionis abrogatione, non multum iacturæ fieret, nec nullo negotio princeps subleuaretur, specialibus rescriptis id tribuendi, quod veteribus legibus ex æquo omnibus concedebatur. Cæterùm cùm sit adoptio post naturam alter modus, quo iusti filij nobis effici possunt. Ideò cùm sub præcedenti titulo dictum sit, quomodò natura iusti filij nobis fiant, bona ratione subtexitur tractatus adoptionum. Quotuplex adoptio sit, quomodò, & apud quos fiat factáque dissoluatur: quæ illius vis & affectus sit, quos & à quibus adoptari liceat: omnia secundum veteris iuris autoritatem declarantur, atque explicantur. Sunt huius Rubricæ duæ partes: vna, de adoptionibus. altera, de emancipationibus. Quæ duæ res ideò coniunctim tractantur, quòd maximè inter se adgnatæ atque affines sunt. Nam hoc iure tum maximè soluitur potestas patris naturalis, cùm filius alteri in adoptionem datur. Sanè quod subiungitur: Et de aliis modis, quibus patria potestas soluitur. Id non vltra exequitur Imperator, quàm vt morte solui cōmemoret commemoret , vel patris, vel liberorũ liberorum . l. si quis. l. seq. infra eo. ti. ciuitatis quoq; quoque amissionẽ amissionem recenset. l. si paterfa. eo. Sed id quoq; quoque obiter, & velut aliud agens, quia scilicet de his modis, quibus patria potestas soluitur, ple| nius disseruerat, Institutionibus. Adoptionum iura, Pontificum & Augurum libris conscripta fuisse apparet, ex oratione Ciceronis ad Pontifices, pro domo sua. Certè non duodecim tabularum lex, non edictum prętoris prætoris vllum de adoptionibus relatum extat, sed moribus ciuitatis paulatim hoc ius introductuctum est, deinde scripto etiam comprehensum. Instit. de acquis. quæ fit per arrog. in princ. vbi dixi contra glo. & ibi etiam Theoph. notat. Posterioribus temporibus Senatusconsulta quędam quædam de his facta commemorantur Cornelio Tacito, Suetonio, & principum constitutionibus. l. penult. C. eod. tit. Inst. de acquis. per arrog. in princ. iusiurandum quod in arrogando iuraretur, à quinto Mutio pontifice maximo compositum fuisse, & Massurium Sabinum, qui Tiberij temporibus fuit, de adoptionibus quædam scripsisse, & comitia arrogationibus faciendis arbitris pontificibus haberi solita esse, Aul. Gellius scribit, libro v. capi. xix. Ad Massurij libros commentationes posteà scripsere Vlpianus & Paulus. Ideò frequentia ex vtriusque horum libris, qui ad Sabinum inscripti erant, capita sub hoc titulo referuntur.

L. II. gaivs Lib. I. Instit.

GEneralis &c. qvae species adoptionis dicitvr arrogatio: quia & is qui adoptat, rogatur, id est, interrogatur an velit eum quem adoptaturus sit, iustum sibi filium eße, & is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. Atqui arrogationem dictam esse, Aul. Gellius scribit, quia transitus hic in alienam familiam per populi rogationem fieret, lib. v. noct. att. cap. xix. Quin etiam eius rogationis verba refert hæc, Velitis iubeatis, vti l. Valerius. l. Titio, tam iure legéque filius sibi siet, quàm si ex eo patre matréque fami. eius natus esset, vtique ei necis vitę q́ue vitæ q́ue potestas siet, vt pariendo filio est. hoc ita, vt dixi, ita vos quirites rogo. Proptereà impulsos quosdam, deceptum hoc loco Caium nostrum existimasse, Alciatus scribit, libro nono παρέργων, capi. quinto. Existimat ipse ethymologiam à Caio excogitatam, quæ tempori suo magis conueniret: quia vetus mos rogationum iam inde à Tiberij temporibus exoleuerat. Ego vt rogationum morem abolitum fuisse non negauerim, quod etiam suprà ostendi, in l. non ambigitur. de legib. & in l. j. de const. princ. ita rogari eos quoque solitos fuisse, qui adoptarentur, affirmare possum, ex his Ciceronis verbis, in oratione ad Pontif. pro domo sua, contra Clodium. Sed cùm hoc ius à maioribus proditum sit, vt nemo ciuis Romanus, aut libertatem, aut ciuitatem possit amittere: nisi ipse autor factus sit, quod tuipse potuisti in hac causa discere (credo enim quanquàm in illa adoptione legitimè factum est, nihil tamen te esse interrogatum, autor ne esses, vt in te P. Fonteius vitæ necisq́ue potestatem haberet, vt in filio) quæro si aut negasses, aut tacuisses, si tamen id triginta curiæ iussissent, num id ratum esset? certè non, quia ius &c. Ex his verbis adducor, vt à duplici mutuáque rogatione, tam populi, quàm eorum qui inter se adoptarent, arrogationem dictam existimem, quod maiorem rationem habet, nec Grammatico magis in hoc quàm Iurisconsulto credendum esse. Nam & eorum quæarrogatorem arrogato, si pupillus sit, vicissim promittere oportet, ipsius penè stipulationis formula, paulò pòst refertur. l. non enim. infra eodem.
Illvd vtriusque adoptionis cōmune commune est, quod ij qui generare non poßunt, quales, sunt spadones, adoptare poßunt, castrati autẽ autem non poßunt. Rectè animaduertit Aug. lib. iiii. emen. c. v. quatuor hæc postrema verba, Castrati autem non poßunt, non reperiri, nec in Florẽtinis Florentinis Pand. nec in lib. Insti. Caij primo, vnde hoc caput descriptum est. Vera tamen horũ horum verborum sententia, quę quæ etiam in institutionibus Imperatoris ascripta sunt. §. sed & illud. Inst. eo. tit. assentiorq́ue in omnibus Augustino, Theophili interpretationem probanti. d. §. sed & illud. Hoc videlicet iccirco constitutum esse, quòd spadones quidem aliqua in spe generandi esse possunt, si fortè naturale impedimentum remoueatur, quo interim coire prohibentur, at castrati nullam omnino spem habere possunt. Castratos autem propriè eos dici, quibus genitalia obscissa sunt. Thillibias, quibus à matribus, aut à nutricibus, vel quo alio casu attrita sint. Spadones verò qui ob morbum aut corporis frigiditatem generare non possunt. At Eunuchorum appellationem de his omnibus generalem esse ego quoque consentio, quamuis & spadonum appellatione, ex sententia loquentis, interdum etiam hi omnes contineantur. l. si serua. in fine, de iure dot. l. spadonum. de verb. signifi. Qua in re longissimè omnium errasse Alciatum apparet, in d. l. spadonum. Nobis autorem indicasse, sat est. Illud hoc loco adscribi non intempestiuum: fuisse antiquitus etiam tertium adoptandi modum, ex testamento scilicet, vt ex Cicerone, Tranquillo, aliisq́ue Latinis scriptoribus cognosci potest. Cicero de claris. orat. Liciniæ filius Crassi testamento qui fuit adoptatus. Tranq. in Cæs. Sed nouissimo testamento tres instituit hæredes sororũ sororum nepotes: C. Octauium ex dodrante, & L. Pinariũ Pinarium & Q. Pedium ex quadrante: reliquos in ima cera. C. Octauium etiam in familiam nomenq́ue adoptauit. Obseruari etiam hodie hunc morem apparet, cùm ea lege hæredes aliquos instituimus, vt nomen nostrum & gentilitia insignia gerant. Qua de re alio loco dicam.

