ADOPTIONVM antiquitus frequens vsus, dum earum iura religiosè
habita sunt, & incorrupta mansere. Adoptabant ferme hi, quibus vel natura filios non dedisset, vel datos, fors ademisset, vt familiarum nomina & sacra priuata, quæ pontificum legibus perpetua esse iubebantur, naturalibus deficientibus, per adoptiuos conseruarentur. Id & ad
memoiam
memoriam
sibi in posterum gloriosum, & ad præsentis status solatium ac decus conducibile existimabant: orbitatis miseriis, ac insidiarum occasionibus sublatis,
quę
quæ
aduersus orbos non raro intenderentur. Denique Rom. Imperium à C. Cæsare in Augustum, ab Augusto in Tiberium à Tiberio in Caligulam Germanici filium (quem & ipsum
olim Imperatorem destinatum, iussu Augusti Tiberius adoptauerat. Instit. eod.
tit. in princ.) à Claudio mox in Neronem adoptionis iure, translatis opibus, &
continuata potentia descendit. Nec liberis adoptiuis patres deserere, aut ad naturales mox redire liberum erat. Retinebantur quippe etiam inuiti coërceban|
túrque iure patriæ potestatis. l. non potest. infra eodem titulo. Sed nec filij ipsi
ab adoptiuis patribus expelli, aut inuiti emancipari poterat, nisi ex causa,
quod & Bartolus credidit, in l. quidam cum filium. de verborum obligationibus. & Viglius probat. Institut. de exhæred. liber. in rubrica. Nec Græco more
abdicari eos licebat, ne iterum alterentur, aut etiam vt ex toto à paterna familia abalienarentur, cùm abdicationum mos Romanis legibus improbatus
fuerit, lege abdicatio. C. de patria potestate. Alciatus libro secundo dispunct.
capi. vigesimooctauo. Viglius loco supradicto. Enimuerò sequutis temporibus, vt bene constituta omnia paulatim ferè ad vitium labuntur. Adoptionum incommoda quædam existere cœpere, dum vel ab adoptiuis patribus
parùm constanti animo habiti filij exhæredarentur: quod facere semper licuit,
etiam aduersus filios naturales, querelæ inofficiosi testamenti periculo imminente. Instit. de inofficio. testamen. in princip. d. l. quidam cùm filium. vel comminutis patrimoniis atque attritis operibus (quod luxu temporum non raro
eueniebat) frustra hæredes scribebantur. Quamobrem tam naturalium,
quàm adoptiuorum parentum hæreditatibus exclusi illusiq́ue sæpenumerò
reperiebantur. Hac de causa Iustinianus Imperator, credo etiam ex eo quòd
Christiana religione introducta, veterum familiarum inania sacra interierant:
& propagandi nominis ratio inanem quandam gloriam, pietati nostræ non
admodùm probatam continere videbatur, edita constitutione. l. penultima. C.
de adopt. Quod primum ac præcipuum in adoptionibus fuerat, vt adoptiui in
familiam transirent, id sustulit, aliáque induxit, quibus omnia ferè adoptionum iura perturbata sunt. Eam tamen adoptionis speciem, quæ arrogatio dicitur, in suo statu ac iure reliquit. Idcirco adoptio hodie perrarò fit: arrogatio
sæpius. Nam si naturalem patrem habeat, quem adoptare cupimus, eum ante
omnia emancipari curamus, vel certè speciali principis indulgentia, vt in potestatem nostram transeat, impetrari solet. Nec ferè aliter hodie ad adoptandum procedere solemus eos, qui in alterius potestate sunt. Quamobrem nouæ huius constitutionis abrogatione, non multum iacturæ fieret, nec nullo
negotio princeps subleuaretur, specialibus rescriptis id tribuendi, quod veteribus legibus ex æquo omnibus concedebatur. Cæterùm cùm sit adoptio post
naturam alter modus, quo iusti filij nobis effici possunt. Ideò cùm sub præcedenti titulo dictum sit, quomodò natura iusti filij nobis fiant, bona ratione
subtexitur tractatus adoptionum. Quotuplex adoptio sit, quomodò, &
apud quos fiat factáque dissoluatur: quæ illius vis & affectus sit, quos & à quibus adoptari liceat: omnia secundum veteris iuris autoritatem declarantur, atque explicantur. Sunt huius Rubricæ duæ partes: vna,
de adoptionibus. altera,
de emancipationibus. Quæ duæ res ideò coniunctim tractantur, quòd maximè
inter se adgnatæ atque affines sunt. Nam hoc iure tum maximè soluitur potestas patris naturalis, cùm filius alteri in adoptionem datur. Sanè quod subiungitur:
Et de aliis modis, quibus patria potestas soluitur. Id non vltra exequitur Imperator, quàm vt morte solui
cōmemoret
commemoret
, vel patris, vel
liberorũ
liberorum
. l. si quis. l. seq. infra eo. ti. ciuitatis
quoq;
quoque
amissionẽ
amissionem
recenset. l. si paterfa. eo. Sed id
quoq;
quoque
obiter, &
velut aliud agens, quia scilicet de his modis, quibus patria potestas soluitur, ple|
nius disseruerat, Institutionibus. Adoptionum iura, Pontificum & Augurum
libris conscripta fuisse apparet, ex oratione Ciceronis ad Pontifices, pro domo
sua. Certè non duodecim tabularum lex, non edictum
prętoris
prætoris
vllum de adoptionibus relatum extat, sed moribus ciuitatis paulatim hoc ius introductuctum est, deinde scripto etiam comprehensum. Instit. de acquis. quæ fit per arrog. in princ. vbi dixi contra glo. & ibi etiam Theoph. notat. Posterioribus temporibus Senatusconsulta
quędam
quædam
de his facta commemorantur Cornelio Tacito, Suetonio, & principum constitutionibus. l. penult. C. eod. tit. Inst. de acquis.
per arrog. in princ. iusiurandum quod in arrogando iuraretur, à quinto Mutio
pontifice maximo compositum fuisse, & Massurium Sabinum, qui Tiberij temporibus fuit, de adoptionibus quædam scripsisse, & comitia arrogationibus faciendis arbitris pontificibus haberi solita esse, Aul. Gellius scribit, libro v. capi.
xix. Ad Massurij libros commentationes posteà scripsere Vlpianus & Paulus.
Ideò frequentia ex vtriusque horum libris, qui
ad Sabinum inscripti erant, capita sub hoc titulo referuntur.