ANTONII VACCAE a capite Silicis, Iurisconsulti Imolensis EXPOSITIONES LOCORVM OBSCVRIORVM ET PARATITVLORVM IN PANDECTAS, VOLVMEN PRIMVM, LVGDVNI, Apud Matthiam Bonhomme. M. D. LIIII. CVM PRIVILEGIO REGIS. BREVIS PRIVILEGII. Ne qvis has locorvm obscvriorvm expositiones in Pandectas, intra sexennivm a die finitae impressionis annorvm repvtatione facta, in Gallia imprimat, avt alibi impressas distrahat, praeter Matthiam Bonhomme, Principali rescripto continetvr. Ex qvo et illvd significatvr, eos qvi contra fecerint in ea cavsa fvtvros, atqve si illi nominatim hac de re certiores facti essent. Qvi avtem edi sibi diploma desyderaverit, apvd Lvgdvnensem legatvm consistat, cvi soli de ea re ivrisdictio notio've ex rescripto datvr. REVEREND. ET ILLVSTRISS. CARD. ALEXANDRO FARNESIO SANCT. ROM. ECCL. VICECANCEL LARIO, ANT. VACCA S. P. D. CVm tv Alexander Farnesi, Comitijs Pontificijs, quibus suffragante te, Iulius tertius renouando seculo ad Pontificatum maximum est euectus, maximo difficilíque in negotio versabare: ego maximo fruens ocio, propterea quod iustitio indicto forensia negotia, quibus aliquot ante annos vacare institueram, conquieuerant, coepi ne torperem aut elanguescerem , ex his quaedam euoluere, quae breuibus annotationibus ac rudibus commentationibus in ius ciuile mihi scripta sunt. Ea sunt in omnes fere Digestorum & Codicis constitutionum libros scholia & tanquam glossemata quaedam, quibus frequentia iuris capita saepe aduersus inueteratas & vulgares opiniones, saepe aduersus recentiorum interpetum receptas temporibus nostris persuasiones, nonnunquam secundum antiquiorum traditiones interim neglectas aut iacentes, saepius vero animaduersione & cura nostra propria, quae alij ne attigerant quidem, declarare ac velut in lucem proferre conati sumus. Nam postquam ius ciuile attigi, cum discendi laborem immensum caperem, id vnum in animo semper habui, si qua ex parte opera mea vnquam effici posset, vt caeteri post me faciliorem viam inuenirent. Sed cum animaduertissem paulo plenioribus quibusdam commentarijs opus esse, vt quid plane interpretatio nostra sibi vellet, omnes sine labore intelligere possent, statui & pleniores commentarios faciendos, & diligentius quoque agendum esse, vt nihil omnino praeterirem eorum, quae dilucidiore interpretatione in eisdem libris ad hanc vsque diem indigere videbantur, ne scilicet lucubratio nostra, si quando exiret, manca esse, &, quod in prouerbio est, neque caput neque pedes habere videretur. Coepi itaque a principio & limine ipso Digestorum studiose omnia colligere, quibus enarrandis atque explicandis operae pretium aliquod me facturum existimarem. Nam antea non id egeram, vt iustum opus aut volumen in lucem edendum componerem, sed vt mihi ipse ac memoriae meae consulerem & subuenirem, non perpetuo scribendi tenore, sed prout quaeque res vel inciderat, vel in mentem venerat. Multa igitur ad eam diem praetermissa rimari & inuestigare, omnia vero in vnum corpus redigere, lu cemque prout quaeque res poscere videretur, afferre institui. Sed necdum primus Digestorum liber absolutus erat, cum renuntiato Iulio tertio Pontifice maximo, ego in pistrinum illico retractus sum. Nam forensibus causis controuersijsque rursum occupatus, & magnorum virorum amicorum praesertim, dum vixerunt, tuorum, Andreae Cornelij, Bernardini Maffaei, tum Hieronymi huius Dandini Cardinalium amplissimorum , quos honoris causa nomino, negotijs seruitioque distentus, omnem sane ad ociosa iuris capita scribendi curam abieci. Mouendi erant iudices e re nata, vt quodque acciderat, nec tam rationibus quam autoritatibus saepe vtendum, ac certandum potius. Regesta, Rescripta, rerum omnis generis formulae actionésque videndae, literae illiteratae vsquequaque tractandae & cognoscendae . Nec multo post tu quoque me in amplissimam domum & clientelam tuam migrare voluisti, vt ex vrbe proficiscens, quod magnis Italiae, Galliae & Germaniae motibus fecisti, me relinqueres, ad quem oppidorum ditionis tuae gubernatio referretur. Interim etiam nouis curis auctus, nec veteribus exoneratus, cum iudicandis Populi Romani agrarijs controuersijs, & mandato tuo, Pontificiorum iudicum, quos commissarios vocant, numero adscriptus essem, nonnihil tamen interdum subducebam temporis, quo incoeptum opus continuarem . Itaque inter tot curas & labores ad Rubricam tamen illam perueni, quae inscribitur, Quod quisque iuris &c. Progressusque sine dubio essem longius, vel relictis rebus, caeterorum quidem omnium, praeterquam tuis, quod facere nec semel in animo habui, nisi tu repente me nec opinantem ex vrbe ad hanc prouinciam administrandam euocasses: vel extrusisses potius ac compulisses. Nam consilium, vt ad te scripsi, non erat meum, ex vrbe posthac discedere: quin Romae vel pauper viuere, quam liquido, quod aiunt, fortunae riuo procul in alia terra inaurari. Retinebat operis instituti desiderium & spes aliquando perficiendi, retinebat complexus & conuictus amicorum & literatorum hominum, eorum praesertim, quos probe nosti, familiarium tuorum, Faerni, Fascitellij, Commendonij, Franchini, Chari. Nunc posteaquam huc veni, & ad omnia prouincialium desideria respondendi munere varijsque officijs & negotijs circunuentus, ac veluti rediuiua quadam aliarum ex alijs quotidie nascentium rerum obsidione pressus, longissime abesse me a ratione atque ocio perficiendi, quod coeperam, animaduerti, statui volumen primum, quod fere consummaueram, ad te mittere, vt decernere ipse possis, satius ne sit me in ocio, quam in negotio aliquando fore. Nam & ocium facere, & in negotio vel honestissimo retinere tu me potes. Ego, quod tu decreueris, id libens faciam, & iussis tuis vsquequaque adquiescam. Misi autem haec ad te etiam eo libentius, quod sermonem interdum habuisse te, non me latet, de toto humano iure praesertim Pontificio (quod qui maxime nouerunt, hi maximi in amplissimo collegio ac coetu vestro semper habiti sunt) inuestigando cognoscendoque , si facili aliqua ratione aut via tot rebus occupato tibi tradi posset. Nam ius Pontificium a iure ciuili ferme fluxit, & sine iuris ciuilis cognitione vix intelligi aut tractari potest. Sed de his alias. Nunc instituti mei rationem accipe. Ego semper eum perfectum fore iurisconsultum existimaui, qui Iustiniani libros plane perspexerit, euoluerit, intellexerit, memoria, quoad eius fieri potest, complexus fuerit. Sed intelligendi potissima vis est. Iustiniani libros voco vniuersam Iuris huius ciuilis, quod ille nobis vel reliquit vel tradidit, farraginem & compositionem. Recentiorum interpretum doctrinas & immensa opera nunquam valde amplectenda existimaui, nisi quate nus duntaxat ad eorum librorum declarationem atque explanationem pertinent. Nec sane alio sensu antiquorum quisquam scripsit, quam vt obscura iuris loca declararet, aut ea certe, quae in his libris secum aut inter se pugnare videbantur, conciliaret. Sed nescio quo fato factum est, vt veram docendi atque interpretandi rationem ac modum paulatim amiserimus, dum vel ambitione atque ostentatione, vel Germanae veraeque doctrinae inopia, superuacuas quaestiones inculcant, de rebus impertinentibus & non necessarijs nec suis locis disputant, autoritati plusquam rationi tribuunt, quae breuiter dici possunt, magno verborum apparatu atque anfractu aguntur, nihil ad sua genera refertur: quod propositum est, atque vbi interpretatio maxime desideratur, id ne attingitur quidem: vbi non desideratur, ibi magno conatu intenditur. Interpretum commenta magis quam leges ipsas enarrare, tum mutuis velut telis sese, ac vulneribus conficere student, sacra, profana, diuina, humana docendo commiscentur: nihil distincte, nihil ab originis aut simplicitatis suae cognitione repetitum traditur. Denique id vnum agi videtur, vt magno labore magnaque temporis & pretij librorum iactura nihil scire doceamur. Et quod Iustinianus superiorum temporum vitium corrigere maxime optauit, vt quae in singulis tractatibus eadem ratione ducta, ab omnibus scriptoribus repetebantur, ea ad genera & vniuersales quasdam notiones referret, quae omnibus deinceps causis controuersiisque seruirent, quod & Cicero olim cogitarat, id nos rursum reuocare & singulos de singulis vel minutis rebus & causarum articulis tractatus facere velimus. Cum haec ita animaduerterem, non laborandum mihi esse statui vt singula iuris capita prolixis commentationibus vestirem. Quibus autem interpretatio nostra vtilis aut necessaria esse visa est, in his id egi potissimum, vt sensum mentemque scriptoris assequeremur. Ociosas aut alijs locis congruentes disputationes vel reiecimus vel omisimus. Affinia tamen & agnata quaedam interim adijcere non grauati sumus, quae nec sine reprehensione preterire posse videbamur. Denique longiores interdum fuimus, vt inueteratas opiniones persuasionesque minueremus penitus, ac velut ex animis euelleremus. Nec sane nouum est, maiorem dedocendo quam docendo laborem sumi, praesertim cum loca quaedam obseruauerim, quae nec ipsos quidem compilatores, quorum opera componendis his libris Imperator vsus est, satis intellexisse pro certo habui. Enimuero non adeo praefracte accipienda seu captanda potius autorum iuris verba existimaui, vt ex singulis eorum verbis (quod vulgo nunc faciunt) singulos velut legum sensus elicere conatus fuerim, ac si ipsis legibus aut praetorum edictis, quae illi interpretabantur, ea verba posita essent. Non enim par ratio est iurisconsultorum sermonis, & ipsarum legum. In horum scriptis verbum aliquod ociosum aut non exacte consideratum inueniri potest. Omnia ad summam interpretationis referuntur. At in Legibus, Edictis & Senatusconsultis verbum nullum sine magno misterio atque ingenio prolatum puto. Sed de his & alijs sententia nostra in ipso opere melius apparuerit: & tu quoque si quando ocium tibi erit, forsan cognosces. Bene Vale Carpentoracte Venaysinorum, Decimo Calend. Maij. M. D. LIIII. ANTONIO VACCAE IVRECONSVLTO CLA rissimo & Venayssinae Prouinciae Prae sidi Petrvs Costvs. Quod tu Sarmaticos, iuris Trasibule, tyrannos Sollicitus legum de statione moues, Reddis & antiquo tersissima iura nitori, Et veterum explodis somnia vana senum, Scitaque prudentum natalibus addere priscis Niteris, & Latiae prodere iura togae: Accipe gramineam, victricia dona, coronam, Et refer e Scythicis barbara signa Getis. Tu mihi in Orchestra lato spectabere clauo, Dignus & in nostris aureus esse focis. INDEX TITVLORVM, LEGVM, ET PARAGRAPHO RVM, QVI IN HOC VOLVMINE EXPLICANTVR. NVMERVS PAGINAM INDICAT. -  Prooemium Digestorum. -  In nomine. pagina 1 -  §. Omnem. 4 -  §. Ex libris. 5 -  §. In his autem. 6 -  §. Et primi anni. 7 -  §. Nos vero. 7 -  §. In secundo. 8 -  §. Tertij insuper anni. 8 -  §. Haec autem. 10 -  §. Illud autem. 11 -  §. Illud vero 13 -  De iustitia & iure. Titulus j. pag. 14 -  Lex Iuri operam. 15 -  §. Titius. 18 -  Lex Veluti. 21 -  Lex Vt vim. 21 -  Lex Manumissiones. 22 -  Lex Ex hoc. 22 -  Lex Ius ciuile. 30 -  Lex Omnes populi. 31 -  Lex Iustitia. 34 -  Lex Ius pluribus. 34 -  De origine iuris. Tit. ij. pagina 54 -  Lex Facturi. 35 -  Lex Necessarium. 35 -  §. Deinde. 35 -  De legibus. Tit. iij. 39 -  Lex Lex est. 40 -  Lex Iura. 43 -  Lex Legis virtus. 43 -  Lex Non ambigitur. 44 -  Lex Et ideo. 47 -  Lex Non possunt. 47 -  Lex Benignius. 48 -  Lex Non omnium. 49 -  Lex Minime. 50 -  Lex Inciuile. 51 -  Lex De quibus. 51 -  Lex Cum de consuetudine. 53 -  L. Quod non ratione. 54 -  De constitutione principum. Tit. iiij. pag. 54 -  Lex Quod principi. 55 -  Lex Quarta. 62 -  De statu hominum. Titul. v. pagina 63 -  Lex Cum igitur. 64 -  Lex Et seruorum. 65 -  Lex Libertini. 65 -  Lex Paulus. 66 -  Lex Septimo. 67 -  Lex Non sunt. 68 -  Lex Aretusa. 70 -  Lex In orbe. 71 -  Lex Imperator. 73 -  Lex Cum legitimae. 74 -  Lex Homo liber. 74 -  De his qui sunt sui vel alie. iur. Titu. vij. pagina 74 -  Lex De iure. 75 -  Lex Item in potestate. 75 -  Lex si qua poena. 77 -  Lex Inuiti. 78 -  De adoptionibus. Titulus vij. 78 -  Lex generalis. 80 -  Lex Magistratum. 81 -  Lex Cum adoptio. 83 -  Lex Quod ne curatoris. 83 -  Lex Etiam. 84 -  Lex Si quis. 84 -  Lex In omni. 84 -  Lex Si pater. 84 -  Lex Si arrogator. 86 -  Lex Postmortem. 87 -  Lex Nonnunquam. 89 -  Lex Per adoptionem. 89 -  Lex Si pater filium. 90 -  Lex Adoptiones. 91 -  Lex Si is qui nepotem. 91 -  Lex In seruitute. 93 -  De rerum diuisione. Titu. viij. 94 -  Lex Quaedam. 95 -  Lex Item lapilli. 101 -  Lex Nemo. 101 -  Lex Riparum. 102 -  Lex Intantum. 103 -  Lex Sacra. 103 -  Lex Aristo. 104 -  De Senatoribus. Titul. ix. 104 -  Lex Cassius. 120 -  Lex Senatorem. 120 -  Lex Senatoris. 121 -  Lex Foeminae. 121 -  Lex Nuptae. 122 -  De officio consulis. Titul. x. 124 -  Lex Officium. 125 -  De officio praefecti prae tor. Tit. xj. 125 -  Lex Regimentis. 126 -  De officio praefecti vrbi. Titu. xij. pag. 126 -  Lex Omnia. 128 -  Lex Praefectus. 128 -  De officio Quaestoris. Titul. xiij. 130 -  De officio praetorum. Titul. xiiij. 131 -  Lex Barbarius. 131 -  De officio praefecti vigilum. Titul. xv. 132 -  Lex Apud. 132 -  Lex Nam salutem. 132 -  De officio procons. & lega. Tit. xvj. 133 -  Lex Omnes Proconsules. 133 -  Lex Obseruare. 134 -  Lex Solent. 134 -  Lex Si in aliquam. 135 -  Lex Nec quicquam. 135 -  Lex Legatus. 136 -  Lex Legati. 138 -  Lex Proconsules. 139 -  Lex Et legati. 139 -  Lex Proconsul. 140 -  De offic. praefec. Augustalis. Tit. xvij. 140 -  De officio praesidis. Titul. xviij. 141 -  Lex Praesidis. 141 -  Lex Praeses. 142 -  Lex Illicitas. §. Veritas. 142 -  §. Qui vniuersas. 144 -  Lex Ex omnibus. 147 -  Lex Illud. 148 -  Lex Senatusconsulto. 148 -  Lex Si forte. 149 -  Lex Obseruandum. 149 -  Lex Legatus. 149 -  De offic. procon. Caesa. Titul. xix. 151 -  Lex Quae acta. 151 -  Lex Quod si. 152 -  Lex Curatores. 152 -  De offic. eius cui manda. est iurisd. Ti. xxj. 153 -  Lex Quaecunque. 154 -  Lex Mandata. 164 -  Lex Etsi. 164 -  Lex Cognitio. 165 -  Lex Mandatam. 167 -  De officio assessorum. Titul. xxij. 168 -  Lex Diem functo. 168 -  Lex In consilium. 169 -  De iurisdict. omn. iudic. Pandectarum. lib. ij. Titul. j. pagina 171 -  Lex Ius dicentis. 173 -  Lex Cui iurisdictio. 174 -  Lex Imperium. 176 -  Lex Iubere. 180 -  Lex More. 182 -  Lex Et quia. 182 -  Lex Si familia. 184 -  Lex Qui iurisdictioni. 185 -  Lex Si idem. 186 -  Lex Magistratibus. 189 -  Lex Eum qui. 189 -  Lex Solet. 190 -  Lex Extra territorium. pagina. 191 -  Quod quisque iur. Titul. ij. 191 -  L. Qui magistratum. 193 -  Lex Hoc edicto. 193 -  Lex Si quis iniquum. 194 ANTONII VACCAE EXPOSITIONES LOCORVM OBSCVRIORVM IN PRIMVM LIBRVM PANDECTARVM. Prooem. Digestorum. IN nomine domini iesv christi. Haec verba post prooemium quoque statim repetebantur. Sed Haloander (cuius editionem, vt aliis hactenus emendatiorem sequimur) vtroque loco ea sustulit, quasi in Pandectis Florentinis non reperiantur, quasique apposita sint, & a librariis adiecta. Imperator tamen se hoc opus ab inuocatione diuini nominis exorsum esse, significat. l. ij. §. nos itaque. C. de vete. iur. enuc. Quin in singulis quoque constitutionibus interdum hunc morem tenuit, vt inciperet ab inuocatione. l. j. & ij. C. de off. prae. praet. Afri. auth. de armis. & auth. de quaestore. in prin. & vt signum crucis, instrumentis quibusdam prae poni iuberet. l. fi. §. quod si ignarus. C. de iure deliber. Nam & Plato in legibus idem fecit, & fere antiquus mos hic fuit, vt a Deorum inuocatione principium dicendi sumerent. sic Varro de re rustica, sic Virgilius libros suos, sic plerique alij auspicati sunt. Sed quomodocunque fecerit Imperator noster, superuacua huius rei quaestio est: cum etsi vere ipsius haec verba sint, non propterea tamen ex his necessarium ad consequentiam argumentum sumas. Non enim recepta est Bartoli & quorundam sententia existimantium, quod diuini nominis inuocatio his libris praeposita sit: idcirco rerum quoque priuatarum documentis necessario praeponendam esse, vt Alciat. lib. ix. παρέργων. c. vi. & Aretin. in prooem. Inst. docent , cum nusquam hoc praeceptum sit. arg. not. per gloss. in l. generali. C. de tabul. lib. xi. Illud etiam me mouet, quod Imperator, constitutione illa qua Imperatorium nomen instrumentis & actis publicis perpetuo prae ferri iubet, quale initium fieri oporteat, exemplo docens, a suo ipsius nomine statim incipit, non a diuino, quamuis Accursius Imperatoris verba in latinum antea male conuersa, praua insuper interpretatione peruertere conatus sit. glo. d. auth. vt prae. no. Imp. in verbo, authore. Sed cum postea generaliter inoleuerit hic stylus, vt diuinum nomen omnibus praeponatur, inueteratae consuetudini tantum tribuendum existimauerim, vt si documentum ex integro edi possit, auspicatiore hoc principio edatur, alioquin & sine scrupulositate ista (si caetera conueniant) fidem faciat. Imperator Caesar, Flauius, Iustinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Africanus, Alanicus, Vandalicus. Hactenus sunt, post praenomina & nomen Imperatoris, cognomina a subactis gentibus, quorum singulorum ratio ex historia & vita ipsius petenda est. Addit Alciatus praeceptor olim meus, quaedam scitu non indigna. lib. v. παρέργων. c. iii. Nos hoc loco illud vnum admonere operaepretium existimauimus, quamuis Gothicum se appellet, nondum tamen hoc tempore, quod videtur incidere in septimum Imperij eius annum, inita ratione a tertio ipsius consulatu, quo haec epistola data est: Gothos neque ab ipso, neque ab alio quoque superiorum principum penitus subactos, aut Italia expulsos fuisse. Tenebant hi adhuc sub ditione sua vrbem Romam, vel metu certe ac virium & Imperij formidine premebant, Rhauennae sedem regni habentes: vt ex historiis cognosci potest. Quinetiam apud Cassiodorum leguntur exempla epistolarum , quas Athalaricus Theodadus & Vitigis Gothorum Reges cum ad senatum & alios Romae magistratus, tum ad ipsum Imperatorem Iustinianum scribebant. Sed cum senatu velut domini, cum Imperatore velut socij agebant. Nam cum eo pacem tunc habebant, ipsiusque maiestatem comiter obseruabant, Regnum Italiae armis ac bello partum, iure se possidere arbitrabantur. Hoc etiam Palea ille, cuius ex libris frequentes sectiones relatae sunt in Decreto aureo Gratiani, scriptum reliquit: nullum ius Imperatori Iustiniano in Italia nec in occidentalibus populis fuisse, vt refert Marius Salamonius in tractatu de Principe, libro primo. Mire tamen hanc totam rem dissimulat Imperator. Caeterum Gothos postea (nam vnde quadraginta regnauit annos) per Belisarium & Narsim eunuchum penitus vicit atque expulit, id quod non historiae solum, verumetiam inscriptio cum epigrammate in arcu pontis salarij apud vrbem testatur, trigesimo nono Imperij eius anno posita, cuius postremi quatuor versus hi sunt. " Ite igitur faciles per gaudia vestra Quirites, Et Narsim resonans plausus vbique canat. Qui potuit rigidas Gothorum tundere mentes, Hic docuit durum flumina ferre iugum. " Quare posterius additum videtur hoc cognomentum. Alioquin si hoc tempore tantam rem iam egisset, specialem aliquam liberatae Italiae atque vrbis Romae mentionem, vel in praefationibus suarum constitutionum fecisset: vt de Africa restituta, & de Vandalis expulsis fecit. l. j. in princ. C. de offic. praef. praet. Afr. Quodam tamen loco ita loquitur, quasi vrbem ipsam Romam per omnia subiectam haberet: auth. vt ordin. praef. §. j. Sed id accipiendum apparet titulo tenus, non re ipsa, vel promulgatam illam constitutionem fuisse, posteaquam Gothos expulit. Triste certe nescio quid videtur significare, de vrbe Roma, cum in illa constitutione Cod. de vet. iur. enuc. l. j. §. sed etsi. Romam inquit, intelligendum est, non solum veterem, sed etiam regiam nostram, quae Deo propitio melioribus condita est auguriis. Pivs Inclytus Felix victor ac triumphator. Haec a moribus, aut a fortuna in vniuersum ducta sunt, non inusitato aliorum principum more. Pij tamen cognomentum ab Antonino Pio ad se peruenisse scribit ipse. Nouella xviii. vt liber de caet. aur. non indig. auth. quod & vir eruditissimus Siluester Aldobrandinus annotauit, in prooemio Institutionum. Semper Augustus. Caesar & Augustus perpetua Imperatorum cognomina, sed Caesar simpliciter his temporibus dicebatur, quem Imperator sibi successorem Imperij elegerat. l. & si excepta. C. de Malef. & Mathem. id admonuisse suis locis vtile erit: Augustum autem latine id propemodum significare, quod sacrosanctum & maiestatis plenum, idque in Augusto secundo Imperatore primum vsurpatum ad sequentes deinceps Ro. principes transisse, iam notum est. Tranquillus in vita Augusti, cognomen non tantum nouum, sed & amplius atque honorificentius, quam conditoris vrbis existimatum scribit, quod loca religiosa, & in quibus augurato quid consecratur, Augusta dicantur, ab auium gestu gustúve, iuxta illud, inquit, Ennianum, Augusto Augurio postquam inclyta condita Roma est. Apparet hinc Augustum non ab augendo dictum, vt Accursij saeculum existimauit: nam propterea etiam quaesiuere, an & qui non auxerit, vel qui etiam de imperio diminuerit: nihilominus Augustus recte dicatur, quod ego expeditum puto, & si ab augendo dictum constaret. perinde enim & hunc Augustum recte dici, relatione scilicet facta ab eo quod fecisset, ad id quod facere debuisset, vt praetorem, & si inique decernit, tamen ius reddere dicimus. l. fin. infra titul. j. quamuis alia ratione in eandem sententiam vtatur Panormita. c. i. col. xiiij. extra de iud. Illud intempestiue hoc loco tractant, an res ad populum atque imperium Romanum pertinentes, Imperator alienare possit. ego de ea re quid sentiam, mox explicabo, in l. pen. infra de off. praesid. Theophilo Dorotheo, Theodoro, Isidoro, Anatolio, Thallelaeo, & Cratino, viris illustribus. Viri illustres qua ratione hi appellentur , qui scire cupiet, videto inferius quae scripsimus ad rubricam de senatoribus, vbi & de clarissimis, & de spectabilibus, & de perfectissimis, & de omnibus omnino dignitatum titulis atque honorificis appellationibus, quae nobis in mentem venerunt, abunde exposuimus. Illud interim admonendi sumus, scribi hanc constitutionem ab Imperatore ad eos, quos hic nominat, non eo intuitu, quod componendis legibus operam sibi praestitissent, quippe alios quoque ei rei adhibuerat, quorum nomina aliis constitutionibus referuntur. l. j. C. de no. cod. comp. & l. j. C. de nouo cod. confir. l. j. & ij. C. de vet. iur. enucle. quos praeterire sine qualibet iniuria non potuisset. Sed illa ratione ad hos potissimum hanc orationem scribit, quod post compositas leges, publice eos profiteri, atque interpretari hos iuris libros voluerat: vt quomodo singula tradere eos conueniat, non aliunde quam a seipso cognoscant, quod & in principio orationis statim admonebimus. Quamobrem laudandus Imperator ex eo quoque, quod non solum qui le ges interpretarentur antecessores, quasi tu dicas Theoricos, sed & qui in vsum ac velut in aciem producere doceret, practicum & experientem causarum patronum constituerat, vt exemplo non solum in praesentia prodesset, verum etiam posteris ostenderet in gymnasiis esse oportere, qui praxim quoque ipsam ex rerum & causarum experimentis doceant, quamquam hoc hodie non satis obseruari videamus. Antecessoribvs. Antecessores dictos fuisse qui ius Ciuile in gymnasiis publice docerent, omnes consentiunt, & declaratur statim in prooemio, quamuis Alciatus magnopere se quandoque in ea re haesitasse scribat, lib. iii. dispun. c. xii. & suspectam etiam scripturam habuerit, quae tamen in omnibus codicibus satis constat. Sed qua ratione hi sic appellentur, praeter Accur. qui, quod moribus & scientia caeteris praestare debeant, dictos putat. arg. l. magistros. C. de profess. & med. lib. xi. nemo est ex his quos viderim, qui scribat. Ego antistites liberalium studiorum magistros appellari animaduerti. l. j. C. de decre. decu. lib. x. nec dubito, quemadmodum antistites ab antestando, sic antecessores ab antecedendo dictos esse, qui, si latini sermonis ratio pateretur, & Graecis hominibus, qui latinam hanc vocem fecerunt, satis cognita esset, praeitores a praeeundo potius dici debuerant, quam antecessores, quod scilicet interpretando praeeunt discipulis: est enim praeire, interpretari: dicimus etiam praeire verba, pro eo quod est dictare: quod verbum ad gymnasiorum quoque magistros pertinet. Vnde illud, Saeuo dictata magistro. Sed & quemadmodum philosophorum, sic iurisconsultorum sectae erant. l. ij. in fi. de ori. iur. Sectatorum autem relationi quod verbum congruentius adscribi potuit, quam antecessorum? vt manipularium quoque militum antesignani dicuntur, hodie etiam in gymnasiis extra Italiam non absimili ratione professores studiorum liberalium Regentes vocant. Et salaminio Viro disertissimo. Fuit haec (vt dixi) prouidentia Imperatoris, vt hos libros, non solum per Theoricos, vt vocamus, verum etiam per practicos, hoc est, rerum & causarum experimentis atque vsu probatos viros composuerit, quod ipse duabus constitutionibus profitetur. l. ij. §. quae omnia. & l. j. post princ. C. de vete. iur. enucle. optimum enim se recepisse ministerium dicit, tam ex facundissimis antecessoribus, quam ex disertissimis togatis fori. Talem igitur fuisse hunc Salaminium agnoscas. Nam diserti verbum proprie ad eos pertinet, qui causas agunt. Vnde illud, Disertos vidisse multos, eloquentem neminem: & Ciceronem Catullus disertissimum Romuli nepotem appellat. OMnem reipvblicae nostrae sanctionem. Legis sanctio proprie dicitur, extrema illa pars, qua poe na generaliter constituitur aduersus eos, qui in legem commiserint. l. sacra. §. proprie. de re. diui. l. sanctio legum. infra de poenis. qualis est hodie in literis pontificiis nouissima illa clausula: Nulli ergo omnino hominum, &c. Si quis autem, &c. qualis etiam fere in nouissimis Iustiniani constitutionibus, postremum illud decretum: Quae igitur nobis placuerunt, &c. Sanctio antiquae legi subiecta hodie legitur in tabula aenea, quae est in aede Laterani prope altare maximum, in qua legis Regiae, de Imperio Vespasiani latae pars quaedam incisa est. Vsus tamen postea tulit, vt constitutiones Imperatorum, & generaliter omnes omnino leges, sanctiones appellentur . l. j. §. his itaque. C. de vet. iur. enu. quod sanctae esse debeant, hoc est, inuiolabiles. d. §. proprie. & l. sanctum. eod. titu. de rer. diuis. Hic ergo omnem reipub. sanctionem, pro vniuerso ciuitatis Romanae iure accipias. Per Nostras orationes. Decipitur hoc loco Accur. & qui eum sequuntur propter haec verba, existimantes posteriorem editionem Codicis, ante hanc constitutionem factam esse. Quamuis enim ita loquatur hoc loco Imperator, tamen constat editionem illam alteram posterius factam: Et hoc tempora indicant, vt & Albe. hic, col. vj. nu. 16. & Aug. lib. ii. emend. c. i. annotarunt. Nam haec constitutio Iustiniano tertium Consule data est: editio illa quarto ipsius Consulatu facta: quod ostendit specialis constitutio, qua consilij sui rationem Imperator reddidit. l. j. §. his igitur. C. de emen. Cod. Iust. Nam & rursus post illam emendationem nouellas edidit constitutiones, quas authenticas vocamus, quamuis cuncta sibi iam tum perfecta atque omnibus numeris absoluta, viderentur. d. §. his igitur. Quas ergo hic orationes suas Imperator memorat, nec leges primi Codicis generaliter, vt Accur. voluit, accipere debemus, nec secundi: quippe qui nondum editus erat, ac multo minus nouellas constitutiones , quod Haloander videtur existimasse, scholio hic apposito. Sed primas duas constitutiones quae velut duae praefationes sunt, Codicis istius noui Iustiniani quo hodie vtimur. Altera, de nouo Codice faciendo, altera, de nouo Codice confirmando. Item duas illas quae sunt sub titulo de veteri iure enucleando, quae & in frontispicio Digestorum ante hanc quam interpretamur, praeponi debent. Has omnes & si quae eis similes fuerunt, tam graeca quam latina lingua edidisse se hoc loco dicit. similiter easdem prope finem huius epistolae iterum orationes suas appellat. Graece autem & latine adhuc Florentiae ante digesta extare illam , quae est posterior, sub. tit. de vet. iur. enu. Augustinus testis est lib. i. emend. c. iiii. Igitur his constitutionibus ea quae initio mandari, & quae deinde post compositionem approbari ac statui oportuerat, mandasse se ac statuisse dicit Imperator. Veruntamen quia postea hos viros, ad quos nunc scribit, publice profiteri ac leges interpretari voluerat. Ideo ipsos quoque specialiter admonendos duxisse, quomodo singula in scholis tradere eos oporteat. Hoc est enim quod sequitur. Sed Cum vos. Ex his apparet, etiam in eo deceptum Haloandrum, quod constitutionem illam, quae lib. i. Cod. sub titulo de vet. iur. enuclean. prior est, post hanc quam interpretamur, editam & compositam fuisse existimauit, dum hanc illi praefert in editione sua in frontispicio Digestorum, quae re vera secundum supradicta postponi debuit. hoc etiam August. animaduertit lib. ii. c. i. & lib. iii. c. iii. emend. §. Ex libris. Sex et triginta tantvmmodo. Recte intelligit Accur. vsque ad titulum, de bonorum possessionibus, vt scilicet hactenus omnia in scholis tradantur: alia suo sibi marte iuuenes perdiscant & tractent: quod ipse inferius dicturus est, & reuera, excepto tractatu de bonorum possessionibus, & altero, de verborum obligationibus. Caetera non ita difficilia cognitu sunt. Sed illos tractatus in explanatione Institutionum a viua voce perfecte accipi posse existimauit: nam ibi vtranque materiam diligentius exequutus est. Librorvm Quidem duo millia, versuum autem tricies centena millia. Vtinam ne hodie plura esse fecisset ambitio interpretum nostrorum, ferri aequo animo & legi possent. Sed nec spes est scribendi finem factum iri. Nunc si quis cognoscere velit, quantum antiqui versus mensura capiebat, quantúmque hodie per Typorum excussionem compendi fiat, Asconij Pediani expositionem orationum Ciceronis in manum sumat. Nam Asconius fere ex ordine orationum versus numerat, si modo Asconij illa numeratio est. Inde librorum nostri temporis comparatione habita, ratio facile iniri potest. Poterit etiam ex eo, quod Imperator se hoc opus totum in centum quinquaginta millia versuum consumasse scribit. l. ij. §. Sed cum omnia. C. de vet. iur. enuc. si similiter ad libros nostri temporis ratio conferatur. Sane quod tricies centena millia versuum ad centum & quinquaginta millia redegisse scribit, poterit ex hoc quoque, supputatione facta, cognosci quota pars librorum antiquorum in hos libros collata fuerit, quota ab his exclusa. Caeteris Iam desuetis & iam omnibus deuijs. A discipulorum scilicet & magistrorum cura ac traditione: non enim vsu abrogata fuisse haec dicit, quae reuera non erant. argu. l. ij. §. mirabili. C. de vete. iur. enucl. Ideo hanc materiam intempestiue tractant hic doctores nostri, contra quos ego in quibusdam sentio. Sed suo loco omnia exprimemus. l. de quibus. infra de legibus. §. In his autem. Caii Nostri Institutiones. Quarum scilicet libri tres commemorantur in indice ante Digesta. De hoc Caio, quis & quando fuerit, cur a Iusti. & a Pompo. in l. cum seruus. de stip. ser. Noster appelletur, difficile cognitu est. Augustinus coniecturas omnes colligit, quibus paulo post Saluij aetatem fuisse ostendat. lib. i. emend. c. v. Sed de nostro, non satis extricat nec ipse, nec Aldobrand. in prooem. Inst. Ego christianum fuisse interdum suspicatus sum, aut certe cum christianis sensisse, & sub Alexandro fuisse. Nam christianos esse passus est Alexander, sub quo & Pomponius fuit, vt Lampridius in vita eius scribit, propterea a Pomponio nostrum appellari, quod suo tempore floruerit, a Iustiniano autem quod christianus fuerit: alioquin cognomentum fuisse necessario dicendum arbitror. Extant hodie Institutionum quae Caij fuisse dicuntur libri duo. Horum posterioris initio ita scriptum est, Diuini iuris sunt ecclesiae, id est, templa Dei, ac patrimonia, & substantia, & quae ad ecclesiastica iura pertinent. Quae verba si a Caio vere scripta sunt, expedita res est, christianum eum fuisse: nam christianorum proprie ecclesiam dicebant. Sed preceptor meus lib. παρέργων. ii. c. xxvi. ea verba apposititia esse putat, interpretatione perperam in contextum relata. Aldobrandinus nec ipsos quidem libros Caij esse existimat, verum epi tomen ex libris Caij non satis diligenter factum, quod & verum puto. §. Et primi anni. Passim et qvasi per satvram. Vide num legendum sit, Sed sparsim. Nam quod Ludouicus Bologninus admonuit, scribendum esse, per saturam. non, per satyram: id ipse quidem ex Florentinis Codicibus recte sumpsit, siue architypos illos viderit, siue eos duntaxat, quos ex illorum fide Angelus Politianus emendauerat, quorum Bolognino cum Florentiae Praetor esset, describendorum potestas fuit. Idque exemplum hodie in Dominicana bibliotheca Bononiae adseruatur, vt Augustinus meminit, nec aliud magis sequutus est Haloander in editione sua. Caeterum quod in Thucis libris v. pro y. fere semper scribitur, hoc Bologninus non sat intelligens, suam ipsius inscitiam detexit, dum librariorum negligentiam insectatur, quod de imperitis magistris Quintilianus ait. Hodie nemo paulo doctior ignorat, per satyram idem prope significare, quod varie, & quasi per saltum: dum non perpetuo & continenter aliquid fit, sed velitatim & interrupte: quo sensu & alijs locis in iure accipitur. l. j. in princ. C. de lat. lib. tollen. c. satyra. ij. distinc. Et haec Quidem fuerunt antiquae eruditionis monumenta. Ab antiquae eruditionis more atque ordine in tradendis suis legibus haud longe abscedit Iustinianus: vt ex superiorum & inferiorum collatione videre est. Sed plenius ac diligentius agi praecipit, & studendi tempus a quarto in quintum annum extendit. §. Nos vero. Tam per tribonianvm virvm magnificvm magistrvm et exquaestore sacri nostri palatij & exconsule. Vulgata lectio erat, exquaestorem, &, exconsulem. Sed Haloander per omnes casus hoc tempore dictum existimat, exquaestore &, exconsule eum, qui quaesturam, aut consulatum gessisset, quem antiqui quaestorium & consularem dicebant . Hoc etiam Accursius, hoc Petrus Crinitus, hoc nouissime Augustinus putauit lib. iii. emend. c. iii. Ego, vt de verbi significatione Augustino assentior, sic de inflexione per obliquos casus subsisto, cum videam Cassiodori epistolas, qui temporibus Iustiniani scripsit, hoc modo inscribi, Magni Aurelij Cassiodori senatoris, viri clarissimi, & illustris, exquaestoris Palatij, exconsulis ordinarij, exmagistri officiorum, praefecti praetorio, &c. quo fit, vt vtroque modo vsurpatum putem. Illud insuper coniectari libet, dictos exconsulibus non consulares, vt cognosceretur vere eos gessisse consulatum, non per codicillos a principe vt consulares haberentur impetrasse. Nam impetrari hae velut imaginariae dignitates pridem coeperant. Et initio consulares praetorij quaestorij dicebantur, tam qui titulo tenus impetrauerant, quam qui re ipsa functi erant. Deinde commodius visum est vocibus quoque inter se appellationes distingui. Propterea exconsule dictus, qui magistratum gesserat, consularis qui dignitatis duntaxat insignia a Principe meruerat, vt Iustiniani constitutiones indicant. l. fi. C. de decu. li. x. vbi gl. & in l. antep. & pe. de cons. lib. xii. eius rei argumentum quoque est, quod & consulares & quaestorios & praefectorios apud ipsummet Iustinianum eodem loco legimus, quo exconsu les dixerat. l. ij. §. quae omnia. C. de vet. iur. enucl. quare non abolitam veterem appellationem, sed diuersitatis nescio quid inductum fuisse apparet. §. In secundo. Ex edicto. Ex edicto dixit, pro eo quod est, ab edicto. Videntur enim (vt Accursius hic admonet) edictales dicti, quod scilicet tunc primum ad edicti perpetui interpretationem transirent, ne quis putet edicto ipso nomen eis impositum fuisse. Quid enim hoc curaret Praetor? Qvatvor Libros singulares, quos ex omni compositione quatuordecim librorum excerpsimus. Hoc est, quos ex quatuordecim libris, qui sunt a titulo, de sponsalibus. vsque ad titulum, de bonorum possessionibus, singulares & eximios esse voluimus: vt cum quatuordecim his libris quatuor tractatus absoluantur, singuli libri ad singulorum tractatuum cognitionem sufficere intelligantur. Eos ipse paulo post nominatim designat, Primum tripartiti voluminis, de dotibus, nempe qui est in ordine vigesimus tertius Digestorum. Alterum ex gemino, de tutelis & curationibus, anteriorem scilicet, & hic est vigesimussextus. Tertium item anteriorem ex gemino, de testamentis . & hic vigesimusoctauus. Quartum autem qui primus est septem gemini, de legatis, & hic est trigesimus, qui totus sub vna rubrica inscribitur, de legatis primo. Enimuero apparet ex hoc loco, quomodo totum opus Digestorum diuisum sit, quomodóque singulae partes inscribi debeant. Nam generales quaedam sunt rubricae , quae per vniuersi operis partes currere debent. vt per hanc primam partem τὰ πρωζα. Per secundam , de iudicijs, hoc modo, Digestorum liber quintus, de iudicijs, liber primus. deinde subijcitur specialis rubrica, vbi quis agere, vel conueniri debeat, & deinceps libro sexto & septimo vsque ad vndecimum simili modo repeti, aut certe subintelligi oportet generalem hanc rubricam, de iudicijs. Cum ad vndecimum veneris, ibi rursus, Digestorum lib. ix. de rebus creditis primus. deinde subiicitur specialis rubrica, Si certum petatur. Et deinceps per singulos libros generalem rubricam repetendam esse, idémque in omnibus partibus faciendum, quae sunt septem, vt & alibi docemur. l. ij. C. de vete. iur. enucl. Hoc etiam Accursius annotauit, gl. supra eo. versi. in secundo. Nec Haloandrum nec Viglium fefellit. Viglius Inst. de testam. super rub. in fi. Hal. inter principium & finem cuiusque partis. Quamuis Augustinus nonnihil dissentiat, qui non vsquequaque huic distributioni conuenire scripturam Florentinorum librorum affirmat lib. iii. emend. c. vltimo. in fine. Sed illos libros, nec ex toto integros esse ipsemet consentit. §. Tertij insuper anni. Liber singvlaris ad hypothecariam formvlam. Hic est vigesimus liber, qui sine dubio sic inscribi debet: Digestorum seu Pandectarum lib. vigesimus, ad hypothecariam formulam liber singularis. Deinde subiici debet, Titulus primus, qui est, de pignoribus & hypothecis, vt docemur ex hoc loco, & conuenit cum his