L. IIII. Modestinvs. Lib. II. Regvlarvm.

MAgistratvm apvd qvem legis actio est, et emancipare filios suos & in adoptionem dare apud se poße, Neratij sententia est. Hæc aliis quoque locis repetita sunt. l. ij. de offi. præt. l. ij. de off. præs. Cæterùm adoptiones apud magistratus fieri, ideò receptum videtur, vt testatiores essent, magisq́ue omnibus innotescerent, non autem quia causæ cognitio à magistratu adhibenda esset, quod Bar. & Bal. hoc loco & plerique alij falsò videntur existimasse. Satis quippe habebatur, si inter se consentirent hi, inter quos adoptio contraheretur, quiq́ue adoptandos darent. Sic arrogationem quoque quæ ex indulgentia principali fit, apud Præsidem, vel Prætorem intimari oportere traditum est. l. ij. C. eod. titu. eadem ratione professiones quoque eorum qui nascerẽtur nascerentur , apud Præfectos ærarij Saturni fieri constituit diuus Marcus. l. cum de ætate. de prob. Donationes quoq; quoque non alia de causa actis publicis insinuari debent. l. donatio. & l. data. C. de don. Sed & manumissiones seruorum & emancipationes liberorum eodem intuitu apud magistratus facere iubemur. l. j. & l. fin. C. de emancip. liber. & de manumiss. vind. per totum titu. Quare Paulus libro ii. Senten. recept. apud magistratus municipales, inquit, si habent legis actionem, emancipari & manumitti potest. | Pertinebat ea res ad excludendas fraudes, præsertim eas, quæ falsa interdum opinatione atque errore circa statum & conditionem alicuius committi possent. Quia verò tam adoptio, quàm manumissio & emancipatio etiam specie quadam imperij explicabuntur (quod vel illud indicat, cùm imperio magistratus adoptionem fieri traditur. l. ij. supra eod. arg. l. manumissio per lectores. ff. de manumiss. vind.) Imperium autem non nisi iis competebat, qui maiores magistratus essent. Ideò illud quoque additum est, non posse adoptionem apud alium, quàm apud quem plena legis actio est, celebrari. l. nostra. & l. j. C. eo. tit. Nam legis actionem apud eum esse dici, qui iurisdictioni præsit, & maiorẽ maiorem aliquem magistratum gerat, copiosè hoc loco Budæus ostendit. Addit Alcia. lib. iii. παρέργων c. ii. hunc illum esse, qui & merum & mistum imperium habere dicitur, quales sunt Romæ Prætores, in prouinciis proconsules, & earum præsides, quod & verum apparet, excepto quòd merum imperium Prætoribus Romæ non omnibus competebat, nec illi quidem qui vrbanam peregrinámue iurisdictionem sortitus esset: sed his duntaxat, quibus iudiciorum publicorum capitales quæstiones legesq́ue exercendæ obtigissent, vt suprà ostendimus, in l. ij. §. deinde. de orig. iur. Verùm & si alij merum imperium non habebant, non ideò tamen minus apud eos legis actio erat. Cicero de lege repetundarum in Verrem. Quis igitur est, inquit, qui neget, oportere eorum arbitratu lege agi, quorum causa sit lex constituta? Vlpianus de offi. præt. l. Barbarius. de prætore loquens. Quid dicemus? an quæ dixit, quæ decreuit, nullius fore momenti, an fore propter vtilitatem eorum, qui apud eum egerunt, vel lege, vel quo alio iure? ex his quoque exemplis clarè apparet, quid sit lege agere. clarius autem id ostendit Ascon. Pœdanus in tertia Verrina, quum verba illa Ciceronis, lege ageret in hæreditatem, ita interpretatur. experiretur iure, quemadmodum probaret se hæredem scriptum esse, & possessionem à Prætore peteret. Fuit igitur hęc hæc dubitandi ratio in his responsis, quòd nemo videretur in se se atque in sua causa suo ipsius imperio vti posse. l. ille à quo. §. tempestiuum. ad Trebel. l. pen. de arb. nec actorum fides in sua causa cuiquam temere committenda. Sed vtilitatis causa receptum est, quod hîc dicitur, quoniam & species illa imperij, in talibus negotiis adhiberi soliti, paulatim obsoleuerat. arg. d. l. manumissio. & d. l. pen. & fi. C. de emancip. liber. & quod potissimam vtilitatem ac rationem horum continebat, vt scilicet quod gestum esset, omnibus innotesceret: id non minus apud acta ipsiusmet Prætoris, aut consulis, quàm alterius cuiuslibet præstari posse visum est, nec de fide dubitandum esse, cùm per tabularios & scribas publicos acta apud tales magistratus conficiantur. Quare verum id quoque arbitror, quod hoc loco Baldus adnotauit, posse hodie comitem Palatinum & suos ipsius filios apud se legitimos facere, dumtamen cætera rite expediantur: hoc est, instrumenta, vt moris est, per notarium conscribantur. nam dubitari posse arbitror, an talis actus sine publica scriptura gestus valeat. Amplius & illud probauerim, Prætorem, aut Consulem filios alienos apud seipsum sibi adoptare posse. nam Augustum id fecisse Suetonius significat, cùm Caium & Lucium domi adoptasse, per assem & librā libram emptos à patre, Agrippa scribit. Domi enim intelligendum apud se, cùm scilicet supremam potestatem obtineret. nam pri| uatus id facere non potuisset. Quæ Accur. hoc loco scribit, leuiora sunt, quàm vt à quoquam confutari necesse sit. Nos ad institutum pergamus.

