§. Tertij insuper anni.

Liber singvlaris ad hypothecariam formvlam. Hic est vigesimus liber, qui sine dubio sic inscribi debet: Digestorum seu Pandectarum lib. vigesimus, ad hypothecariam formulam liber singularis. Deinde subiici debet, Titulus primus, qui est, de pignoribus & hypothecis, vt docemur ex hoc loco, & conuenit cum his quæ proximè dicta sunt.
Oportvno Loco, in quo de hypothecis loquimur, posuimus: vt cùm æmula | sit pignoratitijs actionibus. Loquitur de hypothecaria formula, quam ideò dicit ęmulam æmulam esse pignoratitijs actionibus, quòd per actionem in rem ad pignoris persequutionem constitutam, idem ferme creditoribus præstat, quod pignoratitia actio quæ in personā personam intenditur. Sed hoc loco videntur errasse omnes, dum hypothecariam formulam, pro hypothecaria actione simpliciter accipiunt: videtur enim pleniùs quiddam significare hypothecaria formula, quàm hypothecaria actio, quæ & quasi Seruiana & vtilis Seruiana, ac nonnunquàm etiam Seruiana simpliciter appellatur. Inst. de act. §. item Seruiana. l. j. §. cùm prę dium præ dium . & l. si superatus. infrà de pig. Hæc enim propriè ad vendicationẽ vendicationem atque attractionem pignorum pertinere videtur. d. §. item Seruiana. At hypothecaria formula, omnia omnino iura, persequutionis pignorum causa prodita comprehendere. Significant hoc superiora verba, quæ proximè annotauimus, Liber singularis ad hypothecariam formulam, & quod veterum non alij de pignoribus, aut de his quæ versantur circa pignora, proprij libri commemorantur, quàm qui ad hypothecariam formulam inscripti erant, ad quam singulares libros Caius, Paulus & Martianus scripserant, vt ex indice apparet. Papinianus quoque ante hos quædam commentatus erat, id quod indicant verba Imperatoris, paulò inferiùs, in §. ne autem tertij. librum, inquit, hypothecariæ ex primordiis plenum eiusdem maximi Papiniani &c. loquitur enim hîc quoque de eadem hypothecaria formula. Opinor fuisse formulam à vetustissimo aliquo iurisconsulto conceptam, ac proditam, quomodò posset quis paciscendo efficere, vt res pignori teneretur, quæ tamen creditori tradita non esset. Nam cùm pignus à pugno diceretur, & initio in manum tradi consueuisset, vt nuda conuentione quasi per fictionem quandam effectus idem præstaretur, existimasse antiquos, solemni quadam verborum formula in eam rem opus esse, vt de Aquiliana stipulatione, posthumorum institutione, & quibusdam aliis legimus. Eius formulę formulæ interpretationem deinde facientes iurisconsultos, vt vim atque effectus omnes huius conuentionis, & qua de causa introducta esset, planè exprimerent, vniuersa ad pignora & hypothecas & earum differentiam pertinentia exposuisse, atque in eosdem libros congessisse: hodie tamen & citra formulam ac verborum conceptionem, vel nudo consensu & sola cōuentione conuentione contrahitur hypotheca, in tantũ tantum vt nec scriptura quidẽ quidem opus sit. l. contrahitur. infrà de pig. l. j. de pig. act. modò aliter res gesta probari possit.
Quod ait, oportuno loco, in quo de hypothecis loquitur, hypothecariam formulam posuisse. tantundem omnino est, ac si dicat, oportuno loco se de pignoribus atque hypothecis in vniuersum loquutum esse. Verbum enim illud, in quo, pro demonstratione est, & quasi repetitio eiusdem pronuntiati. Recenset hoc loco Accursius differentias, quæ sunt inter pignoratitiam & hypothecariam actionem: quarum illa præcipua est, & vnde aliæ ferè oriuntur, quod hypothecaria realis est. l. pignoris. C. de pig. & l. pignoris. infra eo titulo. Pignoratitia verò personalis. l. fi. C. de distract. pig. Item hypothecaria contraria non est, sed directa tantùm, ea quæ creditori datur: at pignoratitia & contraria est, & directa: quæ tamen directa non creditori ipsi competit vt hypothecaria, sed debitori, ídque soluta demum pecunia. l. si rem. §. omnis. de pig. & ideò | re contrahi dicitur, Inst. quib. mo. re. contr. obl. §. fi. contraria verò rursum creditori competit. d. l. si rem. in princ. & vel solo consensu oritur. l. si rem. de pig. actio. Aliæ differentiæ quæ inter has actiones commemorantur, omnes ferè ex illo manant, quòd realis hypothecaria est, pignoratitia personalis. Nam & realium alia præscriptio est, alia personalium. Item reales omnes stricti iuris esse videntur, exceptis quibusdam, quæ mistam causam obtinent, qualis est communi diuidundo, familiæ hærciscundæ, Inst. de actio. §. actionum. At personalium quædam bonæ fidei sunt, & inter has pignoratitia numeratur. d. §. actionum. alias differentias colligere non tam ad hypothecariam & pignoratitiam specialiter, quàm ad reales & personales actiones inter se in vniuersum pertinet.
Loading...