quae proxime dicta sunt. Oportvno Loco, in quo de hypothecis loquimur, posuimus: vt cum aemula sit pignoratitijs actionibus. Loquitur de hypothecaria formula, quam ideo dicit aemulam esse pignoratitijs actionibus, quod per actionem in rem ad pignoris persequutionem constitutam, idem ferme creditoribus praestat, quod pignoratitia actio quae in personam intenditur. Sed hoc loco videntur errasse omnes, dum hypothecariam formulam, pro hypothecaria actione simpliciter accipiunt: videtur enim plenius quiddam significare hypothecaria formula, quam hypothecaria actio, quae & quasi Seruiana & vtilis Seruiana, ac nonnunquam etiam Seruiana simpliciter appellatur. Inst. de act. §. item Seruiana. l. j. §. cum prae dium . & l. si superatus. infra de pig. Haec enim proprie ad vendicationem atque attractionem pignorum pertinere videtur. d. §. item Seruiana. At hypothecaria formula, omnia omnino iura, persequutionis pignorum causa prodita comprehendere. Significant hoc superiora verba, quae proxime annotauimus, Liber singularis ad hypothecariam formulam, & quod veterum non alij de pignoribus, aut de his quae versantur circa pignora, proprij libri commemorantur, quam qui ad hypothecariam formulam inscripti erant, ad quam singulares libros Caius, Paulus & Martianus scripserant, vt ex indice apparet. Papinianus quoque ante hos quaedam commentatus erat, id quod indicant verba Imperatoris, paulo inferius, in §. ne autem tertij. librum, inquit, hypothecariae ex primordiis plenum eiusdem maximi Papiniani &c. loquitur enim hic quoque de eadem hypothecaria formula. Opinor fuisse formulam a vetustissimo aliquo iurisconsulto conceptam, ac proditam, quomodo posset quis paciscendo efficere, vt res pignori teneretur, quae tamen creditori tradita non esset. Nam cum pignus a pugno diceretur, & initio in manum tradi consueuisset, vt nuda conuentione quasi per fictionem quandam effectus idem praestaretur, existimasse antiquos, solemni quadam verborum formula in eam rem opus esse, vt de Aquiliana stipulatione, posthumorum institutione, & quibusdam aliis legimus. Eius formulae interpretationem deinde facientes iurisconsultos, vt vim atque effectus omnes huius conuentionis, & qua de causa introducta esset, plane exprimerent, vniuersa ad pignora & hypothecas & earum differentiam pertinentia exposuisse, atque in eosdem libros congessisse: hodie tamen & citra formulam ac verborum conceptionem, vel nudo consensu & sola conuentione contrahitur hypotheca, in tantum vt nec scriptura quidem opus sit. l. contrahitur. infra de pig. l. j. de pig. act. modo aliter res gesta probari possit. Quod ait, oportuno loco, in quo de hypothecis loquitur, hypothecariam formulam posuisse. tantundem omnino est, ac si dicat, oportuno loco se de pignoribus atque hypothecis in vniuersum loquutum esse. Verbum enim illud, in quo, pro demonstratione est, & quasi repetitio eiusdem pronuntiati. Recenset hoc loco Accursius differentias, quae sunt inter pignoratitiam & hypothecariam actionem: quarum illa praecipua est, & vnde aliae fere oriuntur, quod hypothecaria realis est. l. pignoris. C. de pig. & l. pignoris. infra eo titulo. Pignoratitia vero personalis. l. fi. C. de distract. pig. Item hypothecaria contraria non est, sed directa tantum, ea quae creditori datur: at pignoratitia & contraria est, & directa: quae tamen directa non creditori ipsi competit vt hypothecaria, sed debitori, ídque soluta demum pecunia. l. si rem. §. omnis. de pig. & ideo re contrahi dicitur, Inst. quib. mo. re. contr. obl. §. fi. contraria vero rursum creditori competit. d. l. si rem. in princ. & vel solo consensu oritur. l. si rem. de pig. actio. Aliae differentiae quae inter has actiones commemorantur, omnes fere ex illo manant, quod realis hypothecaria est, pignoratitia personalis. Nam & realium alia praescriptio est, alia personalium. Item reales omnes stricti iuris esse videntur, exceptis quibusdam, quae mistam causam obtinent, qualis est communi diuidundo, familiae haerciscundae, Inst. de actio. §. actionum. At personalium quaedam bonae fidei sunt, & inter has pignoratitia numeratur. d. §. actionum. alias differentias colligere non tam ad hypothecariam & pignoratitiam specialiter, quam ad reales & personales actiones inter se in vniuersum pertinet. §. Haec autem. In regiis vrbibvs qvam in berytiensivm pvlcherrima ciuitate. Regias vrbes appellat Romam & Constantinopolin, quae quasi altera Roma haberi coeperat. l. j. §. sed & si quae leges. C. de vet. iur. enucle. ex decreto magni Constantini qui eam instaurauit, & Imperatoriam vrbem ac nouam Romam protinus appellari voluit. Vnde & Constantinopolis dicta: cum antea Bizantium appellaretur. Romae autem perpetuum epitheton, regia, quasi rerum domina, & vnde leges iuráque acciperentur. l. sed & reprobari. §. fi. infra de excus. tut. Horatius, Mihi iam non regia Roma tam placet, vt madidum Tybur, atque imbelle Tarentum. Non quod Reges dicerentur Romani principes (hoc enim sensu regium nomen Romae post eiectos Reges perpetuo inuisum) Nec Romanorum Imperatorum quisquam id vsurpauit, sed Imperatorio nomine contenti fuere, quod & libera ciuitate in vsu fuerat: cum Imperatores proprie appellarentur , quibus rei bellicae summa commissa erat. Perpetuum autem Imperatoris cognomen C. Caesari primum, deinde Augusto ita vt ad successores perpetuo illud transmitterent, publico decreto tributum fuisse scribit Dion lib. lii. prope finem. Quo magis mirum est, vnde Romanorum Regis appellatio descenderit in haec tempora. Nam sic eum vocant, qui suffragiis eorum, ad quos pertinet, electus Imperator, nondum tamen a Ro. Pontifice de more confirmatus est. Sed hunc titulum Germani, suo sibi modo videntur confinxisse. Rom. Pontifices Regem duntaxat, non etiam Romanorum Regem antiquioribus temporibus appellarunt. c. per venerabilem. de elect. Nouissime tamen & ipsi Romanorum Regem dixere. clem. prima. de iureiur. Porro Berytiensis vrbs, quam hic nominat, in Phoenice Syria est Augusti beneficiis, vt Vlpianus scribit, gratiosa, quae & Augustiana Colonia dicta est, & ius Italicum, habuit. l. j. de cen. ea videtur esse quam hodie Barutyn vocant, mercatorum orientalium conuentibus & negotiationibus celebris. Postremo vides non licere alibi, quam in his tribus vrbibus, exerceri publica legum gymnasia, nisi speciali priuilegio indultum fuerit. Addit Iacobus ab Arena, inueteratam consuetudinem pro priuilegio accipiendam esse. l. hoc iure. §. ductus aquae . infra de aqua quo. & aesti. l. quisquis. C. de epis. & cler. xviij. q. vlt. c. seruitium. & c. super quibusdam. §. praeterea . de verb. sig. quod omnes probant. Denique Patauij non alio iure, quam inueterata consuetudine, docendarum legum Gymnasium haberi constat. Bononiae ex priuilegio Lothari Imperatoris concessum ferunt, vt Bart. hic scribit. Bologninus ex priuilegio Theodosij iunioris competere existimat: eius rei testimonio esse antiqua documenta, quin etiam extare huius priuilegij codicillos. Id priuilegium nec Theodosij esse, sed prorsus subdititium Alciatus putat, titulo de agric. & cen. in tres posteriores lib. Cod. Si tamen verum id priuilegium est, frustra veretur Thomas diplomatarius hic in addi. ad Bar. ne abrogatum sit, hoc Iustiniani decreto: quia fuerit post Theodosium Iustinianus, ac propterea Bononiae quoque sola consuetudine defendamur. Non enim antiquiorum principum indulta reuocat Iustinianus, quin haud obscure rata ea esse iubet, cum dicit, & non in aliis locis, quae a maioribus tale non meruerunt priuilegium. Romani Pontifices subiectis sibi Ciuitatibus priuilegia huiusmodi sae penumero indulsere, prodita etiam in eam rem solemni formula (formam erectionis studij, Abreuiatores Pontificij vocant.) Nam quod Ricardus Malumbra, & qui eum sequuti sunt, hoc ideo constituisse Imperatorem censuere, quod temporibus suis, eorum qui veram scientiam tenerent, inopia esset: ne, si passim omnibus vbique gentium interpretari leges permitteretur, falsam doctrinam tradi contingeret. Id vt verum sit, non propterea tamen statim consequens est quod illi censuerunt, vt quia temporibus nostris veri Iurisperiti omnibus locis inueniuntur (quod illorum seculo persuasum fuit, sed nos haud quaquam verum existimamus) cessante illa ratione, cessare debeat etiam prohibitorium hoc decretum, per l. adigere. §. quamuis. de iur. patr. neque enim vlli fere placuit haec sententia (vt Bartolus hoc loco scribit) nec nobis probatur. Quippe causam eam fuisse, quam impulsiuam vocant, non rationem legis, quam finalem dicunt, interpretamur. l. j. §. sexum. de postulando. Nam in dubio impulsiuam fuisse causam, non finalem praesumi solet. glo. in l. ij. §. fi. vbi Bart. de donat. Viglius Inst. de mil. testamento. §. illis. quod & si finalis ratio illa fuerit, tamen an hodie cesset, Principis iudicio relinquendum est. Nec minus facile quicquam admittendum, quam vt scruptata ratione, vel causa legis, sententiam contorquere cuiquam liceat. l. non omnium. & l. seq. vbi dixi. infra de legib. l. prospexit, qui & a quibus. cum sub tali praetextu, perniciose errari possit. Praesertim autem in proposito negandum id esse, cum hodie & generaliter obseruari videamus, ne noua legum gymnasia, citra Principis autoritatem, vsquam instituantur: consuetudo enim ipsa legum optima interpres. l. si de interpretatione. infra de legib. §. Illud autem. In nostra oratione, et post completvm opvs in alia Nostri numinis constitutione scripsimus, & nunc vtiliter ponimus, vt nemo audeat eorum, qui libros conscribunt, signa in his ponere, & per compendium ipsi legum interpretationi maximum adferre discrimen. Orationes hic quoque & constitutiones suas indifferenter appellat, quae positae sunt lib. i. Cod. sub titulo, De vet. iur. enucle. vt & initio admonuimus. Hac ergo & duabus illis constitutionibus per compendia & signa quicquam in his libris scribi prohibet. Ac nec quae ad numeros quidem attinent, hoc modo scribi vult, sed plena atque integra lite rarum consequentia omnia explicari: propterea quod animaduerterat, multa eo modo scripta in iure ciuili corrupta, aut perperam accepta ac male interpretata esse, quin exempla veteris incommodi hodiéque nonnulla remanent: vt in senatusconsulto Velleiano. De ea re ita consuluerunt. pro, censuerunt, etiam nunc legitur, quod initio ita scriptum fuerit d. e. r. i. c. & sub titulo, De acquir. haered. Pantonius, pro, Publius Antonius, legebatur. quod ita olim scriptum esset P. Antonius, vt Alciatus demonstrat, lib. vii. παρέργων. c. xvi. quamuis Haloander, Pannonius legendum existimarit. Nouella constitutione quadragesima septima, vt praepo. no. Imp. in fi. etiam in instrumentis & actis publicis Imperator hoc obseruari praecepit, vt tempora, & si per numeros designata fuerint, tamen etiam expressis verbis, & integra literarum serie describantur: quod mercatores hodie non solum in commemoratione temporum, sed in omnibus omnino numeris recensendis obseruant. Galbam, qui postea fuit Imperator, Tranquillus scribit, cum quingenties sextertium Liuiae Augustae testamento praecipuum inter legatarios habuisset, quia notata, non perscripta summa erat, haerede Tiberio legatum ad quinquaginta reuocante, ne haec quidem accepisse. Igitur quamquam non inualidum sit, quod per compendia & signa numerorum, in actis & instrumentis scribitur. Arg. l. haeredes palam. §. sed & si notam. de test. l. quoties. §. sed si non . de haer. inst. periculosum tamen & captiosum esse apparet. Sane quae Imperator, signa & compendia, vocat, eas antiqui notas appellauerunt. Aristoteles hoc idem simbolum appellat, quod est latine, nota: vt Cic. in Topicis testatur. Notis fere vtebantur exceptores, hoc est, qui dictata, vel orationes excipiebant. Quorum etiam nunc in iure mentio est. l. sed & addes. §. fi. loc. Notarum rationem atque interpretationem ex Valerij Probi libello accipere atque intelligere licet. Notas hodie Tiphras vulgo appellari autumat Raphael Volaterranus. Nec testamentum vero, nec aliud quodlibet instrumentum notis scriptum valere hodie satis constat. l. sed cum patronus. §. fi. infra de bono. poss. excepto testamento militis, ex speciali scilicet priuilegio, quo eis quomodo velint, & quomodo possint testari permissum est. ac ne hoc quidem valebit, nisi tabularum sensus & veritas legitimis probationibus ostendi possit. l. Lucius. infra de testa. mil. Addit Accursius, haec omnia intelligenda esse de his, quae meris notis tota perscripta sunt, non si quid forte compendij causa breuius scriptum sit, quomodo communiter quaedam adstrui consueuerunt. (abbreuiationes, vel abbreuiaturas vulgo vocant.) Quam sententiam & Bart. & alij sequuntur. Ego vt documenta & acta non propterea vitiari crediderim, quum nusquam hoc cautum sit. Sic talem quoque scribendi morem ab his libris summouere voluisse Imperatorem existimo, cum nihil compendio, sed plena literarum consequentia omnia scribi velle diserte dicat: compendia enim proprie dicuntur huiusmodi abbreuiationes. Illud non ab re erit admonuisse, confutari, vel ex hoc loco, si quis hactenus Florentinas Pandectas ab Imperatore ipso in Italiam missas credidit: multa enim in illis libris, contra quam hoc loco praecipiatur, scripta esse audiuimus. Nemine Iudice ex tali libro recitationem fieri concedente. Durabat vsque in haec tempora mos vetustus recitandorum in Iudiciis legum, quae ad proposi tae causae decisionem ac definitionem pertinerent. cuius rei alibi quoque mentio est. l. cum prolatis. infra de re iudic. frequentes interponi videas tales recitationes in orationibus Ciceronis. Hodie etiam Venetiis in vsu est, cum causa agitur, non solum acta, sed & leges recitari, quibus iudices ad iudicandum moueri debeant. §. Illud vero. Illvd avtem satis necessarivm constitvtvm svmma cvm Interminatione edicimus, vt nemo audeat neque in hac splendidissima ciuitate, neque in Berutyensium pulcherrimo oppido, ex iis qui legitima peragunt studia indignos & pessimos, imo magis seruiles, & quorum effectus iniuria est, ludos exercere. Necessario constitutum, legendum arbitror, non, necessarium: significat autem etiam superiorum Principum constitutionibus id prospectum fuisse. Enimuero cum Beryti & Constantinopoli, non etiam Romae tales ludos exerceri prohibeat, an Romae fieri liceat, dubitatum est. Ego quae inciuilia & iniuriosa sunt, nullo loco licere arbitror, sed ideo Romae haec fieri non prohibuit, vel quia nihil ad ipsum pertinebat, quid Romae ageretur, secundum ea quae initio diximus, vel quia Romae talem consuetudinem inualuisse non audiuerat. Hodie nihilominus per lasciuiam & iuuenilem calorem in Italicis quidem gymnasiis immodestos ludos exercere non desinunt, nec omnino contineri possunt, velut niuium & malorum iactus & quosdam similes. Sed an criminis appellatione, ludus quoque indistincte contineatur, quaesitum est. Bar. contineri putat: propterea si municipali lege cautum sit, vt ob crimen, bannitus impune occidi possit: hunc quoque qui ob ludum bannitus fuerit, iure caesum videri. Quinetiam idcirco iurisperitum quendam qui semper obfirmate id negauerat, oblata ei hac scriptura, illico obmutuisse. Nos, quicunque ille fuerit, rationi locum superesse credimus. Hic enim de his duntaxat ludis Imperator loquitur, quorum effectus iniuria est, non omnino de omnibus: multos autem ludos esse, qui citra crimen exerceri possint, non ignotum est. In Berutyensium autem ciuitate. Elicit hinc Accursius tres esse iuris studiosorum iudices ordinarios, praesidem prouinciae, & episcopum ciuitatis in qua iuri operam dant, tum doctores, qui eis iura interpretantur. Ego quod hic constitutum est, ad eos duntaxat qui Beryti agerent, pertinere non dubito: quod ad caeteros attinet, nihil noui iuris a Iustiniano inductum esse, sed Federici constitutione. auth. hac habita. C. ne fil. pro pat. in vniuersum postea definitum est, vbi conueniri debeant fere secundum Accur. opinionem. finis prooemii. # 1 D. IVSTINIANI SACRATISSIMI PRINCI PIS PERPETVO AVGVSTI Iuris enucleati ex omni veteri iure collecti Digestorum, seu Pandectarum, liber primus. His libris ideo Digestorum, seu Pandectarum nomen imposuisse scribit Imperator, quod omnes disputationes, ac decisiones in se habeant legitimas, & antiquum ius omne vndique collectum, in sinus suos receperint. l. ij. §. sed cum omnia. C. de vet. iur. enucl. Reliqua ad Pandectarum nomen pertinentia, Budaeus praeclare docet. is videndus paulo post principium suarum annotationum. videndus & Aldobrandinus in prooem. Institutionum, in verbo, Post libros quinquaginta Digestorum, & Alciatus lib. iii. Dispunct. c. xii. # 1 DE IVSTITIA ET IVRE TIT. I. Satis constat Imperatorem initio mandasse, hos libros tam secundum Codicis sui, quam edicti perpetui ordinationem, atque imitationem disponi ac digeri, prout Triboniano commodius videretur. l. j. §. cumque haec. C. de vet. iur. enucl. Sed id quidem non vsquequaque factum esse apparet supra in prooe. §. & post eundem. nam nec similis huic titulus in Codice est, nec in edicto perpetuo fuisse arbitror. Caeterum compilatores excogitasse, sub quo iuris & iustitiae definitionem, naturamque & omnino totam originem, quoad res pateretur, atque instituto operi conueniret, exprimerent, laudabili prorsus oeconomia, vt cum toto opere de iure ac iustitia in summa disputaturi essent, illius vim & finem ante omnia cognoscendum proponerent. Sunt pleraque ex libris institutionum, definitionum ac regularum excerpta non inconcinne illa quidem, sed nimis fortasse breuiter, vt in tanta copia. L. I. Vlpianvs libro I. Institvt. Legebatur in Codicibus communibus, Vlpianus lex j. lex ij. & sic deinceps hodie permultum vtilitatis afferre poterit, quod plerisque locis restitutum est, quo libro veterum Iurisconsul. quisque quid scripserat. multa enim per hoc facilius intelligentur : vt exemplis plurimis Augu. docet lib. i. emen. c. iiii. & seq. sectionem autem & responsum quodlibet, siue legem , siue caput appellare libeat, facile concedendum censeo. Caput latine recte dicas, & numerorum ordine citari conuenit . nam capita iuris proprie dicuntur, vt annotat Asconius Paedianus. Legem tamen etiam hoc sensu appellari voluisse videtur Imperator. l. ij. §. tanta. C. de vete. iur. enucle. cum ait, vnusquisque eorum, qui author legis fuit, nostris Digestis inscriptus est, &c. Sed nec a veterum instituto abhorret, quod ab Irnerio ad nostra vsque tempora factum est, tractandis legibus prima quaeque singulorum capitum verba citare: vt Alciatus docet lib. ii. παρέργων. c. vltimo. Et sane adiumenti non parum confert, initium cuiusque capitis memoria tenere, ac prompte & memoriter, vbi res exegerit, pronuntiare: quandoquidem dimidium facti (vt in prouerbio est) qui coepit, habet. Hoc & Irnerij & Azonis aetas respexisse videntur, cum vsum hunc induxere. IVri operam datvrvm, privs nosse oportet vnde nomen iuris descendat. Deriuatio atque ethymus nominis ad concipiendam definitionem multum confert. At definitio ex Dialecticorum doctrina, initio tradi debet, vt intelligatur, quid sit id, de quo disputatio instituitur. Ideo cum vniuerso opere de iure disputaturus sit, definitionem iuris statim subiicit, quod similiter et aliis locis fecit. l. j. infra de inst. l. j. de fur. l. j. de re iud. l. iij. de vsuca. l. j. de supel. leg. Insti. de leg. in princ. oportere autem accipiendum est, instituto consentaneum atque oportunum esse. Quod quidem non magis proprie dici potuit, quamuis Accursius latinae linguae ignoratione improprie dictum putet, dum praecisam quandam & ineluctabilem necessitatem importare hoc verbum falso existimat. Cicero pro Cornelio, oportere consentaneum esse officio: licere legibus & iuri: conuenire temporibus & personis. Paulus quoque l. penul. infra ad exhib. Respondi non oportere ius ciuile calumniari. Est avtem Ius a iustitia appellatum. Atqui Grammatici iustitiam potius a iure, quam a iustitia ius dictum volunt. Ius porro quasi ius dictum esse, per vnius literae immutationem, eam scilicet vim boni, quam animis nostris natura ingenuit, quod respiciens Cicero non vno loco, Naturae ius esse, scripserit, quod nobis innata quaedam vis indidit, atque inseruit: alij autem a iubendo dictum voluere, quasi quod populus, aut lex iussisset. Fuit cum existimarem ex Germanis & Genuinis, siue Celsi, siue Vlpiani verbis, aliquid immutatum esse per tot translationes, aut certe satis habuisse Iurisconsultum, si vel allusionem quandam sequeretur, dum concinnius hoc modo doceri putat, & quasi nobiliore loco ius ortum esse suadere vult. Veniebat in mentem, non alia ferme ratione Seruium Sulpitium, quem Imperator noster postea sequutus est, Insti. de test. in prin. testamentum scripsisse a mentis contestatione dictum: Trebatium vero Sacellum a sacra & cella, cum re vera & illud a simplici testatione, & hoc a sacro per diminutionem ductum constet: quanquam errorem eis obrepsisse ab aliquibus existimatum fuerit Valla & Aulo Gell. lib. vi. noc. att. c. xii. Nunc & Celsum sic scripsisse, vt modo legimus, & vere ius a iustitia dictum puto, non iustitiam a iure. Ius, inquit Asconius Pedianus, ad artem pertinet, officium ad virtutem. Quod de officio dicit, idem sine dubio & de iustitia dicturus foret: eam enim ad animi virtutes referri constat. Igitur consentaneum est, vt quemadmodum virtus prius fuit, quam ars, sic & virtutis nomen prius, quam artis fuerit, & consequenter iustitiae quoque nomen prius, quam iuris cognitum. Quamobrem Alciato assentior, qui lib. i. παρέργων. c. xxv. & xxix. iustitiam non a iure, sed a vi, quod vim sistat, dictam arbitratur, aut iustitiae certe ethymum amplius quaerendum esse: Cum fallax ea res sit ac lubrica, & in qua ipse etiam Varro Latinorum & Graecorum omnium doctissimus, multos saepe luserit & Iusus fuerit, a iustitia vero ius & dictum & profectum esse non dubie arbitror, cum etiam iustitiam vnicuique ius suum tribuere dicamus. Nec mouet me quod ius interdum etiam id dicatur, quod per se semper aequum & bonum est. l. penul. infra eo. quasi hoc vtique non ad artem, sed veluti ad rudem materiam, ac solam animorum notionem pertineat, vt & ipsa iustitia. Respondeo enim hoc sensu non fere accipi, nisi cum illa adiectione, gentium aut naturae: sine tali vero adiectione, magis proprie iustum quam ius dixeris: iustum enim & iniustum ad naturam & legem: ius & iniuria ad actionem referuntur: vt Aristot. docet, lib. v. Ethycorum. c. vii. & mox dicemus. At Romae initio (nam ea vox Romae nata est) cum simpliciter ius dicebant, non de iure gentium, aut naturae, sed de iure ciuitatis suae intelligebant. Hoc tamen cum eo, quod semper aequum & bonum est, conuenire existimabant. Ideo quandoque pro eo, quod semper aequum & bonum est, accipitur, sed re vera ciuilium institutorum vrbis propriam ac perpetuam rationem significat. Propterea recte ab Asconio dictum, ius ad artem pertinere. Nec alio sensu accipi debet, quod initio dixit, Iuri operam daturum. Sed & quod mox subdit, eodem pertinet, ait enim. Nam (vt Eleganter Celsus definit) Ius est ars boni & aequi. Definit Celsus, vt dixi, ius, quod ad artem & ciuilem doctrinam pertinet, hoc est, ius ciuile, prout quidem trifariam collectum & constitutum est, ex praeceptis, scilicet naturalibus, gentium & ciuilibus. Nam de iure naturali animis insito, ac velut rudi adhuc materia contento, non potest intelligi haec Celsi definitio, in qua ars velut pro substantia rei definitae pronunciatur, quicquid Accursius commentetur. Conuenit huic Celsi definitioni ea quoque quam tradit Cicero in Topicis. Ius ciuile est aequitas constituta his, qui in eadem ciuitate sunt, ad res suas obtinendas. Sane artem recte Accursius, vt opinor, scientiam interpretatur, eamque ex Porphirij sententia recte admonet finitam doctrinam esse de infinitis. Eadem ratione Rhethoricem quoque multi definierunt, artem esse, vel scientiam benedicendi vel persuadendi, quam tamen qui magis proprie atque acute loquuti sunt, minúsque ad praecepta doctrinae respexere, vim & facultatem persuadendi dixerunt (vt Quintilianus lib. ii. orat. Inst. c. xvi. refert) de iure ciuili accipiendam esse hanc definitionem. Alciatus quoque lib. i. παρέργων. c. xxx. consentit, nihil aliud in summa ius esse colligens, quam aequitatis bonitatisque collectionem, a Iureconsultis nostris in artem redactam. AEqui & boni verbum in hac definitione quomodo accipiendum sit, abunde disserunt Budaeus hic. Alciatus d. c. xxx. & Corasius lib. ii. Missell. luris. c. xviii. qui & ipse ius ciuile a Celso definiri sentit. Ego aequi & boni verba pinguiore quadam minerua accipi velim, vt tantundem prope significent, ac si dicat, aequitatis & iustitiae. nam bonum aeque mistum idem propemodum esse, quod iustum censeo. Horatius, Atque ipsa vtilitas iusti prope mater & aequi. Iusti videtur dixisse, pro boni. Sed an haec ars, quae & ciuilis sapientia, & iuris prudentia, & iuris scientia, ac nonnunquam etiam iurisperitia dicitur, vna sit de septem artibus liberalibus, quae rit Paulus Castren. hic: & non esse existimat. Credo quod in vulgari artium liberalium Cathalogo, specialem iuris prudentiae mentionem fieri non inuenerat. Verum cum praecipua pars philosophiae, quae de moribus appellatur, huic arti subiecta sit, consentaneum sane videtur, vt & iuris prudentia liberalibus artibus non secus ac philosophia ipsa connumeretur. Videtur hoc & Vlpianus praesumere, qui cum liberalium studiorum magistris, de salariis eorum extra ordinem ius dici docuisset, Iurisconsultis dici negat: non quia, inquit, non sanctissima res sit ciuilis sapientia, sed quia pretio numario aestimari non potest. Non dixit, quia non liberalis ars est: quin sacratissimam, comparatione aliarum artium, de quibus supra loquutus erat, appellauit. l. j. infra de var. & extra. cog. Merito ergo & ipsa liberalibus artibus annumeretur. Cvivs Merito quis nos sacerdotes appellet. Merito, id est, iure. Nam hoc ait, Iure nos appellari sacerdotes huius artis, & subdit rationem. Iustitiam namque colimus, &c. Alibi antistites iuris appellari videas. l. j. C. de decret. Decur. lib. x. Nam quemadmodum sacerdotes atque antistites sacrorum & oraculorum, sic iurisconsulti aequitatis & iustitiae custodes, atque interpretes sunt, & legum mysteriis praesunt, atque operantur. Mire delirat hoc loco Accursius, dum poenitentiae, quae a sacerdotibus hodie iniungi solet confitentibus , exempla inculcat. Bonos Non solum metu poenarum, verum praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes. Sententia antiquissimi philosophi notissima, duabus potissimum rebus, praemio & poena, ciuitates contineri. Veram, Nisi fallor, philosophiam, non simulatam adfectantes. Increbruerat iam inde ab Augusti temporibus ignauum genus hominum, qui se magnopere philosophos videri vellent, cum tamen praeter supercilium & barbam ac pallium, eorum quae ad philosophos attinent, haberent nihil. Hos pseudophilosophos insectantur passim atque irrident scriptores horum temporum: vt Aulus Gellius Lucianus & alij. Eos hoc loco latenter & quasi aliud agens perstringit Iurisconsultus. odio quippe digni erant, qui simulatam philosophiam ad alendam ignauiam, & ciuilium onerum immunitatem, philosophis pridem concessam . l. sed & reprobari. de excus. tut. captandam affectabant: hos Imperator Valentianus retrotrahi, & ciuitatibus suis reddi iussit, vt munera cum caeteris facerent. l. reddatur. C. de profess. & med. lib. xi. fecerant quippe vt infamis iam & simulata esse videretur omnis Philosophia. Caeterum quod Vlpianus hic, nisi fallor, in re sibi sane perspecta atque explorata dicit: rectissime videtur Paulus Castren. inducere ad dictum testis, cum hac, vel simili verborum modestia pro testimonio quid dicentis: vt fides ei nihilominus habeatur. Ego amplius existimo: etsi dicat se ita sentire, aut arbitrari, vel ita videri sibi (dummodo caetera conueniant) testimonium eius aeque valiturum : cum nec aliter antiqui sententias, aut testimonium iurati dicere soliti essent, etiam de his quae cognouerant, ne si quid eis (quam humanam esse imbecillitatem putabant ) obrepsisset, aut falso apparuisset, iurisiurandi religionibus obstringerentur: vt Cicero in Academicis, prope finem docet. Manent hodie eius consuetudinis in iure ciuili vestigia non pauca, quamuis ab Accursianis non sat intellecta. l. quid tamen. §. si arbiter. infra de arb. l. cum quidam. de iure fis. Quamobrem arbitrio iudicis penitus hoc totum committi existimo, quantam fidem cuiusque testimonio adhibeat. l. iij. infra de testibus. nec vulgarem opinionem vtique veram arbitror, quae a teste exigitur: vt ita rem se habere, atque ita prorsus esse dicat, ac se penitus per vnum aliquem ex quinque corporis sensibus cognouisse affirmet, quicquid pro testimonio attulit: multa enim etiam intelligentiae relinquenda, quin & commendandum eum, qui ne periurio se obstringat, cum aliqua dicendi modestia testimonium fert. qua de re etiam alio loco plenius disputabo. l. solam. C. de testi. §. Huius. Pvblicvm et privatvm. Publicum & priuatum ius ratione subiectae materiae hic distinguit. Sed sciendum est, autoritate atque vsu aeque vtrunque publicum appellari, tam quod ad priuatas res pertinet, quam quod ad publicas. Sic testandi factionem, sic edictum praetoris, publici iuris esse dictum est. l. testandi. C. de testamen. l. cerdonem. infra de op. lib. sic & aliis locis accipitur ius publicum. l. ius publicum. infra de pactis. l. fi. de colleg. illic. Nam & leges ipsae in vniuersum publicae sunt, & ad statum ciuitatis pertinent, cum sine his ciuitas diu esse non possit. Ter. de lege nuptiali. An ne hoc quidem adipiscar, quod ius publicum est? Sane & si quid fisco, aut templo ex priuata causa debeatur, puta, ex testamento, vel quouis contractu circumscripta causa priuilegij, si quod in ea re habeant, priuatum nihilominus ius vtrique eorum competere dicendum arbitror. arg. l. fiscus cum in priuati. infra de iure fis. Quamuis Accursius & plerique alii aliter videantur existimasse. Nam id solum agit Iurisconsultus hoc loco, vt leges loquentes de publicis & communibus quibusdam rebus, sine quibus ciuitas stare non potest, qualia sunt sacra, cerimoniae Magistratus, iura belli & foederum (quod ius foeciale vocant) publica vectigalia & similia, ab his distingunt, quae ad priuatorum controuersias disceptandas ac finiendas statuta sunt, his vero etiam princeps in contractibus & negotiis suis priuatis teneri vult. l. digna vox. C. de leg. ergo & priuatum ius dicendum est, quod fisco, aut Principi ex talibus causis competit. Svnt Enim quaedam publice vtilia, quaedam priuatim. Subauditur, principaliter, secundario autem & quasi per cognationem quandam, quod publice vtile est in ciuitate, id & priuatim aliquo modo semper prodest: & e conuerso, quod priuatim vtile est, etiam publice prodesse solet: cum reipublicae quidem intersit, habere locupletes & bonos ciues, ciuium autem habere amplam & bene constitutam rempublicam. Inst. de his qui sunt sui, vel alie. iu. §. pen. & infra de pop. act. per totum tit. nec longiorem huius rei distinctionem quaerendam arbitror. Pvblicvm Ius, in sacris, sacerdotibus & magistratibus consistit. Horum pleraque antiquissimo iure Pontificio tractabantur, cuius hodie ne vestigia quidem extant. Consistebat ius publicum ciuitatis Romanae etiam in foederibus pacéque & bello. l. conuentionum. infra de pactis. necnon in auspiciis & augurum atque aruspicum disciplina. Sed haec pridem ante haec tempora collabi coe perant egréque sustentari, vt Cornelius Tacitus lib. xi. scribit. Postea per religionem christianam ex toto sublata sunt. l. nullus. & l. nemo. C. de Malef. & Mathema. Ideo nec verbum quidem de his relatum extat, praeterquam ad improbationem. Privatvm Ius tripartitum est. Collectum est enim ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut ciuilibus. Ratio suadet, vt & publicum ex eisdem praeceptis collectum esse dicamus. Sed quia de illo nihil, aut non multum dicturus erat: quod pleraque ad ius Pontificum, vt dixi, pertinebant, ideo quasi summato illo, diuisionem & praecepta huius tradere incipit. Agricola in Dialecticis existimauit vitiosam esse hanc totam diuisionem, propterea quod sacra quoque & cerimoniae iure gentium constitutae esse videantur: & idcirco publica aliarum quoque gentium fuerint & ad statum aliarum ciuitatum pertinuerint. Quae autem ad statum rei Ro. pertinent, ea quoque collecta esse ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut ciuilibus. Sed non intellexit Agricola Vlpianum hoc loco de iure ciuitatis Ro. loqui, cum dixit, huius studij duae sunt positiones &c. non de iure aliarum ciuitatum, aut gentium, vt Alciatus monet, lib. parad. ii. c. xxxv. Deinde cum priuatum ius ex illis praeceptis collectum esse scribit, non negat, quin & publicum ex eisdem fluxerit: vt & Aldobrandinus interpretatur, Inst. de Iust. & iur. §. fi. Non enim placet quod idem Alciatus lib. παρέργων i. c. xxxi. noua ratione in hoc defendi Iurisconsultum putat, quod naturalia iuris aliarum gentium praecepta nihil ad statum rei Romanae spectarent: cum ex eis, inquit, non magis Imperium Romanis concederetur in alias gentes, quam aliis gentibus in Romanos, vt scilicet idcirco verum appareat, ius publicum ciuitatis Romanae non ex omnibus his praeceptis collectum esse, nec omnino colligi oportuisse, sed ex Ciuilibus tantum. Non enim publicum ius vrbis Romae ad proferendum in alios imperium, sed ad conseruationem ciuitatis proprie ac principaliter pertinebat: & negari non potest, quin Romani in hoc constituendo a naturali ratione, & ab aliarum gentium consuetudine multa acceperint. Ivs Naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Nam ius istud, non solum humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur. Auium quoque commune est. Hinc descendit maris atque foeminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio. An ergo & illicitae coniunctiones iuris naturalis sint, quaerit hic post Accursium Bart. & putat esse. Idem, vt significat, de caeteris quoque omnibus, quibus naturae impulsu homines delinquunt, responsurus. Nam primi, inquit, animorum motus in potestate nostra non sunt, & natura impellimur ad peccandum. Ego ab exemplis hic positis, ius naturale de iis duntaxat dici intelligo, quae se vel natura, vel opinione ad rectum & bonum habent, quae que ea dem homini cum caeteris animantibus sunt communia. Quare & si natura ad irascendum impellimur, non continuo tamen iuris naturalis esse dicas, per iracundiam hominem occidere, aut verberare. Cum id recto ac bono contrarium & sit, & habeatur. quin iuris naturalis potius fuerit, a caedibus & violentia abstinere, quod etiam videtur paulo post clare expressum, hominem homini insidiaria nefas esse. l. vt vim. infra eo. Nunc in proposito cum maris & foeminae coniunctio, ad bonum se se habere videretur, credibile est homines inter se initio absque delectu (quomodo & caetera animalia) commisceri solitos fuisse. Ideo iuris naturalis omnes indifferenter etiam inter ascendentes & descendentes habitas esse coniunctiones . Sed hae iure gentium postea prohibitae ac distinctae sunt, vt ostendit Paulus, l. fi. infra de ritu nup. quo autore quaestio haec dilucide explanatur. Aliae iure ciuili & moribus, prout quaeque gentes & ciuitates postea sibi constituerunt, interdictae sunt. Addit Oldendorpius lib. i. Variarum lectionum, in prin. iuris nomine, respectu animalium brutarum , hoc & aliis locis abusos esse iurisconsultos, pro affectu scilicet & naturae instinctu, atque impulsu. nam iuris nomen, ad rationem pertinere existimat, qua bruta carent: quod verum arbitror, dum non ideo minus de affectibus atque instinctu qui speciem boni prae se ferat, sensisse iurisconsultos intelligamus. Videmvs Etenim caetera quoque animalia, feras quoque bestias, istius iurisperitia censeri. Supra etiam dixit, ius istud, latine tamen vsitatius erat, hoc, & huius. Sed compilatoribus vna vox pro altera fortasse obrepserit, dum exacta omnia in hos libros transferunt. Censeri hoc loco egregia translatione dictum, quasi in numerum huiusce iurisperitorum referri, a conscribendi census more, arg. l. j. versi. qui ex duobus. infra ad Municip. Nam alij facultatibus, alij capite duntaxat, quod facultates non haberent, censebantur, & in suos quique ordines ac tabulas & numeros referebantur. Vnde & census pro substantia cuiusque dictus, & capite censi: & recensere, pro eo quod est, relegere atque euoluere. sed haec iam omnia notiora sunt, quam vt a me referantur. Ivs Gentium est, quo gentes humanae vtuntur. Quod a naturali recedere inde facile intelligere licet, quia omnibus illud animalibus, hoc solis hominibus inter se commune est. Hoc ius naturali ratione inter homines constitutum esse scribit Imperator, Inst. de iu. nat. §. quod vero. quare & ius naturale interdum appellari videas, Inst. de re. diuis. §. singulorum. Id cum audis, recte feceris, si subintelligas hominum proprium. Est enim ius naturale commune (de quo supra diximus) quod naturale simpliciter appellatur, pertinetque non solum ad homines, verum etiam ad alia animalia. Est ius naturale proprium humani generis, & hoc dicitur ius gentium. In quo duo requiruntur, vt mox docebimus, in l. ex hoc iure. vt scilicet & ratio illud suaserit. d. §. quod vero. & postea pro iure receptum sit generali omnium gentium consensione. Non enim satis est naturali rationi quid conuenire, vt id continuo iurisgentium esse dicas. Nec commodiorem appellationem, aut notam veterum Iurisconsultorum sententiae magis congruentem his adscribi posse arbitror, quam hanc ipsam proprij & communis discretionem. Nam quod recentiores interpretes vulgo ius naturale distinxerunt , & illud quidem quod nos ius naturale commune appellari maluimus, ipsi ius naturale pri marium, seu primaeuum vocarunt. hoc vero quod nos proprium humani generis, ipsi secundarium ius naturae nuncuparunt, & id sane ius gentium dici consentientes. Rursus tamen in primarium & secundarium diuiserunt. Ac primarium quidem ius gentium dixere, quod initio creatis hominibus diuina quadam vi statim indictum est: secundarium vero quod homines ipsi sibi postea constituerunt, qualia sunt dominiorum acquisitio, regnorum institutio, bellorum vsus, seruitutes. Haec inquam ab eis tradita, tanquam nimia subtilitate excogitata, obscura etiam docendi ratione per incommoda , nequaquam recipienda