L. VII. Celsvs. Lib. XXXVIII. Digestorvm.

CVm adoptio fit, non est necessaria in eam rem autoritas eorum, inter quos iura adoptionis consequuntur. Certi iuris est adoptatum à me, fieri adgnatum non solùm liberis, quos in potestate habeo, sed & fratribus & patruis meis cæterisq́ue qui modò ab eodem auo, vel proauo descenderunt. Insti. de legit. agnat. success. §. per adoptionem. vbi Theophil. l. ij. §. hæreditas, de suis & legit. cùm hoc ita sit, æquum videbatur, vt hi saltẽ saltem adhiberentur, qui potestati meæ subiecti non sunt, ne ignorantibus, vel inuitis in facultate mea esset, hæredem eis quandoque futurum parare. Sed quia nominis & sacrorum cuiusque familiæ conseruandorum ratio sic poscebat (nam adoptio, vt diximus, his duabus de causis maximè in vsu esse cœpit.) Idcirco omissa horum autoritas, ne si recusarent, in potestate eorum aliquando foret, extingui familiaria sacra, & gentis nomen. quod ne accideret legib. xii. tabu. prospectum fuisse significat Cicero de legib. his verbis: Sacra priuata perpetua manento. præsertim cum testamento sibi prospicere illi possint, si hæreditatem suam ad adoptiuum meum peruenire nolint. Si tamen euidens fraus ostenderetur, vt puta, si quis agenti alicui agnato meo, dato pretio, ea spe adoptandum se dederit, vt legitimam hæreditatem meam quandoque nanciscatur: sine dubio non profuturam huic adoptionem, sed illo excluso aliis proximioribus locum fore existimo. Quinetiam speciali s. c. Neronis temporibus facto appositè id cautum fuit, ne simulata adoptio, in vlla parte muneris publici iuuaret, néve vsurpandis quidem hæreditatibus prodesset, autor Cor. Tacitus lib. ann. xv. Hodie generali iuris constitutione talis adoptio eleuabitur, qua plus valere quod agitur, quàm quod agi simulatur, declaratum est. C. plus val. quod agit. per totum titu.

L. VIII. Modestinvs. Lib. II. Regvlarvm.

QVod ne cvratoris avtoritas intercede ret, in arrogatione antè tenuerat, sub Diuo Claudio rectè mutatum est. Oportet & tutoris autoritatem interuenire, si impubes sit qui arrogatur, vt noua Iustiniani constitutione declaratum est. l. fin. C. de auto. pręst præst . cuius rei rationem illam assignat, quòd iniquum esse videatur, tutelam solui, non admonito tutore, cuius ea res interesse potest. Eadẽ Eadem ergo ratio, vt & curatoris autoritas requiratur, efficit. Enimuerò si tutor, aut curator arrogationi consentire nolint, nihilominus tamen eam perfici posse existimo, si pupillo, vel adulto expedire constet, & cætera conueniant. Apparet enim non ideò horum autoritatem requiri, quòd eorum potestas ad subiiciendum alteri pupillum valeat, sed priuato dumtaxat ipsorum intuitu Gell. libro quinto cap. xix. Neque pupillus autem neque mulier quæ in parentis potestate non est, arrogari potest: quoniam & cum fœ minis nulla comitiorum communio est, & tutoribus in pupillos tantam esse | autoritatem potestatémque fas non est, vt caput liberum, fidei suæ commissum, alienæ dictioni subiiciant. Ex his apparet impuberum & adultorum arrogationem, à principis voluntate & gratia totam dependere, non à tutorum, aut curatorum autoritate. Nam quod ad fœminas attinet, arrogari eas quoque posse ex rescripto ac speciali principis indulgentia, aduersus veterem atque obsoletam comitiorum rationẽ rationem , posteà receptum est. l. nam & fœminæ. infrà eod. l. in adoptionem. ii. C. eod. tit.

L. IX. Vlpianvs. Lib. I. Ad Sabinvm.

ETiam caecvs adoptare, vel adoptari potest. Sed an mutus & surdus possint, quæritur. Ego iure antiquo non potuisse existimo: nam multa faciendis adoptionibus solennia interuenire necesse erat, inter quæ etiam stipulationes fuisse, credibile est. Hodie cùm Iustiniani cōstitutione constitutione solennia omnia adoptionum sublata sint. l. fin. C. eod. titu. & satis sit, patrem naturalem apud acta profiteri, velle se dare filium suum in adoptionem, præsente ipso filio & illo qui cùm adoptaturus est, videtur adoptio quodammodò esse cœpisse vnus ex his contractibus, qui consensu perficiuntur. Hos contractus cùm & mutus & surdus quoquomodò intelligentes inire possint. l. seruo inuito. §. pen. ad Trebell. Bart. in l. j. §. j. & §. siquis ita, de verbo. obliga. consequens est, vt & adoptare & adoptari, & in adoptionem dari possint, idq́ue etiam Callistrati responso manifestè apparet. l. si pater naturalis. vbi Barto. infrà eod. Qua ratione etiam arrogare & arrogari posse eosdem crediderim. Quamuis enim arrogationem ab interrogationibus, quas inter se faciunt, dictam esse, traditum sit, in l. ij. supra eo. non proptereà tamen huiusmodi interrogationes hodie necessarias esse existimamus. glo. in d. l. ij. arg. l. ij. C. eod. tit.

L. X. Pavlvs. Lib. II Ad Sabinvm.

SI qvis nepotem. &c. cum l. sequen. Videntur hæc duo responsa per arg. à contrario sensu manifestè præsupponere, si filius adoptioni non consenserit, adgnasci nepotem auo suum hæ redem, quasi ex alio quolibet filio adoptatum. Cuius rei quàm magnus effectus sit, nemo non videt. Nam & institui, vel exhæredari hunc quoque oportebit, & ab intestato succedet pariter cum filio. Inst. de success. ab inte. §. cùm filius. & de exhær. lib. §. si filius. ego etiam Vlpiani responso. l. iiij. §. j. de bo. poss. contratab. hoc ipsum probari puto, si rectè modò Vlpiani sententia intelligatur. Nam Accur. peruertere eam conatus est, Bar. aliquatenus restituit. in d. §. j. vbi dixi. Pertinẽt Pertinent huc & quæ inferius dicemus, in interpretatione responsi Proculiani. l. si is qui nepotem. eod. titu.

L. XIII. Papinia. Lib. XXXVI. Qvaestionvm.

IN omni, &c. Eadem ratione desinit quoque eius ciuitatis ciuis esse, cuius per adoptionẽ adoptionem ciuis esse cœperat. l. sed etsi. infrà ad muni. & de incol.

