Qvaedam
vniuersitatis &c. Existimaui quandoque intercidisse hinc duo
verba, vt initio scriptum fuerit.
Quædam naturali iure communia sunt omnium,
quædam publica, quædam vniuersitatis &c. Sed vt vt res se habeat, suppleri certè
debet hæc diuisio, vt & Accurs. hîc rectè monet. Id vel ex eo percipi licet, quod
paulò pòst eorum quoque, quæ publica sunt naturam docet: quod ineptè faceret, si non in diuisione superius apposuisset. Apparet hoc etiam ex principio
eiusdem tractatus in Institutionibus, quo in loco tota hæc diuisio penè ad verbum refertur. Sed & in exequendis partibus diuisionis, videntur compilatores
aliquid vel deprauasse, vel addidisse, quod obscuritatem inducat, nec omnino
satis ipsi sibi constare, quid, quatenus & quo iure publicum, vel commune censeri debeat, aut quonam modo hæc inter se distinguantur. Quin & inter veteres super hac re magnopere hæsitatum esse. Ego ad declarationem in primis
sciendum arbitror, Publicorum appellationem propriè ad res Pop. Roma. pertinere, non ad res aliarum ciuitatum, nisi abusiuè. l. bona ciuitatis. & l. sequen.
de verb. signi. arg. in l. fina. C. de cursu publ. lib.
xii. Cuius rei illa est ratio, quòd
hæc vox Romæ nota vbicunque Romanis legibus inserebatur, non aliarum
ciuitatum, sed ipsius Pop. Rom. res significabat. Denique sic ius publicum initio huius operis appellari vidimus, quod ad rei Romanæ statum spectaret, sic
alia permulia, publica dicta, quasi populica: quòd Pop. Rom. vsibus & commodis seruirent. Cæterùm cùm Romana potentia sic aucta esset, vt totus propè
terrarum orbis Romanæ ditionis atque imperij, omnes homines è Pop. Romano esse viderentur, vtpote omnibus imperio subiectis, etiam ciuitate Romana
donatis, vt suprà vidimus. l. in orbe. de statu hominum. Tunc sanè publicorum
appellatio latius patere cœpit, vt penè ea quoque, quæ aliàs omnium communia habita erant, comprehendere videretur. Hinc videmus, ea quæ commu|
nia sunt, quibusdam locis publica appellari. l. Aristo. infra eodem. Tum tamen
à prudentioribus ita diffinitum est. Iure naturali, in quo vtique ius gentium
inest, vt proximè admonuimus, communia omnium remansisse, aërem,
aquam profluentem, mare, & per hoc litora maris, & cætera, quæ hîc enumerantur in sequenti capite. Sed de litoribus multi dissensisse videntur: & in
primis Celsus, litora, inquit, in quo Populus Romanus imperium habet, Populi Romani esse arbitror. l. litora. infrà nequit in loco publi. Cicero quoque in
Topicis ad Trebatium Iurisconsultum scribens: Solebat igitur, inquit, C. Aquilius collega & familiaris meus, cùm de litoribus ageretur, quæ publica esse
vultis, quærentibus ijs, ad quos pertinebat, quòd esset litus, ita definire, quà
fluctus eluderet. Iabolenus quoque lege, litus. infrà de verborum signific. litus publicum esse dixit, quatenus maximè fluctus exæstuat. Et Pomponius,
quod in litore publico, vel in mari extraxerimus, nostrum esse. lege, quanuis.
infrà de acquirendo rerum domin. Et alij alijs in locis eadem appellatione recensuere. Nos litora omnia quatenus quidem vsui maris seruiunt, communia censeri existimamus, non aliter atque ipsum mare. Id significant duo illa
verba, per hoc, etiam in Institutionibus apposita, in principio huius tituli.
Vt dicat, mare omnium commune esse, & propter mare, etiam eius litora.
Quatenus verò alijs rebus vtilia esse possunt, tam vsu quàm dominio & proprietate, publica censeri: Et hanc fuisse eorum sententiam, quos suprà commemorauimus. Sic enim & ripas fluminum, quòd ad vsum attinet, publicas dicimus: quod verò ad proprietatem, priuatas, hoc est, eorum qui propinqua præ
dia possident. lege, riparum. infrà eodem. Nec illarum tamen vsum per omnia
publicum esse, sed quantùm duntaxat vtendi fluminis ratio postulat. Quare
arbores ibi natas cædere, non omnibus licet, sed earum dominis tantùm, naues verò ad has religare licet. Vnde & si quid religatis nauibus, illarum vel retinendarum, vel deducendarum causa, cædi oporteat, non videtur hoc prohiberi, dummodò bona fide fiat. Docet hoc & propria significatio illius verbi,
vsus, quod ad nudam quandam commoditatem magis refertur, quàm ad fructum aliquem, ea re vtenti acquirendum. Institu. de vsu & habit. in principio.