arbitror: cum revera non nisi vnicum esse ius naturale hominis proprium appareat, quod ius gentium appellatur. d. §. singulorum . a quo haec omnia gradatim processere. Hanc sententiam & Corrasius probat lib. vi. Miscell. c. vltimo. & nos inferius etiam attingemus ac plenius declarabimus, in l. ex hoc iure. in verbo, obligationes institutae. L. II. Pomponivs Lib. Singvla. Enchirid ii. VElvti erga Devm religio, et vt parentibvs pa triaeque pareamus. Horum vero si tempus incidat, vtri magis obediendum ac seruiendum sit, quaeritur. Certe in pari causa praeferenda esse patriae necessitas, atque etiam vtilitas videtur: vt plerique philosophorum tradiderunt, & Romanorum historiis docemur. L. III. Florentinvs Lib. I. Institvt. VT vim atqve inivriam propvlsemvs. Videtur hoc quidem a superioribus continenter ductum , ad ius gentium referri, sed nihilominus etiam ad ius naturale pertinet. l. iiij. infra ad leg. Aqui. l. j. §. vim vi. de vi & viar. nam cum aliis animalibus commune hoc nobis est. Credibile est autem Florentinum in libro suo de iure naturali loquutum esse. Nam etiam paulo post subdit, Et cum inter nos cognationem quandam natura constituerit, &c. Sed frequentes compilatorum sectiones multis locis obscuritatem induxere. Nam Hoc iure euenit, vt quod quisque ob tutelam corporis sui secerit, iure fecisse existimetur. Idem respondendum est, Si ob tutelam rerum, aut propinquorum suorum, vel alterius cuiuslibet quamuis extranei, in periculum tamen adducti faciant. Quinetiam ad id faciendum oppressisque subueniendum eodem iure homines inter se obstrictos esse plerique consentiunt. in tantum , vt eadem poe na delinquentem, & eum qui cum potuit, iniuriae obuiam non iuit, puniendum esse traditum sit. c. quantae. in fi. de sent. excom. Oppressis autem subueniendum esse, ad idque homines naturali ratione obstrictos esse, docet & Cicero lib. i. of. in prin. dum tamen vsquequaque cum moderatione inculpatae tutelae faciamus, quod iure ciuili postea definitum est. l. j. C. vnde vi. Cum autem hoc iure regna & ciuitates conditae fuerint. l. ex hoc. infra eo. consequens sane est, vt regibus ac magistratibus licito iure animaduertentibus, praetextu illo quod corpus tuum, aut tuorum tueri velis, vi obsistere non possis: ac nec priuato quidem, quibus casibus priuato permissum est vindictam sumere: vt si furem , aut latronem deprehenderit. l. iiij. ad leg. Aquil. l. furem. ad leg. Cor. de sica. quanquam haec permissio vindictae , non iure gentium, sed iure ciuili introducta est ex legibus duodecim tabularum. Caeterum si per iniuriam, aut contra leges, vel contra bonos mores animaduertere in quenquam magistratus velint, an obsisti eis possit, quaesi tum est? Sed animaduertendum id non esse plerisque visum, ne seditiones & turbae fiant, praesertim si alij sint superiores magistratus, vel princeps ad quos confugias quósve appellas. l. non est singulis. infra de reg. iur. & hoc iuri gentium conuenire arbitror, quo suae quisque gentis regibus & magistratibus parere ac subesse iubetur. Iure ciuili autem si ad superiorem potestatem prouocatum sit, & iudex nihilominus exequi sententiam inique pergat, nec in proximo sit quem prouocaueris, siquidem reparabilis iniuria non est, resisti posse existimo. argum. infra appell. pen. nil. no. l. j. & l. ij. §. initium successionis. de origi. iur. Et hoc plerique probant. Abb. c. super eo. col. j. vbi plena additio. de appellatio. Alexan. consil. cxli. lib. ii. Sed si reparabilis iniuria est, nequaquam resisti debet. L. IIII. Vlpianvs Lib. I. Instit. MAnvmissiones qvoqve ivrisgentivm svnt. Modus tamen & ritus ac praecepta manumittendi , quorum tractatus suis locis cognoscemus, iuris ciuilis sunt, & a iure ciuili proditiac confirmati . Est Autem manumissio de manu datio, hoc est e manu dimissio. In vulgatis codicibus legebatur, Est autem manumissio, datio libertatis. Propterea quaesitum ab Accursio, suámne, an alienam , hoc est, eius qui manumittitur, libertatem dare manumissor intelligatur: vt neutrum facere posse videatur: cum nec eius, qui adhuc seruus est, libertas vlla esse intelligetur: nec dominus suam ipsius libertatem alteri dare intendat, aut omnino possit. Sed hoc illud est, quod Paulus ait, Ius ciuile calumniari. quod quidem corruptela temporum nimis iam vsitatum est: nos semel eam rem, in vniuersum admonuisse contenti erimus. Quare nec huiusmodi loca posthac attingam. L. V. Hermogenia. Lib. I. Ivris Epito. EX hoc ivregentivm introdvcta bella. Intellige, iusta & rationabilia, ne alioquin ex iure iniuriam ortam esse dicas, quod absurdum foret. l. meminerint. C. vnde vi. nam vt Aristo. lib. x. Ethicorum, capi. septimo, scribit. Nemo bellum ob bellum parat: sanguinolentus quippe, inquit, ne dum iniuriosus videretur, qui pugnas duntaxat, & caedes quaereret. Causa ergo haec distinguitur, vt sciamus, an iure gentium bellum facere liceat. Et imprimis iusta & rationabilia bella esse constat, quae ad propulsandam iniuriam geruntur. l. vt vim. supra eo. Nec defensionis tantum, sed & vlciscendae iniuriae, recuperandarum & recipiendarum rerum, corrigendi ac resarciendi damni, tuendi quos in fidem receperis, & eosdem si iniuria affecti fuerint, vindicandi: vt Aristoteles in Rhetoricis ad Alexandrum c. iii. significat, proferendae quoque religionis, denique etiam gloriae & imperij super exteras atque ignotas gentes comparandi, iustas bellorum inferendorum causas, hoc iure gentium, de quo agimus, semper habitas esse existimo. Postremum hoc, de quo maxime dubitari potuit, videtur mihi idem Aristoteles probare. lib. polit. primo, cap. iiii. & v. prope finem. nec solum iuregentium, sed & natura iustum esse bellum dicere, quo eos homines, qui ad parendum nati sunt, nec parere volunt, armis subigimus, & meliori imperio obedire cogimus. Id etiam ipsis vtile esse: quare secundum Aristotelis sententiam hoc intelligendum erit, de iis gentibus & nationibus, quae (vt ait Cicero de Iudaeis & Syris) seruituti natae sunt, nec seipsas regere satis norunt. Nam quamuis ita definiatur, seruitutem esse constitutionem iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur, Instit. de iure natu. gent. & ciui. §. ius autem. & de iure personarum. §. ij. tamen hos tales, qui rationem quidem sentiunt, sed ea perfecte non vtuntur, natura seruos esse, idem Arist. eod. lib. c. iii. recte docet. Quo facilius admittendum, vt sub ditionem atque imperium ciuile, citra durioris seruitutis necessitatem, reuocari possint. Caeterum sub hoc quidem praetextu & velamento saepenumero per iniuriam illata esse bella quietis & innocuis gentibus non negauerim, sed in ea re ius gentium nihilominus certum manet, quamuis rei veritas sinistra facti interpretatione nonnunquam peruertatur. Nec alius praetextus Alexandro fuit vexandae Asiae, nec Caesar (quem ob id in senatu quidam hostibus dedendum censuere, quod feras & ignotas gentes bello vltro adpetisset) alia ratione causam suam defendi potuisse, videtur existimasse, quam quod imperium populi Romani super exteros & Barbaros propagare voluisset. Quanquam illud quidem maxime contra Caesarem vrgebat, quod iniussu populi, ac citra senatus autoritatem id bellum gesserat. ar. leg. iij. ad. leg. Iul. maie. Quod si iussu populi fecisset, tum recte iustúmne an iniustum & contra ius gentium bellum quod populus iussisset quaereretur , & Caesari ex ea re nihil apud suos vitio verti posset. Illud enim proprio ac ciuili Romanorum iure pridem additum , & ab ipsius fere vrbis Romae incunabilis obseruatum est, vt ita demum iustum bellum censeatur, quod talibus scilicet ex causis suscipitur, si & publice decretum sit. l. hostes. infra de capti. & postlim. & aut repetitis rebus, hoc est, expostulata iniuria & causa quae ad bellum inferendum mouet, geratur, aut denuntiatum ante sit & indictum, quod feciali populi Romani iure comprehensum fuisse scribit Cicero. lib. i. offi. Sed id ius quale fuerit, pauci, opinor, intelligunt, nec quisquam praeter Dionisium Halicarnacensem, quem viderim, satis explicat lib. ii. Romanorum antiqui. Sed quoniam Graeci, inquit, carent magistratu foecialium, de potestate illius dicendum est, & caetera quae hoc loco referre nimis longum esset. Ideo apud autorem ipsum legi poterunt. Quaedam tamen ex his etiam iure gentium obseruata videntur, neque haec ad causam, sed ad solemnia instituendi belli pertinent: vt si interim satisfactum sit, ab armis quiescamus & desistamus. Patrum nostrorum memoria Hispaniarum Reges aduersus Indos atque Antipodas pro gloria & propagando imperio, vt scilicet eos subigerent ac parere cogerent, felicissime pugnare coeperunt, quod hodiéque faciunt. Aduersus Mauros tunc eorum finitimos, qui magnam Hispaniarum partem, vel Romanis, vel aliis ademptam occupauerant, pro religione certarunt. Corinthiis Romani solius vindictae causa, quod legatos suos contra ius gentium pulsassent, bellum intulerunt, & eorum vrbem deleuerunt. Iam reliquis de causis earum quas memorauimus, quoties bella gesserint, notiora sunt exempla, quam vt a me referantur. Denique plena horum historia est, non Romana solum, verum etiam Graeca & Barbara atque omnium omnino nationum, vt non immerito iuris gentium id esse existimemus, quod humanae gentes communi quadam con sensione semper inter se egerunt, & ius fasque esse perpetuo existimarunt. Nam quod Accursius & Bart. hic, licitum id demum bellum esse tradunt, quod populus aut princeps decreuerit, quódque ad propulsandam iniuriam infertur, non omnino satis est, vt totam rem plane intelligas, cum non distincte & clare (vt oportuit) quid a iure gentium, quid a iure ciuili sit, ostendant. Suetonius in Augusto, Nec vlli, inquit, genti sine iustis & necessariis causis bellum intulit, tantúmque abfuit cupiditate imperium, vel bellicam gloriam quoquo modo augendi, vt quorundam Barbarorum principes in aede Martis vltoris iurare coegerit, mansuros se in fide ac pace, quam peterent. Iustas simul & necessarias causas voluisse habere Augustum significat, non iustas tantum, vt bella inferret. Ideo pro imperio & belli gloria augenda non certasse, quasi suo iure id facere potuerit, vt Romano imperio Barbaros parere cogeret. Sane cum inter duos populos bellum geritur, vt inter Parthos & Romanos: non posse vtrunque eorum iustam causam fouere, sed alterum iure, alterum iniuria facere, & tamen verum vtrinque iure gentium bellum esse, quamquam ab vna parte inique susceptum: ideoque & capta hincinde fieri capientium, satis inter omnes constat. Addit Alciatus lib. iii. parad. c. xxi. etiam iustum interim vtrinque esse bellum, propter ambiguitatem scilicet, quae oritur ex mutua contentione. Sed hoc ego verum arbitror, quantum ad consensionem iurisgentium duntaxat & effectus belli. Nam non solum quod natura rectum est, sed etiam quod legitimum, hoc est, legibus & iuri cognitum, iustum dicitur. Tale autem bellum sine dubio iure gentium geritur, ergo & legitimum est. Sed quamquam legitimum sit, hoc est, iure gentium approbatum, natura tamen vt iustum sit, ex parte illius qui iniquam causam fouet, nullo modo effici potest. nam quod idem Alciatus ad extremum, quasi reticens quae in eam sententiam disseruerat, iure nostro illicita omnia bella esse adscripsit, propterea quod apud Paulum legerat, Ab hostibus captos per iniuriam detineri. l. postliminium. in prin. de capti. probare equidem non possum, quando huic sententiae consequens foret, vt nec de nobis capta efficerentur hostium, nec quae nos de hostibus ceperimus, nostra fierent, cum claudicare iuris dispositio non debeat. Pauli autem verba alio intuitu prolata, non tanti esse arbitror, vt vniuersum ius belli egregie his libris perscriptum destruant atque euertant. Quod ergo Paulus ait, captos per iniuriam ab exteris detineri, non alio pertinet, quam vt significet quibus cum nos bella gerimus, malam causam eos fouere vsquequaque praesumendum esse, ac propterea iniustum ex parte eorum bellum esse, non quod ad legem, sed quod ad recti naturam attinet, vt praediximus. Ideo qui tali bello ex nobis capti ab hostibus per vim detinebantur, eos vbi ad nos redierint, merito pristinum statum recipere. Discretae Gentes. Gens a gente discreta est. Ergo hominum genera, & nationes, atque in his familiae inter se discretae sunt. Sed & prouinciae: dum tamen prouincias intelligamus, non eas terras, quas bello partas Romani in formam prouinciarum redegerunt, quae proprio vocabulo prouinciae a nobis appellantur. l. notionem. §. continentes. de verb. significati. Nam diuisiones hae a Romanis factae magis ad ius ciuile pertinent, sed accipiamus omnes omnino terrarum partes & regiones, quae inter se initio distinctae & separatae sunt. Regna Condita. An ergo etiam vrbes ac ciuitates hoc iure constitutas dicimus, an suo quamque iure, hoc est, ciuili? Et sane coitio ciuium vniuscuiusque ciuitatis inter se suo quaeque iure magis censeri videtur. Caeterum in vniuersum omnes iure gentium constant. Murorum quoque & aedificiorum ratio in vniuersum ad ius gentium refertur. Nam domos & tecta sibi condere homines initio coeperunt, & hoc est quod mox dicit, Aedificia collocata. Nam collocata sine dubio legendum videtur, vt Haloander emendauit, non collata, vt erat in vulgatis codicibus. Ex quo infertur, iure gentium licere vnicuique domum, castrum, villam, praetorium in suo sibi aedificare, nisi quatenus iure ciuili postea prohibitum est. l. per prouincias. C. de aedifici. pri. l. quicunque castellorum. C. de fundis limitrophis. lib. xi. quod ad publicam securitatem pertinet. Dominia Distincta. Ergo iure naturali antiquissimo omnia communia, vel certe nullius in bonis erant. Et hoc sane intelligunt doctores, tam de mobilibus rebus, quam de his quae soli sunt. Quod si verum est, quaeritur, furtum quamobrem lege naturali prohibitum esse admittere Paulus & Vlpianus scripserint. l. j. in fin. infra de fur. l. probrum. de verb. signific. videtur enim potius iure gentium prohibitum dici oportuisse, cum furtum nihil aliud sit, quam contrectatio rei alienae. d. l. j. Respondeo, vel de iure naturali hominum proprio (quod nihil aliud est, quam ius gentium) Paulus loquitur, vel certe etiam iure naturali communi ac primaeuo furtum admitti nefas est. Hoc enim ipso quod aliquis rem occupauerat, ac penes se habebat, vtique plus iuris ei esse debebat in retinendo, quam alij in surripiendo atque auferendo. Nam occupatio antiquitus idem propemodum praestabat, quod nunc dominium. Quod vero Alciatus censuit, in d. l. probrum. nec iure quidem gentium prohiberi furtum, sed iure ciuili tantum: recte (vt opinor) ab Augustino confutatum est, lib. iiii. emend. Diuus quoque Augustinus in libris de ciuitate Dei, complura ad hanc quaestionem pertinentia explicat, quibus additur Aristoteles in Problem. sectione xii. problem. vltimo capi. Nos eorum loca indicasse sat habemus. Commercivm. Haloander corrigit, Commercia. Sed veterem scripturam magis probo. Nam commercia plurali numero aut nusquam apud bonos autores inuenire est, aut raro. Semel quidem apud Lucanum lib. vi. Et mihi sunt tacitae commercia linguae. Commercium autem accipe negotiationem & conuentum, atque congressum hominum inter se, mercaturae aliarumque rerum contrahendarum & gerendarum causa. Cicero, Voluptas nullum habet cum virtute commercium. Frequentius tamen ad merces, & res ipsas refertur. Idem Cicero, Commercium in eo agro nemini est. & alibi, locum illum senatorium illi vendidit, cui ne commercium quidem esse oportebat. dicitur, & ius commercij, quod specialiter ad redemptionem captiuorum attinet, cuius frequens mentio sub titulo de captiuis, & postl. reuer. in Codi. & in his libris. Nam quod Accursius, generale nomen ad solas rerum permutationes restringendum putat, haud quaquam placet, nec ita iurisconsultum sensisse arbitror. Obligationes Institutae sunt, exceptis quibusdam quae a iure ciuili introductae sunt. Adnotaui supra l. j. §. fina. ius naturale dici, proprium & commune. Proprium, quod hominibus solis conuenit. Commune quod tam reliquis animalibus, quam humano generi natura inditum est. Et proprium quidem illud vsitatiore nomine, ius gentium appellari vidimus. Igitur vt perfecte intelligamus, quae obligationes simpliciter naturales sint, quae iuris gentium, in huius capitis interpretatione, eadem relatione vtendum est. Sed hoc amplius sciendum, veteres iurisconsultos non (vt ius naturale) quibusdam appellationibus distinxere: sic obligationes quoque, quae ex naturali communi iure discedunt, alio nomine, quam quae ex iure gentium proueniunt, appellasse. non enim hoc fecerunt, sed vtrasque vno nomine naturales, scilicet appellauere. l. Stichum. §. naturalis. de solut. Quinimo ausim dicere, ad propriam dumtaxat humani generis naturae rationem, atque aequitatem eos respexisse, cum naturales obligationes dixerunt, non ad communem illum nobis cum caeteris animalibus naturae instinctum: nam hoc sensu legisse, nusquam in iure memini. Credo quod ius illud naturale, commune abusiue dicitur, pro naturali quodam instinctu omnium animalium, vt supra dixi l. j. §. ius naturale. eod. titu. cum ius ad rationem pertineat, qua bruta carent. Quare multo magis abusiue diceretur etiam obligatio eodem sensu, argu. not. in. l. j. C. de do. promiss. Animalia enim rationis expertia, ad aliquid dandum, vel faciendum, obligata esse, qui possis dicere, cum traditum sit, nihil ea posse committere, propter quod obligentur, quia sensu carent. l. j. §. ait praetor. si quad. paup. fe. di. Sed nec quod ait, iure gentium, obligationes institutas esse, protinus sic accipiendum est, vt doctores communiter accipere videntur: quasi quodcunque dari, fieri debere, naturalis haec animi nostri ratio suadet, eius rei etiam iure gentium obligationem constitutam, aut inductam fuisse, continuo credamus. Nam ratio a iure multum differt, argu. l. cum ratio. in prin. de bo. dam. Ratio enim ad animum, & naturam pertinet, ius ad actionem, atque exercitationem, vt supra docuimus, eo. titu. l. j. scholio secundo. Quamobrem an aliquid iuris gentium sit, non ex natura & rationes scrutari conuenit, sed ex facto, hoc est, ex eo, an communiter id inter homines obseruandum receptum fuerit: alioquin nimio plura, & minutiora, quam par sit, iuris gentium esse dicendum fuerit. Contra autem, quodcunque iuris gentium est, id etiam naturali rationi conuenire arbitror, praeterquam in paucis: quae vtilitatis causa, per necessariam quandam consequentiam, contra naturalem hanc rationem, atque aequitatem recepi oportuit, vt mox docebo. Nam communis illa omnium gentium, & nationum consensio: non nisi in his quae maxime rationabilia sunt, videtur existere potuisse, & hoc sensu accipienda sunt verba Pauli, in l. cum amplius. §. is natura. de regu. iur. Dum eum natura debere ait, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem sequuti sumus. Dicit enim, qui iure gentium debet, eum etiam natura debere, non autem e conuerso. vt omnes videntur credidisse. Eadem interpretatio aliis quoque locis facienda est, vbi similiter eadem sententia refertur. Inst. de iu. nat. §. quod vero. Enimuero cum inter ciues Romanos certo iure agi, semel decretum esset: primum de obligationibus ita definitum est, Inst. de actio. in prin. neminem ex his, qui quoquomodo obligati sunt, ad solutionem vrgeri posse, nisi secundum nostre ciuitatis iura, quod & illa ratione effici necesse erat: quia sine actione neminem experiri voluerunt, actiones autem ex iure ciuili compositae sunt. l. j.. §. déinde. infra de orig. iur. Igitur imprimis naturalium obligationum, hoc est, earum quas naturalis ratio generaliter suadebat, quaedam iure ciuili agnitae sunt atque approbatae, & consequenter illarum nomine actiones compositae: quaedam in suo statu simpliciter relictae. Imprimis obligationes omnes quae iuregentium receptae , aut introductae fuerant, indistincte approbatae sunt. arg. l. iurisgentium. in princ. infra de pactis. nusquam enim in iure nostro quicquam quod iurisgentium sit, non acceptum videas & legibus, aut moribus nostris comprobatum. Quaedam autem praeterea arbitratu principum, aut populi, vel magistratuum introductae sunt, hae quidem etiam rationabiliter (vt putarunt) sed propria tamen quadam ratione Romae duntaxat, vel certe non omnibus locis, & nationibus in vniuersum cognita. Quae ratione quadam, & naturali aequitate subnixae cum essent, agnitae tamen non sunt, hae in suo nomine remanserunt, vocantúrque obligationes naturales, quarum nullus effectus maior, quam vt si eo nomine a sciente aliquid solutum sit, repetitio non detur, toto tit. infra de cond. ind. Quascumque autem Romanis legibus introductas diximus, aut comprobatas ( comprobatae autem omnes fere sunt, quarum idonea causa visa est, vt praeteriri eas non oporteret) hae ciuiles generaliter dictae. Inst. de oblig. §. j. vbi glo. in verbo, iure ciuili. quae tamen & ipsae propriis nominibus inter se distinguuntur: vt aliae quidem iurisgentium dicantur , aliae autem legitimae, arg. l. conuentionum. & l. seq. infra de pactis. Ciuiles autem ideo dicuntur, vt intelligamus, iure ciuili efficaces eas esse factas, quibus debitores vrgere possimus ad solutionem. Sunt tamen eaedem & naturales, hoc est, naturali rationi, atque aequitati cognitae, eáque subnixae. Nam si quidem a iuregentium sunt, iusgentium cum naturali ratione congruit: si a certa lege, & lex ipsa vtique rationabilis est, nec sine idonea causa rogari solet. c. erit. iiij. distin. His constitutis , interdum euenit, vt qui ciuili obligatione alium obstrictum tenet, puta, ex stipulatu, nonnunquam aequitate sola deficiatur, vt si nuda pactione conuenit, se nihil eo nomine petiturum. Et hoc casu dicimus naturalem obligationem tolli. l. si vnus. §. pactus ne peteret. de pact. ciuilem remanere. Quod & ab initio contingere posse existimant, videlicet, vt sola ciuilis obligatio sine fundamento naturalis aequitatis inducatur: vtputa, Si quis alteri per iniuriam condemnatus sit. Item ex literarum obligatione, post biennium, pecunia interim non numerata. Nonnunquam solo iuris ciuilis auxilio destituitur quis, naturalis ae quitatis vinculo remanente, velut si peregrinus factus sit, qui initio contractae stipulationis in ciuitate erat. l. j. C. de haer. inst. vel si contra eum iudicatum sit, non deberi ei, quod re vera debebatur. l. Iulianus. de cond. ind. Et hoc casu, ciuilem obligationem, remanente naturali, intercedere dicimus. Superiore specie, cum scilicet aequitate deficiente , naturalis obligatio intercidit, per exceptionem aduersus rigorem iuris succurri solet. At si naturalis obligatio ab initio non affuit, dummodo ciuiliter quis obligatus fuerit, ea obligatio ciuilis périnde efficax est, ad pariendam actionem , ac si cum naturali coniuncta esset. Posteriore autem specie, cum sublata obligatione ciuili, remaneat naturalis, creditori nihil auxilio esse potest, nisi debitor sciens ei soluat, tunc enim repetere non potest: quod omnium naturalium obligationum commune est: vt praediximus . Quod si quando ex naturali obligatione actionem oriri legas, tunc sine dubio, naturalem hanc obligationem etiam ciuilem appellari posse, praesumendum est. l. fideiussor. §. fideiussor. infra de fideius. l. naturalis. de act. & ob. l. j. §. debitum . de consti. pec. Nam lex eam agnoscendo, atque approbando (quod facit cum ex ea actionem dari mandat) etiam ciuilem eam esse facit. His cognitis, facile intellectu est, quod Triphonius scribit, in l. si id quod. de cond. ind. Si dominus, id quod seruo debuit, manumisso soluerit, repetere non posse: quia naturale agnouit debitum . vt enim libertas, inquit, naturali iure continetur, & dominatio ex gentium iure introducta est: ita debiti, vel indebiti rationem in condictione naturaliter intelligendam esse. Quod ait, naturaliter, nec secundum ius naturale omnium animalium commune intelligendum est, vtpote cum illo iure obligationes introductae nullae sint, rursus nec secundum ius gentium , quo quidem id potissimum inductum est, vt seruus & dominus (quod attinet ad acquisitionem ) vna atque eadem persona intelligantur: sed secundum naturalem rationem, hominum naturae propriam accipi debet, quae latius multo patet, quam iusgentium: vtpote, a qua iusgentium manauit. Caeterum hoc iusgentium cum seruitutes constituit , atque introduxit, quamuis in vno contra hanc naturalem rationem facere visum sit, dum libertatem homini naturam inditam , violenter aufert: in altero tamen haud sane leuioris momenti naturalem ipsam rationem, atque aequitatem sequutum est, vt scilicet infirmiores melioribus subiicerentur, atque parerent , quod etiam ipsis vtile futurum esset, secundum ea quae supra dixi, in prin. huius capitis. Quod & si deteriores sint qui bello vicerint, aut eorum iniusta causa fuerit, nihilominus tamen adhuc ratio quaedam superest, cum naturali aequitate congruens , qua recte constitui visum, vt bello capti victoribus suis seruirent , potius videlicet, quam vt ab his occiderentur. Igitur quod naturali iuri contrariam fuisse seruitutem Imperator scribit. Inst. de iu. na. gen. & ciui. §. ij. exaudiendum magis esse apparet, de naturali instinctu, atque impulsu, nobis cum caeteris animalibus communi , quo omnia animalia libera esse cupiunt , quam de naturali ac propria hominum ratione, quae sine dubio potius id efficit, quod modo diximus. Nec mouet me quod Paul. Castr. in l. manumissiones. infra eo. & in d. l. si id quod. de cond . ind. videtur affirmare, accipienda esse illa verba Imperatoris, de iure naturali hominum proprio, hoc est, de iure gentium : quia, inquit, in brutis non est dare libertatem . Respondeo enim, hoc verum non esse, & facile depraehendi , si naturam ipsam consideremus . Docet hoc etiam AEsopicae fabellae exemplum , quo equum cum ceruo pugnaturum , hominem sibi in dorso collocasse scribit: exinde equum homini seruire coactum esse, quamuis victor, illo certamine discessisset, ceruum autem , libertatem suam retinuisse, quamuis detrimentum in praesentia acceperit. Enimuero semel introducta seruitute, postea per necessariam quandam consequentiam , aliquid contra naturalem hanc hominum propriam rationem tantisper recipi necesse fuit, veluti quod dominus seruo promiserit, vt hoc iure non debeatur. Sed naturali tamen ratione deberi apparet, quam ius gentium non sustulit, sed pro tempore depressam tenet. Idem quoque contingit in vsucapione, quae iuris ciuilis est, respectu iurisgentium, quod in seruitute (quae iurisgentium est) contingere diximus, respectu rationis naturalis. Nam cum semel ciuitates, & dominia distingui iuregentium inductum esset, bono publico ciuitatis nostrae , hoc est, Romanae , introducta est vsucapio: ne dominia diu in suspenso essent. l. j. de vsuc. Caeterum si rem tuam vsuceperim, eáque mox ad te peruenerit, naturalis ratio illa, quae a iuregentium coepit, tunc cum dominia distincta sunt, efficit vt tu quod tuum est, recepisse videare, ego eam rem a te petere nullo iure possim. l. si quis emptiones. C. de praescri. xxx. vel xl. annorum. In proposito autem si tu seruo meo sic promiseris, vt vel naturalis duntaxat obligatio, vel naturalis simul & ciuilis ex tua promissione orta sit, quia iuregentium inductum, ac postea etiam iure ciuili comprobatum est. in l. frater a fratre. de cond. ind. vbi Bar. & in d. l. Si id quod. vt ea obligatio qualiscunque sit, mihi non seruo ipsi acquiratur, additum etiam eodem iure ciuili (prout nos interpretamur. l. placet, infra de acquir. haer.) vt nec momento quidem temporis penes seruum obligatio consistere censeatur. Ideo seruo ipsi postea manumisso nulla te nec ciuili, nec naturali ratione teneri constat, quia scilicet initio mihi statim quaesita est obligatio. Caeterum potius contra naturalem aequitatem esset, si vnica promissione vni facta, duobus te in solidum obligatum esse vellemus dicere. Igitur si manumisso solueris, vsquequaque repetere posse te non est dubium. Ego autem, qui dominus serui fui, etiam ad solutionem te vrgere possum, si ciuilis fuit ea obligatio. Sin naturalis, illud inspiciendum erit, an sciens mihi solueris, vt repetere non possis. Haec de obligationibus, quomodo iure naturali, gentium, aut ciuili introductae, aut agnitae sint, in vniuersum dixisse satis est, ad huius capitis interpretationem. Rursus autem de actionibus, an iure gentium institutae sint, an iure ciuili quaeritur? Et si quidem actiones intelligimus formulas & conceptiones verborum, quae compositae sunt, vt inter se ciues Romani experirentur: non videtur dubium, quin hae iuris ciuilis sint. l. ij. §. deinde. infra de orig. iur. sin ius persequendi iudicio quod sibi debetur, accipiamus, idque ex contractu iurisgentium descendat, & inter ciues Romanos agi proponatur: sine dubio & hae ad ius ciuile pertinent, vt praediximus. quia ciues non nisi iure ciuili agere inter se possunt: Iure autem ciuili comprobatur, & confirmatur iusgentium, addito agendi modo. Quod si inter exteros agi proponatur, sine dubio iurisgentium esse puto, nec praeter eas, quae ex obligationibus iurisgentium descendunt, vllas efficaces esse arbitror. Denique Prae torem peregrinum Romae non nisi ex iuregentium ius dicere consueuisse arbitror, cum apud eum inter exteros disceptaretur. Idque etiam hodie, si res incidat, fieri oportere, veluti si Indus forte, aut Persa mercaturae, vel alia de causa, apud nos moram trahens, iudicio quid petat. Qua in re ab interpretibus nostris, sic distingui solere, non me latet: vt quae ad iudicij ordinationem pertinent, ex iure ciuitatis in qua iudicium agitur, etiam exteri obseruent: decisio causae ex communi Romanorum iure constituatur. l. cunctos populos. C. de sum. tri. & fi. catho. sed haec dicere videntur, quia Praetores peregrinos non habemus, vel quod harum rerum vim haud omnino satis intelligunt. Ratio autem efficere videtur ea quae nos affirmamus. L. VI. Vlpianvs. Lib. I. Instit. IVs civile est qvod neqve in totvm a iure naturali, vel gentium recedit, neque per omnia ei seruit. Hoc ita ait, Quia quod in ciuitate constituitur, si in totum a iure naturali, vel gentium recedat, hoc est, ei repugnet atque aduersetur, non ius, sed iniuria ciuilis appellanda esse videtur. c. erit autem lex. vbi glo. iiij. dist. Non enim aduersus ius naturale, vel gentium constitui licet, nisi ex magna causa: quam rem Bar. & recentiores longissimis tractatibus persequuntur, in l. j. de const. prin. nos etiam inferius attingemus, in l. lex naturae. de statu hom. Ex hoc loco sumi potest argumentum aduersus leges municipales, quae quibusdam locis contra naturalem rationem sub praetextu boni publici constitutae sunt. Qualia sunt, consanguineus obligetur pro consanguineo, Destruantur aedificia eorum qui crimen aliquod admisisse dicuntur (quanquam vetustissimum morem hunc fuisse appareat ex historiis Rom.) quibusdam temporibus impunitas sit delictorum, Damnetur & necetur quis, déinde accusetur, vel aduersus eum quaeratur, ac defensiones eius tum demum audiantur, & siqua similia, quorum nimio plura quam velis vbique reperias. Efficit huius capitis ratio, vt non valeant, ac primo quoque tempore abolenda sint. arg. etiam l. si priuatus. infra, qui & a quib. l. quoties. de pollicit. Arguit quippe iniquitas & durities talium legum, dolo malo versatos esse, qui eas constituerunt , quod & ipsum facit, vt valere non debeant. l. j. in fi. de except. doli. c. cum omnes. de const . Paul. Cast. late in l. j. nu. iij. infra de legib. Nec mouet me quod Accur. existimat, vsucapionem iuri gentium prorsus contrariam esse, atque ob id non parum laborat. Respondeo enim vsucapionem cum iuregentium aliquomodo conuenire, quo qui in vacua veniebant occupatione ipsa, dominium nanciscebantur, vt ait Cic. lib. off. j. Nam non alia ratione iure ciuili deinde introducta est vsucapio, quam ne rerum dominia diu in incerto essent. Quomodo autem commune bonum initio causa fuit, vt dominia distinguerentur , quo scilicet, solertius homines colerent vnusquisque quod suum esset, sic & bono publico ciuitatis nostrae postea inducta est vsuca. l. j. de vsuc. quare & iusgentium quodammodo in hoc ipso imitatur. Sed cum iusgentium contra ius naturale videatur induxisse seruitute, cur non & ius ciuile contra iusgentium aliquid posse dicamus? Respondeo, Seruitus non omnino contra ius natuturale est ( secundum ea quae proxime diximus) & si tamen sit, ex causa receptam esse negari non potest, vt etiam admonuimus. quo exemplo & ius ciuile contra iusgentium ex causa aliquid constituere posse confitendum est. Praeterea & si nihil posset, non mirum id est: quia vtique plus valere vniuersarum gentium quam vnius ciuitatis consensus debuit in vniuersum. Quod ait, Neque per omnia ei seruit. Sensus apertus est, quia si ius ciuile iurigentium per omnia seruiret, iam non proprium ius ciuile, sed purum, merum & germanum iusgentium appellandum esset, vt Triphonius vocat, in l. bona fides. depos. Quo fit, vt si lex municipij idem sanxerit, quod ius ciuile, de tali lege périnde ac de iure ciuili iudicandum sit: quod & Paul. Castren. putat. l. prima. §. si quae vero pragmaticae. Cod. de Iust. Cod. confir. vbi tex. quamuis Barto. & plerique alij contra senserint. l. j. infra ad leg. Falc. non sat firmis rationibus. nam eas Alcia. recte confutat, lib. v. παρέργων. c. xxiii. Illud recte videtur Accur. admonere, vniuersum ius nostrum quod his atque aliis libris perscriptum est, quamuis iuris naturalis & gentium crebram mentionem faciant, & praecepta complexum sit: nihilominus tamen proprium ius ciuile censendum esse, quia scilicet iuri naturali, vel gentium semper aliquid addit, aut detrahit, si non in materia, at saltem in obseruatione atque in forma. L. IX. Caivs. Lib. I. Institv. OMnes popvli qvi legibvs et mori bus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure vtuntur, &c. Non dici potest, quam perniciose erratum sit, in huius capitis interpretatione, dum haec verba sic vulgo accipiunt, quasi per ea relatum sit, vnius cuiusque oppidi, vrbis, aut vici, incolis & municipibus, quas velint sibi leges & iura condere licere: quin & collegiorum consortibus ac sodalibus idem concessum esse autoritate huius responsi voluerunt. qua in re longissime omnium a vero errasse videtur mihi Paulus Castren. qui nullum prorsus in ea re delectum habet, neque modum tenet, quin omnibus quicunque sint, indifferenter permissum dicat. Nam Barto. & quidam alij verecundius fecerunt, cum distinctionibus quibusdam rem temperarunt, quam tamen in vniuersum restringere & cohibere oportebit. Nos breuissime sic definiri posse arbitramur: vt siquidem de exteris populis quaeramus, expedita res sit, posse eos quas velint sibi leges statuere. Exteros autem populos multos esse, qui vel amicitiam, vel bellum, aut pacem, vel foedus cum populo Romano habeant: vel neque pacem, neque amicitiam, neque foedus habeant, neque bellum nobiscum gerant, ignotum non est. l. postliminij ius. infra de capt. l. non dubito. eod. titu. Hi seu liberi sint, seu sub Regibus suis agant, suo sibi more statuta faciant: hoc proprium illorum ius ciuile, ac populare appellabitur. Leges nostrae nihil ad ipsos attinent: nam quod scribit Proculus d. l. non dubito. in fi. Si apud nos rei fiant, ex ciuitatibus foederatis, & in eos damnatos animaduertere nos posse: sic videtur accipiendum, vt rei fiant ex delictis apud nos commissis. qua de re magna inter Barto. & Bald. contentio. Barto. d. l. non dubito. Bald. in l. exequutore. C. de exeq. re. iu. & vide Budaeum, in d. l. non dubito. Quae vero gentes & nationes ac populi sub imperio Roma. agunt, quoniam Antonini constitutione, omnes ciuitate Roma. donati sunt, & quasi vnum corpus atque vnus populus effectus est. l. in orbe. infra de stat. homi. quod & pridem quodammodo fuerat Italis & Latinis omnibus, ac municipiis plurimis ciuitate Ro. donatis. Vnde Cicero in lib. de petit. consulatus, Roma, inquit, est Ciuitas ex nationum conuentu constituta. Hi pro vno populo simul omnes accipiuntur, quod & Albe. hic animaduertit. col. ij De his cum quaeritur, an vniuersi aliquid constituere possint, ad principem referri oportet, in quem omne ius & potestas lege Regia perpetuo translata est. l. j. infra de const. princ. l. j. de off. praef. praet. Princeps vero ita decreuit leges condere, deinceps ad solum ipsum Imperatorem pertinere. l. fi. C. de legib. l. si quod extraordinarium. C. de legation. lib. x. vt etiam in discrimen ventum sit, an Senatus ius facere possit. qua de re inferius tractabimus. l. non ambigitur. de legib. Sed vacante sede imperij, si omnes coeant & consentiant, vt per Tribus xxxv. olim facere solebant, antequam Imperatores crearentur (circumscripta illa difficultate quae ingeritur, ex eo quod electio Imperatoris ad principes Germanos hodie perpetuo translata esse dicitur) existimarim legem facere posse, quae deinceps in vniuersum populum atque imperium Rom. valeat. Si quaerimus de singulis nationibus & ciuitatibus, sciendum est, quaedam initio sic venisse in potestatem ac ditionem Pop. Rom. vt suis legibus deinceps nihilosecius vterentur: quod saluis legibus dedere se dicebant, quo iure omnia fere municipia erant, vt scribit Aul. Gell. lib. xvi. noct. att. cap. xiii. quamuis eam rem iam tum obliteratam fuisse dicat, ac Romanis legibus & iure omnes viuere coepisse, idque sibi etiam honorificentius existimasse. De his si constare posset, quae quibus legibus saluis inditionem Pop. Rom. venerint, vt de Siculis, apud quos non Romano tantum iure, sed & suae cuiusque ciuitatis legibus agi consueuisse, scribit Ascon. Paedianus: haec suis legibus vti posse non dubitauerim. Nouum autem ius sibi constituere non posse, nisi vt caeteri, de quibus mox dicam. Nam & verbum illud, Saluis legibus, de iis quae tunc habuerunt, accipiendum videtur, & generalis prohibitio postea subsequuta, ne cui praeterquam principi leges facere liceat. d. l. fin. facultatem si qua eis relicta esset, omnino abstulit. His declaratis, nulli ciuitati aut genti, quae subsit imperio Romano contra formam iuris publici quicquam constituere licere arbitror. Quod si iuri publico non aduersentur, quanlibet legem sibi ferre posse, magis in vim cuiusdam pacti quam legis valituram , vt de sodalibus ac collegiis dicimus, idque multis locis in iure probari puto. l. fin. de colleg. ill. d. l. fin. C. de legib. l. ij. §. hoc autem. C. de vete. iur. enu. nam