L. XV. Vlpia. Lib. XXVI. Ad Sabinvm.

SI pater fa. &c. §. In arrogationibvs cognitio vertitur, num fortè minor sexaginta annis sit is qui arrogat, &c. Cum is adoptatur, qui in patris naturalis potestate est, nulla causæ cognitione opus esse visum est. Sed sufficere | voluntatem patris, qui consentientem filium in alterius potestatem tradit, adeò quidem vt nec necesse sit, autorem in eam rem fieri magistratum, apud quem adoptatur. Sed satis est, coram eo fieri, cum solenni testatione apud acta. l. fina. C. eodem tit. omnia tamen sedente ipso pro tribunali fieri oportere Angel. interpretatur. l. si consul. §. eo. sed in arrogationibus secus est, vt hîc vides. Et quidem circa eas triplex inspectio. Nam si maior xxv. annis sit, qui arrogatur, quoniam satis ipse sibi consulere, & prouidere potest, nihil aliud inspicere, vel inspici mandare solet Princeps, nisi ea quæ publicam & veluti censoriam curam atque animaduersionẽ animaduersionem postulant. Talia enim sunt, quæ hoc loco referuntur. Quòd si pupillo maior sit qui arrogatur, minor tamen xxv. annis, hoc amplius in eo consideratur, num tutelæ fortè aut curæ administratæ suspicio subsit, vt ex sequentibus docemur. in l. nec ei. Ego idem existimo, & si alia qualibet ex causa, vel negotiatione arrogator implicatus sit adulti rationibus: quamobrem videri possit hoc veluti suffugium æris alieni captare. In pupillis autem præter hæc omnia, illa quoque inspiciuntur, quæ paulò pòst commemorat. d. l. nec ei. §. iis duntaxat. Quamquàm autem credi possit, in prima illa specie, cùm maior scilicet xxv. annis arrogatur, per libellum (hoc est supplicationem Principi oblatam & ab eo subscriptam) rem expediri posse, si Princeps fortè fidem iis habuerit, quæ precibus comprehensa sunt, obreptionis scilicet periculo ac pœna imminente, si aliter rem se habere quandoque appareat. Posterioribus tamen duobus casibus, hoc est, si impubes, vel si adultus sit qui arrogatur, consultius factũ factum iri existimo, vt cognitio mandetur, & decretum causa cognita solenniter interponatur. Nam Principi hodie cognitionibus operam dare mos non est, vt antiquitus fuit. Ideò rem totam mandare necesse est.
Sed nec libertvm alienvm, &c. Subaudiendum est, patrono non consentiente, quod ego præter Accursij & cæterorũ cæterorum opinionem dicendum arbitror, etiam aliis locis vbicunque hoc pronunciatũ pronunciatum legimus. l. sed etsi. §. patronum. infrà de in ius voc. l. j. §. ij. si quis à par. fuer. man. Cur enim cæteris conuenientibus, non & huic Princeps annuat, cum volenti patrono nulla fiat iniuria, & libertinorũ libertinorum adoptiones etiā etiam ingenuis permissas ex eo intelligere possimus, quòd libertos nostros adoptare indistinctè permittimus. Illud prætereà crediderim, siue meũ meum , siue alienũ alienum libertum arrogare velim, facilè me à Principe illud quoq; quoque impetraturũ impetraturum , vt & natalibus restituatur, cum assentiente patrono non insolitũ insolitum sit hanc ipsam nataliũ natalium restitutionẽ restitutionem indulgeri. l. j. & toto tit. de natal. rest. Quòd si nataliũ natalium restitutio specialiter impetrata non sit, quāuis quamuis ingenuus sit qui arrogat, libertinũ libertinum tamen manere arrogatũ arrogatum constat. l. fi. suprà tit. ij. præterquàm quod attinet ad familiā familiam illius qui arrogauit. l. sciẽdũ sciendum . de ri. nu. Ego etiā etiam respectu eius qui arrogari eum cōsensit consensit , ingenuũ ingenuum habendũ habendum arbitror. Planè vno casu ex sentẽtia sententia Vlp. in l. fi. infrà eo. tit. videtur alienũ alienum libertũ libertum , nec expectato patroni cōsensu consensu arrogari permitti, filiũ filium videlicet in seruitute nostra nobis genitũ genitum & à domino posteà manumissum, quod Principis beneficio fieri pleriq; plerique interpretātur interpretantur . Ego ne tum quidẽ quidem iuris patronatus dānũ damnum patrono irrogari puto, nisi tacitè vel expressè consentiat. Secũdũ Secundum hāc hanc sentẽtiā sententiam si alienus libertus arrogatus, posteà emācipatus emancipatus fuerit, an sub ius patroni iterũ iterum redigatur, dubitari potest: qua in re distinguẽdũ distinguendum puto, vt siqui| dem natalium quoque restitutio ei concessa fuerit, non redigatur, si concessa non sit, redigatur. hoc enim casu, magis interquiescere ius patronatus arrogationis vinculo atque autoramento impeditum, quàm extigui, aut tolli apparet. Igitur sublato impedimento, rursum excitari dicendum est. Non idem, si arrogatoris morte, vel ciuili, vel naturali exierit de potestate, quippe tunc consummata magis arrogatio, quàm finita esse dici debet, cùm in sacris & nomine adoptiuæ familiæ remaneat. Meritò sub ius patronatus non redigetur. Nec mouet me in superiore, quòd filius à patre in adoptionem datus, deinde emancipatus, remanet sui iuris, nec in patris naturalis recidit potestatem. Idcirco enim illud euenit, quia dato filio in adoptionem, patria potestas ex toto soluitur. At libertus conditionem suam, nihilosecius retinet, eliso magis quàm sublato iure patronatus. Amplius sciendum est, in hanc sententiam Massurium. Sabinum apud Gellium lib. v. cap. xix. scripsisse, libertinos quidem ab ingenuis iure adoptari posse, sed id neque permitti neque permittendum esse, vt homines libertinæ conditionis in iura ingenuorum inuadant, alioquin si iuris, inquit, ista antiquitas seruetur, etiam seruus à domino per prætorem dari in adoptionem potest, idq́ue plerosque veteris iuris autores scripsisse. Hæc ille. Sed Iustinianus poscente temporum ratione, inter libertinos & ingenuos non multum differentiæ reliquit, vtpote qui etiam ius aureorum annulorum libertinis omnibus in vniuersum concessit. auth. ne liber. de cæt. in fine. sed & veterum sententiam de seruo adoptando comprobasse videtur Institut. eodem titu. §. fina. addito tamen temperamento, vt per adoptionem ante omnia liberi fieri intelligantur. Scribit enim apud Catonem bene relatum esse, seruos si à dominis adoptati sint, hoc ipso liberari posse, ego enim sic accipiendum putaui, vt nihilominus adoptio perficiatur. Quid enim impedire debet, præsertim manente eadem voluntate? Idem credidi etsi aliis in adoptionem dentur. Sed magnopere Aldobrandinus dissentit, in d. §. fi. Ideò amplius quærendum censeo. Postremò hoc loco admonendi sumus, permitti interdum, & fratrem suum alicui arrogare, vt Papiniani responsum ostendit. l. si filius. in princ. de bon. liber.