Sed cùm
eorũ
eorum
, quæ publica sunt, duæ species inueniantur: Altera eorum quæ
ad fiscum & ærarium pertinent, ac velut in patrimonio Populi Romani habentur, vt publica vectigalia, pecuniæ agri publici: Altera
eorũ
eorum
, quæ publicis, duntaxat vsibus & commodis seruiunt: nullo ex his in fiscum, aut ærarium Populi
Romani fructu, nulláve negociatione, aut commercio instituto, qualia sunt
Romæ Theatra, Fora, Basilicæ, Campus Martius. lege prima. §. hoc interdictum. infrà, ne quid in loco publico. lege, sed Celsus. de contrahenda emptione. Ad posteriorem hanc speciem pertinere litora Vlpianus scribit. lege,
quod in litore, infrà de acq. rer. dom. Quod in litore quis
ędificauerit
ædificauerit
, eius erit.
nam litora non ita publica sunt, vt ea quæ in patrimonio populi sunt, sed vt
ea quæ primùm à natura prodita sunt, & in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissimilis eorum conditio est, atque piscium & ferarum,
quę
quæ
simul
atque apprehensa sunt, sine dubio, eius in cuius potestatem peruenerunt, dominij fiunt. Sed sic accipi debet hæc Vlpiani sententia, vt occupandi litoris no|
stri ius, in alium quàm nauigationis & percurrendi maris vsum, non nisi ei qui
ciuis Roma. hoc est, qui sub imperio Rom. sit, competat. Non aliter, quàm si in
Theatro aut in Basilica locum quispiam ceperit, aut in Campo Martio constiterit, prohiberi ciuis Rom. non possit: quia occupatione ipsa, momentarium
quoddam & (vt sic dicam) vsuarium eius loci dominium nactus sit, quoad ibi
maneat videlicet duraturum. Externus autem iure prohiberi possit, vtpote
qui nihil omnino iuris habeat in ciuitate. Idóque nec locis publicis suo iure frui
queat. Intelligenda etiam Vlpiani sententia est, vt publici litoris dominium
ciuis Rom. non perpetuum quærat, sed quale suprà diximus, temporarium, &
quod vsu magis, quàm proprietate contineatur. Quamobrem scribit Paulus,
litora quæ fundo vendito coniuncta sunt, in modum
nō
non
computari: quia nullius (inquit) sunt, sed iuregentium omnibus vacant. l. litora. de contrah. empt.
quod ego admittendum puto, etsi venditorem aliquando id litus exarasse, aut
coluisse appareat, modò non litus esse desierit. Nam hoc casu occupatione,
tanquàm alluuionis iure, plenum quoque eius litoris dominium nactus foret.
Nec repugnat Vlpiani exemplum, quod de feris bestiis & aliis attulit: quæ simulatque apprehensa sunt, capientium dominij statim fieri dicit, & pleno iure quæri significat, nec ciues Rom. ab exteris distinguit. Hæc enim, etsi pleno
iure quæruntur, vbi tamen amiseris, continuò tua esse desinunt, nec nos aliud
in litorum iure constituimus. Et cùm illa omnium communia sint, litus verò
publicum, appositè dicitur, tantundem iuris habere ciuem in eo quod publicum est, adipiscendo, quantum quilibet exterus in eo acquirendo, quod omnium est commune. Sed nec mouet me, quòd Iustinianus litorum vsum publicum iuregentium haberi scribit: proprietatem verò intelligi posse nullius in
bonis esse, sed eiusdem iuris esse, cuius est, mare, & quæ subiacent mari: vt terra, vel arena. Instit. de rer. diui. §. litorum. Quippe cùm eorum vsus, quatenus
mari seruit, tam iure naturali, quàm iuregentium communis sit, vt ostendimus: bona ratio est, quare & publicus appellari possit, quemadmodùm in maiore summa, minorem inesse dicimus. Proprietatem verò nullius esse, priuati
scilicet, rectè Accursius interpretari videtur, vtpote quæ publica sit. d. l. litora.
Sed quia non ita publica est, vt ea quæ sunt in patrimonio populi, sed vt ea
quæ in nullius adhuc dominium peruenerunt. Ideò relatione quadam, eiusdem iuris esse videri dicit, cuius est mare. Tantundem enim iuris in iis quæ publica sunt, occupandis permissum est ciuibus Roma. quantùm quibuslibet
tam ciuibus, quàm externis, in eo quod est commune. Sed nec officit huic
conclusioni, quod scribit
Scęuola
Scæuola
. l. in littore. ne quid in loco publico. In litore
iuregentium ædificare licere, nisi vsus publicus impediatur. Sic enim id quoque accipiendum est, si in eo solo populus Roma. imperium habeat, & ciuis
Rom. sit qui ædificare vult. Quod porrò ait, iuregentium id concedi, non eò
pertinet, vt litus huiusmodi externis quoque gentibus commune esse significet, quippe paulò antè diffinitum erat, publicum popu. Romani id litus esse.
Sed vt iuregentium inductum esse ostendat, vt cuiusque ciuitatis & gentis litus popularibus suis ad ædificandum pateat. Sic & quod Vlpianus scribit: In
litore (vt in mari) iuregentium omnibus ædificare licere, nec prohibendi ius
|
esse, nisi ex vna causa, si damni infecti sibi quispiam caueri velit. l. j. §. nunciatio.
de oper. no. nunciat. eadem relatione atque distinctione videtur accipiendum:
vt omnibus intelligamus ciuibus Romani orbis, non etiam externis. Nam
cùm semel admissum est, litus publicum esse, vt ita rem totam constitui oporteat, necessaria quædam consequentia efficitur. Ideò autem subtilis hæc differentia inter publica & communia in his libris expressa non est: quia vt initio
diximus, pop. Romani imperio & ciuitate propè in vniuersum orbem aucta,
eodem ferè numero haberi cœpta sunt communia & publica. Quin ausim
dicere, nec compilatores quidem huiusmodi differentiam satis intellexisse, ideò
tam obscurè tractasse, vt quidem vix à quoquam, cuius scripta viderim hactenus intelligatur. Igitur secundum hæc quæ diximus, iure prohiberi non poterunt externæ gentes appellare ad litus nostrum, quemadmodùm nec nauigare in mari. Qua ratione & in siccum descendere, & naues subducere & nautica instrumenta reficere poterunt: vt & Virgilius significat illis versibus.