ciuitates Romano imperio subiectae, priuatorum loco habentur. l. bona ciuitatis. de verb. sign. at priuatorum pactionibus, ius publicum mutari non posse, certum est. l. contra iuris. l. ius publicum. l. iurisgentium. §. si paciscar. de pact. l. nec ex praetorio. de regu. iur. cuisententiae conuenit, quod & Bald. l. humanum. C. de legib. & Pontificij iuris interpretes, c. cum accessissent. de constitut. frequentius tradiderunt, subditorum statuta, principis confirmatione vsquequaque indigeri: quia scilicet plerunque vltra quam eis licet, progrediuntur, dum inter se quaedam statuunt, quae pactionibus efficere haudquaquam possunt: vtpote iuri publico aduersantia. Quomodo autem ius publicum laedi intelligatur, & quatenus progredi paciscendo liceat, ad alium tractatum pertinet, in quo & ipsa veterum iurisconsultorum sententia non obscure cognosci potest. d. §. si paciscar. Nos eam rem suo loco, quo ad eius fieri poterit, in vniuersum explicare conabimur. l. legis virtus. infra de legib. d. l. ius publicum. l. si quis pro reo. post Barto. & scribentes infra de fideiussoribus. Secundum hanc sententiam constituendum videtur, vbicunque legis municipij, ad formam iuris publici pertinentis in iure mentio est. l. fin. de decr. ab ord. fac. l. j. C. de emancip. liber. l. Anthiochensium. de priuil. cred. l. j. versi. nisi forte. ad Mu nicip. lege, Lucius. §. fina. eodem titu. lege, semper. §. legem quoque. de iure immuni. iuncta lege prima. C. de decre. decur. libro x. l. iij. §. plane. quod vi aut clamqua lege diuersum, aut contrarium aliquid iuri communi in municipio statutum, aut obseruatum fuisse significatur, vt de ea lege accipiamus, qua salua municipium in ditionem populi Romani initio venerit, vel quam Princeps postea specialiter approbauerit, aut Municipio indulserit. dd. ll. cuiusmodi multa Pompeium magnum, Syllam, C. Caesarem & Augustum quibusdam ciuitatatibus Asiae & Bityniae indulsisse tum alij tum Plinius Caecilius in epistolis ad Traianum memorat, quae quidem magis proprio vocabulo priuilegia, quam leges nuncupantur. dicta lege, prima, dicta l. Antiochinum. Est tamen etiam frequens in iure mentio earum legum municipalium, quae ad ius publicum non pertinerent. Sed de ijs rebus latae essent, de quibus vel inter priuatos pacisci licet. lege, nulli. quod cuiusque vniuers. nomi. lege, item eorum. infra eodem titu. lege, finali. §. sed ea. de muner. & hon. lege, prima. de albo scriben. quibus priuilegij nomen non recte addideris. Alia vero vsitatissima appellatione, lex municipalis dici videtur, generalis forma & lex Romae lata, qua de omnibus municipijs & eorum iure in vniuersum comprehensum erat, ad quam Paulus librum singularem scripsisse memoratur, indice ante digesta. Accipitur hoc sensu titulus primus libro vltimo Digestorum, Ad municipalem & de incolis: vt subaudiamus legem, vt & Politianus & Budaeus admonuerunt. Budaeus , lege municeps. eodem titu. quamuis quaenam ea esset lex, non satis perspectum habuisse videantur. Eius legis mentio Vlpiano, lege, tertia. de decret. ab ordin. fac. cum ait, lege municipali caueri, vt ordo non aliter habeatur, quam duabus partibus adhibitis: & in constitutione Cod. lege, prima. de seru. reip. manum. Si ita, inquit, vt lege municipali, constitutionibúsque principum comprehenditur &c. Ego talem quandam legem fuisse arbitror, qualis olim Licinia & Mutia de ciuibus regundis in sua quibúsque ciuitate, cuius Cicero & Asconius Pedianus meminerunt in oratione pro Cornelio. Apparet enim legem fuisse generalem de omnibus municipijs in vniuersum loquentem, quod & responsa fere omnia sub illo titul. ad Municip. & deinceps subsequentibus quoque titulis congesta indicant. Quamuis autem citra Principis autoritatem non possint Municipes quicquam contra formam iuris publici constituere, tamen si qua inueterata consuetudo sit in Municipio, qua aliquo respectu rationabilis, aut aliqua necessitate suadente inducta esse videatur: Hanc quoque (licet iuri scripto quadam tenus aduersari videatur) obseruari debere existimo, idque iuri consentaneum esse. lege finali. C. de testa. lege prima, & vltima. quae sit lon. cons. lege, obseruare. vbi glo. in verbo consuetudinem. infra de offic. procon. lege, non tantum. de dec. lege secunda. C. eodem titulo. l. venditor. §. si constat. com. praed. lege, si sine. §. Lucius. de administ. tuto. quasi Municipium ab initio salua ea lege & consuetudine in ditionem populi Roman. venisse praesumatur: cum quidem perpetuo obseruatam eam esse appareat, quod si postea inualuisse talem consuetudinem constare possit, nihilominus adhuc idem dicendum arbitror, ad principem tamen interim referendum, qui perpensis rationibus, an ea sequenda sit, statuet. Nam alioqui iure satis definitum est, non posse consuetudinem legem vincere. lege, secunda. C. quae sit long. consuetu. Qua de re & alibi dicemus. leg. de quibus. & lege sequen. infra de legib. perraro enim admittenda erit consuetudo, ne contra leges faciendi occasionem prae beamus. Haec de legibus & statutis municipalibus, déque ijs qui ea condere possunt, in vniuersum dicta sint. L. X. Vlpianvs Lib. I. Regvlarvm. IVstitia est constans et perpe tua voluntas, ius suum vnicuique tribuens. Qua ratione reprehenderint quidam hanc definitionem, quid his rursus respondeatur, quomodo Cicero atque alij iustitiam definierint, & quae dam alia scitu digna, leges apud Alciat. libro primo parer. cap. xxxi. Budaeus quoque in hunc locum multa cumulat. Plura vero ad iustitiae cognitionem & tractationem pertinentia mirabiliter, vt omnia, scribit Aristote. libro quinto. & hic cap. j. & sequen. Eorum scripta nobis indicasse satis est. Illud addendum existimauimus, Victorinum quoque Rhetorem initio expositionis in primum librum Rhetoricon Ciceronis, Iustitiam congruenter huic Vlpiani sententiae definijsse. Iustitia, inquit, est animi habitus ita informatus, vt omnibus mentis tribuat dignitatem, quo loco, meritis, pro mentis, corrigendum puto. L. XI. Pavlvs Lib. XIIII. Ad Sabinvm. IVs plvribvs modis dicitvr, vno quidem modo id quod semper aequum & bonum est, ius dicitur. Notauimus supra lege prima. scholio. ij. Ius hoc significatu non fere accipi, nisi cum illa adiectione gentium, aut natura expressa, vel subintellecta. Simpliciter autem hoc sensu qui velit dicere, rectius eum dicturum esse iustum, quam ius. Nam ius & iniuria ex Aristo. sententia, lib. Polit. v. c. viii. fere ad actionem & effectum referuntur. Iustum vero & iniustum ad naturam, aut ad legem: & hoc est, quod proprie semper aequum & bonum esse dicere possumus, praesumendo scilicet leges vtique bonas esse, & sapienter conscriptas. Alia significatione ius dicitur locus, in quo ius redditur. Hoc sensu confessum in iure accipiamus, vt habeatur pro condemnato. l. j. C. de confess. Sic intelligi debet, cum dicimus, in ius vocare: & in lege. xii. Tab. Quando te in iure conspicio &c. # 2 DE ORIGINE IVRIS CIVILIS ET omnium magistratuum & successione iuris prudentum. Titvlvs II. Vix alius est tractatus magis vtilis, aut necessarius iuris prudentiae candidatis, quam hic quem aggredimur. Vix alius rursum quem superiorum temporum imperiti iuris periti magis neglexerint, ac velut clausis oculis pertransierint, dum historicam hanc cognitionem tanquam superuacuam aspernantur. Sed fuerit id temporum vitium, Recentiores certe Budaeus Zasius Oldendorpius aliíque non incelebris nominis iurisconsuti ita agnouere, vt non aliam iuris partem diligentius ac plenius interpretandam putauerint. Horum praecipuus Zasius interpretatione sua, non minus se totius Romanae historiae, quam iurisprudentiae consultum ostendit. Tantorum virorum opera nos labore leuati, pauca duntaxat quaedam pro suscepti muneris ratione adnotauimus. Caetera ex eorum libris petuntur. L. I. Caivs. Lib. Ad .I. Leges Xii. Tab. FActvri legvm vetvstarvm interpretationem. Commemorantur supra in indice, quem his libris Imperator praeposuit, Caij ad leges libri x v. Hi erant ad leges xii. Tab. vt inscriptio huius capitis ostendit, in his ita Caius exordiebatur. Id exordium ad ius ciuile in vniuersum Imperator transtulit, vt & saepe alia diuersiore etiam interdum ratione a scriptorum sensu, dum ex eorum verbis, quod proposito suo bonum atque commodum est, quoquo modo efficere studet. Quare saepe incidimus in difficultates, nonnunquam etiam in perplexitates inextricabiles. L. II. Pomponivs Lib. singvlarvm Enchiridii. NEcessarivm itaqve. Inscribuntur & alia capita ex hoc libro singulari Pomponij. l. veluti. supra tit. j. Sed in indice non liber singularis, sed libri duo Enchiridij Pomponio ascribuntur. quare vel subesse mendum eo loco arbitror, vel hunc librum in duas diuisum fuisse partes. Enchiridij liber latine dicitur manualis. §. Deinde. Deinde Cornelius Sylla publicas quaestiones constituit, veluti de falso de parricidio, de sicarijs, de iniurijs & praetores quatuor adiecit. Existimaui operaepretium me facturum, si verba Cornelij Taciti, de principijs iuris ad sua vsque tempora, quibus ad varietatem ac multitudinem infinitam legum peruentum esse dicit, hoc loco adscriberem , quo Zasium haesitasse video, tum quod his verbis dubitationem omnem eximi arbitror, tum quod iuris nostri progressum omnem, diuersa quadam ratione non minus eleganter explicant, quam hoc loco Pomponius explicauerit. Ea sunt libro tertio Annalium haec. "Vetustissimi mortalium nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eóque sine poena, aut coercionibus agebant, neque praemijs opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur, & vbi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur. At postquam exui aequalitas, & pro modestia ac pudore, ambitio & vis incedebat, prouenere dominationes, multósque apud populos aeternum mansere. Quidam statim, aut postquam Regum pertaesum, leges maluerunt. Hae primo rudibus hominum animis, simplices erant. Maximéque fama celebrauit Cretensium, quas Minos Spartanorum , quas Lycurgus: mox Atheniensibus quae sitiores iam & plures Solon perscripsit. Nobis Romulus, vt libitum, imperitauerat: dein Numa religionibus & diuino iure populum deuinxit, repertáque quaedam a Tullo & Anco. Sed praecipuus Seruius Tullius sanctor legum fuit, quis etiam Reges obtemperarent. Pulso Tarquinio, aduersum patrum factiones multa populus parauit tuendae libertatis, & firmandae concordiae: creatíque decemuiri, & accitis quae vsquam egregia, compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. Nam secutae leges, & si aliquando in maleficos ex delicto, sae pius tamen dissentione ordinum, & adipiscendi licitos honores, aut pellendi claros viros, aliáque ob praua per vim latae sunt. Hinc Gracchi & Saturnini turbatores plebis, nec minor largitor nomine Senatus Drusus, corrupti spe aut illusi per intercessionem socij. Ac ne bello quidem Italico, mox ciuili omissum, quin multa & diuersa sciscerentur , donec L. Sulla dictator, abolitis, vel conuersis prioribus, cum plura addidisset, ocium ei rei haud in longum parauit, statim turbidis lepidi rogationibus: neque multo post Tribunis reddita licentia, quoquo vellent populum agitandi. Iamque non modo in commune sed in singulos homines latae quaestiones, & corruptissima rep. plurimae leges. Tum Gn. Pompeius tertium consul corrigendis moribus delectus, & grauior remedijs quam delicta erant, suarúmque legum autor, idem ac subuersor, quae armis tuebatur, armis amouit. Exin continua per viginti annos discordia, non mos, non ius. Deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere. Sexto demum consulatu, Caesar Augustus potentiae securus, quae triumuiratu iusserat, aboleuit, dedítque iura, quis pace & principe vteremur, acriora ex eo vincula, inditi, custodes, & lege Pappia Poppaea praemijs inducti, vt si a priuilegijs parentum cessaretur, velut parens omnium populus vacantia teneret. Sed altius penetrabant, vrbémque & Italiam, & quod vsquam ciuium corripuerant, multorúmque exscisi status, & terror omnibus intentabatur, ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium quinque a praetorijs, totidem e cae tero senatu sorte duxisset, apud quos exoluti plerique legis nexus, modicum in praesens leuamentum fuere. Hactenus Tacitus. Ex his verbis illud quoque apparet, Cornelium Syllam dictatorem esse, de quo Pomponius loquitur. Cicero quoque in oratione pro Cluentio. Postea, inquit, L. Sylla homo a populi causa remotissimus:" tamen cum huius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret, qua vos hoc tempore iudicatis &c. Loquitur de lege a C. Graccho primum lata contra senatores qui coijssent, vt quis iudicio publico condemnaretur. Cuius rei quaestionem ea ipsa lege a Sylla postea constitutam dicit. Hic est enim sine dubio ille L. Sylla, qui postea Felix apellatus est, cum per vim remp. possedisset, & dictaturam perpetuam inuasisset, ab initijs bonarum actionum, vt Asconius ait, ad perditas progressus, quanuis Zasius, an is fuerit dubitare se dicat. Quaestiones autem a Sylla constitutas quomodo accipiendum sit, declarant eadem Taciti verba, cum scilicet abolitis, aut conuersis prioribus legibus, plura etiam addidisse eum dicit. Debemus etiam intelligere constitutas quae stiones, ex eo quod iudicia ab equitibus Rom. ad Senatores transtulit, quod Ascon. in Verrinis saepe admonet, & ita Ciceronis verba frequentissima de constitutis iudicijs interpretatur. Quaestio enim hoc loco iudicium significat, & constituere quaestionem, iudicio peragendo certam formam praescribere. Sed Sylla iure potestatis suae etiam de poenis criminum quaedam canit: quod & senatus saepe fecit, cum vel hactenus ei crimini, cuius quaestio decerneretur, proposita poena non esset, vel vetus lex nimis facilis, aut nimis aspera videretur. Nam & ipsum constituendae quaestionis decretum: plerumque aut lex, aut Senatusconsultum erat. Quare magnum Ciceroni negotium, cum pro Milone diceret, suadere iudicibus, nihil noui iuris, quo magis minúsve damnaretur Millo, statutum fuisse ea lege, quam Pompeius tulerat, qua nominatim, vt de caede Claudij in Appia via facta quaereretur, comprehenderat, & explicando iudicio certam formam dederat. In Antonium autem, quod attinebat, inquit, noua lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset quae stio legibus constituta? Tum in eadem oratione pro Milone, oratorio more causae seruiens. Pompeius, inquit, de iure, non de facto quaestionem tulit, hoc est, vt quaereretur, an iure Clodius occisus esset, non autem an omnino occisus esset. Nam perpetuae quaestones vt essent pridem ante L. Syllam constitutum fuisse, tum suprascripta Taciti verba, tum idem Cicero significat in lib. de claris. oratoribus, cum de L. Gellio oratore loquens, ita scribit, Eóque forum tenente, plura fieri iudicia coepere. Nam & quaestiones perpetuae hoc adolescente constitutae sunt, quae antea nullae fuerant. L. enim Piso Tribunus pleb. legem primus de pecunijs repetundis Censorino & Mancilio Conss. tulit. Hactenus Cicero, cuius verba non ita accipienda sunt, quasi ante id tempus de quo loquitur, significet nullos fuisse qnaesitores, & (vt nunc dicimus) iudices ordinarios, apud quos quotidiana crimina punirentur, quod quidam existimarunt. Nimium quippe negotium Senatui, aut Tribunis, vel consilibus fuisset, si in singula singulorum crimina, specialibus legibus, aut Senatusconsultis prospicere per momenta necesse habuissent, aut omnibus ad populum diem dici necessarium fuisset. Sed erant Quaestores parricidij, apud quos homicidia & cae des vindicabantur, quorum Pomponius supra mentionem fecit, & a populo constitui solitos, vt capitalibus rebus praeessent, dixit, eorúmque etiam meminisse legem xij. tab. Erant & triumuiri capitales, quorum & Plautus meminit, in Amphitr. Si tres viri me in carcerem compegerint. Et Horatius cum ait, Sectus flagellis hic triumuiralibus praeconis ad fastidium. Apud hos autem & fures & serui nequam, vt Ascon, ait ad columnam Moeniam puniri solebant. Quare, Cicero in diuinatione, Vobis autem inquit, tanta inopia reorum, vt mihi causam praeripere connemini potius, quam aliquos vestri ordinis reos a columna Moenia reperiatis? Eos habuisse carceris custodiam, & cum animaduerti oporteret, ipsorum interuentu fieri solitum, Pomponius ipse proxime tradidit. Perpetuas ergo quaestiones illo tempore quasdam constitutas fuisse, quae antea non essent, intelligere debemus, vt Repetundarum, Ambitus, Peculatus, & similium criminum, quae ante partum pop. Romano in exteras gentes imperium, ne cognita quidem erant. Non omnino autem nullas quaestiones fuisse credendum est eorum criminum, quae quotidie committerentur & legibus xij. tab. vel quibusuis alijs, prout e rep. gradatim visum esset, ante id tempus vindicari iuberentur. nam hoc absurdum esset. Indicat id ipsum etiam verbum illud, Plu ra, quod non fere sine comparatione dici solet, expressa vel subintellecta, quicquid apud Gellium Capito commentetur lib. v. cap. xxi. Sane quibus legibus nouae ac perpetuae quaestiones constituebantur, his aut nominatim de eo quoque qui quaestioni praeesset, qui Quaesitor dicitur, déque Iudicibus qui ei in consilio essent, quomodo creari deberent, cauebatur, vt in illa Gn. Pompeij de caede Clodij, vt Quaesitor suffragio populi, ex ijs qui consules fuerant crearetur. Iudices propositi ab ipso Pompeio fuerunt, & apud Liuium lib. ix. Decreta quaestio, simul & Dictator qui eam exercerent C. Menenius dictus vel si de Quaesitore comprehensum non esset, aut manente lege Quaesitor datus esse desiisset, quod plerunque accidebat, huic rei sic prospiciebatur, vt Praetores creati singulis annis inter prouincias & munera sortirentur etiam has ipsas legum & iudiciorum publicorum quaestiones exercendas , alij alias, vel nonnunquam etiam vnus omnes, prout vel publicae occupationes ferrent, vel reorum, ac iudiciorum multitudo poscere videretur. Id ex his Ciceronis verbis pro Murena cognosci potest, & Budaeus animaduertit. in l. prima, ad leg. Corn. de sicar. quanuis verba Ciceronis ad manum non habuerit. "Quid in ipsa praetura, inquit, nihil ne existimas inter tuam & istius sortem interfuisse? huius sors ea fuit, quam omnes tui necessarij tibi optabamus, iurisdicundi: in qua gloriam conciliat magnitudo negotij, gratiam aequitatis largitio, qua in sorte sapiens praetor, qualis hic fuit, offensionem vitat aequalitate decernendi, beneuolentiam adiungit lenitate audiendi: egregia & ad consulatum apta prouincia, inqua laus aequitatis, integritatis, facilitatis, ad extremum ludorum voluptate concluditur. Quid tua sors? tristis, atrox, quaestio peculatus, ex altera parte lachrimarum & & squaloris & ex altera plena cathenarum, atque iudicum. cogendi, iudices, inuiti retinendi, contra voluntatem scriba damnatus, ordo totus alienus. Syllana gratificatio reprehensa, multi viri fortes & prope pars ciuitatis offensa est, lites seuere aestimatae, cui placet obliuiscitur, cui dolet, meminit, &c." Hactenus Cicero nec hoc solum loco, sed & alijs quae colligere non vacat. Durauit autem hic mos sortiendarum quaestionum etiam in tempora Imperatorum, vt ex his verbis Taciti cognoscitur, Annalium lib. v. de foenore supra modum exercito loquentis. Sed tum Gracchus praetor cui ea quaestio euenerat, multitudine periclitantium retulit ad Senatum &c. Significat hoc etiam Papin. in l. j. infr a de off. eius. lege Iulia de vi nominatim cauetur, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam, si profisciscatur, mandare. quo loco in libris Thuscis, non contigerit, sed, obtigerit, scriptum esse accepimus. Nec solae quaestiones ex nouis legibus, sed omnia omnino capitalia praetoribus mandari consueuisse apparet. Nam Quaestores parricidij haud diu fuerunt. Liuius lib. v. Dec. v. Aulo Manlio Torquato Sardinia obuenerat, nequijt ire in prouincia? ad res capitales quaerendas ex s. c. retentus. Non mirum ergo si iudicia publicarum huiusmodi quaestionum plerunque apud Praetores exercebantur. Praetores enim ordinarii Quaesitores erant, non hi quibus iurisdictio vrbana peregrináve obuenisset, nam haec ad ciuilia negotia pertinebat, vt & verba Ciceronis ostendunt, sed quibus speciale id munus obtigisset, vt quaestiones exercerent, quod de praetoribus in praetores deinceps perpetuabatur. Asconius in argumento Diuinationis in Verrem, cognouisse tunc temporis de pecunijs repetundis M. Glabrionem praetorem, & amplissimos quosque senatorij ordinis iudicasse, hoc est, in consilio ei fuisse refert, & in argumento primae actionis: cum videret, inquit Cicero, id agi, vt a Glabrione praetore, & ab ijs iudicibus qui tunc erant, ad alium annum, aliúmque praetorem res tota transiret, eriperetúrque sibi reus patrocinio Hortensij, ac Metelli, qui tunc conss. futuri erant &c. Denique omnia huiusmodi iudicia, quibus Ciceronis orationes pro reis dictas exponit, apud praetores acta esse commemorat. Praetores quoque quatuor quos hoc loco adiecisse Syllam Pomponius refert: ideo adiectas esse intelligere debemus, quia constitutis ex integro atque auctis ab ipso iudicijs & quaestionibus, plura iam munera atque prouinciae praetoribus incumbebant, vt plures pluribus negotijs deinceps sufficerent. Posterioribus temporibus vbi Monarchae Imperatores esse coeperunt, criminales quaestiones plerunque a praefecto vrbis exerceri coeptae. Praetoribus species antiquitatis magis, quam effectus remansit. Sed hac de re suo dicemus loco. l. j. de off. praet. vrbi. Illud praeterea adnotandum ex verbis Taciti, tres potissimum fuisse, qui leges & iudicia publica constituerent, Syllam, Pompeium, & Augustum. Vnde nec aliae fere de his rebus hodie leges extant, nisi Corneliae, Pompeiae & Iuliae. Nam Augustus leges suas, non in honorem Iulij Caesaris (vt quidam putant) sed quia ipse in nomen Caesaris adoptatus erat, & C. Iulius Caesar Octauius dicebatur, Iulius appellari voluit. l. j. ad legem Iul. de adulte. Quare & edicta Iulia Horatio dicuntur. Haec omnia cognouisse suo loco vtile erit. l. j. de offic. eius. l. imperium. de iurisdi. omnium iudi. Postremo quia quaestionem de iniurijs quasi publicam enumerat, idémque etiam Venuleius interdum fecit, in l. hos accusare. .§. omnibus. de accus. Quod & Vlpianus praesumere videtur, in l. praetor edixit. §. j. de iniur. quam tamen actionem priuatam esse constat. l. fina. C. de iniur. Totam hanc rem edisserendam in interpretatione Venulei relinquemus. d. §. omnibus. vbi dixi. Interim a proposito longius non digrediamur. # 3 DE LEGIBVS SENATVSQ. CONSVL tis & longa consuetudine. Titvlvs III. Legis appellatio duplex est, vna a Philosophis vsurpata, quae iure nostro agnita non videtur. de qua Cicero lib. i. de legibus. Lex est, inquit, ratio summa insita a natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibétque contraria. Eadem ratio cum est in hominis mente confirmata & confecta est lex. Altera, cum generali appellatione, quamlibet in quacunque ciuitate scriptam constitutionem, legem appellamus. & hoc modo accipitur sub hoc titulo. Quae enim singula de lege illiúsque vi & interpretatione mox scribit, ad omnes omnino iuris partes applicari debent, tam videlicet ad Senatusconsulta, de quibus nominatim loquitur, quam ad praetorum edicta, plebiscita, & caeteras iuris partes. Itaque communis vsus interpretatur. Qua ratione recte Accurs. hic ex Io. Cremonen. doctrina, hunc tractatum in vniuersum ad condendas & interpretandas leges, Paulus Castren. etiam ad conseruandas pertinere dixerunt. Vnde cum hodie singulae Italiae ciuitates, suis ferme legibus & statutis viuant, ad huiusmodi municipalium legum & statutorum interpretationem, nullus est in toto iure vtilior quam hic tractatus Non tamen recte Paulus id circa etiam sanctiones appellari posse existimauit: Sanctio enim alio sensu dicitur, vt supra ostendimus. Ideo non nisi improprie sanctiones appellari possunt. Sane enim ex hoc titulo, tum ex duobus vltimis Digestorum libris qui sunt, de verborum & rerum significatione. & de diuersis regulis iuris antiqui, plene perspici potest, quantum huic operi laboris impensum fuerit, quippe tam ex diuersis locis minute collecta, & inter se quasi conglutinantia sunt omnia, vt vel ambitionis aliquid compilatoribus in hoc fuisse videatur, dum omnes excusisse videri volunt. Traditur sub hoc titulo in vltima parte: Et de longa consuetudine: quae iuris nostri altera pars est constaréque dicitur ex non scripto. Institu. de iure natur. §. constat. nisi quatenus interdum a iureconsultis refertur. l. moribus. de vulga. & pupilla. substitu. cum simi. ad illius quoque interpretationem, si res patiatur, nihilominus pertinent priora haec responsa. L. I. Papinianvs. Lib. I. definitionvm. LEx est commvne praeceptvm, virorvm prv dentium consultum, delictorum quae sponte, vel ignorantia contrahuntur coercitio, communis reipublicae sponsio. Quod ait, lex est commune praeceptum. subaudiebatur, olim, Populi, vel plebis: hodie etiam principis, cum in eum translata sit potestas populi. hoc enim sensit subtilissimus Papinianus per commune praeceptum. nam & Atteius Capito legem diffiniuit his verbis, vt Aul. Gell. lib. xix. refert. Lex est generale iussum populi, aut plebis rogatione, magistratus. Sed Atteio illud idem obiectum est, quod Papiniano hic Accursius obijcit, de ijs legibus videlicet quas nos personales, antiqui, priuilegia appellabant, infra titulo primo. l. j. quae cum leges sunt non tamen in commune praecipiunt. Ideóque non videri hanc propriam definitionem esse, sed descriptionem, quandam. Verum & Atteius & Papinianus commune praeceptum, non passiue, quasi omnibus praeceptum dixere (vt & illi tunc & Accur. postea existimauerunt ) sed actiue, quod scilicet vniuersa plebs, aut vniuersus Populus, vel in vna modo re iussissent. Ideoque indifferenter has quoque vocari leges ostendit Aulus Gellius: vt de reditu Ciceronis, vt illa Gnei Pompeij de caede Clodij, aliaeque huiusmodi quas, & Rogationes dixerunt : siue vniuerso populo, siue plebe duntaxat iubente, latae sint. quamquam haec quidem magis proprie plebiscita vocantur. sed leges haec quoque appellari constat, vt cum legem Aquiliam dicimus, quae proprie tamen est plebiscitum, infra ad legem Aquil. l. j. Virorvm prudentium consultum. Designantur per superiora verba, vt diximus, leges & plebiscita ac principum constitutiones, Sed quia satis id non erat, vt omnes legum species definitio comprehenderet, cum & praetorum edicta & prudentum responsa, & Senatusconsulta complectenda essent, ideo subiicit, virorum prudentium consultum. Nam & Praetor de consilij sententia pleraque faciebat, & Senatus per se prudens erat, & responsa prudentum sine dubio consulta erant. Ad hanc relationem vera esse potest sententia doctorum nostrorum, legem interdum nihilominus valituram, & si non de prudentium consilio facta sit, valebit enim in superioribus duntaxat generibus, in his posterioribus non valebit. Sed in quo genere ponemus statuta nostri temporis? Distinguendum puto, Reip. status popularis sit, an optimatum: vt in populari, legibus vel plebiscitis comparentur, & simili quodam modo fiant. in optimatum autem Repub. ad senatusconsulta magis pertineant, in caeteris eadem relatione vtamur, quod & Castren. probat in l. non ambigitur. infra eo. Sane ex his verbis notant doctores, foeminas ad statuta condenda non admittendas, quod verum est, sed alia ratione, videlicet quod foeminae a publicis & ciuilibus officiis perpetuo remotae sunt. l. foeminae. infra, de reg. iur. Magis dubium est, an earum vsus possit inducere consuetudinem. Sed de his suo loco dicendum erit. d. l. foeminae. & l. de quibus. infra eod. Delictorvm Quae spontae, vel ignorantia contrahuntur coercitio. Quicquid praecipiat dialecticorum doctrina, voluit Papinianus in hac definitione duos praecipuos effectus legis significare. horum alter in peccatis admissisque coercendis, quem hic attingit, alter in fide inter ciues conseruanda, quem infra exequitur, cum ait, communis reip. sponsio. Praeterea cum legis virtus sit imperare, vetare, permittere, punire. l. legis virtus. infra eod. titu. iam haec omnia habemus concinna quadam & quasi aliud agente verborum applicatione. Nam & praeceptum dixit, quod ad imperandum: consultum, quod ad vetandum ac permittendum, vt & Accur. censet, in glo. in d. l. legis virtus, & coercitionem, quod ad puniendum attinet. Illud nimis durum videtur, quod ea quoque quae ignorantia contrahuntur delicta, lege coerceri dicit. Sed delicta hoc loco accipi debent, quae naturalis quaedam ratio male facta esse suasit, velut hominem homini insidiari. l. vt vim. supra de iust. & iure. & his similia perpetrare. Ignorantia porro duobus modis accipitur, aut facti, aut iuris. facti ignorantia delinquentes ita demum puniuntur, si aliqua insuper negligentia, aut culpa eorum argui possit: ita videntur accipienda exempla omnia, quae in hanc sententiam ab interpretibus afferuntur. l. scientiam . §. pen. l. si ex plagis. §. aeque. infra ad leg. Aquil. l. milites. de cust. & exhib. reorum. l. illicitas. §. sicut. de off. praes. l. absentem. §. fin. de poe. puniuntur autem extra ordinem ac lenius vtique, quam si scientes prudentésque peccassent. l. capitalium. §. qui ob inimicitias. de poen. l. qui aedes. de incend. rui. naufrag. l. fin. de ritu nuptia. Praeterea contra eosdem in omnibus fere casibus iure ciuili proditae sunt actiones, quibus ei quem damno affecerint, satisfacere compellantur. dd. ll. Agitur autem plerunque damni iniuriae, ex lege Aquilia, quae pluribus capitibus in eam rem generaliter prodita est. Quod si prorsus nulla culpa fuisse probetur eorum, qui admisisse quid dicuntur, tunc nec vlla poena est, nec ciuilis actio aduersus eos competit: vt si in venatione telum in feram missum hominem interfecerit, vel alio quouis casu homo occisus, aut quid aliud quamuis atrox admissum esse proponatur. l. respiciendum. §. delinquunt. infra de poen. l. item Mela. in princi. l. qua actione. §. si quis in colluctatione. l. si putator. ad legem Aquiliam. l. in lege. ad legem Corneliam, de sic. l. prima. Cod. eod. titu. ad legem Corne. l. congruit. §. furiosi. & l. sequen. de offic. praesi. l. prima. de recept. in glo. Socc. consilio xvi. per totum. volu. primo. Vltro autem ex parte eius, qui aliquid huiusmodi patrauit, probandum esse videtur, neque culpa, neque dolo ipsius factum esse. d. l. prima. C. ad legem Cornel. de sicca. l. si non conuitij. C. de iniur. Nam si aliud non appareat, factum ipsum pro dolo, aut culpa accipi videtur, vt dicimus in lege Cornelia de Sicar. dolum pro facto accipi. d. l. in lege. Et hoc est quod doctores nostri dicunt praesumptionem semper vrgere contra delinquentem. Iuris ignorantia si praetendatur, fueritque naturalis illius rationis, quam & iusgentium agnouit, quae sic delinqui vetat, inscitia haudquaquam accipitur excusatio. Sunt exempla in iure non pauca. l. si adulterium. §. stuprum. ad leg. Iuliam . de adult. d. l. fina. de ritu nuptia. l. ij. Cod. de in ius voc. & hoc sensu accipiendam puto Valentiniani & Martiani constitutionem. l. leges. C. de leg. vt leges eas sacratissimas esse dicat, & ab omnibus intelligi debere, quae constringunt hominum vitas, hoc est, quae naturae vim quodammodo sequuntur, qua nobis insitum est, vt a quibusdam abstineamus. glo. in l. regula. de iur. & fa. ign. His addendae sunt principales constitutiones, nam & hae ob reuerentiam Imperatorum a nemine ignorari debent. l. constitutiones. C. de legib. auth. vt fa. no. constit. quod ego intelligo, & si de his loquantur, quae alioqui naturali ratione non sunt prohibita. Hactenus verum est, per ignorantiam admissa, legibus coerceri. Extra has causas, si ius ciuile, quam ex aliis partibus constat, ignoratum proponatur: siquidem lex doli mali mentionem faciat, expedita res est, neminem videri dolo facere, qui legis prohibitionem ignorauit. l. siquis id quod. de iurisdict. omnium iudicum. l. siquis in graui. §. siquis ignorans. ad senatusconsul. Syllanian. Si dolum malum lex non requirat, sed simpliciter factum puniat, poena sine dubio incurritur, quamuis quis leges ignorasse se probare possit. l. prima. Cod. si ad. libe. vbi dixi. Sed a principe venia dari solet, vt ego interpretor. argu. l. diuus. ad legem Corne. de fals. l. quod adhibitus. C. de iis, qui sibi adscribunt. quod varie ex personis & causis constituendum puto. argu. d. l. primae, Cod. si ad liber. l. ij. in fin. de iure fis. l. auxilium. de minor. d. l. regula. §. Sed iuris. Corrasius libro. iiii. capi. xviii. dummodo sciamus incesti crimen Romana lenitate facillime omnium remitti consueuisse. dicta l. si adulterium. §. fratres. l. finali. Cod. de incest. nuptiis. quod hodie restrictum est, per auth. incestas. eodem titulo. Item quia ius municipale non nisi in vim cuiusdam velut pactionis inter municipes valet, vt supra ostendimus, in l. omnes populi. Sciendum est, si legem municipalem quis ignorauerit, poenam aduersus eum paratam non esse. l. finali, infra de decre. ab ord. fac. Quod ego indistincte verum puto, quicquid alij dicant, quia scilicet pactionibus ignorantes non ligantur, & statuta huiusmodi, interpretatione restringi oportet, cum ius commune sufficere debeat. Haec de ignorantia iuris & facti ad excusationem delictorum dicta sint. Nam quod attinet ad patrimonij administrationem, alio loco tractari debet. l. iuris ignorantia. l. error. d. l. regula. vbi glo. infra de iur. & fac. ign. Commvnis Reipu. sponsio. Hoc est, conspirantis in idem, & consentientis ciuitatis conuentum, & quasi pactum. quae omnia Papinia. non dubie ex Demostenis definitione sumpsit, quae statim subiicitur in l. sequen. nam quod Accur. & Bart. aliique ad formam ferendae legis, haec verba pertinere interpretantur, vt cum Tribunus, vel consul populum interrogat, velitis iubeatis &c. ineptum est, & a sensu Papiniani alienum. L. III. Pompon. Lib. XXV. Ad Sabinivm. IVra constitvi oportet: vt ait theophrastvs. Describenda sunt verba graeca: vt Budaeus hic emendauit, quomodo ea se in ipsis Florentinis Pandectis vidisse attestatur. Nam Haloander hic errauit cum Bolognino, qui Politiani codicem non intellexerat. Hoc & alia quaedam eodem modo in Haloandri editione errata Augst. recte notat. lib. opin. iiii. c. i. L. VII. Modestinvs. Lib. I. Regvlarvm. LEgis virtvs haec est, imperare, vetare, per mittere, punire. Vbicunque lex iubet, aut vetat, priuatorum pacto nihil mutari potest: vbi permittit, in omnibus indistincte pacisci licet, praeter quam si populi ius in aliquo exequi coeperis. Vbi punit, quae poena priuatis debeatur, in ea transigere ac pacisci non prohibemur. quam vero fisco, aut alioqui vindictae publicae causa, lex pendi voluit, ea priuatorum pactis neque tolli, neque minui, neque augeri potest. probatur haec nostra generalis definitio mulitis locis in iure nostro. infra de pact. l. iurisgentium . §. si paciscar. l. ius publicum. eod. tit. l. liber homo. infra ad leg. Aquil. Secundum haec, si inter te & me conueniat, vt testamentum minore numero testium obsignatum valeat, nihil agitur: lex enim septem adhiberi iubet. Si cum iudicio contenderemus, inter nos conuenerit, vt ex iis qui edicto postulare prohibentur, aliquis pro te postulet, non valebit conuentio . l. quos prohibet. infra de postul. Si accusator cum reo transegerit, vel conuenerit, vt nulla vel leuiore poena, quam quae lege criminis constituta est, plectatur reus, poterit nihilominus tam ab accusatore ipso, quam ab alio repeti, atque iterum accusari. l. qui coetu. §. fi. ad leg. Iul. de vi pub. nec vel persistentis accusatoris deprecatione quicquam de poe na minuetur. Et siqua huiusmodi. Sed cum testamenti factio a lege permissoria esse videatur, Inst. ad leg. Falc. in prin. qua vnicuique idoneo permittitur facere testamentum, cur non hac ratione pacisci licet, ne testamentum faciam, vel ne alium quam te instituam . l. testandi. C. eo. l. vlt. infra de test. Respondeo, Testamenti factio publici iuris est. d. l. testandi. quod ea ratione dictum arbitror, quia publice interest, nemini vnquam auferri talem facultatem , ne desidiae atque ignauiae deinceps deditus, qui rerum suarum arbitrium amisisset, nihil vltra acquirere, ac nec parta quidem conseruare conarentur, ideo contra bonos mores fieri visum est, siquis pactionibus adstringere hanc facultatem vellet, non aliter ac si, vt res meas perdere ac dissipare deberem, vel ne quid deinceps acquirere mihi licitum esset, paciscerer. Adde quod & captandae mortis votum ea res inducit. Quare idem quoque in caeteris similibus dicendum erit. L. IX. Vlpia. Lib. XVI. Ad Edictvm. NOn ambigitvr senatvm ivs facere posse. Subaudi, consulto, & non contradicente principe, vt declarat statim infra eod. l. xj. cum ait, Et ideo de his quae primo constituuntur, aut interpretatione, aut constitutione optimi principis certius statuendum est. Ita etiam firmat Bal. in l. humanum. C. eod. titu. & habet rationem, vt quemadmodum princeps sine senatu nihil statuit. d. l. humanum, & nouella lxii. quae inscribitur, de constitutionibus. quinimo se ipsum quoque inter senatores numerat. l. ius senatorum. C. de dign. lib. xii. Sic nec senatus sine principis autoritate quicquam tale facere conetur. Nec absurdae sunt huiusmodi interpretationes, quibus suppletur sententia scribentis, vt post Accur. probat Castren. infra eod. tit. l. princeps. Sed vt altius repetamus, sciendum est, quo tempore Vlpia. haec scripsit, dubium non fuisse, quin Senatus ius facere posset, extant enim adhuc in corpore iuris Senatusconsulta, Imperatorum temporibus facta, vt Trebelleianum temporibus Neronis. l. j. infra ad Trebell. Velleianum sub Claudio, vel qui eum statim sequutus est Imperatore. l. ij. infra ad Vell. & huiusmodi alia, de quibus loquitur Theod. & Valent. constitutio. C. de senatuscons. l. vnica: vt nos interpretamur. Sed occurrunt doctores hoc modo. Si lege Regia omnis potestas populi in Imperatorem perpetuo translata erat. infra titu. j. l. j. & l. j. de off. praef. praet. quomodo sine Imperatore leges a senatu fieri poterant? populus enim in alium transferendo, quasi abdicasse a se potestatem & imperium omne videtur. Respondeo, Senatus nihil aliud est, vt Cicero definit, quam summum Popu. Rom. consilium. Quamuis autem Populi appellatione, vniuersos ciues, numeratis etiam patritiis & senatoribus, contineri scribat Imperator, Insti. de iure natu. gent. & ciu. §. plebiscitum. Veritas tamen est, Romae semper vt diuersos habitos fuisse Populum & Senatum. Quinimo a primordiis vrbis vsque ad Imperatorum tempora, de potestate inter se certasse, semper tamen in eo res stetit, vt potestas in populo, autoritas in senatu esse diceretur. Earum rerum quae uis & differentia sit, ostendit Liuius lib. 1." Cum sensissent, inquit, ea moueri patres, offerendum vltro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, vt non plus darent iuris, quam detinerent: decreuerunt enim vt cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres autores fierent, hodiéque in legibus, magistratibusque mandandis usurpatur. Idem ius vi ademptum, prius quam Populus suffragium Ineat, in incertum comitiorum euentum patres autores fiunt. Hactenus Liuius. indicant id quoque frequentes huiusmodi inscriptiones, Senatus Populúsque Romanus, " quasi non satis esset Populum dici, vt Senatus quoque comprehenderetur. Dionisius quoque Halicarnass. libro sexto Romanarum Antiquitatum, consulem inducit ita loquentem, Scitis legem nobis esse iam inde ab vrbe condita, quae omnia in senatus potestate facit, praeter magistratuum creationem, legum lationem, & belli inferendi finiendíve arbitrium. Horum trium potestatem esse penes suffragia populi. Idque etiam libro quarto scribit, & superius quoque dixisse memorat. Caeterum Populus ius suum exercuit vsque in Augusti tempora, cum per trigintaquinque tribus in quas descriptus erat, non solum Vrbanus, sed & Latinus, atque omnium omnino municipiorum ac coloniarum, quibus ius Ciuitatis erat, potissima gessit. Paulatim deinde populi ius in desuetudinem abiit, & ad Senatum delatum est. Ac sub Tiberio quidem comitia a populo ad patres translata esse, Tacitus libro primo, & tertio Annalium & Plinius Caecilius libro tertio, Epistola penultima scribunt. Comitia autem ad Magistratuum creationem attinebant. Caeterorum quoque potestas, videlicet condendi leges, & iubendi bellum, aut pacem, eodem modo per desuetudinem amissa est, vel potius haec omnia intermissa, & exerceri desita sunt. Quod ea ratione euenire necesse fuit, quia gentibus iam & nationibus prope vniuersis ciuitate Romana donatis, impossibile pene esse coeperat, vt in vnum coire possent. Hoc est, quod Pomponius scribit, in l. secunda, de origine iuris. §. deinde. & §. nouissime. Si recte intelligatur: Cum ait, deinde quia plebs difficile conuenire coeperat, populus vero multo difficilius &c. " Et paulo post, Nouissime sicut ad pauciores viros iuris constituendi via transisse, ipsis rebus dictantibus, videbatur, per partes euenit, vt necesse esset Reipublicae, per vnum consuli: nam Senatus non perinde omnes prouincias probe regere poterat." Paucorum appellatione, Senatum intelligi voluit. Caeterum vel Pomponius ipse Fenestellae verba malo ordine in suum librum transtulit, vel compilatores, verba Pomponij non satis animaduersa temporum ratione retulerunt, dum quae ille de recentioribus ac nouismis temporibus scripserat, quasi ad antiquissima pertinerent, abduxerunt. At vero Senatus ius suum nunquam deseruit, sed retinuit semper & exercuit saltem in speciem & praetextum quendam: quamuis principum vi turbaretur saepe, aut transuersus ageretur. Nec solum suum, sed & populi ius, ac munera administrauit, praesertim interregnis Imperatorum, vel dum Imperatores creat, aut consalutatis ab exercitu potestatem confert. Caeterum ius istud nunquam in principes ita translatum est, vt perpetuo in omnibus principibus deinceps esset, nisi prout singuli ab Senatu prius comprobati essent. Hoc cum fieret, tunc demum ius populi in Imperatores conferebatur, nec solum populi, sed etiam Senatus (vt ego interpretor) scilicet vt tantundem Imperator posset, quantum populus & Senatus ipse. Non enim quod milites aliquem appellassent Imperatorem, perinde statim habendum erat, ac si per tribus antiquo ritu appellatus esset, cum nec iidem ordines, nec idem numerus militum esset. Sed opus erat, vt senatus principi tribunitiam potestatem, hoc est, ius ipsarum tribuum conferret. Ita enim interpretor tribunitiam potestatem, cuius nominis fastigium excogitasse diuum Augustum, Tacitus scribit: ne Regis, aut dictatoris nomen assumeret, ac tamen appellatione aliqua, caetera imperia praeminere. Quanquam haud me latet, quosdam scripsisse, tribunitiam potestatem ab Imperatoribus, qui post Iulium Caesarem fuerunt, ideo vsurpatam, vt sacrosancti inuiolabilésque deinceps haberentur. quod diligenter prospici, exemplum Caesaris admonebat, a coniuratis ciuibus interfecti. Sed verisimilius est, haec omnia per tribunitiam potestatem quaesita esse, vt & sacrosancti haberentur, & tribunorum simul, ac tribuum potestatem vno honoris titulo nanciscerentur. Ideo non tribuni dici voluerunt, sed tribunitiae potestatis, cum nihil vetaret appellari eos tribunos, quemadmodum & pontifices, & consules dicebantur. Nunc (vt ad propositum redeamus) haec senatusconsulta ita demum valuisse interpretor, si princeps ea non ignorasset, neque ab his dissensisset. Nam tribunitiae potestatis ea potissimum erat vis & facultas, vt legibus ac senatusconsultis intercedere possent: quod vbicunque facerent, tam lex, quam senatusconsultum impediebatur, eáque de causa dum senatus habebatur, tribuni plebis pro foribus curiae antiquitus excubabant, neque prius discedebant, quam quid intus actum esset, renuntiaretur. Tum vel subscribebant, vel intercedebant, vt ex Valerio cognosci potest, lib. ii. cap. i. sed hoc plus in Imperatoribus erat, quod in senatu assidue ipsi interueniebant. Ideóque facile omnia impedire poterant. Tacitus lib. i. Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non irritas fore senatus preces, quod relationi consulum iure tribunitiae potestatis non intercessisset. Loquitur de Tiberio, quem Augustus adhuc viuens participem fecerat tribunitiae potestatis. Ex historiis quoque perspici licet, posteaquam Resp. semel in vnius potestatem concessit, vsque adeo ex illius voluntate senatum pendere, atque ad illius nutum omnia agere consueuisse, vt verisimile non sit, citra principis autoritatem quicquam, quod paulo grauioris ponderis foret, moliri conatos esse. Huius rei argumentum etiam nunc ex eo sumas, quod senatusconsultum circa petitionem haereditatis , de his factum esse relatum est. in l. item veniunt. §. pridie. de pet. haered. quae ab Imperatore Adriano proposita, & libello complexa fuerant. Tacitus lib. xx. Volcatius Tertullinus, inquit, Tribunus plebis intercessit, ne quid super tanta re, principe absente, statueretur. Nunc si ad Iustiniani & nostra haec tempora disputatio reuocetur, merito sane dubitant doctores, verúmne sit quod hic dicitur: ipse enim Iustinianus Imperator nec vno in loco ad solum Imperatorem hodie pertinere affirmat, leges condere . l. fi. C. de legi. l. ij. §. hoc autem. C. de vet. iur. enu. Quo dicto senatus autoritatem excluderet, quasi maiestatem minuere videtur. Hic nodus ita vulgo soluitur, quasi id significare voluerit Imperator, nulli alteri singulari personae , praeterquam Imperatori leges facere licere. Senatui autem licere vtique : quia scilicet multarum personarum collectione senatus constat . Sed Iustinia. constitutionibus , non hunc sensum aut distinguendi propositum fuisse manifeste apparet, quod nisi Iustinianum , quasi extincto senatu (qui temporibus suis certe propemodum extinctus erat) loquutum esse dicamus: vt si quandoque extaret & quodammodo reuiuisceret, tunc demum huic responso locum esse noluerit, certe non alia horum inter se probabilior conciliatio fieri posse videtur, quam vt ad ea quae diximus de Tribunitia potestate omnia referantur, atque hoc modo verum inueniatur, & principem solum legem facere posse, cum scilicet alios facientes, arbitratu suo impedire possit, & senatum nihilominus quoque posse, si non princeps facientibus interdicat, idque ratio ferme, vt dicamus, cogit. Reliqua quae hic disputant doctores, nos alio loco tractanda reseruamus. l. j. infra titu. i. L. XI. Ivlia. Libro XC. Digestorvm. ET ideo de his qvae primo constitvvntvr, avt Interpretatione, aut constitutione optimi principis certius statuendum est. Fortasse legendum est, consultatione. Et haec verba sine dubio ad senatusconsulta quoque pertinent, de quibus proxime loquutus est. Nam non dubium est, haec verba non ad vetera interpretanda, sed ad ea quae ab initio conduntur referri. Cum diserte dicatur, de his quae primo constituuntur: nec inepta consequentia est. Et ideo &c. Nam cum supra dixerit, non posse leges & senatusconsulta ita fieri: vt omnia comprehendant, apposite subdit, de consilio principis statuenda esse, quae initio constituuntur: quia scilicet principis prudentia multum iuuare possit in generibus comprehendendis. Deinde in sequenti capite, Ea quae iam constituta fuerint, ad similia quoque producenda esse, atque ita exercendam iurisdictionem tradit: quicquid Accursius & Io. hic commententur. L. XII. Idem Lib. XV. Digestorvm. NOn possvnt omnes articvli sigillatim avt le gibus. Deinde subdit in sequenti capite. Nam (vt Pedius ait) Quoties lege aliquid vnum, vel alterum introductum est, bona occasio est, & caetera quae tendunt ad eandem vtilitatem, vel interpretatione, vel certe iurisdictione suppleri. Interpretatione, inquit, vel iurisdictione. Et supra dixerat, Is qui iurisdictioni praeest. Interpretationem ergo accipe, virorum prudentum. Hi si inter se consentiant, expedita res est, nec exempla desunt. l. quaesitum. & l. scio. de testib. l. si vsusfructus. de aqua pluuia arcenda. l. si quis id quod. versicu. quod si dum proponitur. de iurisdictione omnium iudicum. Si, vt plerunque in causis accidit, controuertant, tum sola relinquitur iurisdictio, quae idem praestet. Potest igitur iudex si species aliqua, vel dubium apud se emerserit, quod neque lege, neque prudentum interpretatione expressim decisum sit: exemplo & similitudine alicuius legis, quod opportunum esse videatur, constituere: id quod omnes fatentur, & exempla sunt frequentissima. l. j. C. de interdi. l. j. C. quae sit lon. cons. l. illud. infra ad leg. Aquil. l. ex facto. de neg. gest. quamuis Accurs. in his exemplis, quae in iure referuntur, necessarium olim fuisse existimet, consuli principem, quod non puto verum. Hodie certe non necesse est, & si exempla non extarent: cum satis esse debeat, semel eam rem hoc loco concessam esse. Sed ego iis demum iudicibus de similibus ad similia iudicando progredi per missum arbitror, qui non vt iudices dati cognoscunt: nam hi notionem duntaxat habere dicuntur, sed qui iure proprio magistratum & iurisdictionem acceperunt, vt praetores , proconsules, & praesides prouinciarum . Nam de his exempla loquuntur. Hi enim proprie iurisdictionem habere dicuntur. l. j. de iurisd. omn. iud. vbi dixi. l. j. in princ. iuncto §. haec verba. quod quisque iur. Puto etiam legatis proconsulum permitti. Nam & hi quodammodo iudices ordinarij habebantur, quamuis alienam iurisdictionem gererent: arg. l. hos accusare. in prin. de accus. & l. qui neque. de iudic. nec mirum est, hos tales, quae legibus omissa sunt, iurisdictione supplere posse. Nam praetorum antiquorum haec autoritas semper fuit, vt actiones legibus accommodatas redderent (quas vtiles dicebant) vbi eadem ratio subesset, veluti in lege Aquilia. l. quia actionum. de praescrip. verb. & vtilibus interdictis per in factum actionem dandis. d. l. si vsusfructus. quarum eadem omnino vis est, atque directarum. l. actio. de neg. ges. Proconsules autem & praesides ad exemplum praetorum agunt. l. de his. de off. praesid . Quod si quis in aliquo duntaxat articulo, aut causa iurisdictionem acceperit, vel specialis iudex datus fuerit (Nam inter hos aliquid differre arbitramur, vt infra dicam . l. legatus. de off. procons.) non idem huic concedendum puto, vel aduersus Innocentij opinionem, quam Angel. hoc loco refert. quamuis actiones hodie nec vtiles nec directas impetrari necesse sit, siue apud maiores magistratus, siue apud pedaneos agatur. l. ij. C. de form. & impetr. subl. vbi glo. quia scilicet non tantam potestatem hic habet, nec illi aeque confidere debet lex, vel princeps. Nam neque hic iudex iurisdictioni praeesse dicitur, vt suo loco ostendam. l. j. de iurisd. omn. iud. quicquid pontifex Gregorius in contrarium scribat. c. p. & g. de off. deleg. Et solent qui eos iudices dederunt, si de iure consulantur, his respondere. l. eum quem. §. primo. infra de iudic. Quare cum sententia ipsa, quam ad extremum dicunt, simul actionem reddere, & super reddita pronunciare videantur, qui olim actiones praescribere non poterant, nec postea eis vt id faciant vllo iure concessum apparet, magistratus suos consulere debent. Obtinet quod hic dicitur, vbi similitudo legis vndequaque congruens reperitur. Quod sane non saepe accidit, nec temere eandem rationem, aut causam subesse credere debemus, argumen. l. si vero. §. de viro. sol. matrimo. Caeterum si omnimoda similitudine deficiamur, consulendus est princeps, vt in his quae noua emerserint, noua remedia nobis tradat. l. humanum. C. eod. titu. l. j. infra de vent. insp. Item haec dicta sunt, de quibus rebus expressam legem non habemus. Quod si lex sit & interpretatio quaeratur, ea quomodo facienda sit, ex Pauli sententia mox docebit. l. si de interpretatione, infra eod. L. XVIII. Celsvs Lib. XXXIIII. Digesto. BEnignivs leges interpretandae svnt, qvo vo luntas earum conseruetur. Sic alibi l. penul. de poen. Interpretatione legum poenas moliendas esse, potius quam exasperandas Et. l. factum. §. fina. de regu. iur. In poenalibus causis benignius interpretandum esse. Benignius ergo accipe, lenius & remissius, quam scilicet legis verba significare videantur. Idque in poenalibus proprie & in iis quae poenalium similia sunt intelligamus, nec exempla desunt. l. iiij. §. siue au tem. infra de manumiss. & ad Senatusconsul. Trebel. l. j. §. qui operas. vt tamen cum temperamento aliquo semper fiat. l. respiciendum. in princ. infra de poen. hoc enim modo conseruabitur voluntas legis, cum intra limites & quasi lineam puniendis delictis adscriptam consistemus, non autem si transgrediamur. Non idem faciendum est, si quid lex permittat, vt etiam plenius accipiamus, quippe hoc modo similiter & lineam transgrederemur, licentiáque magis quam benignitas haec esset. Quamobrem recte videtur existimasse Guilielmus nescio quis hoc loco. Si mortuo filio naturali concubinam, ex qua eum suscepi, vxorem duxero, non legitimari nepotem, qui mihi ex eo sit, neque ad hoc trahendam esse Iustiniani constitutionem. authen. quib. mod. nat. effic. sui. in prin. quod & Bald. probat. Nam quae Accurs. hic scribit, non fere ad veram huius capitis interpretationem pertinere visa sunt. L. XX. Ivlia. Lib. qvinqvagesimoqvinto Diges. NOn omnivm &c. Deinde subdit Neratius. Et ideo rationes eorum quae constituuntur, inquiri non oportet, alioqui multa ex iis quae certa sunt subuerterentur. Hoc ita accipiendum est, vt non oporteat inquiri rationes omnino omnium: sed quorundam tamen inuestigare expediat. Nam supra capite praecedenti sic ait, Non omnium &c. Videtur autem aliud esse ratio, aliud mens legis. Ratio est quae legislatorem ad legem faciendam impulit. Mens est vis ipsa ac potestas legis, quae descendit ex ratione, ex eáque cognosci & perpendi debet. Et mea quidem sententia omnes omnino iudices siue maiores, siue minores magistratus gerant, siue ordinarij, siue delegati sint, de iis quae sunt ex mente legis, secundum eam constituere possunt. Non item si aliquo casu lege non comprehenso, subesse tamen videatur eius legis ratio: de hoc enim non nisi qui generali iurisdictioni praesunt constituere poterunt, vt modo dixi, in l. non possunt. cum ipsis solis de similibus ad similia procedere permissum sit. Quod ait, Multa hoc modo subuerti posse. crebra sunt exempla, vnum atque alterum proposuisse contentus ero. Ait lex, Transigere vel pacisci de crimine capitali, excepto adulterio non esse prohibitum. l. transigere. C. de transactio. Si specialem rationem quaerimus, cur non & de adulterio transigi liceat: idcirco id relatum esse post diuersas multorum opiniones, putat Alciat. quia adulteri antiquitus capitali poena non afficiebantur, sed deportabantur. l. si quis viduam. de quaest. Bart. in l. Claudius. de iis quibus vt ind. Alc. lib. v. Parad. cap. viii. Sed cum posterioribus legibus, capitalis poena adulteris irrogata sit. l. quamuis. C. ad leg. Iul. de adul. consequenter videretur dicendum, & de adulterio hodie transigi posse. Tamen satius est rationem non scrutari, ne hoc modo subuertamus legem. Quamuis Corrasius lib. ii. miscellan. c. i. alia quadam ratione, quam Alciatus, vt mihi quidem videtur, recte confutauerat, constitutum id fuisse existimet. Expressius hoc in eo apparet, quod diuus Antoninus constituit: Si ante quam dies legati cedat, Princeps cui relictum erat, ab humanis decesserit, deberi legatum successori eius, non item si Augustae legaueris. l. quod principi. l. seq. de leg. ij. Differentiae rationem eam esse Bart. putat, quod princeps suo iure dignitatem habet, Augusta alieno. l. foeminae. de senator. atque eo modo nihil speciale in fauorem principis inductum esse, cum idem & in caeteris dicendum sit, quibuscunque aliquid sub nomine dignitatis relictum est. cap. quoniam Abbas. vbi not. ext. de off. deleg. Qua ratione si principis, aut Imperatoris verbum legato expressum non sit, sed proprium duntaxat nomen, vt puta, Antonino Pio, successori nihil debitum iri putat. d. c. quoniam. argum. l. annua. de annu. lega. quam restrictionem veram non arbitror. Sed id specialiter in principe constitutum puto: quia Antonini temporibus, si legatarius ante diem legati cedentem, ab humanis decesserat, caducum efficiebatur legatum, & propterea fisco applicabatur. l. j. C. de cadu. tollend. l. item veniunt. §. ante quam. de pet. haered. Alcia. lib. iii. dispunct. c. vi. Quamobrem parui retulit successori principis applicari, quod fisco dandum erat. Non idem in Augusta, nec in aliis dicendum fuit: quia scilicet haec ratio cessabat. Cum ergo hodie caducorum nomen & materia sublata sit, ac pro non scriptis huiusmodi legata omnia habeantur, ideóque apud haeredem resideant. l. j. C. de cad. tollend. vtique constitutionis Antonini ratio cessat, sed non cessabit dispositio. Nam rationem omittere praestiterit, quam subuerti legem. Emancipationes liberorum antiquitus per imaginarios seruiles modos fiebant, ideo dictum, eos qui emanciparentur, capite minui. l. liberos. de cap. dim. Inst. quib. mod. patr. pot. solu. §. praetere a. nouell. viij. in princ. Hodie emancipationes citra seruiles repraesentationes fieri inductum est. l. fin. C. de emanc. lib. Non propterea tamen dicas, eos qui emancipantur, capite non minui. Nam capitis diminutionem eis etiam nunc accidere expressim ipsemet Imperator Iustinianus, qui antiquam obseruationem sustulit, affirmat. Inst. de cap. dim. §. minima. vbi glo. in verbo, vel contra. Similiter & arrogatio: quia solennibus quibusdam modis fiebat: ideo definitum fuit, absentem arrogari non posse. l. neque absens. de adopt. At quamuis ea solennia hodie sublata sint. l. fina. C. de adopt. non ideo tamen magis arrogari absens poterit. d. l. neque absens. Sunt huiusmodi multa in tractatu de nuptiis, quae inter quosdam prohibentur, inter quosdam non. Itemque sub tractatu de manumissionibus, quae non nisi certis solennibus modis antiquitus fieri poterant, in quibus omnibus legum mens manifesta est, ratio & causa difficiles inuentu. Quod si inueniantur, atque ex his argumentari liceat, periculosum erit, ne legum placitis non relinquatur locus. Quaedam huc pertinentia superius etiam adnotauimus, in prooem. Digestorum. §. haec autem tria. L. XXIII. Pavlvs Lib. IIII. Ad Plavtivm. MInime svnt mvtanda, qvae interpre tationem certam semper habuerunt. Hoc ita accipiendum existimo, si non euidens antiquae interpretationis error ostendatur. arg. l. quod non ratione. infra eod. Nam quod ait, Certam interpretationem. Vtique sic videtur accipiendum esse, de qua nunquam fuerit dubitatum. Caeterum si de fide veri haesitatum sit, communis tamen sententia quaedam obtinuerit, mutari posse arbitror, qualia nostris temporibus multa in iure contra opiniones antiquorum sunt declarata. Ita accipiendum arbitror quod vulgo dicimus, a communi opinione iudicando recedendum non esse. argumen. etiam. l. j. §. sed neque. C. de vete. iure enucleando. l. ex omnibus, & quod ibi notat Fulgosius infra de offic. praes. L. XXIIII. Celsvs Lib. VIIII. Digesto. INcivile est, nisi tota lege perspecta, vna ali qua particula eius proposita iudicare, vel respondere. Legem etiam pro integro quolibet tractatu accipere conuenit. Nam videmus saepe sub eodem titulo quaedam poni, quae singula inter se aduersari videntur: cum tamen re vera ex inferioribus superiora non insubtili ratione restringantur, declarentur, aut extendantur. Exemplum est sub titulo de adopt. cap. xxxii. l. nonnunquam. vbi & hoc notauimus, necnon aliis in locis quae colligere non vacat. l. doctitij. cum tribus legibus sequ. C. de decur. libro decimo. glo. finali, in l. vltima. in C. de iur. delibe. l. iiij. iuncta l. si quis. C. de fur. & dicam in l. fina. tit. sequenti. L. XXXII. Ivlia. Lib. XCIIII. Diges. DE qvibvs &c. qvare rectissime etiam illvd re ceptum est, vt leges non solo suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. At qui Imperatoris Constantini constitutione. l. j. C. quae sit long. cons. declaratum est, non posse a consuetudine legem, aut rationem vinci: quomodo ergo per desuetudinem (quae nihil aliud est quam contraria consuetudo) lex abrogabitur, & tolletur? Soluitur hic nodus fere communiter hoc modo: vt Constantini constitutionem de priuata alicuius regionis, aut municipij consuetudine intelligamus: vt per illam, generalis lex non tollatur. Hoc autem caput scriptum esse accipiamus, de consuetudine vniuersorum quicunque subsunt Romano Imperio: vt per illam, lex tolli possit. Docet hoc esse verum verbum illud, Omnium. Et quod constitutio illa Constantini ad quendam priuatum inscribitur, quem de municipij sui priuata consuetudine consuluisse credibile est. Sed nec in illo quidem municipio obseruabitur talis consuetudo, quae generali legi obuiat. Nam supra in l. omnes populi. de iustitia & iure. ostendimus non licere subditis Imperio populi Romani leges sibi, vel statuta facere, quibus quid ex publico iure corrumpant, hoc est, aliquid inducant, quod iuri publico aduersetur. Sed de iis dumtaxat sibi legem ferre posse, de quibus & pacto transigi licet, per legem finalem, infra de colleg. illic. Idem dicimus & de consuetudine, vt nihil omnino valeat consuetudo regionis, aut municipij cuiuspiam ad iuris publici derogationem. idque vel contra communem opinionem, multis locis in iure expressum esse non dubitauerim, dicta l. ij. C. quae sit long. consuetudo. l. eos. §. j. de vsur. auth. nauigia. de fur. authen. omnes peregrini. commu. de success. l. ij. §. diuus. Secundum vnum intellectum, infra de sepulc. viol. Nec vlla municipij, aut loci cuiusquam consuetudo vsquam in iure nostro relata comprobatáque inuenietur, contra ius quod publicam prohibitionem habeat: Sed de iis duntaxat rebus, de quibus etiam inter priuatos pacisci licet. Ideóque etiam expressa municipum constitutione & pacto effici potuissent. Hoc sensu loquuntur exempla omnia a doctoribus relata. l. si sine. §. huius. de administratio. tutorum. l. item. in principio. quod cuiusque vniuersitatis. l. venditor. §.. si constat. communia praediorum. iuncta l. quosdam. vbi glossa secundum opinionem Py. C. de metall. & metall. libro vndecimo. l. finali. de decretis ab ordine fac. quibus nos suis locis omnibus adscripsimus interpretationem. Quod sicubi lex aliqua municipalis refertur: vt l. semper. §. legem quoque. de iure immunita. iuncta. l. prima. C. de decretis decurio. super immu. libro decimo. quae de ea re facta esse videatur, quae priuatorum pactione effici non potuerit, talem legem aut a principe specialiter permissam, vel postea confirmatam esse, aut in municipio obseruatam, antequam veniret in ditionem populi Romani intelligere, vel praesumere debemus, secundum ea quae superius adnotauimus, in d. l. omnes populi. de iustitia & iure. Quod ergo ait, Tacito consensu omnium, abrogari leges. Sine dubio accipiendum est, de populo, déque legibus Romanis. Nam de iure ciuili Romanorum vsquequaque his libris loquitur. Populus autem Romanus intelliguntur omnes Romano Imperio subiecti. l. in orbe. infra de statu hominum. Nam ad hos omnes pertinet ius ciuile: cui sententiae consequens est, vt nisi omnes, aut maior pars subditorum consentiant, lex nulla abrogari possit, argumento l. nulli. quod cuiusque vniuersitatis nomine. l. quod maior. ad municipal. Alberic. dicta l. omnes populi. post principium. Plerisque autem consentientibus, nihil aliud requiri arbitror, quam vt ne princeps expresse contradixerit. Nam si contradicat, iussum eius altera lex est quae aut consuetudinem tunc induci non sinit, aut inductam perimit, vnde nouo populi consensu, & noua aliorum vel eiusdem principis tolerantia ex integro opus est, cum longi temporis vsu: vt rursus eadem inducatur desuetudo. Haec de populo Romano. Nam de exteris populis, quomodo apud eos inducantur consuetudines, quaerere ad nos non attinet. Secundum hanc distinctionem, Imperatoris nostri constitutio nouella octogesimaquinta , qua arma priuatim fabricari, vendi ac teneri vetuit. Nec solum contrafacientibus, verum etiam magistratibus, qui ne id fieret non prouiderunt, certas poenas infligit, sine dubio per desuetudinem sublatam esse dicemus, cum generaliter in omnibus terris Romani Imperij, arma priuatim vendi ac teneri solita sint, principe id sciente ac patiente. Item rescriptum diui Adriani, quo mortuos in ciuitatibus sepeliri vetuit, dicto §. diuus. contrario vsu abrogatum esse dicemus. Sed & Imperatoris nostri nouellam constitutionem, authentica, vt non luxurientur contra naturam &c. quo capite, vltimo supplicio affici eos iubet, qui blasphemauerint, vel per caput, aut per capillum Dei iurauerint, abrogatum esse crediderim, cum talis poena nusquam in vsum recepta fuerit. Sed aut nulla, aut mitior irrogari vbique soleat. Non tamen erunt blasphemi prorsus extra poenam: sed mitius punientur, quam lex illa iubeat. quia scilicet consuetudine atque etiam veteribus legibus quadamtenus puniuntur. l. finali. C. de religiosis. Eadem ratione vsu quoque abrogata videtur lex illa, vt quod alea victum sit, restituatur. dicta l. fina. nam nusquam hodie exerceri ea lex aduersus lusores solet, quicquid contra dicat Abbas in capi. clerici. de vita & honestate clericorum. glossa in l. si rem. §. finali. vbi Paulus de Castro, de praescriptis verbis. Sed hanc totam rem fusius ac plenius pontificij prosequuti sunt, in capi. primo, de treuga & pace. Alexander quoque egregie tractauit, in consilio cxxxii. libro primo. ab his petenda, quae nos consulto omittimus, ne longiorem distinctionem facere necesse habeamus. Haec sic accipienda sunt, si consuetudo post legem inoleuisse proponatur. Caeterum si vigente consuetudine, lex huic aduersa feratur, quin consuetudinem perimat, iure ciuili dubium non est, dicto §. diuus. l. prima. §. si quae vero pragmaticae sanctiones. C. de Iustinia. Codi. confir. Eius rei argumentum, quod quibusdam casibus consuetudinem specialiter praeseruant legislatores. l. penultima. in fine. C. de constituta pecunia. authentica, de fide. in fine. quamuis iure canonico generalis lex generalem duntaxat, non etiam specialem consuetudinem singulorum locorum tollere traditum sit. capi. primo. de constitutio. libro sexto. Sed nos tam iure canonico, quam ciuili id accipi debere existimamus, si vel consuetudo priuilegij instar habeat. dicto §. si quae vero. vbi Castren. vel constitutio aliquid non ad publicum ius, sed ad priuatam causam pertinens inducat. Tunc enim specialem cuiusque loci legem non tollet: alioquin si lex generalis sit, & publicam vtilitatem respiciat, non video cur non & loci cuiusque consuetudinem perimat, cum in vniuerso orbe Romano aliquid prohibet, aut iubet. tunc enim lata lege iam nec potest quidem localis illa consuetudo rationabilis appellari. L. XXXIIII. Vlpia. Lib. I. De Offic. Procons. CVm de consvetvdine confidere qvis videtur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit. Ita legendum esse Augustinus quoque probat, quicquid Accursius vacillet, aut imposturae faciat. Ego vel aduersus omnium sententiam, hoc caput ita accipiendum arbitror: quasi consilium nobis det Vlpianus, non quasi necessitatem imponat. Aperte enim id agit, vt illum adiuuet atque instruat, qui de consuetudine confidit. Alioquin probari, aut firmari nunquam posset consuetudo. Si iusta exceptio illa existimaretur, quod contradicto iudicio nunquam obtenta esset. Nobiscum sentire videtur etiam Albericus hic in fine, dum dicit, huius capitis hunc sensum esse, vt qui consuetudini innititur, dispicere debeat, an secundum intentionem suam quandoque iudicatum sit, & sententias huiusmodi profert, alioquin consuetudinem talem esse aliis modis probet. Consilium aliis etiam locis dare consueuerunt Iurisconsulti. l. is qui destinauit. de rei vend. l. prima. de inoffic. testamen. cum similibus. L. XXXIX. Celsvs Lib. XXIII. Digestorvm. QVod non ratione introdvctvm, sed errore primum, deinde consuetudine obtentum: in aliis similibus non obtinet. Exemplum huius rei clarissimum sub titulo, de iniur. l. iniuriarum. §. finali. # 4 DE CONSTITVTIONIBVS PRINCIPVM. Titvlvs iiii. DVM libera fuit ciuitas, legibus, Senatusconsultis, magistratuum edictis, prudentum interpretationibus, ac responsis omnia gubernabantur. Sed posteaquam Respubli. sub vnius ditionem Imperiúmque concessit, tunc demum in vsu esse coepit haec iuris pars, quae constitutiones principum appellantur. Et initio quidem Romani principes proprio munere mandatis exercitibus consulere se profitebantur, nihil certe nisi quod vetustis legibus & moribus conueniret constituebant, ab his autem latae leges, tanquam imperatoriam & tribunitiam gerentibus potestatem, accipiebantur. Nam tribunitiam potestatem perpetuam, principes suscipiebant. Iidemque ex veteris iuris autoritate ius dicebant. Sed paulatim eo res processit, vt citra solennium obseruationem, arbitratu suo omnia constituere inciperent: adeo quidem, vt non iniuria neque falso dictum sit, vetustissimi iuris autoritatem, & disciplinam, principum constitutionibus, veluti securibus concidisse. Mutationes tamen & correctiones merito in plerisque factas existimo, cum antiquissimis legibus ac iure quaedam nimis rigida & dura, quaedam supra modum superstitiosis obseruationibus plena essent, quod Cicero in oratione pro Murena, Aulus Gell. libro vigesimo noct. attic. cap. primo attestantur. Ipsae quoque principum constitutiones etiam nunc ostendunt. l. fina. C. de adopt. l. j. C. de lat. libert. tollen. l. j. C. de nud. iure Quir. tol. Nihil enim a principibus nisi cum magna ratione constitutum, aut decretum inuenias, vtpote qui praestantissimos iurisconsultos vsquequaque in consilio habere soliti fuerint, sine quorum interuentu nihil expediebant. Quin ab his rescripta omnia decreta & constitutiones dictabantur, tanto quidem saepe studio tantáque subtilitate, vt nihil admirabilius statui, aut definiri potuisse videatur. Caeterum in his Digestorum libris, iam inde ab Augusto Caesare constituta quaedam referuntur: vt lex Iulia maiest. repet. pecul. de vi. de annal. de amb. de adulteris, & deinceps vsque ad sua cuiusque scriptoris tempora, quas Iurisconsulti veteres interpretati sunt. Sed in Codice Iustiniano, in quem vniuersa haec iuris pars collata est, non nisi a Seuero, & Antonino, quod inuenerim, ad ipsum vsque Iustinianum collectae sunt, principum constitutiones, nec hae quidem omnes, nam quis hoc facere potuisset? Sed insigniores rationabiliorésque & vsu magis probatae. Credo quod superiorum principum bene constituta omnia, vel in libris Digestorum relata, vel in has posteriores constitutiones translata erant. Nam fere hoc vsu venit, vt dum ex aliorum autoritate quod scribimus confirmare atque approbare nitimur: superuacuos reddamus superiorum scriptorum libros, ac veluti luminibus eorum officiamus. Sane quamuis quaedam ex his quae sub titulo superiore tradita sunt, ad principalium quoque constitutionum interpretationem pertineant, rursumque ex his quae sub hoc titulo referuntur, nonnulla, caeteris quoque iuris partibus interpretandis vtilia esse possint: vt l. ij. & l. finali. infra eodem titu. recte tamen a Iustiniano factum est, vt de constitutionibus principum specialem tractatum inscriberet. Nam his maxima iuris nostri pars continetur: quaedam enim insigniora, nisi specialiter attingantur, quasi neglecta videri solent. l. item apud. §. item ait praetor. de iniur. Caeterum idem prope sub hoc titulo agit, quod sub praecedenti: vt, quid principum constitutiones sint: quot earum genera, quae vis & potestas, quomodo accipiendae atque interpretandae sint, in vniuersum nos doceat. Bartol. tamen inscriptam habuisse videtur rubricam, non de constitutionibus, sed de mandatis principum, quae inscriptio vera non est. Quid autem inter se differant, mandata & constitutiones principum, mox docebimus in l. j. infra eod. titu. L. I. Vlpianvs Lib. I. Institvtionvm. QVod Principi placvit, legis habet vigorem: Vtpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei & in eum omne suum imperium & potestatem conferat. In vulgatis codicibus legebatur, Concessit. Quod illi verbo, Lata est, melius respondet, sed, Conferat, etiam Alberic. hic agnoscit, & ita prorsus Vlpianum scripsisse puto. Quamuis animaduerterim Iustinianum, quotquot aliis locis huiusce legis mentionem facit, Inst. de iure natur. §. sed quod principi. l. j. §. cum enim. C. de vet. iur. enuclean. l. j. in princ. de offic. praef. praet. l. ex imperfecto. C. de testam. l. ij. §. nouissime. de origi. iur. Ita semper omnia retulisse, quasi initio vna lex lata fuerit, quae futurorum omnium deinceps Imperatorum potestatem generaliter firmauerit, & imperium a populo Romano perpetuo in principes transtulerit. Quod verum esse etiam Corrasius vir alioqui diligentissimus & doctissimus, aduersus Marij Salomonij sententiam (quam ille posuit in tractatu, de principe. lib. vi. & vii.) existimauit. lib. vi. Miscell. cap. viii. Sed historiae veritas est, consueuisse legem huiusmodi in singulos principes, mox vt ab exercitu consalutati, & a senatu comprobati essent, ferri, non quidem antiquo more per tribus, & populi rogationem (quippe studiis tribuum alia fieri pridem desitum erat, vt paulo ante commemorauimus, in l. non ambigitur. supra titu. j. Ideóque post Augusti tempora nihil omnino per tribus (quod ad reipublicae administrationem pertineret) actum esse legimus. Sed ferebatur huiusmodi lex de Imperatore, per senatum ipsum, quod est summum consilium populi Romani: vt definit Cicero. Quare speciali nomine Senatusconsultum appellabatur. Tacitus libro decimoseptimo: Adcurrunt patres, decernitur Othoni Tribunitia potestas, & nomen Augusti, & omnes principum honores. Idem libro decimooctauo, de Vitellio. in senatu cuncta, longis alioum principatibus composita, statim decernuntur. Idem libro vigesimo: At Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit. Idem lib. xii. in fine. Illatusque castris Nero, & congruentia tempori praefatus, promisso donatiuo, ad exemplum paternae largitionis, Imperator consalutatur, sententiam militum sequuta patrum consulta. Plena denique horum historia est testimoniorum, praesertim libri illi variorum autorum, qui de vita Rom. Imperatorum inscribuntur. Quinetiam Senatusconsulti de Imperio Vespasiani facti, pars maxima hodie in Laterani Basilica legitur, aerea tabula incisa, quae prope altare maximum adseruatur, idque etiam Salomonius putat. Eius tabulae exemplum subscribi curauimus, quod quidem est in haec verba. " EXEMPLVM TABVLAE. FOEDVS VE cvm qvibvs volet fa cere liceat, ita vti licvit divo avg. ti. filio caesari avg. tiberioqve clavdio caesari avg. germanico. vtiqve ei senatvm habere, relationem facere, remittere, senatvsconsvlta per relationem, discessionemqve facere liceat, ita vti licvit divo avg. ti. ivlio caesari avg. ti. clavdio caesari avgvsto germanico. vtiqve cvm ex volvntate avtoritateve ivssv mandatvve eivs praesenteve eo senatvs habebitvr, omnivm rervm ivs perinde habeatvr, servetvr ac si e lege senatvs edictvs esset haberetvrqve. vtiqve qvos magistratvm, potestatem, imperivm, cvrationemve. cvivs rei petentes senatvi popvloqve romano commendaverit, qvibvsve svffragationem svam dederit, promiserit, eorvm comitis qvibvsqve extra ordinem ratio habeatvr. vtiqve ei fines pomerii proferre promovere, cvm ex repvblica censebit esse liceat, ita vti licvit ti. clavdio caesari avg. germanico. vtiqve qvecvnqve ex vsv reipvblicae maiestatedivinarvm, hvmanarvm, pvblicarvm, privatarvmqve rervm esse censebit, ei agere, facere, ivs potestasqve sit ita vti divo avg. tiberioqve ivlio caesari avg. tiberioqve clavdio caesari avg. germanico fvit. vtiqve qvibvs legibvs plebeivescitis scriptvm fvit, ne divvs avg. tiberivsve ivlivs caesar avg. tiberivsqve clavdivs caesar avg. germanicvs tenerentvr iis legibvs plebisqvescitis imp. caesar vespasianvs solvtvs sit, qvaeqve ex qvaqve lege rogatione divvm avg. tiberivmve ivlivm caesarem avg. tiberivmve clavdivm caesarem avg. germanicvm facere oportvit: ea omnia imp. caesari vespasiano avg. facere liceat. vtiqve qvae ante hanc legem rogatam acta, gesta, decreta, impe rata ab imperatore caesare vespasiano avg. ivssv mandatvve eivs a qvoqve svnt: ea perinde ivsta rataqve sint, ac si popvli plebisve ivssv acta essent. Sanctio. Si qvis hvivsce legis ergo adversvs leges, rogationes, plebisvescita, senatvsve consvlta fecit, fecerit, sive qvod evm ex lege rogatione plebisvescito s. ve. c. facere oporte bit, non fecerit, hvivs legis ergo id ei ne fravdi esto, neve qvid ob eam rem popvlo dare debeto, neve de ea re cvi actio, neve ivdicatio esto, neve qvis de ea re apvd se agi sinito. " Ex his satis constare arbitror, de singulis Imperatoribus legem ferri solitam, sine qua nulli iustum imperium esse existimaretur. Quamobrem quod ex Vlpiano relatum est, dicta lege prima, infra de offic. praefect. praeto. Reipub. regimenta