L. XXII. Vlpia. Lib. XXVI. Ad Sabinvm.

SI arrogator &c. Quærit Accursius, quarta ex arrogatoris bonis ei qui impubes arrogatus est, ex constitutione diui Pii debita, cuius in iure frequens mentio est. l. nostra. Insti. eodem titu. §. cùm autem, infrà de inoffi. test. l. Papinianus. §. si quis impubes & de collat. bon. l. j. §. si impuberem, an intelligi debeat, vniuersi patrimonij, an portionis illius duntaxat, quam arrogatus abintestato habiturus esset? Est hoc magis probat, cum huius ipsius portionis quarta sufficiat ad naturalem filium ab inofficiosi querela excludendum. d. l. Pap. §. quoniā quoniam autem quarta. l. cùm parẽtibus parentibus . C. de inoff. te. cùm enim addptio adoptio naturā naturam imitetur, nihil amplius huic arrogato, quā quam cuilibet ex naturalibus liberis indulgendũ indulgendum videri. Nam & vt nihil amplius arrogato, quā quam naturali tributũ tributum dicamus, | existimat Bar. ex Cy. sententia, non minus naturali filio, quàm arrogato competere ius reuocandi, si quid in fraudem legitimæ portionis, iure naturæ debitæ, à patre alienatum sit. l. fi. infrà, si quid in frau. pat. Cyn. in l. j. C. si in frau. patr. quæ sententia non omnino sine dubio est. arg. l. non vsqueadeò. si à par. quis fue. man. Addit Bald. rationem superioris pronunciati, ne si aliter dicamus, & plures quis arrogauerit, quod ex causa aliquando permitti putat: arg. l. si pater. in fin. hoc titu. explicari res non possit, dum impossibile erit, bonorum omnium solidam partem singulis concedi. Sed ego hanc sententiam veram non arbitror, cùm semper ita scriptum animaduerterim, arrogato quartam bonorum arrogatoris, ex constitutione deberi. ll. suprà citatis. Nec turbat me ratio Baldi, cùm siue vno contextu plures arrogati proponentur, non ineptè vnam omnibus quartam suffecturam possis diceret, siue plures successiuè arrogati sint: & hoc casu præcipuam illius causam fore, qui primus arrogatus fuerit, cæteri deinceps suo ordine ex diminuto patrimonio partes ferant, posterior quique exiguiores quasi ære alieno gradatim detracta & hæreditariis creditoribus persoluto. Nam quarta hæc portio tanquam æs alienum considerari solet. dicto §. si quis impubes. Sed & verius illud existimauerim, non permittendum esse cuiquam, vt plures arroget. argu. l. nec ei. §. prætereà, suprà eodem: quod si accipimus, iam sententia Baldi tota corruit. Nam quod legimus in l. si pater. §. fin. supra eodem. non permitti plures arrogari, nisi ex iusta causa: & iustam causam interpretatur Accursius, si fuerit quis multùm diues: ego tali casu necessariam esse autoritatẽ autoritatem Principis existimo, etiam specialiter in hoc, vt de portione qua de agimus nominatim constituat. Aliquin sic ineundam esse rationem, vt suprà dixi. Nec inuidia illa onerari arrogatus debet, quòd hoc modo plus quandoque consequuturus sit, quàm filius naturalis: respondeo enim quia satis erga illos natura propensi sumus, meritò arbitrio patris aliquid relinquendum fuisse. At erga arrogatos, quia natura non adstringit, legibus prouidendum fuit. Placuit hæc sententia & Guidoni de Sul. quem non sat firmis rationibus confutat Albericus, in hac l. Illud tenendum, portionem hanc, non omni quicunque arrogatus sit deberi, verùm ei duntaxat, qui cùm arrogaretur, impubes fuit: sed nec bonorum quarta pars computatur eorum, quæ quis cùm arrogaret habuit, verùm eorum, quæ mortis eius tempore fuerunt. Quòd si aliquid viuens in fraudem alienauerit, ad eandem rationem id reuocari debet. d. l. fin. si quid in frau. patron.

L. XXIIII. Vlpia. Lib. I. Opinionvm.

POst mortem, &c. §. Neqve adoptare, neqve arrogare quis absens, nec per alium huiusmodi solennitatem peragere potest. Et alibi, nec mulierem, nec alium quemquam per procuratorem vindicta manumittere seruos suos posse. l. nec mulierem. C. de manumissis vindicta. Sed nec absens emancipare, vel emancipari potest, nisi à Principe subuentum sit. l. | pen. C. de emancip. lib. similiter traditum est mulierem absentem nubere non posse, quia necesse sit deduci eam in domum viri, vt absenti nupsisse intelligatur, quæ deductio per procuratorem explicari nequit. l. mulierem. de ritu nupt. quamuis Canonistæ aliter censuerint. Host. tit. de spons. §. qualiter contrahantur. In summa, horum omnium præcipua illa ratio traditur, quòd procuratorum vsus ad ea duntaxat pertinet, at in iis valet, quæ in administratione patrimonij consistunt. glo. in d. l. nec mulierem. Qua ratione responsum est, non posse curatorem furiosi seruum manumittere: quia manumissio non est in administratione facultatum furiosi, quæ solæ curatori commissæ sunt. Quare debere eum alteri seruum tradere, à quo posteà manumittatur: si libertatem fortè debeat furiosus, puta, ex fideicommissi causa. l. seruus furiosi. de manumis. nam si non debeat, nihil est quòd manumitrere studeat. His consequenter dubitatum est, an comes Palatinus spurium per procuratorem id fieri petentem legitimare possit. Videtur autem distinguendum, an porrectis ab aliquo precibus non vt à procuratore sed vt à nuncio, absentem spurium consulto legitimauerit, & hoc casu rectè factum dicamus: valiturámque legitimationem, tanquam nudo comitis ministerio, ex autoritate Principis perfectam. Nam Principem etiam absentes legitimare posse dubium non est, vt & natalibus vel famæ aut ciuitati restituere. & in priuilegiis Comitum Palatinorum esse solet, vt etiam absentes legitimare possint. An verò quasi præsentia spurij necessaria esset, officium & solennia verba in personam procuratoris direxerit, & tunc non valituram legitimationem, nec procuratorem ad eam rem idoneum habendum fore, dicamus, quamuis nuncius idoneus haberetur, stante huiusmodi priuilegio. Nam præter id quòd gesta per nuncium, intelliguntur gesta ab ipsomet domino non ab nuncio, sed per organum nuncij, subtilem illam differentiam vsquequaque agnosci oportet, quòd procuratorum vsus propriè in administratione rerum patrimonialium versatur, vt etiam ipsius verbi significatio indicat. Et Martialis epigrammate quodam mirè exprimit, cùm ait, Procuratorem vultu qui præferat ipso. & paulò pòst, Res non vxoris, res agit iste tuas. Plautus quoque, Condus promus procurator peni. At nuncij etiam aliis rebus adhibentur, quæ in bonis nostris non sunt, nec ad bona pertinent, non tamen omnibus. Nam si solennitas peragenda sit, per nuncium expediri non potest, vt hoc loco docemur. Hac ratione nec compaternitatem, quam vocant, per procuratorem, qui filium tuum meo nomine de sacro baptismi fonte leuauerit, contrahi posse, cùm ea res ad patrimonij administrationem non pertineat, idq́ue etiam Pontificios doctores probare, Bart. scribit, in l. Gallus. §. forsitan. in fin. de liber. & posthu. Ego nec per nuncium quidem contrahi posse arbitror, quia solennibus quibusdam opus est, & quidem ad sacrorum rationem pertinentibus, quæ per alium peragi posse non videntur, tametsi contrarium obseruari sciam. Illud notandum est, adoptionum & emancipationum solennia, quæ antiquitus obseruabantur, Iustiniani constitutionibus sublata esse. l. fin. C. eod titu. & l. fi. de emanc. liber. ea qualia essent, etiam nunc cognosci potest. ex Institutio. Caij lib. i. titu. quibus modis filij exeunt de pat. pot. Non tamen | etsi solennia sublata sunt, ideò minus opus est præsentia partium. Nec cessante ratione hoc casu cessabit lex: secundum ea quæ suprà diximus, in lege non omnium. de legib. Nam præsentia quidem non solùm hoc loco, sed ipsis etiam Iustiniani constitutionibus requiritur.