ad Imperatores perpetuo translata esse, ex sententia ipsius Vlpiani (si modo Vlpianus ita scripsit) sic accipiendum videtur: institutum fuisse, vt Imperatores perpetuo crearentur, atque hi totius Reipubli. curam gererent: quod & Pomponij verba significant, quae superius retulimus, ex lege secunda. §. Nouissime. de origi. iur. Illud quoque sciendum est, lata lege de Imperio cuiuspiam, siquidem ipse iure agere videri vellet, non continuo per sese omnia administrasse: sed de Senatus sententia pleraque constituisse, vt ex Plinij Cecilij Panegyrico, quem Traiano dixit, cognosci potest. In eo enim bonum principem & qualem omnibus esse decet exprimit. Indicant hoc passim Historiae, Apparétque etiam Imperatoris Iustiniani relatu, in lege secunda. §. sed quia. C. de vete. iure enucle. Nam Imperatorem Adrianum, cum edictum perpetuum opera Saluij Iuliani composuisset, edidissétque, Senatusconsulto illud approbari iurasse testatur, quo firmior autoritas esset. Quibus consequens est vt dicamus, Senatum Populúmque Romanum non in totum, ne pro tempore quidem quo quisque Imperator viueret, a se abdicasse imperium: cum videamus sub bonis principibus ita haberi solitum fuisse, vt non minus rata essent, quae Senatus, quam quae Princeps constituisset. Quinimo ausim dicere nihilo plus iuris datum Principi, quam retentum esse: quoad scilicet Princeps aliquid fieri non prohiberet. Nam ex tabula apparet non id agi, vt Senatus, aut Populus priuentur potestate sua: sed vt principem quasi supremum aliquem magistratum ac velut dictatorem constituant. Veram esse hanc sententiam indicat etiam id ipsum, quod ex Vlpiano refertur, Senatum ius facere posse. Quod etiam Valent. & Theodo. Imperatorum constitutione agnitum & comprobatum est. d. l. non ambigitur. l. j. C. de Senatusconsul. Extántque hodie complura Senatusconsulta temporibus Imperatorum facta, quae pro generalibus legibus obseruata sunt. Enimuero quia summum ius etiam magistratuum creandorum coegendíque & habendi Senatum, ac potestas etiam Tribunitia penes Principem erat, vt tabula ostendit : cum quidem quarto capite cautum sit, vt quos magistratus petentes commendauerit, quibúsque suffragationem suam dederit, aut promiserit, eorum comitijs quibusque extra ordinem ratio habeatur: idcirco nec alij fere quam quos Princeps iussisset magistratus creabantur. l. j. ad ad legem Iuliam. de ambi. Et perraro eueniebat, vt quicquam, nisi arbitratu Principis, constitueretur. Quid enim auderent, vel consules, vel praetores, qui tum essent, aut omnino Senatus totus: quibus ille statim, si collibitum esset, magistratum abrogare, atque etiam ordine eosdem mouere posset. Quemadmodum Populum per tribus, quibusdam olim magistratum abrogasse legimus. Igitur tunc demum neque plebs neque Senatus sine principe quicquam poterant: cum ille impedire voluisset, aut diuersum quippiam iussisset: cum lege imperij cuiusque Principis ad id quod illi placuisset accipiendum ferendúmque se obstrinxissent, vt abunde supra exposuimus, in l. non ambigitur. de legibus. Si quid tamen eiusmodi incidisset, quamobrem a gubernaculis Reipub. Principem amouere voluissent (siquidem iusta esset causa, vt quia imperio abuti coepisset) iure amoueri potuisse existimo: si vel vniuersus Populus conuenisset, quod iam pene impossibile erat, propter immensam eorum multitudinem qui ciues facti erant, praesertim cum Tribuum & centuriarum ordines iam aboliti essent, vel (quae altera potestas remanserat) coactus Senatus solenniter omnia decreuissent. argumento not. in l. quod semel. infra de decret. ab ord. fac. vt de Nerone, de Iuliano & de Maximino olim factum legimus. Nec licuisse principi hoc casu Tribunitiae potestatis vigore intercedere, vel contrarium quicquam pro se iubere, cum de suis ipsius delictis ageretur. Huius rei argumentum est, quod Tribuno quandoque pertinacius intercedente, ne lex ferretur, coactas tribus magistratum illi abrogasse legimus, neque intercessionem, quominus id fieret, obstitisse, vt Asconius Pedian. scribit, in expositione orationis Ciceronis pro Cornelio. Non aliter quam si quis apud iudices accusatus, suo ipsius testimonio defendere se, aut sententia sua se absoluere conaretur. Nemo enim idoneus in sua causa testis, aut iudex est. l. omnibus. C. de testibus. Accedit quod, vt Tribunitia, sic Imperialis potestas, non ad suam cuiusque, sed ad caeterorum defensionem ac tuitionem inuenta erat. Nec ad rem pertinet, quod Tribuni & alij magistratus neque accusari, neque in ius vocari poterant. lege prima, & secunda, infra de in ius vocan. illi enim ad tempus creabantur, & ob id facilis expectatio: quoad magistratus abirent. At Imperatores perpetuo quoad viuerent, constituebantur. Quamobrem periculosa expectandi mora: ne interim omnia pessum irent. Haec dum Romae Senatus ac principum sedes, & veluti domicilium imperij fuit. Postea vero quam opibus imperij comminutis, quae reliquae erant Bizantium translatae sunt, cum multa alia ex solennibus interiore, tum absque huiusmodi, seu lege, seu Senatusconsulto, iusti Imperatores haberi coepti sunt, quos aut milites appellassent, aut defuncto Imperatores successores sibi constituissent, id significare voluit Iustinianus. Itaque eius verba accipienda sunt, vbicunque de hac lege, deque Imperatoris potestate loquutus est, aut aliorum verba retulit, ea scilicet ratione, quod nihil referre videretur, tacitísne an expressis Se natus suffragijs ea lex ferretur: quippe obediendi assuetudine, voluntas declarabatur. Quanquam non ignoro esse qui affirment, paucis admodum, aut nullis ex ijs qui Bizantij sedem imperij habuerunt, paruisse Senatum atque vrbem Romam. Sed procerum conuentus, qui Constantinopoli cum Imperatoribus erant, pro Senatoribus ac Senatu gerebant. Quamobrem nonnunquam & ipsi Imperatorem expulere atque alium sufficere, vt Constantem, eiecto Constantini priuilegio, Herachonae vxoris eius filio, cum quo illa, marito extincto, imperium administrare coeperat. Nam Senatus vrbis per illa tempora quibus Imperatores Constantinopoli fieri coeperunt, & deinceps in longum aeuum, velut captiuus in potestate ac manu hostium, Gotthorum, Vandalorum, Longobardorum & huiusce generis colluuionum, postremo etiam domesticorum tyrannorum detinebatur, qui Italiam totam atque vrbem Romam occupatam tenebant. Igitur cum vrbis Romae possessio ab Imperatoribus Constantinopolitanis, veluti pro derelicto habita esset, quae reliquiae Senatus in ea remanserant, cumprimum per captiuitatis iugum respirare potuerunt, ac veluti qui hostium serui fuerant, postliminio reuersi sunt, autoritate Roma. Pontificis: aut quem ille appellasset Imperatorem eum acciperent, se commiserunt. Is Carolum magnum Francorum Regem Imperatorem creauit. Nec dubitandum puto quin reliquiae illae veteris & veri Senatus, quantulaecunque fuerint, quae creandi Imperatoris munus ad arbitrium Pontificis detulerunt (Nam cum vniuersus populus qui Romae tunc erat ita fieri voluerit, Senatum quoque consensisse credendum est) plus autoritatis & iuris habuerint, quam Constantinopolitanus Graecanicorum Senatorum conuentus. Siquidem vrbs ipsa Roma caput Imperij est, nec Senatum inde vnquam perpetuo translatum esse accepimus, nec iure a quoquam Imperatorum, nisi Senatu ipso consentiente transferri potuisse arbitror. Idque vt credam, rationibus adducor ijs, quas Furius Camillus olim nobilissima illa Concione sua ad populum recensuit, cum ne Veios migraretur dissuasit, actionémque a Tribunis susceptam de transferenda vrbe atque Imperij sedibus prorsum fregit, vt etiam nunc apud T. Liuium legimus. Quamobrem Imperatores omnes Constantinopolitanos, qui post Carolum Magnum fuerunt, non iustos Romanorum Imperatores fuisse existimo. Docent hoc eorum quoque facta & mores, cum plerique hostiliter contra Italiam atque vrbem Romam certauerint, & Christianam religionem, Romae receptam multifariam turbauerint, atque oppugnauerint . Quare nec de illo dubitandum puto, quin eadem Senatus voluntate & velut tacito consensu suffragante, Romani Pontifices non solum diuino iure, quo illi maxime freti omnia gesserunt , vt Bartolus quoque refert in l. j. §. prae sides. de requi. & annot. reis, sed humano quoque vrbis Romae dationem delatam sibi acquirere, & eligendi Imperatoris ius ad Germanos transferre potuerint: nam Senatus, hoc totum munus eligendi principem perpetua consensione , cum ipsius vrbis dominatu ad Pontifices detulisse videtur: & haec omnia facere potuisse, quamuis imminutus esset, cum ius Collegij, vel in vno retineri constet . l. sicut. §. j. quod cuiusque vniuers. quanquam plebis ipsa vrbana per se non idem forsan efficere potuissent. Iam enim tunc populi Romani pars magis, quampopulus Romanus erant omnibus subditis imperio, & ciuitate donatis, vt supra diximus. Approbasse multo ante agnouisséque hoc ius non solum vrbis Romae, sed totius plane imperij in Rom. Pontifice videntur etiam Imperatores ipsi Constantinopolitani. Nam & Phocas qui quartus a Iustiniano fuit Romanum Pontificem iure omnium Principem declarasse fertur, & Heraclius, qui ei successit, a Sergio Pontifice diadema accepisse, vt Iygnatius scribit. Sed & qua ratione Romanus Pontifex imperij ius transferre potuit, eadem quoque si iusta causa intercedat, auferre posse dicendum est, quod pontificij recte tradiderunt. glo. in c. ad apostolicae. de re iud. lib. vi. Abb. in c. venerabilem. de elect. non enim sic dedit, vt ab se ex toto alienum faceret: id ex eo quoque planum fit, quod electi Imperatoris confirmationem sibi ipsi Pontifex reseruauit. Verius est enim quasi vicarium potestatem septem illis Germanis principibus esse voluisse: vt Imperatorem pontificio magis nomine, quam iure proprio crearent. quare & creatum iam ab ijs, & ab seipso solenniter confirmatum, ex causa ab imperio remouere poterit. interdum fecisse legimus, non solum diuino, quod prope receptum est, verum etiam humano & ciuili iure, quemadmodum & Senatus olim poterat, secundum ea quae supra diximus. Sane ex illis verbis, vti quaecunque ex vsu Reip. &c. existimat Marius Salomonius in tractatu, quod de principe eleganter scripsit, non licuisse Imperatori regna & ditiones aliáque ad Rom. imperium pertinentia alienare: quoniam ex vsu reip. id non esset. Sed hac de re nos alio dicemus loco. l. fina. de offi. praes. Illud quaesitum est, an collegium Cardinalium hodie eam potestatem idémque ius habeat, quod senatus olim. Sed habere non videtur. non enim a cardinalium suffragio pendet Imperatoris potestas, vt a senatu olim pendebat. Quanuis ex pontificis autoritate ac facultate pendeat, vt theologi & iurisconsulti consentiunt. Barto. d. §. praesides. Ergo neque ius in vniuersum eos facere posse quisquam dixerit, vt senatus olim, nec Imperatorem ex causa remouere: magis enim haec omnia Pontifici conuenirent quam Cardinalibus. Quod quanquam ita sit, similitudine tamen quadam, & relatione facta, sic illos erga pontificem se habere non inepte dixeris, vt senatores olim erga Imperatorem, non tamen in omnibus. Non enim pontificis potestas a Cardinalibus sic pendet, vt a Pontificatu illum vnquam amouere possint. Ita accipienda arbitror, quae hac de re scribit Innoc. in c. cum te. de re iud. per c. Constantinus. xcvi. distinctio. Illud nescire fateor, quare Alciatus praeceptor meus hanc legem non Regiam, sed Rhenniam, seu Rhennium appellarit (nam nec scriptura apud ipsum satis constat) & Augusti temporibus latam dixerit in l. bona ciuitatis. de verborum significa. cum & Florentinorum codicum fides repugnet, & Theophilus vnus ex compilatoribus, qui institutiones Graecas fecit, non Rhenniam, neque Rhenniam, sed Regiam plane nominauerit. d. §. quod principi. nec in Augusti temporum historijs, vlla huius rei mentio inueniatur. Legem autem Rhenniam omnino aliam fuisse constat, ante Augusti imperium latam: cuius & Cicero mentionem facit, quanuis excussi typis codices corrupti sint, & pro Rhennia legatur, Memmia: quod Augustinus re cte animaduertit. Eiusdem legis Rhemmiae meminerunt & iurisconsulti nostri sub titu. de testibus. l. quaesitum. & ad S. c. Tur. l. j. legis Regiae mentio est etiam titu. de mortuo infe. l. ij. Negat, inquit, Marcellus, lex Regia mulierem quae prae gnans mortua sit, humari ante quam partus ei excidatur. Sed haec videtur fuisse alia ab aliquo ex septem Regibus lata. Constat enim multas ab his latas, & quarundam etiam hodie memoriam extare. Sane haec de qua agimus, non idcirco quod a Rege aliquo lata sit (si modo vllo vnquam tempore lata est) nec quod Imperatorem Regem faceret, Regia appellatur. (Regum enim nomen Romae perpetuo inuisum, vt supra diximus) sed quod maxima quaedam & admirabilia ac splendida contineret, idcirco Regia dicta esse videtur. Sic & Regiam Romam aliquando legimus. l. sed & reprobari. §. fina. infra de excusa. tutorum. & Regias epulas, & si qua similia. Haec de lege Regia. Postremo quia dicitur hic, Quod principi placuit, legis habet vigorem, prolixe tractant Doctores nostri de principis potestate, an contra ius diuinum, an contra ius naturae, vel gentium constituere possit, qua de re magni longíque tractatus extant. Horum quem Marius Salomonius scripsit omnino non negligendus. Ego tyrannidem a principatu distinguendam arbitror, volentibus princeps, inuitis Tyrannus imperat. De Tyranno disputare inutile est: cum ab eo omnia per solidam vim non per leges gerantur. Iusti principis potestatem in disputationem reuocare sacrilegij instar est. l. sacrilegij. de diuer. res. lege, secunda. C. de crimine sacril. & omnino superuacuum, cum nihil ab eo sine ratione constituatur, alioquin nec leges appellandae sunt quae ab eo feruntur, si non sanctae & iustae sint. lege, secunda. supra titulo primo. Quin ipse quoque qui hactenus bonus princeps fuit, si nunc malas leges ferre instituit, iam Tyrannus esse incipiet. Quales autem leges Princeps ferre debeat, & vel ex re nata, vel vtilitate aliqua suadente, quatenus vel ex ciuili, vel ex gentium, aut naturali iure mutare liceat, ipsius principis iudicium esse debet, qui omnia facile explicabit, si vel prudentium virorum consilium, vel rationem sequi volet, vel certe obtinet, principum vitam exempláque imitari. Illud praetereundum non est, quod dicitur principem legibus solutum esse, quomodo quoque iure id ita sit, a paucis intelligi. lege, princeps supra titulo primo. Videntur enim existimare, a seipso solutum esse. Sed tabula indicat, lege ipsa Regia hoc quoque contineri consueuisse, vt legibus ne teneretur. De Augusta nihil cautum, ideo eam teneri dictum est praeterquam intuitu mariti. dicta lege, princeps. Haec a nobis dicta sint, caetera ex alijs libris cognosci poterunt. Qvodcvnqve igitur Imperator per epistolam & subscriptionem statuit, vel cognoscens decreuit, vel de plano interloquutus est, vel edicto praecepit, legem esse constat. Hae sunt quas constitutiones vulgo appellamus. Principalium constitutionum tria genera sunt, Epistolae, Decreta, Edicta. Epistola sunt rescripta ad magistratuum, vel priuatorum relationem consultationémve, quae rescripta ad libellos dicuntur, nam libellos multi assidue porrigebant, ad quos non grauate rescribebat princeps, & quasi de iure responsitabat. Huiusmodi fere sunt vetustissimae quaeque constitutiones in Iustiniani Codice relatae. Harum Papirius Iustus olim xx. libros composuit , vt in indice refertur. Decretum, est sententia principis in alicuius causae cognitione lata, siue ea diffinitiua sit, siue interloquutoria. l. metum. §. quod ait. infra quod met. cau. Decretorum Paulus olim libros sex collegit. Edictum est quod Princeps iubet, & solenni more (vt omnibus innotescat) obseruandum proponit. Edicti appellatione orationes quoque in Senatu haberi solitas, contineri existimauerim. Atque horum trium exempla plenius prosequitur Theophil. in Institu. d. §. sed & quod principi. Quaedam etiam hic ab Accur. referuntur. Sed Principum sententiae olim quidem sic indistincte pro legibus accipiebantur. Nec repugnat huic sententiae, quod Antonini decretum de confundendis partibus in computatione legis Falcid. non videatur pro lege quandoque obseruatum esse. l. j. §. si cohaeredis. infra ad leg. Falc. Nam rationem in interpretatione eiusdem decreti assignauimus. Veruntamen posteriores principes Theodosius & Valent. editis constitutionibus. l. ij. & iij. C. de legib. ita demum accipi decreta principis pro legibus voluerunt, si specialiter illud quoque additum sit, vt pro legibus in vniuersum obseruentur: nimia sane modestia (ne dicam diffidentia) credo satis iam legum esse ad causarum decisionem existimantes, néve obiecto principis exemplo, scrupulus quotidie iudicibus inijceretur, vel causae decisio per calumniam differretur, dum principalis sententiae exemplum expectatur. Sed Iustinianus postea l. fin. C. eo. ti. de legib. hactenus hoc quod Theodosius & Valentianus iusserant , correxit, & ad pristinam obseruantiam redegit: Vt si principis sententia vtrisque partibus praesentibus lata sit, pro lege habeatur, & eodem modo in similibus causis deinceps ab omnibus iudicetur, licet specialiter additum hoc non sit, quae res eam habet rationem, quod exemplum & praeiudicium principalis sententiae non leue haberi debet, nec temere a iudicibus negligi, si per obreptionem extortum esse, dici non possit, quae suspitio tunc subesse potest, cum absente altera parte quidpiam statutum est. Ita accipiendas arbitror has constitutiones, quae inter se videntur pugnare. arg. l. fi. infra hoc tit. & quod dixi in l. inciuile. supra ti. j. quamuis Doctores aliter interpretentur. Potest addi etiam quarta species constitutionum, Mandata principum, quae scilicet Praesidibus prouinciarum dabantur, quorum in iure frequens mentio. In Codice autem constitutionum etiam specialis tractatus, qui inscribitur, De mandatis principum. Nam mandata haec pro legibus recepta sunt. l. annonam. infra, de extraor. cri. l. diui. de poen. Multa ex his referuntur sub tit. de off. procons. & leg. & de offi. praes. Est etiam nouella constit. Iustiniani xvii. de mand. princ. vel (vt Haloander vertit) Praecepta prae sidum. ex qua horum principalium mandatorum natura plene cognosci potest. L. IIII. Modestinvs. Lib. II. Excvsationvm. A Ί ΜΕΤΑΓΕΝΕ'ΣΤΕΡΑΙ ΔΙΑΤΑ'ΞΕΙΣ Αίχυρότεραι των πρό άυτων είσιν. id est, constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his, quae ipsas praecesserunt. Interierat ob Grae cae linguae ignorationem postremum hoc caput, omnium maxime necessarium , quod nobis ex Pandectis Florent. restitutum est. Quotidie enim ac passim incidimus in constitutiones, quae alijs aduersari videantur. exemplum in his tribus quarum proxime mentionem feci. Vbicunque igitur hoc euenerit, primum quidem id quod edixit Iustinianus, in l. ij. §. contrarium. C. de vet. iu. enucl. sequendum erit, vt videlicet subtili animo diuersitatis rationem excutiamus. Si nouum fortasse aliquod inuentum, vel occulte positum sit, quod pugnantiam excludat, vel aliam naturam inducat. Si haec ratio non profecerit, tum an aliquo modo posterior constitutio ad priorem trahi possit, videndum erit, quod supra tit. proximo praeceptum est. l. sed & posteriores. Postremo vbi nihil horum satis profecerit, inspectione hac vtendum censeo, vt posterior quoque praeualeat. Necessario autem dicendum est, Imperatorem hoc responsum nobis proposuisse, quod huiusmodi aliquid in suis libris inueniri posse cogitauerit, & sane non raro accidit, cum & sibi ipsemet Iustin. in vno eodemque libro interdum sic aduersari videatur: vt nulla alia quam hac vna temporum ratione conciliari, aut defendi possit. Budaeus in annotat. ad l. iij. tit. ad legem Iul. maiest. exempla aliqua assignat, quibus in Codice augustali non vetustiores solum, verum ipsius quoque Iustiniani constitutiones ab recentioribus ipsius Imperatoris sanctionibus correctas putat. l. quisquis. C. ad leg. Iul. maies. per l. sancimus. de poenis. l. ij de praed. min. (sed vult dicere legem vij.) per l. fin. si ma. fac. al. rat. hab. l. iiij. de furt. per l. antepen. eod. tit. & alias quasdam, sed earum quae sub eodem tit. positae sunt facile admittas correctionem, vt notauimus supra tit. j. l. inciuile. quia scilicet titulus & tractatus quilibet pro vno capite accipitur aliarum autem difficile. Nam si aliter diceremus, haud satis sibi constaret Imperatoris diligentia. Hoc intuitu constitutum olim fuerat, non valere constitutiones, quae sine die & consule proferuntur. Prima constit . Cod. Theod. tit. de leg. Sed hoc Iustinianus postea in priuilegijs duntaxat locum habere voluit. l. si qua. C. de diuers. rescri. Nos ex ordine Imperatorum & alijs coniecturis argumentari debebimus. # 5 DE STATV HOMINVM Titvlvs V. Exequitur sub hoc tit. materiam eorum omnium, quorum quasi primordia & notiones traditae sunt sub tribus titulis Institutionum. De iure personarum. De ingenuis. & De libertinis. Nec de his solum tractatur, seruis scilicet & liberis, Ingenuis & libertinis. Sed aliae quoque inter liberos homines differentiae ostenduntur: vt inter masculos & foeminas. l. in multis inter monstrosos & perfectos. l. non sunt. Item alios esse qui iustis nuptijs procreantur, qui vulgo nunc legitimi, olim iusti liberi appellabantur: alios qui spurij & nothi. l. Paulus. li. seq. Alios praeterea ciues Romanos censeri, alios externos & peregrinos. l. in orbe. l. seq. Alios sanos, alios furiosos. l. qui furere. Alios iam editos, alios adhuc tantum conceptos esse. l. qui in vtero. l. pen. de quibus omnibus generaliter disserit, ac fere id agit, vt demonstret qua ratione singuli aliquem ex supradictis statum & conditionem capiant. Quod si omnium huiusmodi differentiarum effectus omnes explicare voluisset, sine dubio nimis longum facturus erat. Explicantur hi, per omnes fere iuris partes: quare nusquam non proderunt elementares hae notiones. L. II. Hermogenianvs. Lib. I. Ivris Epitomarvm. CVm igitvr hominvm cavsa omne ivs constitv tum sit, primo de statu hominum, ac post de caeteris ordinem edicti perpetui sequuti, & his proximos atque coniunctos applicantes titulos vt res patitur, dicemus. Quod Hermogenianus libris sex iuris epithomati, (nam totidem scripsisse commemoratur) facere instituit, vt edicti perpetui ordinem sequeretur, id propemodum Iustinianus quoque his Digestorum libris, fieri mandauit . l. j. §. quia autem. C. de vet. iu. enuc. (vt supra diximus in Rubrica de iust. & iure.) Ideo accipienda sunt haec verba, vt caetera omnia, ex persona Imperatoris. Edicti perpetui. Edictum perpetuum quod & quando compositum fuerit, tam copiose scribunt Budaeus, Alciatus, Augustin. & nouissime Duarenus, vt repetere non sit necessarium. Bud. hic. Alcia. lib. ii. dispunct. xxvii. & lib. iii. ῶαρέργων. c. iij. & in Rub. de eden . Aug. lib. i. emenda . c. v. Duaren. c. lv. anniuer. disput. Illud meminisse haud ab re fuerit, quod Pompo. scribit, in l. ij. §. Seruius. supra de orig. iur. Aulum Offilium edictum praetoris primum diligenter composuisse . Nam ante eum , inquit, Seruius duos libros ad Brutum quam breuissimos ad edictum subscriptos, reliquit. Quibus verbis apparet, non primum Iulianum (vt omnes existimant ) edictum composuisse , sed alios quoque ante eum id negotij aggressos esse, adeo non in vno eodemque scriptore ad summam perfectionemque cuiusque inuenti statim peruenitur. Appellat Iulianum Imper. in l. ij. §. sed quia. C. de vet. iur. enuc. legum & edicti perpetui subtilissimum conditorem . Quo fit vt existimem Offilium quidem in edictis colligendis ac certo ordine componendis & constituendis duntaxat elaborasse. Iulianum vero etiam detractis, aut additis quibusdam , curasse, vt edicta ipsa cum inter se, tum vero etiam cum veteribus legibus ac principalibus constitutionibus conuenirent. Eius rei argu. est, quod edicta quaedam ex compositione Iuliani sine dubio translata hodie, aliter atque ante Iuliani tempora erant , habentur : vt interdictum , vnde vi. quod Alc. annotauit. Propter id caput edicti (inquit) Marcellus l. qui duos. de coniung . cum emanc. lib. quod a Iuliano introductum est, id est, ex noua clausula. Nam hoc facere potuit Iulianus: vt aliquid detraheret, vel mutaret, vtpote, cuius operi non ab Imperatore solum , sed etiam ab Senatusconsulto autoritas accessura erat, d. §. sed quia. Offilius vero non potuit, a quo non tanquam a legislatore, sed tanquam a iurisconsulto liber accipiebatur. Fuit cum existimarent Iuliani compositionem inscriptam fuisse tit. Diges. Nam Iuliani Digest. libri xcix. commemorantur , in indice ante Digesta. De edicto, vel ad edictum pertinens , nihil aliud ei adscribitur. Adhaec quia Imperator in d. l. ij. §. hoc autem . antiquos edicti perpetui commentatores postea extitisse scribit, qui opus moderate confectum huc atque illuc in diuersas sententias producentes , in infinitum detraxerint, ex eóque maxime Romam sanctionem confusam fuisse tradit, existimabam Iurisconsultorum eorum , qui post Iulianum scripserunt Digestorum libros, vt Alpheni, Celsi, Scaeuolae & aliorum , ad edictum perpetuum omnes pertinuisse, & ob id, non Vlpiani, nec Pauli Digestorum libros commemorari, quod scilicet suos ipsi simpliciter, ad edictum inscripserant . nam Paulus octoginta, Vlpianus octoginta tres ad edictum reliquit, Digestorum nullos, vt eadem prope dispositio ac materies vtrorumque istorum esset. Sed Augustino hoc non placet. Ideo amplius quaerendum censeo. L. V. Marcia. Lib. I. Instit. ET servorvm &c. servi avtem in dominivm no strum rediguntur, aut iure ciuili, aut gentium. Iure ciuili, si se maior xx. annis ad pretium participandum venire passus est. Sed nonne hoc est contra Diocletiani & Maximiani constitutionem . C. de lib. cal. l. liberos. qua liberos priuatis pactis seruos fieri non posse rescripserunt? quae ita accepta est, vt in illius interpretatione Bal. ait, quasi nemo sui ipsius dominus sit. Nónne item contra id quod vulgo dicimus, Neminem videri dominum esse membrorum suorum. l. liber homo. infra ad leg. Aquil. Sed sciendum est vtilitatis causa hoc ius receptum esse, ad excludendas fraudes quae in venditionibus seruorum fierent, dum passim pro seruis liberi venum irent, ac paulo post liberali causa manu assererentur . Ea propter quod hic dicitur non habebit locum, si emptor sciens liberum emerit. l. liberis. §. siquis sciens. infra de lib. cau. l. fi. quib. ad liber. proclam. non lic. quae maxima est declaratio ad hunc locum: vera est enim conclusio , non posse liberum hominem libertatem suam quacunque pactione, vel contractu amittere, nisi hoc vno casu, cum sese liberum sciens, quasi seruum ad pretium participandum ignoranti emptori vendi, aut alio quouis modo distrahi patitur. l. si vsusfr. §. in summa. de libe. cau. idque specialibus senatusconsultis contra subtilem iuris rationem inductum est, vt commercia sustinerentur . l. iij. quib. ad lib. procl. non lic. Nam caetera quae Accur. requiri admonet, vt & vere pretij partem capiat, & ea gratia vendi se patiatur, & statum suum non ignoret, etiam vt xx. an. vtique maior sit, ex ipso contextu fere intelliguntur . Quod si horum quippiam deficiat, quia tunc seruus non fit qui vendi se patitur, ad obuiandum caliditati, actionem in eum dedit praetor in factum , per quam emptori damnum resarciri iubet. l. rectissime. vbi not. de lib. cau. Illud dubitari potest, si in patris potestate fuerit, qui se vendi passus est, an nihilominus seruus fiat, cum patriam potestatem inscio atque inuito patre effugere posse non videatur. Inst. quib . mo. ius pa. po. sol. §. fi. Sed nihilosecius seruum fieri respondendum est, ex mente legis: nam illud tantum inspicitur, an liber sit, & maior xx. an. Praeterea quemadmodum capitale aliquid committendo , poena eum patri subducere potest, sic & fraus posse debuit. Sane hoc casu iniuriarum actio suo, non filij nomine patri competit aduersus venditorem. l. j. §. & vsquam. infra de iniur. L. VI. Gaivs. Lib. I. Instit. LIbertini svnt, qvi ex ivsta servitvte manv missi sunt. & supra capi. proximo , Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt. Notum est libertinorum appellatione, antiquioribus temporibus sic acceptam fuisse, vt libertini dicerentur , quicunque in infinitum descendissent ex iis, qui olim manumissi essent. Ingenui quorum maiorum nemo seruitutem seruisset. Sed posterior aetas aliter accepit, vt hic refertur. Sue. in Claud. Ignarus temporibus Appij & deinceps aliquandiu libertinos dictos, non ipsos qui manumitterentur , sed ingenuos ex his procreatos, quod Budaeus quoque post Vallam adnotauit, in l. fi. infra de Senat. Sane quod Accur. hic in fin. glo. Iustam seruitutem interpretatur, quae domino grata atque accepta fuerit: sine dubio delirum est, & si fieri possit, ex libro aboleri debet. Iustam seruitutem vulgo, nunc legitimam & rectam, hoc est, veram & iure cognitam seruitutem appellant. Nam nisi talis seruitus sit, libertinum manumissio non facit: & hoc est quod saepe rescriptum esse relatum est. Inst. de ingen. in fi. Natalibus non officere manumissionem. Qvi in vtero &c. Refertur haec eadem distinctio, ex eodem Paulo, sub titu. de verb. & rer. signi. quo loco Alciati interpretatio, & ad huius & ad pen. capitis huius tit. interpretationem sufficiet, quae nobis in totum probatur. L. XI. Pavlvs. Lib. XVIII. Responsorvm. PAvlvs respondit evm, qvi vivente patre et ignorante de conditione filiae conceptus est, licet post aui mortem natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est non videri. Conditionem pro matrimonio & coniunctione scribendum putauit Hal. quo sensu in iure saepe accipitur. l. fin. de sponsal. l. qui liberos. de ritu. nupt. Sed Florentiae esse, De coniunctione filiae. Admonet August. qua in re non multum laborauerim. Meminisse autem oportet, iure ciuili nuptias non consistere, nisi consentiant etiam hi, quorum in potestate coeuntes sunt. l. ij. infra de ritu. nupt. Veruntamen secundum Iuliani sententiam videri patrem, qui filiae coniunctionem sciat, consentire, nisi expresse dissentiat. l. in sponsalibus. de spons. arg. in l. si furiosi. C. de nupt. Nos idem etiam in matrimonio filij existimamus, ex constitutione Antonini. l. si vt proponis. l. j. C. eod. titu. de nupt. Quamobrem quod ait hic, ignorante patre, ideo dictum interpretamur, quia si sciuisset pater, nec reclamasset, nulla quaestio fuisset, ergo quod de filia hoc loco dicitur, idem in filio quoque dicendum erit. argu. d. l. si vt proponis. Illud quoque sciendum eundem Paulum lib. sentent. recept. ii. titu. xx. ita scribere. Eorum qui in potestate patris sunt: sine voluntate eius matrimonia iure non contrahuntur, sed contracta non soluuntur. Contemplatio enim publicae vtilitatis priuatorum commodis praefertur. Haec sententia nouissimo iuri Pontificio, quo nunc vtimur, satis congruit, quo vel inuitis patribus filiisfamil. suo sibi modo matrimonia copulare permittitur. cap. cum causam. extra, de rapto. cap. sufficit. xxvii. quaest . secunda. quamuis Corrasius libro primo Miscell. cap. xvii. etiam iure canonico consensum eorum, quorum sunt in potestate, requiri putet: Sed lapsus videtur quod Lucij Pontificis constitutionem non viderit. d. c. cum causam. A Iustin. certe non nisi magna cum ratione talis licentia exclusa esse videri potest, quod ea res maximam nonnunquam turbarum & domesticorum dissidiorum causam praebeat, vt frequentibus exemplis admonemur. Quamobrem veram puto Angeli sententiam existimantis nec cogendum auum huiusmodi nepotes agnoscere, nec quod ad haereditatis quidem suae successionem eis relinquendam attinent, sed nec quod attinet ad alimenta prae standa agnoscere cogetur, vt ego sentio, per l. si vt proponis. C. de nupt. Sane generaliter hic docemur vbicunque impedimento aliquo matrimonium initio non constitit, sublato impedimento (quamuis voluntate eadem perseuerante, iustum matrimonium esse incipiat. l. etsi contra. Cod. de nupt. l. eos. infra de ritu nupt.) non propterea tamen liberos antea conceptos iustos fieri, sed eos duntaxat, qui postea procreati fuerint, quod ego indistincte in omnibus dicendum arbitror, etiam si principali beneficio postea legibus soluti fuerint, qui ante non iure copulati erant, nisi vt & liberi ante quaesiti, pro legitimis habeantur, adiectum sit. l. qui in prouincia. §. diuus. infra de ritu nupt. Nec mouet me Iustiniani constitutio. l. cum quis. C. de nat. lib. qua etiam susceptos ex concubina legitimos fieri noluit, si nuptialibus instrumentis postea confectis, vxoris loco concubinam habere coeperis, differentia quippe magna est, non enim retro concubinam habuisse videri potest, qui matrimonium contrahere voluit. Nam animi destinatione concubina aestimatur. l. pen. infra de concubi. eáque animi destinatio iam inde ab initio esse debet, vt velit quis illam habere concubinam. glo. in l. in concubinatu. in verbo, testatione, eod. tit. de concub. In hoc autem nostro ea fuit animi destinatio, vt vxorem habere vellet, non concubinam. Plane si nuptias contraxisse proponas (exemplum enim reperitur in l. fin. de concub.) postea cognito impedimento, vel poenitentia ductum, eandem emisisse, deinde in concubinatum reduxisse, mox sublato impedimento, nuptias rursus cum ea contraxisse, concubinatus tempore quaesita, filios iustos effici ex eadem constitutione dicendum erit. L. XII. Item. Lib. XIX. Respons. SEptimo mense nasci perfectvm partvm iam receptum est, propter autoritatem doctissimi viri Hypocratis. Et ideo credendum est eum qui ex iustis nuptijs septimo mense natus est, iustum filium esse. De tempore humani partus multae veterum medicorum, philosophorum & iurisconsultorum quae stiones, eorum variasque opiniones retulerunt Plin. lib. vii. cap. v. Gell. lib. iii. c. xvi. Plutarchus. lib. v. de pla. phil. c. xvii. Macrob. lib. j. in somnium Scipionis. c. vi. Censorinus in lib. de natali die. Scripserat Paulus eadem quae hic refert lib. iiii. Sent. recept. titu. viii. in haec verba. Septimo mense natus matri prodest, ratio enim Pytagorei numeri hoc videtur admittere, vt aut septimo pleno, aut decimo mense partus maturius videatur. Sed Iusti. septimum totum mensem expectari noluit, sed satis esse, si vel vnum, aut alterum eius mensis diem attigerit, quae sententia Vlpiani fuit ex rescripto diui Pij centesimo & octogesimo secundo die natum, isto tempore natum videri. infra de suis & legit. l. intestato. §. fin. Ideo sublatum hinc a compilatoribus illud verbum. Pleno. Sed & Mediolani aetate nostra magnum quendam virum etiam centesimo septuagesimo sexto die natam sibi filiam agnouisse accepimus, Medicorum & Philosophorum requisitis autoritatibus blanditum sibi, quod nobis nullo modo probari potest, supra hoc tempus vsque ad decimum mensem impletum, quicunque natus sit, videtur Iustin. tanquam iustum agnouisse, quamuis multae veterum controuersiae, an octauo mense, vel gigni possit, vel natus vitalis sit, & proficere debeat. Gell. loco suprascri. Sed post x. menses natum, iustum non haberi, ideoque ad legitimam haereditatem non admitti comprobauit. d. l. in testato. §. fina. l. Gallus. in princip. de liber. & posthum. quamuis & quod ad hunc attinet, antiqui nunquam decimo mense, nisi exacto edi partum existimassent, vt ostendit idem Gellius & Massurium Sabinum scripsisse constaret, Praetorem olim L. Papyrium secundo haerede lege agente bo. pos. contra eum dedisse, cum mater partum se xiii. mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur: ita enim quidam existimarent, & hoc est quod Gentilis ille medicus nescio quis consultus a Cy. respondit ei, etiam xii. vel xiii. mense gigni posse, quod Barto. pene fabulosum esse visum, est in l. Gallus. in princ. de libe. & posth. Sed vtilius fuit legibus hoc definiri, quibus hac in re omissis aliorum placitis, standum erit. Nec quod Hypocratis autoritas hic recepta est, idcirco etiam aliorum recipienda erit, nisi ex integro consultus Princeps, aliud specialiter approbauerit. Illud quaestionis est, si vno forte, aut altero die post completum decimum mensem natus sit, an nihilominus iustus haberi debeat. Accur. hic iustum habendum non existimauit. per text. in d. §. fin. argu. etiam d. l. Gallus. in princ. quam sententiam ego quoque probo, quamuis idem alibi contrarium scripserit. d. l. Gallus. in princ. & in auth. de rest. & ea quae par. §. fin. ita enim scripta lex est, post decimum mensem natum, non admitti ad haereditatem , a qua si semel digressi erimus, nihil iam certi supererit, quin autoritatibus impulsi, vel tertio etiam, vel quarto die ac deinceps post statutum tempus aditum recipiamus, veteri equinae caudae paulatim conuellendae exemplo, quod Horat. refert. Praeterea si mulier secundo statim mense post viri mortem alteri nupserit, exinde septimo mense pepererit: verius hunc iustum filium censeri oporteat, quaeritur, hunc enim tam nono quam septimo mense natum videri posse. Sed ego posteriorem virum hunc agnoscere compellendum arbitror, quod & Imol. existimauit, in d. l. Gallus. in princ. sibi enim imputet, qui talem intra luctus tempus vxorem duxit. arg. l. si quis domum. loca. Quin hoc ipsum a Paulo hic, & a Celso alibi responsum esse. l. cum legitimae. infra eod. titu. nisi posterior hic maritus contrarium manifestissime ostendere possit: secundum Vlpiani sententiam, in l. filium. infra titu. j. si tamen filius ab hoc agnitus, ex priore se procreatum dicat, idque ostendere paratus sit, audiendum puto, sed praesumptioni iuris interim locum fore. Ad hanc rem pertinentia quaedam tractat etiam nouella Imperatoris constitutio xxix. de rest. rer. dot. & ea quae parturit in vndecimo mense. L. XIIII. Pavlvs. Lib. IIII. Senten. NOn svnt liberi, qvi contra formam hvmani generis, conuerso more procreantur. Veluti si mulier monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit. Partus autem qui humanorum membrorum officia ampliauit, alicuius videtur effectus, & ideo inter liberos connumerabitur. Germana Pauli verba vnde hoc caput descriptum est, hodieque lib. eius senten. iiii. leguntur haec, sub titu." De intestatorum successione. Mulier si monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit. non sunt enim liberi, qui contra formam humani generis conuerso more procreantur. partum qui membrorum humanorum officia duplicauit, quia hac ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse placuit." Recte enim August. l. j. emen. c. viii. animaduertit, haec a Paulo ad