L. XXXII. Papinia. Lib. XXXI. Qvaestionvm.

NO nnvnqvam &c. Legendum est, & sequens caput coniunctim, cùm vnicam sententiam hæc duo efficiant. Enimuerò cùm supra eodem titu. l. nec ei. dixerit, non permittendum tutori, arrogare pupillum suum: mirum omnibus visum est, cur vitrico eidémque tutori, hoc loco dicat permitti. Accur. ex Ioannis sententia diuum Antoninum speciali beneficio, quod ad exemplum trahi non debeat, hoc indulsisse, Bartol. finita demum tutela hoc permitti, alij aliter, suo quisque modo censuerunt ac tradiderunt. Ego nouum non esse in his libris animaduerti, vt generali definitione præmissa, etiam longius progresso sermone, specialis casus interdum subijciatur, quo regula locus non sit. Admonuit hoc Tribonianus suprà ex Celsi sententia. l. inciuile. de legibus. Cùm inciuile esse dixit, nisi tota lege perspecta, vna aliqua eius particula proposita iudicare, vel respondere, non ignarus nec dissimulans, vt apparet, aliquid in his libris ita scriptum & collocatum fore, vt imprudentibus obrepere talis error possit. Neque enim legem appellauit Celsus minutum aliquod caput, aut sectionem, qualem hodie legem appellamus, non sat latinè, sed integram & plenam de vniuersa aliqua re legem ac tractatum intellexit: vt lex Iulia, lex Cornelia, quæ etiam de diuersis negotijs ac rebus interdum cauebant. Tutori autem idcirco priuignum suum arrogare permissum puto, quòd restituendæ tutelæ periculum propiore cura & complexu matris rependi existimatum est. Nonnulla tamen suspitio fraudis fuit, ne mariti amore mulier in causa filij præuaricaretur. Sed satis huic arrogato consuli visum, quòd pubes factus vendicare se in pristinum statum potest, quod & alij cuilibet arrogato per in integrum restitutionis auxilium permittitur. l. iij. §. si quis minor. infrà de in integrum resti. Sed huius qui à vitrico eodémque tutore arrogatus fuerit, meliorem causam vsquequaq; vsquequaque præsumi, & facilius expediri arbitror. Cæterùm an hodie quoque Vitricus tutor esse possit, si vel matrimonium tutelæ superuenerit, vel post matrimonium tutela delata sit, copiosè disputant hîc Doctores. nos alio fortassè dicemus loco. pertinent enim hæc ad interpretationem nouellarum constitutionum, quarum sensus haud omnino obscurus est.