interpretationem s. c. Tertulliani scripta esse, quo ingenua ter enixa, libertina quater, vel quae ius liberorum a Principe impetrasset (id quod tum frequentissimum erat) ad filij bona admittebatur. Sed tamen contra Paulum censuerat Vlpianus, cuius & sententia relata est. l. quaeret aliquis. de verb. signifi. Porten tosum quoque, vel monstrosum partum prodesse matri, nec enim esse quod ei imputaretur, quae qualiter potuisset edidisset, nec quod fataliter accidit, parenti obesse oportere. Possunt haec non inter se pugnare? Sed sciendum est ius liberorum pridem a Theodosio, deinde etiam a Iustin. sublatum esse. l. j. & ij. C. de iure lib. Ideoque vt mater admittatur, quoties pepererit, hodie non requiri. Quare non ad s. c. interpretationem, sed aliorum accipi haec voluisse Iustinianum necessario dicendum est. Igitur quod ait, Non esse liberos &c. probanda videtur Accursij interpretatio, si videlicet de ipsorum liberis & eorum commodo agatur. Ideoque nec pater eos instituere, vel exheredare tenebitur, nec praeteriti rumpent testamentum, quod & Iustiniani constitutione expressum est. l. quod certarum. C. de posthu. haered. glo. fin. in l. quod dicitur. C. de lib. & posthu. Sed nec sacro baptismi lauacro abluendi sunt. Arch. v. dist. c. baptizari. nec eos pater alere agnosceréve ex s. c. de liber. agnoscen. compelletur. Quin huiusmodi monstra alere antiquitus nefas erat, & primo quoque tempore magistratibus denunciari oportebat, qui procul in ignotas terras auehi statim curabant, quod existimarent huiusmodi portenta deorum iras comminus & pestem sequi, vt ex Liuio apparet. hinc prouerbium, Monstrum alere: in illos quos nefas aliquod tegere suspicarentur. Quare etiam hodie quaeri potest, an siquis monstrum aliquod huiusmodi educauerit, poena legis Corneliae teneatur, qui id occiderit. Et Franciscus Petrarcha lib. memorab. iiii. tractatu. vi. c. xx. ex facto id Veronae tractatum refert: absolutúmque eum, qui quasi Centaurum, humano capite quadrupedem, equo similem, occursu ipso perturbatus commotusque occiderat, neque id clam haberi conatus erat: vt omnino dolum malum, qui imprimis requiritur, vt legi Corneliae locus sit, abfuisse constaret. Quod si dolo malo factum proponeretur, tunc hominis ne, an bestiae similius fuisset, quaerendum existimarem. arg. l. quaeritur. hoc tit. Nam lex Cornelia hominem occisum requirit. Quod si de parentum commodo tractari proponatur, fueritque in consideratione, vel matrimonij, vel generandi affectus, qui vt in plerisque apud antiquos, sic fuerat & in s. c. Tertulliano, tunc probabiliorem videri voluisse Vlpiani sententiam, vt hi quoque proficerent. Cui rei consequens est, vt si quid relictum si sub conditione hac, Si pepererit, per hunc extitisse conditio videatur. Non idem in conditione, Si liberos susceperit, vel, Si ex se natos habuerit, plerunque enim sic conceptis verbis, filiorum ipsorum causa relictum videtur. l. Lucius. in fin. cum concor. infra de haered. inst. Nam filios habere haec dici non potest, & ita ego sentio, quamuis Accur. aliter in hoc loquatur. Qua ratione nec a muneribus ciuilibus vacationem praestabunt, non magis quam nati & defuncti. Nam vacatio intuitu filiorum datur. l. fin. infra de iure immun. Sane quod humanorum membrorum officia hic commemorantur , eáque Accu. videtur interpretari, vt in manu digitos, quaesitum est, si lex sit, vt qui alteri membrum abscinderit, eodem membro retalietur: an si digitum absciderit, digito multari debeat, & quamuis plerique existiment non debere, ea moti ratione, quod digitus non membrum esse (quod sic propemodum definitur, pars corporis, vt crura, manus, pedes) sed membri officium videatur. Ego tamen alium fuisse Iurisconsulti sensum. Ideoque con trariam sententiam veriorem puto. Cum enim lex in eo quod maius est, talionem esse voluit, quanto magis & in hoc, quod est minus? nec legem xii. tabularum huic quoque parti parum cauisse vnquam dixerim, qua scriptum fuit, si membrum ruperit meum, e pacto talio esto. Adde quod nec omnino improprie videtur digitus, membrum appellari, cum proprie quidem, articulus dicatur: artus vero nihil aliud nisi membrum latine significet. Neque enim tam verba quam legis mentem & rationem inspicere nos oportet. l. scire leges. l. contra. & seq. supra de legibus. L. XV. Triphonivs. Lib. X. Dispvtationvm. ARethvsa. &c. Arescusam maluit Haloander, sed hac de re Aug. lib. iii. c. xi. Arethusa notissimi nominis fons, vnde hoc nomen, ductum. Caeterum quod in sequenti capite affirmat Accur. si quo ordine nati sunt, apparere non possit, tam quartum quam tertium futurum liberum. arg. l. cum inter. C. de fideic. liber. recte a Barto. aliisque compluribus reprehensum arbitror. Sed eorundem sententia nimis dura est, existimantium neutri libertatem competere. arg. l. duo sunt Titij. de test. tut. Benignius & humanius videtur quod Baldo & Angelo eius consanguineo placuit, cogendum hoc casu haeredem alterum eligere, vt is liber sit. argu. l. si quis seruum . §. si inter. de leg. ii. Qua humanitatis ratione, & duobus liberis vno vtero genitis, si incertum sit vter prius editus fuerit, primogeniturae , quam vocant, ius eum esse consequuturum, quem pater iusserit: idque Bald. & Alexan. probant. Alex. hic, in addit. ad Barto. Bald. in l. in quibus. C. de sec. nupt. Illum tamen ego non ingenuum, sed haeredis libertum fore credo. & hactenus Barto. sententiam sequor, proprius enim stricto iuri erat, vt cum re vera ingenuus apparere non posset, pro seruo haberetur. Vnde satis gratiae videtur consequi, si quoquo modo ad libertatem peruenit. Idem dicendum & si haeres alterum posterius natum esse, cum scilicet Arethusa iam libera facta sit, confiteri velit, vt alterum in seruitute retineat, alterum arbitratu suo ingenuum faciat. Ingenuitas enim non priuati, sed publici iuris est. Ideo non debet a voluntate cuiusquam dependere. Quae ratio efficit, vt in proposito nec a sorte quidem iudicari debeat, ne ciuitatis ordines temere ac veluti per ludum inquinentur. l. j. infra de collus. deteg. Nam nec libertum suum adoptando patronus, quod ad caeteros attinet, ingenuum facere potest. l. fin. infra eod. titu. quamuis quod ad se & familiam suam spectat, ingenuum faciat. l. sciendum. de ritu nupt. Quae runt etiam Doctores, quoniam hic dicitur, satis esse vel eo momento quo pariat, implere conditionem : vt libera parere videatur. quomodo intelligi hoc possit, cum prius impletam conditionem perspicue ostendendum esse videatur. l. qui haeredi. §. fin. infra de cond. Soluitur, quia nec seruam peperisse dici potest, cum vtique ante partum editum impleta fuerit conditio. Idcirco liberum peperisse a prudentibus probatum videri. Nam & Thales Milesius velocissimum rerum omnium intellectum esse, ideoque quamquam tempus in motu distinctum non inueniatur, in intellectu tamen distingui posse existimauit, vt Baldus refert. Sed & philosophorum magister Plato, cum Sophistae quaererent, quando moriens moreretur, cum iam in morte esset, an tum etiam cum in vita foret? idemque de caeteris similibus, aliique viuentem adhuc mori putarent, alij nihil in eo tempore vitae relinquerent. Ipse neque vitae id tempus, neque morti dedit: quippe vtrunque inter se pugnare, nec ex duobus contrariis altero manente, alterum constitui posse vidit, cum quaestio fieret per diuersorum inter se finium, mortis & vitae cohaerentiam, ea propter expressit ipse medium quoddam tempus in confinio positum, quod repentinam naturam appellauit, quo repente id fieret, quod in alterum transiret, vt refert Gell. lib. vi. cap. xiii. Noct. Atticarum. Quamobrem non necessarium fuisse videtur, cum lex Cornelia eorum qui apud hostes decesserint, testamenta quae antequam caperentur fecerant, perinde confirmet ac si in ciuitate decesserint, nec aliis verbis eius legis sententia vsque relata sit, quotquot locis eius in iure mentio est, vt l. lege Cornelia. cum concord. ibi in glo. infra de test. necesse inquam fuit excogitari ab Accur. quem omnes postea sequuti sunt, in glo. mag. Instin. quib. non est perm. fac. test. l. fi. nouam cautionem, vt praeambulat (sic enim ipse dixit) captiuitatis hora fingi eos decessisse dicerent, qui apud hostes sic decesserunt. Proderit haec Platonis sententia ad aliarum quoque quaestionum explicationem . Postremo quaeritur, si execto ventre, tres educti sint, an haec libera decessisse videatur, & probant omnes non fuisse liberam quae non pepererit. Caeterum si ita scriptum sit, Si filios tres habuerit, decessisse liberam. Sed in hoc ego subsisto: libertas enim ante existentem conditionem competere non potest, existente vero conditione, nulla iam est, quae libera fiat, non magis quam cum post mortem legatarij conditio existit. Quod si mihi ita legatum proponas, Si Arethusa tres pepererit, vel, tres liberos sustulerit, habuerit, genuerit, eaque defuncta tres ex vtero extracti sunt: deberi mihi legatum verius esse, quicquid hac in re doctores controuertant, cum & partus dicatur, qui hoc modo editus est. l. quod dicitur. de liber. & posthu. l. etiam mulier. de verb. sig. & verisimilius sit, testatorem effectum magis, quam modum respexisse, vt cum sub conditione emancipationis relinquitur, & ante decedit pater quam filios emancipauerit . Sufficit quoquomodo ab eius potestate filios liberatos esse. l. iij. C. de cond. inser. L. XVII. Vlpianvs. Lib. XII. Ad Edictvm. IN orbe romano qvi svnt ex constitvtione diui Antonini, ciues Romani effecti sunt. In orbe. legendum esse, non, In vrbe, pridem declarauerat Alciatus, ostenderatque id permultis & rationibus & autoritatibus. lib. ii. dispun. c. xxi. Sed vt nihil omnino dubij supersit, fecit nuper autoritas & diligentia Augustini, qui non sola codicum fide, sed & Iustiniani testimonio manifeste id comprobari animaduertit. auth. vt lib. de caet. in fin. Comprobatur etiam AElij Spartiani autoritate, qui in vita Seueri Imper. principio ita scribit. "Seuerus Africa oriundus imperium tenuit, cui ciuitas Leptis pater Geta, Maiores equites Romani ante ciuitatem omnibus datam. Ab illis igitur tota huius capitis interpretatio accipienda est." Nos quoque quaedam huc pertinentia supra diximus, in l. omnes populi. & in l. non ambigitur. de legib. & in l. prima. de const. princ. Illud scien dum est, Diuum Chrisostomum, seu quis alius interpres est illi annexus, dum in actis Apostolorum quaeritur, qua ratione Paulus ciuem Romanum, etiam natum se esse dixerit, cum e Tharso Ciliciae oppido ortum esse constaret, constitutionem hanc non Antonino, sed Adriano adscripsisse. qua in re tam deceptum eum apparet, quam in temporum ratione, cum ante Adrianum fuerit Paulus, verique similius sit, vel Tharsum a Gn. Pompeio bello Pyratico, vel quo alio ab Imperatore ius municipij accepisse: cuius iuris ea potestas erat, vt ciues Rom. municipes haberentur, quod & infra dicemus, in l. j. ad municip. vel Pauli patrem ob insigne aliquod de Rep. meritum, ciuitate Romana quandoque donatum fuisse. Sane inter caetera, huius constitutionis hanc quoque vim & effectum existimant, vt omnes subiecti Rom. Imperio, Romae (vtpote in communi patria) conueniri possint. gl. in l. Roma. infra ad municip. & in l. ij. de iudic. vbi doctor quod illa ratione verum est, quia & magistratibus illis apud quos ciuis sum, & his apud quos domicilium habeo, parere debeo. l. incola, & his magistratibus. infra ad municip. Nobis autem sic hoc probatur, dum sciamus, non propterea tamen Romae etiam defendi debere hunc, qui tantummodo ciuis Romanus sit, vt scilicet bona eius ex primo & secundo decreto (quod vocant) possideri, vel distrahi possint: si Romae iudicium accipere non sit paratus, etiam tunc temporis cum in prouincia agit: non enim ad hoc obstringitur. l. ad cognitionem. ex quibus cau. in poss. eat. l. j. & ij. eum qui appellauerit in prouin. defen. praeterquam si, vel Romae contraxerit, vel arbitraria actione agi proponas: aliud est enim aliquo in loco conueniri posse, aliud defendi debere: hoc enim ad praesentem, illud ad absentem refertur, & defendi quidem debet vnusquisque vbi contraxit, vbi domicilium habet, & quo in loco vt solueret se obligauit, ex vi arbitrariae actionis: quibus locis si inuenitur, vtique & conueniri potest. Sed hoc amplius in patria vnusquisque conueniri potest, licet neque ibi contraxerit, nec domicilium habeat, nec omnino vt solueret se obligauerit. Verum hoc casu defendere se non tenebitur, vt ego sentio, quod & infra dicam, in rubr. de iudic. & in l. haeres absens. eodem titu. Adnotat praeterea Accur. hic, seruos omnes, si Romae maneant, liberos & ciues Romanos fieri. Quandam etiam portam esse Romae, quae idcirco libera appellata sit, quod per eam ingressi serui, liberi illico fiant, quod splendide falsum est: nec nisi ex anilibus deliramentis processisse potest. Hodie certe Romae vulgo ita fertur, seruos qui in vrbem venerint, vbi vel in Capitolium ascenderint, vel Diui Petri Basilicae limina attigerint, si se Christianos esse approbare possint, continuo liberos fieri, quod tam nulla lege, quam nulla ratione dictum est, per iniuriam tamen quandoque (vt audiuimus) etiam dicta secundum seruos sententia, vsurpatum. L. XVIII. Idem Lib. XXII. Ad sabinvm. IMperator adrianvs pvblio marcello rescripsit, liberam quae praegnans vltimo supplicio damnata sit, liberum parere, & solitum esse seruari eam dum partum ederet. Sed si ei quae ex iustis nuptiis concepit, aqua & igni interdictum est, ciuem Romanum parit, & in potestate patris esse. Qui vltimo supplicio damnantur, tam viri quam mulieres statim & libertatem & ciuitatem perdunt: praeocupatque hic casus mortem, vt Paulus ait. l. qui vltimo. infra de poen. Et quamuis vltimum supplicium solam mortem interpretemur. l. vltimum. eod. ti. tamen idem olim erat, & si in metallum damnatus quis, vel in opus metalli datus esset. l. quidam. eod. tit. cui rei consequens erat, vt & matrimonium solueretur, quod non nisi inter liberos & ciues Romanos esse poterit. Inst. de nupt. in prin. Sed cum hodie nouella Iustiniani constitutione, auth. de nupt. §. illud etiam. & seq. & auth. sed hodie. C. de don. inter vir. nemo ingenuus natus, ex damnatione qualibet seruus fiat, nisi cum vltimo supplicio statim consumitur , vt Accur. putauit. glo. d. auth. sed hodie. consequens sane est, vt hoc solo casu matrimonium dirimi intelligamus, non tam per seruitutem, quam per mortem. Efficiebantur autem hi sic damnati serui poenae, non principis, vel fisci. l. quidam. eo. tit. Quare quia serui & ancillae vtique efficiebantur, dubitatum est, an ex hac liber nasceretur? Et responsum nasci liberum, notissima illa ratione: quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in vtero est. Inst. de ingen. §. j. Idem ab Antonino quoque rescriptum est. l. si ante. C. de poen. Quod si post sententiam mulier concepisset, non poenae, sed fisci seruum pariebat. glo. in d. l. si ante. l. generaliter. §. ex damnata. iuncto §. praecedente. de fideicom. liber. Sed si aqua & igni interdictum ei sit, hoc est, si deportata fuerit, vt hodie interpretamur. l. iij. ad leg. Iul. pecu. non idem nec nunc erit, nec olim erat, cum libertatem haec sententia non ademerit, sed ciuitatem tantum. d. l. quidam. Ideo de illo qui ex hac ante conceptus erat, non illud quaesitum est, an liber, sed an ciuis Romanus, & an iustus patri filius nasceretur, & respondet liberum & iustum nasci. Nam matrimonium hoc casu, manente affectione maritali, etiam iure veteri durabat, argu l. j. C. de rep. Quare etiam postea concepti ac nati, si affectio vtique remansit, liberi & iusti filij erunt. Hodie cum matrimonium ab initio cum seruis quoque vel ancillis inter scientes contrahi possit, extra de coniug. seru. cap. secundo, & fina. quaeri potest, an contracto matrimonio inter liberos, superueniente seruitute, matrimonium duret, & filij postea concepti liberi nihilominus, an serui nascantur. Sed solui matrimonium per superuenientem seruitutem, excepto captiuitatis casu, & propterea liberos non nasci, expeditum est, d. authent. de nupt. §. sed & captiuitas. & §. quod si indici. Nam & iure canonico matrimonium cum ancillis non nisi his viris esse potest, qui earum conditioni non ignari, scienter cum his contraxerunt. Et quanquam inter tales matrimonium contrahatur, ancillae tamen nihilominus seruos pariunt. Host. in sum. eod. tit. de coniug. ser. De caeteris iuris ciuilis effectibus, an inter hunc patrem & filium ex ancilla vxore susceptum existant, maior dubitatio. Sed ego excepto eo, quod filios ex tali vxore genitos non habebit in potestate, quia serui sunt illis, cuius ex ancilla suscepti sunt. dicto capi. secundo & fina. Reliquos omnes effectus iuris ciuilis locum habere arbitror. Quare & teneri patrem hos instituere, vel exhaeredare, & intestato haeredes futuros, & agnosci ab eo, alíque oportere arbitror. Nam cum Romanae leges, quod ad matrimonia attinet, in iuris pontificij sententiam concedant: consequens est, vt hi filij non solum iuris canonici, sed & iuris ciuilis omnia actiue & passiue habere debeant: quamuis alioqui dicamus, seruos quod attinet ad ius ciuile, pro nihilo haberi. l. quod attinet. de regulis iuris. Imputet autem sibi, qui sciens cum aliena ancilla contraxit, si postea etiam alienos seruos haeredes instituere, alere, atque agnoscere cogetur: dum tamen dicamus, non ideo minus & dominum teneri, vt his praestet, quae aliis seruis a dominis praestari debent: alias vel cogi vt vendat, aut manumittat, vel pro derelicto eos habere intelligatur. Institut. de his qui sui vel alie. iur. §. sed & maior. l. fin. pro derelic. L. XIX. Celsvs Lib. XXXI. Digestorvm. CVm legitimae nvptiae factae svnt, Patrem liberi sequuntur &c. Subauditur, quantum ad familiam & patriam potestatem, honores etiam: vt Accursius recte interpretatur: liberi tamen dicuntur & matri & auo materno, quamuis in eorum potestate non sint. l. prima. C. de conditio. inser. l. cognoscere. §. liberorum. de verbo. significatione. nonnulla enim iura & materno generi in his reseruata sunt. l. quique. cum sequentibus legibus. de in ius voca. Cicero quoque Philip. secunda. in principio eodem sensu. " Cum recordarentur omnes libertinum generum & liberos tuos nepotes Q. Fabij libertini homines fuisse." L. XXI. Modestinvs Lib. VII. Regvlarivm. HOmo liber qvi se vendiderit &c. Vendiderit, hoc est, vendi passus fuerit. Sic damnasse aliquem, pro accusando damnari fecisse, Latine dicimus. Nam & lex ait, Qui vendi se passus est, & ignarum esse emptorem oportet, vt seruus fiat, qui liber venditur. Caeterum si seipsum quis venalem faciat, siue se liberum emptori dicat, seruus non efficitur, siue seruum esse se affirmet, ac seipsum vendere velit, nihil agit, cum suiipsius venditor idoneus seruus non habeatur. # 6 DE HIS QVI SVNT SVI, VEL ALIE. IVRIS. titvlvs vi. SVB proximo titulo id propemodum egisse videtur, vt quemadmodum nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodum natura iusti filij efficerentur ostenderet. Sub hoc id potissimum agit, vt dominorum patrúmque in seruos ac liberos potestas quanta sit, declaret. Quomodo ea patribus, vel post ali quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo, vel vbi esse coeperit retineatur, veluti furore superueniente, vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec semel amissa inuitis filiis recipiatur. Quaedam praeterea ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omissa inseruntur. Estque hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patrúmve potestate. Non tamen patriae quidem potestatis effectus & consequentiae hic explicantur. Permulti enim magníque sunt, atque etiam maiores vetustissimis temporibus fuere, cum perinde in liberos atque in seruos vitae necísque potestas patribus esset. l. finali. C. eodem titulo. l. in suis. in fine. de liberis & posthumis. vt exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octauo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant, sub titulo, De patria potestate, qui titulus maxime ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius diligenter in Institur. sub eodem titulo, de patria potestate. §. j. Sed & de dominicae potestatis effectu, si quid omissum est, multis aliis locis per aliorum tractatuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas personas nob. acq. infra de acquirendo rerum dominio. l. acquiruntur. cumsequen. & de stipulatione ser. toto titulo. L. I. Gaivs Libro I. Instit. DE ivre &c. nam apvd omnes peraeqve gen tes animaduertere possumus dominis inseruos vitae necisque potestatem fuisse, & quodcunque per seruum acquiritur, id domino acquiritur. Caute non dixit, acquiri, nec verbum illud, iuregentium, repetiit, vt scilicet hoc in medio relinqueret cogitandum: an acquisitio per seruos, a iuregentium sit, an a iure ciuili. Verius enim id videtur esse quod Zasius admonuit, supra de origi. iur. in praefatione, non omnino omnes gentes hoc iure vsos esse, vt quodcunque serui quaererent, id dominis acquirerent. Ponit Accursius hoc loco plenam huius rei declarationem, vt sciamus interdum speciali aliqua ratione, domino per seruum non acquiri. Eius glossam videre ac memoria tenere, iuuenibus operaepretium existimamus, in verbo domino. L. III. Gaivs Lib. I. Institvt. ITem inpotestate nostra svnt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. Constituisse id Romulus fertur, vt patri per omne tempus vitae omnis potestas in filium esset, siue coercere, siue verberare, siue vinctum rustico operi detinere mallet, siue etiam occidere, aut vendere, vt autor est Dionis. Halicarna. lib. ii. quod ita obseruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responso docemur. l. fina. C. de patr. pot. l. in suis, in fine, de lib. & posthu. Illud tamen Constantini constitutio negat licuisse patri filium vendere, quod sane rationabilius est. Caeterum hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Graecum hominem, quam Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam differentiam reliquisset Romulus, si vtroque aeque vendere permisisset. Quanquam autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodij loquens, passim dicat, eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, libertatem amittere. tamen id sic intelligi debet, non vt seruus fiat, qui filius esse incipit, sed vt alterius iuri, hoc est, patriae potestati per omnia superius dicta subiiciatur. Exempla quibus patres olim iure suo filios aut damnauerunt, aut occiderunt, apud Valerium legere est, libro octauo, sub titulo, De parentum seueritate aduersus liberos. Hodie vt dominorum in seruos (quod praecedenti capite dictum est) sic & parentum in filios, hactenus coarctata potestas est: vt sine praesidis prouinciae permistu, patri aduersus filium nihil grauius constituere liceat. l. inauditum. infra ad legem Corneliam. de sicar. l. iij. & l. sequen. C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glossa, in d. l. inauditum. non audiendum esse patrem, quide magno & capitali crimine non in se commisso, filium suum apud praesidem prouinciae, vel praetorem accusare velit, quemadmodum nec auditur frater: quinimo exilij poena plectitur. l. si magnum. C. qui accus. non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter. C. eodem titulo. de his qui accus. non poss. Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cum id tantum prohibeatur pater, indemnatum filium necare, sed accusare eum apud rectorem prouinciae simpliciter iubeatur. dicta l. inauditum. Nam exempla veterum declarant, saeuisse patres magis saepe in filios ob peccata quae in alios, quam quae in seipsos commisissent. Nec hodie quicquam mutatum est, nisi vt praesidis interuentu filius coerceatur, dictis legibus. Quamobrem pater nec se inscribere, nec caetera accusationum solennia implere necesse habebit: quippe in eo cessat suspitio calumniae. Idcirco extra ordinem a praeside audiendum, & nocentem filium extra ordinem damnandum ac puniendum puto: nisi patrem domestico odio magis, quam fortis & boni ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam haec ratio in causa fuit, vt neque matri, neque fratri accusatio permitteretur. Fratres enim saepissime inter se oderunt. Et (vt ait ille) fratrum quoque gratia rara est. Matres autem quamquam filios natura intentius ament. Vnde & ille lepidissimus versus est in Tiberium, Dispeream si te mater amare potest. Interdum tamen muliebri leuitate vehementibus ac magnis odiis exardescunt: vt in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visum est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quam nepotes & deinceps, qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: vt cum idem prope ius in vtrosque haberent: filios a seruis hac ipsa liberorum & seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declarat. Ob id multitudinis numero, & si vnicus duntaxat filius sit, interdum vtimur, vt apud Gellium, libro secundo, capitulo quinquagesimo tertio. Haec autem appellatio postea etiam ad nepotes ex filia producta est: vulgari vsu quandoque ita vsurpante: quamquam hi non sint in potestate. l. cogno scere. §. liberorum. de verborum significatione. l. prima. C. de conditione inser. vt & supra diximus. Postremo Haebreos quoque qui apud nos sunt, cum Romano communi iure viuant. l. Iudaei Romano iure. C. de iud. liberos in potestate habere recte dictum existimo, vt & Baldus hoc loco probat. L. VII. Vlpianvs Lib. XXV. Ad Sabinvm. SI qva poena paterfamilias fverit affectus, vt vel ciuitatem amittat, vel seruus poenae efficiatur: sine dubio nepos filij loco succedit. Recte quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubio legendum est, non, Paterfamilias, sed, pater. Cum enim supra ex ipsomet Vlpiano, sic definierit paterfamilias illos esse, qui suae potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim improprie loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiae non aliter scriptum dicas. Erroris causam praebuisse suspicor, antiquum scribendi morem: paterfamilias illud enim F. sequens a quo incipit verbum, fuerit, sic acceptum est, quasi ad praecedens verbum, pertineret, inde & alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quaerunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus, hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex forma iuris municipalis, an & hic succedat nepos, an vero ille suum locum teneat, & per illum fiscus: vt scilicet institui fiscus debeat, vel exhaeredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, haereditatem pro illo sic damnato fiscus capiat. Et concludunt omnes, eos qui ex forma iuris municipalis capitali crimine absentes damnantur, hoc est (vt vulgo vocant) banniuntur, non amittere ea quae sunt iuris communis, hoc est Romani, sed ea duntaxat quae sunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quod si quis speciali iussu principis absens, capitali sententia damnatus fuerit (id quod poni dicunt in banno imperiali) hunc ea quoque, quae iuris communis sunt amittere. Quasi sententia capitalis contra absentem lata, non alio quam hoc casu principis autoritate fulciatur. Bartolus hic & in l. amissione. §. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cum supra in l. omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quae aduersus ius publicum quid disponunt , quam si speciali principis decreto comprobata sint: consequens videtur, vt qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur: ac propterea etiam quae iuris communis sunt ea amittant. Respondeo, quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in vniuerso Romano orbe esse voluit: ideo non mirum si ea quae publici iuris sunt, hic talis non amittit, sed quae illius priuati municipij duntaxat. Nam capitali sententiae damnatus, ciuitatem amittere debet non aliam, atque illam, cuius ex iure damnatus est. L. XI. Modestinvs Lib. I. Pandectarvm. INviti filii natvrales, vel emancipa ti non rediguntur in patriam potestatem. Naturales accipe ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore genitos, quicquid Accursius controuertat, qui verbi illius, rediguntur, significationem, non satis perspectam habuit. Naturalium sane triplex appellatio: nam interdum iusti filij quíque in potestate nostra sunt, naturales dicuntur, ad differentiam adoptiuorum. l. nepotes. in fine. supra eodem titulo, de quibus hoc loco non agitur: frequentius vero naturales dicuntur, ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore geniti, qui nec in potestate nostra sunt, sed sui iuris habentur: vt hoc, & aliis saepe locis. l. ex facto. §. ex facto. infra ad Trebellia. Hi rursus in multos species distinguuntur, variísque appellationibus recensentur, quas diligentissime exequitur Alciatus libro quarto παρέργων. cap. v. Tertio modo naturales dicuntur, qui nati illico in potestate nostra sunt, non vt patrum, sed vt dominorum, veluti qui nobis ex ancillis nostris suscipiuntur. Nam hi & serui & naturales filij nostri sunt. l. naturalis. de praescrip. verb. l. fina. C. communia. de manumis. l. de ancilla. C. de liber. cau. l. denique. de pignor. l. omnes. §. Lucius. quae in fraud. cred. Quamobrem Martialis de equite Rom. qui ancillis suis commisceretur, domum repetere eum equitibus vernis dixit. Hodie hi liberantur a seruitute, simul ac pater actis publicis interuenientibus filios eos suos esse professus fuerit, aut filiorum nomine appellauerit. Non tamen hoc eis sufficit, vt & iustorum filiorum iura consequantur. l. vnica. §. similíque modo. C. de latin. liber. toll. Inst. de adopt. §. fina. Sed etsi pater moriens nemini hos legauerit, vel tradi iusserit, cum eorum matre, si & ipsa viuat, liberi efficiuntur. d. l. fin. C. comm. de manum. Quod ait, Inuitos non redigi in potestatem: quaeri potest, si consentiant, quomodo redigantur. Ego per arrogationem id fieri intelligo. l. qui liberatus. infra tit. i. quam rem plenius infra explicaturus sum. l. fin. seq. tit. # 7 DE ADOPTIONI. ET EMANCIPAT. ET aliis modis qvibvs pat. pote. solvitvr. tit. vii. ADOPTIONVM antiquitus frequens vsus, dum earum iura religiose habita sunt, & incorrupta mansere. Adoptabant ferme hi, quibus vel natura filios non dedisset, vel datos, fors ademisset, vt familiarum nomina & sacra priuata, quae pontificum legibus perpetua esse iubebantur, naturalibus deficientibus, per adoptiuos conseruarentur. Id & ad memoriam sibi in posterum gloriosum, & ad praesentis status solatium ac decus conducibile existimabant: orbitatis miseriis, ac insidiarum occasionibus sublatis, quae aduersus orbos non raro intenderentur. Denique Rom. Imperium a C. Caesare in Augustum, ab Augusto in Tiberium a Tiberio in Caligulam Germanici filium (quem & ipsum olim Imperatorem destinatum, iussu Augusti Tiberius adoptauerat. Instit. eod. tit. in princ.) a Claudio mox in Neronem adoptionis iure, translatis opibus, & continuata potentia descendit. Nec liberis adoptiuis patres deserere, aut ad naturales mox redire liberum erat. Retinebantur quippe etiam inuiti coerceban túrque iure patriae potestatis. l. non potest. infra eodem titulo. Sed nec filij ipsi ab adoptiuis patribus expelli, aut inuiti emancipari poterat, nisi ex causa, quod & Bartolus credidit, in l. quidam cum filium. de verborum obligationibus. & Viglius probat. Institut. de exhaered. liber. in rubrica. Nec Graeco more abdicari eos licebat, ne iterum alterentur, aut etiam vt ex toto a paterna familia abalienarentur, cum abdicationum mos Romanis legibus improbatus fuerit, lege abdicatio. C. de patria potestate. Alciatus libro secundo dispunct. capi. vigesimooctauo. Viglius loco supradicto. Enimuero sequutis temporibus, vt bene constituta omnia paulatim fere ad vitium labuntur. Adoptionum incommoda quaedam existere coepere, dum vel ab adoptiuis patribus parum constanti animo habiti filij exhaeredarentur: quod facere semper licuit, etiam aduersus filios naturales, querelae inofficiosi testamenti periculo imminente. Instit. de inofficio. testamen. in princip. d. l. quidam cum filium. vel comminutis patrimoniis atque attritis operibus (quod luxu temporum non raro eueniebat) frustra haeredes scribebantur. Quamobrem tam naturalium, quam adoptiuorum parentum haereditatibus exclusi illusique saepenumero reperiebantur. Hac de causa Iustinianus Imperator, credo etiam ex eo quod Christiana religione introducta, veterum familiarum inania sacra interierant: & propagandi nominis ratio inanem quandam gloriam, pietati nostrae non admodum probatam continere videbatur, edita constitutione. l. penultima. C. de adopt. Quod primum ac praecipuum in adoptionibus fuerat, vt adoptiui in familiam transirent, id sustulit, aliáque induxit, quibus omnia fere adoptionum iura perturbata sunt. Eam tamen adoptionis speciem, quae arrogatio dicitur, in suo statu ac iure reliquit. Idcirco adoptio hodie perraro fit: arrogatio saepius. Nam si naturalem patrem habeat, quem adoptare cupimus, eum ante omnia emancipari curamus, vel certe speciali principis indulgentia, vt in potestatem nostram transeat, impetrari solet. Nec fere aliter hodie ad adoptandum procedere solemus eos, qui in alterius potestate sunt. Quamobrem nouae huius constitutionis abrogatione, non multum iacturae fieret, nec nullo negotio princeps subleuaretur, specialibus rescriptis id tribuendi, quod veteribus legibus ex aequo omnibus concedebatur. Caeterum cum sit adoptio post naturam alter modus, quo iusti filij nobis effici possunt. Ideo cum sub praecedenti titulo dictum sit, quomodo natura iusti filij nobis fiant, bona ratione subtexitur tractatus adoptionum. Quotuplex adoptio sit, quomodo, & apud quos fiat factáque dissoluatur: quae illius vis & affectus sit, quos & a quibus adoptari liceat: omnia secundum veteris iuris autoritatem declarantur, atque explicantur. Sunt huius Rubricae duae partes: vna, de adoptionibus. altera, de emancipationibus. Quae duae res ideo coniunctim tractantur, quod maxime inter se adgnatae atque affines sunt. Nam hoc iure tum maxime soluitur potestas patris naturalis, cum filius alteri in adoptionem datur. Sane quod subiungitur: Et de aliis modis, quibus patria potestas soluitur. Id non vltra exequitur Imperator, quam vt morte solui commemoret , vel patris, vel liberorum . l. si quis. l. seq. infra eo. ti. ciuitatis quoque amissionem recenset. l. si paterfa. eo. Sed id quoque obiter, & velut aliud agens, quia scilicet de his modis, quibus patria potestas soluitur, ple nius disseruerat, Institutionibus. Adoptionum iura, Pontificum & Augurum libris conscripta fuisse apparet, ex oratione Ciceronis ad Pontifices, pro domo sua. Certe non duodecim tabularum lex, non edictum praetoris vllum de adoptionibus relatum extat, sed moribus ciuitatis paulatim hoc ius introductuctum est, deinde scripto etiam comprehensum. Instit. de acquis. quae fit per arrog. in princ. vbi dixi contra glo. & ibi etiam Theoph. notat. Posterioribus temporibus Senatusconsulta quaedam de his facta commemorantur Cornelio Tacito, Suetonio, & principum constitutionibus. l. penult. C. eod. tit. Inst. de acquis. per arrog. in princ. iusiurandum quod in arrogando iuraretur, a quinto Mutio pontifice maximo compositum fuisse, & Massurium Sabinum, qui Tiberij temporibus fuit, de adoptionibus quaedam scripsisse, & comitia arrogationibus faciendis arbitris pontificibus haberi solita esse, Aul. Gellius scribit, libro v. capi. xix. Ad Massurij libros commentationes postea scripsere Vlpianus & Paulus. Ideo frequentia ex vtriusque horum libris, qui ad Sabinum inscripti erant, capita sub hoc titulo referuntur. L. II. gaivs Lib. I. Instit. GEneralis &c. qvae species adoptionis dicitvr arrogatio: quia & is qui adoptat, rogatur, id est, interrogatur an velit eum quem adoptaturus sit, iustum sibi filium esse, & is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. Atqui arrogationem dictam esse, Aul. Gellius scribit, quia transitus hic in alienam familiam per populi rogationem fieret, lib. v. noct. att. cap. xix. "Quin etiam eius rogationis verba refert haec, Velitis iubeatis, vti l. Valerius. l. Titio, tam iure legéque filius sibi siet, quam si ex eo patre matréque fami. eius natus esset, vtique ei necis vitae que potestas siet, vt pariendo filio est. hoc ita, vt dixi, ita vos quirites rogo. Propterea impulsos quosdam, deceptum hoc loco Caium nostrum existimasse, Alciatus scribit, libro nono παρέργων, capi. quinto." Existimat ipse ethymologiam a Caio excogitatam, quae tempori suo magis conueniret: quia vetus mos rogationum iam inde a Tiberij temporibus exoleuerat. Ego vt rogationum morem abolitum fuisse non negauerim, quod etiam supra ostendi, in l. non ambigitur. de legib. & in l. j. de const. princ. ita rogari eos quoque solitos fuisse, qui adoptarentur, affirmare possum, ex his Ciceronis verbis, in oratione ad Pontif. pro domo sua, contra Clodium. "Sed cum hoc ius a maioribus proditum sit, vt nemo ciuis Romanus, aut libertatem, aut ciuitatem possit amittere: nisi ipse autor factus sit, quod tuipse potuisti in hac causa discere (credo enim quanquam in illa adoptione legitime factum est, nihil tamen te esse interrogatum, autor ne esses, vt in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, vt in filio) quaero si aut negasses, aut tacuisses, si tamen id triginta curiae iussissent, num id ratum esset? certe non, quia ius &c." Ex his verbis adducor, vt a duplici mutuáque rogatione, tam populi, quam eorum qui inter se adoptarent, arrogationem dictam existimem, quod maiorem rationem habet, nec Grammatico magis in hoc quam Iurisconsulto credendum esse. Nam & eorum quaearrogatorem arrogato, si pupillus sit, vicissim promittere oportet, ipsius pene stipulationis formula, paulo post refertur. l. non enim. infra eodem. Illvd vtriusque adoptionis commune est, quod ij qui generare non possunt, quales, sunt spadones, adoptare possunt, castrati autem non possunt. Recte animaduertit Aug. lib. iiii. emen. c. v. quatuor haec postrema verba, Castrati autem non possunt, non reperiri, nec in Florentinis Pand. nec in lib. Insti. Caij primo, vnde hoc caput descriptum est. Vera tamen horum verborum sententia, quae etiam in institutionibus Imperatoris ascripta sunt. §. sed & illud. Inst. eo. tit. assentiorque in omnibus Augustino, Theophili interpretationem probanti. d. §. sed & illud. Hoc videlicet iccirco constitutum esse, quod spadones quidem aliqua in spe generandi esse