L. XXXV. Pavlvs Lib. I. Respons.

PEr adoptionem dignitas non minvitvr, sed augetur, vnde Senator, etsi à plebeio adoptatus est, manet tamen Senator, similiter manet & Senatoris filius. Traditur hoc idem sub titu. de Senatoribus. Senatoris filius. secundo reponso. Scriptum est enim non amitti senatoriam dignitatem adoptione inferioris dignitatis. Omnes autem, qui hoc loco scripserunt, idem intelligere | videntur & de arrogato, vt non minuatur eius dignitas, sed augeatur eodem modo. In quo quidem maior dubitatio videri poterat. Nam cùm & capite diminuatur, & qui anteà sui iuris fuerat, per arrogationem alieno iuri subiectus esse incipiat, quomodò augeri dignitatem eius dicemus, ac non potius si qua fuerat minui? Præsertim cùm & naturalis agnationis ius, & paternorum libertorum obsequia, sine dubio intereant. Institu. de acquis. per arrog. §. j. Denique non alio intuitu P. Clodius, Senator cùm esset & patritius, Fonteio homini plebeio se ad arrogandum dedit, quàm vt Tribunus plebis per leges creari posset. Quòd non nisi plebeij homines Tribuni plebis fieri possent. Patritij autem perpetuò prohiberi viderentur. Proptereà quandoque dubitaui, an verum sit, quod Zasius hoc loco scribit, Patritium nihilosecius, atque antè fuerat remansisse Clodium. Nam differentiæ nonnihil deprehendere videbar, vt arrogatus quidem planè amitteret dignitatem, adoptatus verò non item: quia scilicet hic de potestate in potestatem transfertur. Ille autem velut de libertate eripitur in seruitutem. Quia tamen adoptio per emancipationes & manumissiones antiquitus fiebat. l. fi. C. eodem titu. & seruilibus quibusdam modis filius à naturalis patris in adoptiui manum transferebatur, propter quod eum quoque capite minui constabat. l. liberos. ff. de cap. dimin. nouella lxxxi. in princ. Instit. de cap. dimin. §. minima. Idcirco de hoc maximè dubitatum existimabam. De arrogato non item. sed verius est ad vtrosque hoc caput pertinere, quod illa verba indicant. Senator & Senatoris filius. Nam senatorem intelligi vult eum, qui sui iuris est, & arrogatur. Senatoris filium, qui à patre in adoptionem datur. Nec verum est patritios Romæ prohibitos fuisse Tribunos plebis fieri, sed vt plebeij crearentur simpliciter cautum fuisse. Quare illud tantùm inquirebatur, an plebeius esset: non vt ne esset patritius. Pro solutione autem & conciliatione eorum quæ aduersari videntur, sciendum est, nihil commune habere dignitatem, cum statu hominis. Institu. de cap. dimin. §. quibus autem. Ideò & si statum quis mutat, non continuo tamen consequens est, vt & dignitatem perdat, cùm ex diuersis non rectè inferatur. l. Papinianus exuli. de minor. Vel certè vtilitatis causa contra strictam iuris rationem hoc ius receptum est: vt in multis alijs iuris articulis videmus. l. ita vulneratus. §. penul. ad leg. Aquil. Nam hæc sententia imprimis ad molliendas pœnas pertinet: cùm maioris dignitatis homines mitius puniantur. argu. l. pen. infrà de pœn. & ad libertinarum coniugia, ab amplissimis familijs remouenda proficit. Ne si aliter diceremus, legi Papiæ de maritandis ordinibus, per adoptionem fraus quandoque fieret. arg. infrà de ritu nup. l. lege Papia. Quare idem in omnibus dignitatum gradibus ac titulis dicendum erit, vt Bal. scribit hîc. Nam & ciuem fieri eius ciuitatis, cuius pater adoptiuus est, & nihilominus suæ quoque ciuitatis ciuem manere constat. l. ordine. in fine. l. seq. infrà ad Municip. l. assumptio. eodem titu.

L. XLI. Modesti. Lib. II. Regvlarvm.

SI pater filivm. Videtur hoc responsum opposita ratione pugnare, cum responso Papiniani sub titu. de liber. & posthu. l. filio quem parte. nam in omni ferè iure sic obseruari scribit, vt veri patris adoptiuus filius nunquam intelligatur, & proptereà non | translatum, sed redditum videri, qui anteà emancipatus à patre suo, posteà arrogatus est. Quare ergo non & hic nepos in patris iterum arrogati potestatem reuertitur? Soluit Albericus: quia nepoti interim ius quæsitum erat, ne recideret in potestatem patris, ideò ei inuito tale ius auferri non debuisse, quam rationem & nos probamus, idémque in omnibus similibus incidentibus dicendum arbitror: vt quæ commoda per emancipationem alijs quæsita fuerint, reddito paternæ potestati filio, nihilominus firma maneant. In ijs verò, quæ ad filium ipsum attinent, perinde prorsus habeatur, ac si non translatus sed redditus esset, sempérque in eiusdem patris sui potestate mansisset.

L. XLIII. Pomp. Lib. XX. Ad Qvintvm Mvcivm.

ADoptiones, &c. Adrationem huius & sequentis capitis, pertinent complura capita, quæ mutuo se declarant, superius relata. l. nepotes. suprà titulo primo. l. cùm nepos. l. si quis nepotem. cum l. seq. & l. si pater filium. suprà eodem titu. Adoptiones, ait Iurisconsultus, non solùm filiorum, sed & quasi nepotum fiunt, vt aliquis noster nepos esse videatur, perinde quasi ex vero filio, vel incertè natus sit: ita enim edidit Haloander. Sed in vulgatis libris erat, vel deinceps natus sit, quod verbum cum superioribus non conuenit, nisi pronepotum mentionem addas. Quòd si ex vero emendatus est codex, iam dubitari non potest, quin & tanquam ex mortuo filio, aut etiam nunquàm nato, vel ex pluribus natis incerto, hoc est, nemine specialiter designato, nepotem nobis adoptare liceat. Quod Bart. & Gne. contra Accursium & antiquorum omnium, etiam Baldo probatam opinionem, rectè existimarunt, in hac lege. Nam suprà in l. adoptare. eodem titu. disertè traditum est, adoptare quem loco nepotis posse, tametsi filium non habeat. Tam autem non habet, qui non sustulit: quàm qui, cùm sustulisset, amisit. secundum hanc Sententiam reuocari possunt in dubium decisiones quædam, non sat firma ratione ab Angelo & Baldo hoc loco traditę traditæ , Si mulier ex duorum consuetudine filium pepererit, quamuis iure Canonico naturales & spurij à parentibus ali debeant, neutrum tamen horum necessariò hunc alere cogendum esse. Si post mortem filij, quem susceperim ex concubina, matrimonium cum ea contraxero, illum qui ex eo filio natus erat, iustum mihi nepotem non fieri, nec in potestatem meam redigi beneficio constitutionis. Nihil enim horum hoc capite concludenter probatur. Alijs fortasse rationibus vera esse possunt, sed sequens responsum, in quo maior difficultas est, inspiciamus.

L. XLIIII. Procvlvs Lib. VIII. Epistolarvm.

SI is qvi nepotem ex filio habet, in nepotis lo cum aliquẽ aliquem adoptauit, non puto mortuo auo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse: sed si sic adoptauit, vt etiam iure legis, nepos suus eßet, quasi ex Lucio, puta, filio suo, & ex matrefamilias eius natus esset, contrà puto. Ita habent antiqui omnes codices, ita edidit & Haloan. Sed equidem magnopere quæsiisse me fateor, qua de lege loqueretur Proculus, ex qua | demum adoptato, tribui ius consanguinitatis significaret, quasi non & simpliciter adoptatus id consequatur: nam Accursiana interpretatio non placebat, ad naturæ differentiam trahentis, cùm ea res nihil ad hunc locum pertineat. Nunc non dubito corrupta esse. Pro verba, eúmq; eúmque ita scripsisse, Sed si sic adoptauit, vt ei tam iure, lege nepos suus eßet, quàm si ex Lucio &c. Erat quippe ea formula rogationis in adoptando, quam etiam superius ex Gellio retulimus, velitis iubeatis vti. L. Valerius. L. Titio tam iure legéque filius sibi eßet quàm si ex hoc patre matre́ matreque familias eius natus eßet &c. Eam formulā formulam Pomponius hîc retulit ex frequenti Iurisconsultorum vsu. Apparet autem ob similitudinem scribendi, quàm facilis lapsus in errorem fuerit. Nec si opus sit dubitauerim, vel Tribonia no adscribere huius loci deprecationem: cùm nullam specialem legem fuisse vnquam acceperint, qua consanguinitatis ius adoptatis specialiter tribueretur. Verba autem illa, iure lege, frequentia sunt apud veteres. Cicero pro domo sua, Fueris sanè Tribunus, tam iure lege, quàm fuit, hic ipse Rullus. Cæterùm vt Proculi sententia aperiatur, sciendum est, consanguinitatis ius, propriè inter fratres eodem patre ex iustis nuptijs procreatos, vel adoptatos esse dici. Hi propriè quidem consanguinei, sed magis generali nomine, etiam agnati dicuntur. Cæterùm agnati vltra fratres, non propriè consanguinei dicuntur, sed impropriè. Denique nec vterini fratres quanuis ex legitimis nuptijs, nec vulgo quæsitus, etiam si eundem patrem certa opinione demonstrare possint, consanguinei dicuntur. atque hi ne agnati quidem, sed cognati propriè appellantur. Inst. de success. cogn. §. vulgò. l. vulgò. suprà de statu hominum. Huius differentiæ ea vis est, quòd in successione ab intestato, prima quidem causa suorum hæredum est. Post illos verò, consanguineorum, hoc est, fratrum eorum, qui ab eodem patre sunt, gradatim deinde adgnatorum, hoc est, eorum qui eiusdem gentis vltra fratres sunt, demum cognati admittuntur: vt in Institut. docemur. titu. de legit. adgn. succes. quod & alibi cognosci potest. l. j. § penul & fin. infrà de suis & legit. Erátque iure ciuili consanguinitatis etiam effectus ille, quòd post consanguineos, non admittebantur adgnati ad legitimam successionem, sed cognati proximi, si modò consanguinei defuncto superfuissent, híque non adijssent hæreditatem. Institu. de legit. adgna. succcess. §. placebat. l. j. in princip. de suis & legit. quod ipsum & in agnatis obseruabatur, vt recusante agnato, ad quem successio delata erat, ad proximum cognatum hæreditas statim deferretur, siue idem agnatus esset, siue non. Nam solus propinquitatis gradus obseruabatur. d. §. placebat. Erant & alij effectus, quos colligere non vacat. Nam matrimonium inter consanguineos, si proprio sensu acciperes, contrahi non poterat, inter adgnatos poterat, duorum puta fratrum filios, & deinceps. Institu. de nup. §. duorum. Eodem sensu accepit & Virgilius cùm dixit, consanguineus læti sopor. Ex Græco (vt opinor) Poeta. Quamuis Petrarcha noster haud satis intellexisse videatur, cùm locum illum ita reddidit.
Il sonno è veramente, qual huom dice, Parente della morte &c. Fratrẽ Fratrem enim potius vertere debuit, quàm cognatum. His cognitis plana est Proculi sententia. Consanguinitatis ius non includit, vt fratres isti inter se eodem patre geniti videantur, nisi specialiter adoptatus hic tanquàm ex lucro naturalis nepotis pa| tre proponatur, idq́; idque & sivnum tantùm filium habere, vel habuisse dicas hunc auum, qui adoptauit. quia scilicet supra lege proxima, definitum erat, posse eum quasi ex quolibet, etiam mortuo, vel nunquàm nato adoptare. Neque enim in ambiguo præsumi debuit, tanquàm ex Lucio adoptasse, qui incerta destinatione adoptauerit: cum res facti, iure ciuili non præsumatur, nisi quatenus ab eo qui dicit, probetur. Ergo hi inter se non cōsanguinei consanguinei propriè, sed agnati, quasi ex duobus fratribus nati dicentur. Quare & matrimonio simul iungi poterũt poterunt hoc quidem iure, si fortè fœminam adoptatam proponas, & succedent inter se, non tanquàm consanguinei, sed tanquàm agnati. Propter quod ab alijs consanguineis excludentur, si qui fortè erunt, vt puta, si ex Lucio alij filij superstites fuerint. Hæc nostra sententia est in hoc capite (vt Bart. ait) difficili, & semper malè intellecta, quam & antiquus interpres sub nube, ac velut diuinans attigerat. in glo. ij. in princip. dum agnatos tamen hos inter se fore scripsit, argumen. l. qui in adoptionem. supra eodem, sed voluit citare l. cùm adoptio. quæ melius facit. Albericus tamen eiusdem interpretis vestigia sequutus, plenè percepisse videtur, quod scilicet ad consanguinitatis ius ac nomen attinet, vt posteaquàm hæc scripseram, comperi monente ac præeunte Augustino.

L. XLVI. Vlpianvs Lib. IIII. Ad Legem Ivliam et Pap.

IN servitvte mea qvaesitvs mihi filivs, in po testatem meam redigi principis beneficio potest. Libertinum tamen eum manere non dubitatur. Et suprà ex Modestino, de ijs qui sunt sui, vel alieni iuris. l. finali. Inuiti filij naturales, vel emancipati, non rediguntur in patriam potestatem. An ergo intelligimus esse principalis rescripti formam, qua tales filios consentientes Princeps, sine cuiusquam ministerio, aut solennitate in potestatem nostram redigit? an arrogandi hos tales nobis indulgentiam concedi? Et sanè hoc magis puto, cùm sub hoc titu. passim scriptum sit, datum filium in adoptionem, deinde emancipatum, in naturalis patris potestatem vt honestè redeat, adoptandum, hoc est, arrogandum esse. l. qui liberatus. l. adoptare. suprà eodem titu. Si enim vt iustus filius quandoque emancipatus in potestatem rursum redigatur, arrogatio necessaria est. quantò magis eadem necessaria erit, vt naturalis redigi possit? Quibus tamen Comitibus Palatinus etiam hoc à Principe indultum scio, vt emancipatos filios, vel naturales, per rescriptum redigere possint sub potestatem patrum. Quare multò magis ipsemet Princeps hoc fecerit. An autem & Spurios eadem facilitate in potestatem redigi, vel arrogari permittendum est? Et respondet Baldus in dicta l. fin. Principis æstimationem hanc esse oportere, comitem autem Palatinum ex toto abstinere debere. Quod verum puto. Idem & de procreatis ex incesto, vel damnato coitu legisse memini, ne alioqui per hos modos legibus fraus fieret. auth. ex complexu. C. de incest. nup. Sed Comites Palatini hodie omnia in priuilegiorum codicillis habere se profitentur. Quibus vtinam ne tam facilè ac sæpe in perniciem iustorum & legitimorum filiorum vterentur. Reliqua ad hoc responsum pertinentia, superius adnotata sunt. in l. si paterfam. §. fi. eo. ti. Nunc ad sequentem titulum transeamus.
Loading...