possunt, si forte naturale impedimentum remoueatur, quo interim coire prohibentur, at castrati nullam omnino spem habere possunt. Castratos autem proprie eos dici, quibus genitalia obscissa sunt. Thillibias, quibus a matribus, aut a nutricibus, vel quo alio casu attrita sint. Spadones vero qui ob morbum aut corporis frigiditatem generare non possunt. At Eunuchorum appellationem de his omnibus generalem esse ego quoque consentio, quamuis & spadonum appellatione, ex sententia loquentis, interdum etiam hi omnes contineantur. l. si serua. in fine, de iure dot. l. spadonum. de verb. signifi. Qua in re longissime omnium errasse Alciatum apparet, in d. l. spadonum. Nobis autorem indicasse, sat est. Illud hoc loco adscribi non intempestiuum: fuisse antiquitus etiam tertium adoptandi modum, ex testamento scilicet, vt ex Cicerone, Tranquillo, aliisque Latinis scriptoribus cognosci potest. Cicero de claris. orat. Liciniae filius Crassi testamento qui fuit adoptatus. Tranq. in Caes. Sed nouissimo testamento tres instituit haeredes sororum nepotes: C. Octauium ex dodrante, & L. Pinarium & Q. Pedium ex quadrante: reliquos in ima cera. C. Octauium etiam in familiam nomenque adoptauit. Obseruari etiam hodie hunc morem apparet, cum ea lege haeredes aliquos instituimus, vt nomen nostrum & gentilitia insignia gerant. Qua de re alio loco dicam. L. IIII. Modestinvs. Lib. II. Regvlarvm. MAgistratvm apvd qvem legis actio est, et emancipare filios suos & in adoptionem dare apud se posse, Neratij sententia est. Haec aliis quoque locis repetita sunt. l. ij. de offi. praet. l. ij. de off. praes. Caeterum adoptiones apud magistratus fieri, ideo receptum videtur, vt testatiores essent, magisque omnibus innotescerent, non autem quia causae cognitio a magistratu adhibenda esset, quod Bar. & Bal. hoc loco & plerique alij falso videntur existimasse. Satis quippe habebatur, si inter se consentirent hi, inter quos adoptio contraheretur, quique adoptandos darent. Sic arrogationem quoque quae ex indulgentia principali fit, apud Praesidem, vel Praetorem intimari oportere traditum est. l. ij. C. eod. titu. eadem ratione professiones quoque eorum qui nascerentur , apud Praefectos aerarij Saturni fieri constituit diuus Marcus. l. cum de aetate. de prob. Donationes quoque non alia de causa actis publicis insinuari debent. l. donatio. & l. data. C. de don. Sed & manumissiones seruorum & emancipationes liberorum eodem intuitu apud magistratus facere iubemur. l. j. & l. fin. C. de emancip. liber. & de manumiss. vind. per totum titu. "Quare Paulus libro ii. Senten. recept. apud magistratus municipales, inquit, si habent legis actionem, emancipari & manumitti potest." Pertinebat ea res ad excludendas fraudes, praesertim eas, quae falsa interdum opinatione atque errore circa statum & conditionem alicuius committi possent. Quia vero tam adoptio, quam manumissio & emancipatio etiam specie quadam imperij explicabuntur (quod vel illud indicat, cum imperio magistratus adoptionem fieri traditur. l. ij. supra eod. arg. l. manumissio per lectores. ff. de manumiss. vind.) Imperium autem non nisi iis competebat, qui maiores magistratus essent. Ideo illud quoque additum est, non posse adoptionem apud alium, quam apud quem plena legis actio est, celebrari. l. nostra. & l. j. C. eo. tit. Nam legis actionem apud eum esse dici, qui iurisdictioni praesit, & maiorem aliquem magistratum gerat, copiose hoc loco Budaeus ostendit. Addit Alcia. lib. iii. παρέργων c. ii. hunc illum esse, qui & merum & mistum imperium habere dicitur, quales sunt Romae Praetores, in prouinciis proconsules, & earum praesides, quod & verum apparet, excepto quod merum imperium Praetoribus Romae non omnibus competebat, nec illi quidem qui vrbanam peregrinámue iurisdictionem sortitus esset: sed his duntaxat, quibus iudiciorum publicorum capitales quaestiones legesque exercendae obtigissent, vt supra ostendimus, in l. ij. §. deinde. de orig. iur. Verum & si alij merum imperium non habebant, non ideo tamen minus apud eos legis actio erat. Cicero de lege repetundarum in Verrem. "Quis igitur est, inquit, qui neget, oportere eorum arbitratu lege agi, quorum causa sit lex constituta? Vlpianus de offi. praet. l. Barbarius. de praetore loquens. Quid dicemus? an quae dixit, quae decreuit, nullius fore momenti, an fore propter vtilitatem eorum, qui apud eum egerunt, vel lege, vel quo alio iure?" ex his quoque exemplis clare apparet, quid sit lege agere. clarius autem id ostendit Ascon. Poedanus in tertia Verrina, quum verba illa Ciceronis, lege ageret in haereditatem, ita interpretatur. experiretur iure, quemadmodum probaret se haeredem scriptum esse, & possessionem a Praetore peteret. Fuit igitur haec dubitandi ratio in his responsis, quod nemo videretur in se se atque in sua causa suo ipsius imperio vti posse. l. ille a quo. §. tempestiuum. ad Trebel. l. pen. de arb. nec actorum fides in sua causa cuiquam temere committenda. Sed vtilitatis causa receptum est, quod hic dicitur, quoniam & species illa imperij, in talibus negotiis adhiberi soliti, paulatim obsoleuerat. arg. d. l. manumissio. & d. l. pen. & fi. C. de emancip. liber. & quod potissimam vtilitatem ac rationem horum continebat, vt scilicet quod gestum esset, omnibus innotesceret: id non minus apud acta ipsiusmet Praetoris, aut consulis, quam alterius cuiuslibet praestari posse visum est, nec de fide dubitandum esse, cum per tabularios & scribas publicos acta apud tales magistratus conficiantur. Quare verum id quoque arbitror, quod hoc loco Baldus adnotauit, posse hodie comitem Palatinum & suos ipsius filios apud se legitimos facere, dumtamen caetera rite expediantur: hoc est, instrumenta, vt moris est, per notarium conscribantur. nam dubitari posse arbitror, an talis actus sine publica scriptura gestus valeat. Amplius & illud probauerim, Praetorem, aut Consulem filios alienos apud seipsum sibi adoptare posse. nam Augustum id fecisse Suetonius significat, cum Caium & Lucium domi adoptasse, per assem & libram emptos a patre, Agrippa scribit. Domi enim intelligendum apud se, cum scilicet supremam potestatem obtineret. nam pri uatus id facere non potuisset. Quae Accur. hoc loco scribit, leuiora sunt, quam vt a quoquam confutari necesse sit. Nos ad institutum pergamus. L. VII. Celsvs. Lib. XXXVIII. Digestorvm. CVm adoptio fit, non est necessaria in eam rem autoritas eorum, inter quos iura adoptionis consequuntur. Certi iuris est adoptatum a me, fieri adgnatum non solum liberis, quos in potestate habeo, sed & fratribus & patruis meis caeterisque qui modo ab eodem auo, vel proauo descenderunt. Insti. de legit. agnat. success. §. per adoptionem. vbi Theophil. l. ij. §. haereditas, de suis & legit. cum hoc ita sit, aequum videbatur, vt hi saltem adhiberentur, qui potestati meae subiecti non sunt, ne ignorantibus, vel inuitis in facultate mea esset, haeredem eis quandoque futurum parare. Sed quia nominis & sacrorum cuiusque familiae conseruandorum ratio sic poscebat (nam adoptio, vt diximus, his duabus de causis maxime in vsu esse coepit.) Idcirco omissa horum autoritas, ne si recusarent, in potestate eorum aliquando foret, extingui familiaria sacra, & gentis nomen. quod ne accideret legib. xii. tabu. prospectum fuisse significat Cicero de legib. his verbis: Sacra priuata perpetua manento. praesertim cum testamento sibi prospicere illi possint, si haereditatem suam ad adoptiuum meum peruenire nolint. Si tamen euidens fraus ostenderetur, vt puta, si quis agenti alicui agnato meo, dato pretio, ea spe adoptandum se dederit, vt legitimam haereditatem meam quandoque nanciscatur: sine dubio non profuturam huic adoptionem, sed illo excluso aliis proximioribus locum fore existimo. Quinetiam speciali s. c. Neronis temporibus facto apposite id cautum fuit, ne simulata adoptio, in vlla parte muneris publici iuuaret, néve vsurpandis quidem haereditatibus prodesset, autor Cor. Tacitus lib. ann. xv. Hodie generali iuris constitutione talis adoptio eleuabitur, qua plus valere quod agitur, quam quod agi simulatur, declaratum est. C. plus val. quod agit. per totum titu. L. VIII. Modestinvs. Lib. II. Regvlarvm. QVod ne cvratoris avtoritas intercede ret, in arrogatione ante tenuerat, sub Diuo Claudio recte mutatum est. Oportet & tutoris autoritatem interuenire, si impubes sit qui arrogatur, vt noua Iustiniani constitutione declaratum est. l. fin. C. de auto. praest . cuius rei rationem illam assignat, quod iniquum esse videatur, tutelam solui, non admonito tutore, cuius ea res interesse potest. Eadem ergo ratio, vt & curatoris autoritas requiratur, efficit. Enimuero si tutor, aut curator arrogationi consentire nolint, nihilominus tamen eam perfici posse existimo, si pupillo, vel adulto expedire constet, & caetera conueniant. Apparet enim non ideo horum autoritatem requiri, quod eorum potestas ad subiiciendum alteri pupillum valeat, sed priuato dumtaxat ipsorum intuitu Gell. libro quinto cap. xix. "Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est, arrogari potest: quoniam & cum foe minis nulla comitiorum communio est, & tutoribus in pupillos tantam esse" autoritatem potestatémque fas non est, vt caput liberum, fidei suae commissum, alienae dictioni subiiciant. Ex his apparet impuberum & adultorum arrogationem, a principis voluntate & gratia totam dependere, non a tutorum, aut curatorum autoritate. Nam quod ad foeminas attinet, arrogari eas quoque posse ex rescripto ac speciali principis indulgentia, aduersus veterem atque obsoletam comitiorum rationem , postea receptum est. l. nam & foeminae. infra eod. l. in adoptionem. ii. C. eod. tit. L. IX. Vlpianvs. Lib. I. Ad Sabinvm. ETiam caecvs adoptare, vel adoptari potest. Sed an mutus & surdus possint, quaeritur. Ego iure antiquo non potuisse existimo: nam multa faciendis adoptionibus solennia interuenire necesse erat, inter quae etiam stipulationes fuisse, credibile est. Hodie cum Iustiniani constitutione solennia omnia adoptionum sublata sint. l. fin. C. eod. titu. & satis sit, patrem naturalem apud acta profiteri, velle se dare filium suum in adoptionem, praesente ipso filio & illo qui cum adoptaturus est, videtur adoptio quodammodo esse coepisse vnus ex his contractibus, qui consensu perficiuntur. Hos contractus cum & mutus & surdus quoquomodo intelligentes inire possint. l. seruo inuito. §. pen. ad Trebell. Bart. in l. j. §. j. & §. siquis ita, de verbo. obliga. consequens est, vt & adoptare & adoptari, & in adoptionem dari possint, idque etiam Callistrati responso manifeste apparet. l. si pater naturalis. vbi Barto. infra eod. Qua ratione etiam arrogare & arrogari posse eosdem crediderim. Quamuis enim arrogationem ab interrogationibus, quas inter se faciunt, dictam esse, traditum sit, in l. ij. supra eo. non propterea tamen huiusmodi interrogationes hodie necessarias esse existimamus. glo. in d. l. ij. arg. l. ij. C. eod. tit. L. X. Pavlvs. Lib. II Ad Sabinvm. SI qvis nepotem. &c. cum l. sequen. Videntur haec duo responsa per arg. a contrario sensu manifeste praesupponere, si filius adoptioni non consenserit, adgnasci nepotem auo suum hae redem, quasi ex alio quolibet filio adoptatum. Cuius rei quam magnus effectus sit, nemo non videt. Nam & institui, vel exhaeredari hunc quoque oportebit, & ab intestato succedet pariter cum filio. Inst. de success. ab inte. §. cum filius. & de exhaer. lib. §. si filius. ego etiam Vlpiani responso. l. iiij. §. j. de bo. poss. contratab. hoc ipsum probari puto, si recte modo Vlpiani sententia intelligatur. Nam Accur. peruertere eam conatus est, Bar. aliquatenus restituit. in d. §. j. vbi dixi. Pertinent huc & quae inferius dicemus, in interpretatione responsi Proculiani. l. si is qui nepotem. eod. titu. L. XIII. Papinia. Lib. XXXVI. Qvaestionvm. IN omni, &c. Eadem ratione desinit quoque eius ciuitatis ciuis esse, cuius per adoptionem ciuis esse coeperat. l. sed etsi. infra ad muni. & de incol. L. XV. Vlpia. Lib. XXVI. Ad Sabinvm. SI pater fa. &c. §. In arrogationibvs cognitio vertitur, num forte minor sexaginta annis sit is qui arrogat, &c. Cum is adoptatur, qui in patris naturalis potestate est, nulla causae cognitione opus esse visum est. Sed sufficere voluntatem patris, qui consentientem filium in alterius potestatem tradit, adeo quidem vt nec necesse sit, autorem in eam rem fieri magistratum, apud quem adoptatur. Sed satis est, coram eo fieri, cum solenni testatione apud acta. l. fina. C. eodem tit. omnia tamen sedente ipso pro tribunali fieri oportere Angel. interpretatur. l. si consul. §. eo. sed in arrogationibus secus est, vt hic vides. Et quidem circa eas triplex inspectio. Nam si maior xxv. annis sit, qui arrogatur, quoniam satis ipse sibi consulere, & prouidere potest, nihil aliud inspicere, vel inspici mandare solet Princeps, nisi ea quae publicam & veluti censoriam curam atque animaduersionem postulant. Talia enim sunt, quae hoc loco referuntur. Quod si pupillo maior sit qui arrogatur, minor tamen xxv. annis, hoc amplius in eo consideratur, num tutelae forte aut curae administratae suspicio subsit, vt ex sequentibus docemur. in l. nec ei. Ego idem existimo, & si alia qualibet ex causa, vel negotiatione arrogator implicatus sit adulti rationibus: quamobrem videri possit hoc veluti suffugium aeris alieni captare. In pupillis autem praeter haec omnia, illa quoque inspiciuntur, quae paulo post commemorat. d. l. nec ei. §. iis duntaxat. Quamquam autem credi possit, in prima illa specie, cum maior scilicet xxv. annis arrogatur, per libellum (hoc est supplicationem Principi oblatam & ab eo subscriptam) rem expediri posse, si Princeps forte fidem iis habuerit, quae precibus comprehensa sunt, obreptionis scilicet periculo ac poena imminente, si aliter rem se habere quandoque appareat. Posterioribus tamen duobus casibus, hoc est, si impubes, vel si adultus sit qui arrogatur, consultius factum iri existimo, vt cognitio mandetur, & decretum causa cognita solenniter interponatur. Nam Principi hodie cognitionibus operam dare mos non est, vt antiquitus fuit. Ideo rem totam mandare necesse est. Sed nec libertvm alienvm, &c. Subaudiendum est, patrono non consentiente, quod ego praeter Accursij & caeterorum opinionem dicendum arbitror, etiam aliis locis vbicunque hoc pronunciatum legimus. l. sed etsi. §. patronum. infra de in ius voc. l. j. §. ij. si quis a par. fuer. man. Cur enim caeteris conuenientibus, non & huic Princeps annuat, cum volenti patrono nulla fiat iniuria, & libertinorum adoptiones etiam ingenuis permissas ex eo intelligere possimus, quod libertos nostros adoptare indistincte permittimus. Illud praeterea crediderim, siue meum , siue alienum libertum arrogare velim, facile me a Principe illud quoque impetraturum , vt & natalibus restituatur, cum assentiente patrono non insolitum sit hanc ipsam natalium restitutionem indulgeri. l. j. & toto tit. de natal. rest. Quod si natalium restitutio specialiter impetrata non sit, quamuis ingenuus sit qui arrogat, libertinum tamen manere arrogatum constat. l. fi. supra tit. ij. praeterquam quod attinet ad familiam illius qui arrogauit. l. sciendum . de ri. nu. Ego etiam respectu eius qui arrogari eum consensit , ingenuum habendum arbitror. Plane vno casu ex sententia Vlp. in l. fi. infra eo. tit. videtur alienum libertum , nec expectato patroni consensu arrogari permitti, filium videlicet in seruitute nostra nobis genitum & a domino postea manumissum, quod Principis beneficio fieri plerique interpretantur . Ego ne tum quidem iuris patronatus damnum patrono irrogari puto, nisi tacite vel expresse consentiat. Secundum hanc sententiam si alienus libertus arrogatus, postea emancipatus fuerit, an sub ius patroni iterum redigatur, dubitari potest: qua in re distinguendum puto, vt siqui dem natalium quoque restitutio ei concessa fuerit, non redigatur, si concessa non sit, redigatur. hoc enim casu, magis interquiescere ius patronatus arrogationis vinculo atque autoramento impeditum, quam extigui, aut tolli apparet. Igitur sublato impedimento, rursum excitari dicendum est. Non idem, si arrogatoris morte, vel ciuili, vel naturali exierit de potestate, quippe tunc consummata magis arrogatio, quam finita esse dici debet, cum in sacris & nomine adoptiuae familiae remaneat. Merito sub ius patronatus non redigetur. Nec mouet me in superiore, quod filius a patre in adoptionem datus, deinde emancipatus, remanet sui iuris, nec in patris naturalis recidit potestatem. Idcirco enim illud euenit, quia dato filio in adoptionem, patria potestas ex toto soluitur. At libertus conditionem suam, nihilosecius retinet, eliso magis quam sublato iure patronatus. Amplius sciendum est, in hanc sententiam Massurium. "Sabinum apud Gellium lib. v. cap. xix. scripsisse, libertinos quidem ab ingenuis iure adoptari posse, sed id neque permitti neque permittendum esse, vt homines libertinae conditionis in iura ingenuorum inuadant, alioquin si iuris, inquit, ista antiquitas seruetur, etiam seruus a domino per praetorem dari in adoptionem potest, idque plerosque veteris iuris autores scripsisse." Haec ille. Sed Iustinianus poscente temporum ratione, inter libertinos & ingenuos non multum differentiae reliquit, vtpote qui etiam ius aureorum annulorum libertinis omnibus in vniuersum concessit. auth. ne liber. de caet. in fine. sed & veterum sententiam de seruo adoptando comprobasse videtur Institut. eodem titu. §. fina. addito tamen temperamento, vt per adoptionem ante omnia liberi fieri intelligantur. Scribit enim apud Catonem bene relatum esse, seruos si a dominis adoptati sint, hoc ipso liberari posse, ego enim sic accipiendum putaui, vt nihilominus adoptio perficiatur. Quid enim impedire debet, praesertim manente eadem voluntate? Idem credidi etsi aliis in adoptionem dentur. Sed magnopere Aldobrandinus dissentit, in d. §. fi. Ideo amplius quaerendum censeo. Postremo hoc loco admonendi sumus, permitti interdum, & fratrem suum alicui arrogare, vt Papiniani responsum ostendit. l. si filius. in princ. de bon. liber. L. XXII. Vlpia. Lib. XXVI. Ad Sabinvm. SI arrogator &c. Quaerit Accursius, quarta ex arrogatoris bonis ei qui impubes arrogatus est, ex constitutione diui Pii debita, cuius in iure frequens mentio est. l. nostra. Insti. eodem titu. §. cum autem, infra de inoffi. test. l. Papinianus. §. si quis impubes & de collat. bon. l. j. §. si impuberem, an intelligi debeat, vniuersi patrimonij, an portionis illius duntaxat, quam arrogatus abintestato habiturus esset? Est hoc magis probat, cum huius ipsius portionis quarta sufficiat ad naturalem filium ab inofficiosi querela excludendum. d. l. Pap. §. quoniam autem quarta. l. cum parentibus . C. de inoff. te. cum enim adoptio naturam imitetur, nihil amplius huic arrogato, quam cuilibet ex naturalibus liberis indulgendum videri. Nam & vt nihil amplius arrogato, quam naturali tributum dicamus, existimat Bar. ex Cy. sententia, non minus naturali filio, quam arrogato competere ius reuocandi, si quid in fraudem legitimae portionis, iure naturae debitae, a patre alienatum sit. l. fi. infra, si quid in frau. pat. Cyn. in l. j. C. si in frau. patr. quae sententia non omnino sine dubio est. arg. l. non vsqueadeo. si a par. quis fue. man. Addit Bald. rationem superioris pronunciati, ne si aliter dicamus, & plures quis arrogauerit, quod ex causa aliquando permitti putat: arg. l. si pater. in fin. hoc titu. explicari res non possit, dum impossibile erit, bonorum omnium solidam partem singulis concedi. Sed ego hanc sententiam veram non arbitror, cum semper ita scriptum animaduerterim, arrogato quartam bonorum arrogatoris, ex constitutione deberi. ll. supra citatis. Nec turbat me ratio Baldi, cum siue vno contextu plures arrogati proponentur, non inepte vnam omnibus quartam suffecturam possis diceret, siue plures successiue arrogati sint: & hoc casu praecipuam illius causam fore, qui primus arrogatus fuerit, caeteri deinceps suo ordine ex diminuto patrimonio partes ferant, posterior quique exiguiores quasi aere alieno gradatim detracta & haereditariis creditoribus persoluto. Nam quarta haec portio tanquam aes alienum considerari solet. dicto §. si quis impubes. Sed & verius illud existimauerim, non permittendum esse cuiquam, vt plures arroget. argu. l. nec ei. §. praeterea, supra eodem: quod si accipimus, iam sententia Baldi tota corruit. Nam quod legimus in l. si pater. §. fin. supra eodem. non permitti plures arrogari, nisi ex iusta causa: & iustam causam interpretatur Accursius, si fuerit quis multum diues: ego tali casu necessariam esse autoritatem Principis existimo, etiam specialiter in hoc, vt de portione qua de agimus nominatim constituat. Aliquin sic ineundam esse rationem, vt supra dixi. Nec inuidia illa onerari arrogatus debet, quod hoc modo plus quandoque consequuturus sit, quam filius naturalis: respondeo enim quia satis erga illos natura propensi sumus, merito arbitrio patris aliquid relinquendum fuisse. At erga arrogatos, quia natura non adstringit, legibus prouidendum fuit. Placuit haec sententia & Guidoni de Sul. quem non sat firmis rationibus confutat Albericus, in hac l. Illud tenendum, portionem hanc, non omni quicunque arrogatus sit deberi, verum ei duntaxat, qui cum arrogaretur, impubes fuit: sed nec bonorum quarta pars computatur eorum, quae quis cum arrogaret habuit, verum eorum, quae mortis eius tempore fuerunt. Quod si aliquid viuens in fraudem alienauerit, ad eandem rationem id reuocari debet. d. l. fin. si quid in frau. patron. L. XXIIII. Vlpia. Lib. I. Opinionvm. POst mortem, &c. §. Neqve adoptare, neqve arrogare quis absens, nec per alium huiusmodi solennitatem peragere potest. Et alibi, nec mulierem, nec alium quemquam per procuratorem vindicta manumittere seruos suos posse. l. nec mulierem. C. de manumissis vindicta. Sed nec absens emancipare, vel emancipari potest, nisi a Principe subuentum sit. l. pen. C. de emancip. lib. similiter traditum est mulierem absentem nubere non posse, quia necesse sit deduci eam in domum viri, vt absenti nupsisse intelligatur, quae deductio per procuratorem explicari nequit. l. mulierem. de ritu nupt. quamuis Canonistae aliter censuerint. Host. tit. de spons. §. qualiter contrahantur. In summa, horum omnium praecipua illa ratio traditur, quod procuratorum vsus ad ea duntaxat pertinet, at in iis valet, quae in administratione patrimonij consistunt. glo. in d. l. nec mulierem. Qua ratione responsum est, non posse curatorem furiosi seruum manumittere: quia manumissio non est in administratione facultatum furiosi, quae solae curatori commissae sunt. Quare debere eum alteri seruum tradere, a quo postea manumittatur: si libertatem forte debeat furiosus, puta, ex fideicommissi causa. l. seruus furiosi. de manumis. nam si non debeat, nihil est quod manumitrere studeat. His consequenter dubitatum est, an comes Palatinus spurium per procuratorem id fieri petentem legitimare possit. Videtur autem distinguendum, an porrectis ab aliquo precibus non vt a procuratore sed vt a nuncio, absentem spurium consulto legitimauerit, & hoc casu recte factum dicamus: valiturámque legitimationem, tanquam nudo comitis ministerio, ex autoritate Principis perfectam. Nam Principem etiam absentes legitimare posse dubium non est, vt & natalibus vel famae aut ciuitati restituere. & in priuilegiis Comitum Palatinorum esse solet, vt etiam absentes legitimare possint. An vero quasi praesentia spurij necessaria esset, officium & solennia verba in personam procuratoris direxerit, & tunc non valituram legitimationem, nec procuratorem ad eam rem idoneum habendum fore, dicamus, quamuis nuncius idoneus haberetur, stante huiusmodi priuilegio. Nam praeter id quod gesta per nuncium, intelliguntur gesta ab ipsomet domino non ab nuncio, sed per organum nuncij, subtilem illam differentiam vsquequaque agnosci oportet, quod procuratorum vsus proprie in administratione rerum patrimonialium versatur, vt etiam ipsius verbi significatio indicat. Et Martialis epigrammate quodam mire exprimit, cum ait, Procuratorem vultu qui praeferat ipso. & paulo post, Res non vxoris, res agit iste tuas. Plautus quoque, Condus promus procurator peni. At nuncij etiam aliis rebus adhibentur, quae in bonis nostris non sunt, nec ad bona pertinent, non tamen omnibus. Nam si solennitas peragenda sit, per nuncium expediri non potest, vt hoc loco docemur. Hac ratione nec compaternitatem, quam vocant, per procuratorem, qui filium tuum meo nomine de sacro baptismi fonte leuauerit, contrahi posse, cum ea res ad patrimonij administrationem non pertineat, idque etiam Pontificios doctores probare, Bart. scribit, in l. Gallus. §. forsitan. in fin. de liber. & posthu. Ego nec per nuncium quidem contrahi posse arbitror, quia solennibus quibusdam opus est, & quidem ad sacrorum rationem pertinentibus, quae per alium peragi posse non videntur, tametsi contrarium obseruari sciam. Illud notandum est, adoptionum & emancipationum solennia, quae antiquitus obseruabantur, Iustiniani constitutionibus sublata esse. l. fin. C. eod titu. & l. fi. de emanc. liber. ea qualia essent, etiam nunc cognosci potest. ex Institutio. Caij lib. i. titu. quibus modis filij exeunt de pat. pot. Non tamen etsi solennia sublata sunt, ideo minus opus est praesentia partium. Nec cessante ratione hoc casu cessabit lex: secundum ea quae supra diximus, in lege non omnium. de legib. Nam praesentia quidem non solum hoc loco, sed ipsis etiam Iustiniani constitutionibus requiritur. L. XXXII. Papinia. Lib. XXXI. Qvaestionvm. NO nnvnqvam &c. Legendum est, & sequens caput coniunctim, cum vnicam sententiam haec duo efficiant. Enimuero cum supra eodem titu. l. nec ei. dixerit, non permittendum tutori, arrogare pupillum suum: mirum omnibus visum est, cur vitrico eidémque tutori, hoc loco dicat permitti. Accur. ex Ioannis sententia diuum Antoninum speciali beneficio, quod ad exemplum trahi non debeat, hoc indulsisse, Bartol. finita demum tutela hoc permitti, alij aliter, suo quisque modo censuerunt ac tradiderunt. Ego nouum non esse in his libris animaduerti, vt generali definitione praemissa, etiam longius progresso sermone, specialis casus interdum subijciatur, quo regula locus non sit. Admonuit hoc Tribonianus supra ex Celsi sententia. l. inciuile. de legibus. Cum inciuile esse dixit, nisi tota lege perspecta, vna aliqua eius particula proposita iudicare, vel respondere, non ignarus nec dissimulans, vt apparet, aliquid in his libris ita scriptum & collocatum fore, vt imprudentibus obrepere talis error possit. Neque enim legem appellauit Celsus minutum aliquod caput, aut sectionem, qualem hodie legem appellamus, non sat latine, sed integram & plenam de vniuersa aliqua re legem ac tractatum intellexit: vt lex Iulia, lex Cornelia, quae etiam de diuersis negotijs ac rebus interdum cauebant. Tutori autem idcirco priuignum suum arrogare permissum puto, quod restituendae tutelae periculum propiore cura & complexu matris rependi existimatum est. Nonnulla tamen suspitio fraudis fuit, ne mariti amore mulier in causa filij praeuaricaretur. Sed satis huic arrogato consuli visum, quod pubes factus vendicare se in pristinum statum potest, quod & alij cuilibet arrogato per in integrum restitutionis auxilium permittitur. l. iij. §. si quis minor. infra de in integrum resti. Sed huius qui a vitrico eodémque tutore arrogatus fuerit, meliorem causam vsquequaque praesumi, & facilius expediri arbitror. Caeterum an hodie quoque Vitricus tutor esse possit, si vel matrimonium tutelae superuenerit, vel post matrimonium tutela delata sit, copiose disputant hic Doctores. nos alio fortasse dicemus loco. pertinent enim haec ad interpretationem nouellarum constitutionum, quarum sensus haud omnino obscurus est. L. XXXV. Pavlvs Lib. I. Respons. PEr adoptionem dignitas non minvitvr, sed augetur, vnde Senator, etsi a plebeio adoptatus est, manet tamen Senator, similiter manet & Senatoris filius. Traditur hoc idem sub titu. de Senatoribus. Senatoris filius. secundo reponso. Scriptum est enim non amitti senatoriam dignitatem adoptione inferioris dignitatis. Omnes autem, qui hoc loco scripserunt, idem intelligere videntur & de arrogato, vt non minuatur eius dignitas, sed augeatur eodem modo. In quo quidem maior dubitatio videri poterat. Nam cum & capite diminuatur, & qui antea sui iuris fuerat, per arrogationem alieno iuri subiectus esse incipiat, quomodo augeri dignitatem eius dicemus, ac non potius si qua fuerat minui? Praesertim cum & naturalis agnationis ius, & paternorum libertorum obsequia, sine dubio intereant. Institu. de acquis. per arrog. §. j. Denique non alio intuitu P. Clodius, Senator cum esset & patritius, Fonteio homini plebeio se ad arrogandum dedit, quam vt Tribunus plebis per leges creari posset. Quod non nisi plebeij homines Tribuni plebis fieri possent. Patritij autem perpetuo prohiberi viderentur. Propterea quandoque dubitaui, an verum sit, quod Zasius hoc loco scribit, Patritium nihilosecius, atque ante fuerat remansisse Clodium. Nam differentiae nonnihil deprehendere videbar, vt arrogatus quidem plane amitteret dignitatem, adoptatus vero non item: quia scilicet hic de potestate in potestatem transfertur. Ille autem velut de libertate eripitur in seruitutem. Quia tamen adoptio per emancipationes & manumissiones antiquitus fiebat. l. fi. C. eodem titu. & seruilibus quibusdam modis filius a naturalis patris in adoptiui manum transferebatur, propter quod eum quoque capite minui constabat. l. liberos. ff. de cap. dimin. nouella lxxxi. in princ. Instit. de cap. dimin. §. minima. Idcirco de hoc maxime dubitatum existimabam. De arrogato non item. sed verius est ad vtrosque hoc caput pertinere, quod illa verba indicant. Senator & Senatoris filius. Nam senatorem intelligi vult eum, qui sui iuris est, & arrogatur. Senatoris filium, qui a patre in adoptionem datur. Nec verum est patritios Romae prohibitos fuisse Tribunos plebis fieri, sed vt plebeij crearentur simpliciter cautum fuisse. Quare illud tantum inquirebatur, an plebeius esset: non vt ne esset patritius. Pro solutione autem & conciliatione eorum quae aduersari videntur, sciendum est, nihil commune habere dignitatem, cum statu hominis. Institu. de cap. dimin. §. quibus autem. Ideo & si statum quis mutat, non continuo tamen consequens est, vt & dignitatem perdat, cum ex diuersis non recte inferatur. l. Papinianus exuli. de minor. Vel certe vtilitatis causa contra strictam iuris rationem hoc ius receptum est: vt in multis alijs iuris articulis videmus. l. ita vulneratus. §. penul. ad leg. Aquil. Nam haec sententia imprimis ad molliendas poenas pertinet: cum maioris dignitatis homines mitius puniantur. argu. l. pen. infra de poen. & ad libertinarum coniugia, ab amplissimis familijs remouenda proficit. Ne si aliter diceremus, legi Papiae de maritandis ordinibus, per adoptionem fraus quandoque fieret. arg. infra de ritu nup. l. lege Papia. Quare idem in omnibus dignitatum gradibus ac titulis dicendum erit, vt Bal. scribit hic. Nam & ciuem fieri eius ciuitatis, cuius pater adoptiuus est, & nihilominus suae quoque ciuitatis ciuem manere constat. l. ordine. in fine. l. seq. infra ad Municip. l. assumptio. eodem titu. L. XLI. Modesti. Lib. II. Regvlarvm. SI pater filivm. Videtur hoc responsum opposita ratione pugnare, cum responso Papiniani sub titu. de liber. & posthu. l. filio quem parte. nam in omni fere iure sic obseruari scribit, vt veri patris adoptiuus filius nunquam intelligatur, & propterea non translatum, sed redditum videri, qui antea emancipatus a patre suo, postea arrogatus est. Quare ergo non & hic nepos in patris iterum arrogati potestatem reuertitur? Soluit Albericus: quia nepoti interim ius quaesitum erat, ne recideret in potestatem patris, ideo ei inuito tale ius auferri non debuisse, quam rationem & nos probamus, idémque in omnibus similibus incidentibus dicendum arbitror: vt quae commoda per emancipationem alijs quaesita fuerint, reddito paternae potestati filio, nihilominus firma maneant. In ijs vero, quae ad filium ipsum attinent, perinde prorsus habeatur, ac si non translatus sed redditus esset, sempérque in eiusdem patris sui potestate mansisset. L. XLIII. Pomp. Lib. XX. Ad Qvintvm Mvcivm. ADoptiones, &c. Adrationem huius & sequentis capitis, pertinent complura capita, quae mutuo se declarant, superius relata. l. nepotes. supra titulo primo. l. cum nepos. l. si quis nepotem. cum l. seq. & l. si pater filium. supra eodem titu. Adoptiones, ait Iurisconsultus, non solum filiorum, sed & quasi nepotum fiunt, vt aliquis noster nepos esse videatur, perinde quasi ex vero filio, vel incerte natus sit: ita enim edidit Haloander. Sed in vulgatis libris erat, vel deinceps natus sit, quod verbum cum superioribus non conuenit, nisi pronepotum mentionem addas. Quod si ex vero emendatus est codex, iam dubitari non potest, quin & tanquam ex mortuo filio, aut etiam nunquam nato, vel ex pluribus natis incerto, hoc est, nemine specialiter designato, nepotem nobis adoptare liceat. Quod Bart. & Gne. contra Accursium & antiquorum omnium, etiam Baldo probatam opinionem, recte existimarunt, in hac lege. Nam supra in l. adoptare. eodem titu. diserte traditum est, adoptare quem loco nepotis posse, tametsi filium non habeat. Tam autem non habet, qui non sustulit: quam qui, cum sustulisset, amisit. secundum hanc Sententiam reuocari possunt in dubium decisiones quaedam, non sat firma ratione ab Angelo & Baldo hoc loco traditae , Si mulier ex duorum consuetudine filium pepererit, quamuis iure Canonico naturales & spurij a parentibus ali debeant, neutrum tamen horum necessario hunc alere cogendum esse. Si post mortem filij, quem susceperim ex concubina, matrimonium cum ea contraxero, illum qui ex eo filio natus erat, iustum mihi nepotem non fieri, nec in potestatem meam redigi beneficio constitutionis. Nihil enim horum hoc capite concludenter probatur. Alijs fortasse rationibus vera esse possunt, sed sequens responsum, in quo maior difficultas est, inspiciamus. L. XLIIII. Procvlvs Lib. VIII. Epistolarvm. SI is qvi nepotem ex filio habet, in nepotis lo cum aliquem adoptauit, non puto mortuo auo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse: sed si sic adoptauit, vt etiam iure legis, nepos suus esset, quasi ex Lucio, puta, filio suo, & ex matrefamilias eius natus esset, contra puto. Ita habent antiqui omnes codices, ita edidit & Haloan. Sed equidem magnopere quaesiisse me fateor, qua de lege loqueretur Proculus, ex qua demum adoptato, tribui ius consanguinitatis significaret, quasi non & simpliciter adoptatus id consequatur: nam Accursiana interpretatio non placebat, ad naturae differentiam trahentis, cum ea res nihil ad hunc locum pertineat. Nunc non dubito corrupta esse. Pro verba, eúmque ita scripsisse, Sed si sic adoptauit, vt ei tam iure, lege nepos suus esset, quam si ex Lucio &c. Erat quippe ea formula rogationis in adoptando, quam etiam superius ex Gellio retulimus, velitis iubeatis vti. L. Valerius. L. Titio tam iure legéque filius sibi esset quam si ex hoc patre matreque familias eius natus esset &c. Eam formulam Pomponius hic retulit ex frequenti Iurisconsultorum vsu. Apparet autem ob similitudinem scribendi, quam facilis lapsus in errorem fuerit. Nec si opus sit dubitauerim, vel Tribonia no adscribere huius loci deprecationem: cum nullam specialem legem fuisse vnquam acceperint, qua consanguinitatis ius adoptatis specialiter tribueretur. Verba autem illa, iure lege, frequentia sunt apud veteres. Cicero pro domo sua, Fueris sane Tribunus, tam iure lege, quam fuit, hic ipse Rullus. Caeterum vt Proculi sententia aperiatur, sciendum est, consanguinitatis ius, proprie inter fratres eodem patre ex iustis nuptijs procreatos, vel adoptatos esse dici. Hi proprie quidem consanguinei, sed magis generali nomine, etiam agnati dicuntur. Caeterum agnati vltra fratres, non proprie consanguinei dicuntur, sed improprie. Denique nec vterini fratres quanuis ex legitimis nuptijs, nec vulgo quaesitus, etiam si eundem patrem certa opinione demonstrare possint, consanguinei dicuntur. atque hi ne agnati quidem, sed cognati proprie appellantur. Inst. de success. cogn. §. vulgo. l. vulgo. supra de statu hominum. Huius differentiae ea vis est, quod in successione ab intestato, prima quidem causa suorum haeredum est. Post illos vero, consanguineorum, hoc est, fratrum eorum, qui ab eodem patre sunt, gradatim deinde adgnatorum, hoc est, eorum qui eiusdem gentis vltra fratres sunt, demum cognati admittuntur: vt in Institut. docemur. titu. de legit. adgn. succes. quod & alibi cognosci potest. l. j. § penul & fin. infra de suis & legit. Erátque iure ciuili consanguinitatis etiam effectus ille, quod post consanguineos, non admittebantur adgnati ad legitimam successionem, sed cognati proximi, si modo consanguinei defuncto superfuissent, híque non adijssent haereditatem. Institu. de legit. adgna. succcess. §. placebat. l. j. in princip. de suis & legit. quod ipsum & in agnatis obseruabatur, vt recusante agnato, ad quem successio delata erat, ad proximum cognatum haereditas statim deferretur, siue idem agnatus esset, siue non. Nam solus propinquitatis gradus obseruabatur. d. §. placebat. Erant & alij effectus, quos colligere non vacat. Nam matrimonium inter consanguineos, si proprio sensu acciperes, contrahi non poterat, inter adgnatos poterat, duorum puta fratrum filios, & deinceps. Institu. de nup. §. duorum. Eodem sensu accepit & Virgilius cum dixit, consanguineus laeti sopor. Ex Graeco (vt opinor) Poeta. Quamuis Petrarcha noster haud satis intellexisse videatur, cum locum illum ita reddidit. Il sonno e veramente, qual huom dice, Parente della morte &c. Fratrem enim potius vertere debuit, quam cognatum. His cognitis plana est Proculi sententia. Consanguinitatis ius non includit, vt fratres isti inter se eodem patre geniti videantur, nisi specialiter adoptatus hic tanquam ex lucro naturalis nepotis pa tre proponatur, idque & sivnum tantum filium habere, vel habuisse dicas hunc auum, qui adoptauit. quia scilicet supra lege proxima, definitum erat, posse eum quasi ex quolibet, etiam mortuo, vel nunquam nato adoptare. Neque enim in ambiguo praesumi debuit, tanquam ex Lucio adoptasse, qui incerta destinatione adoptauerit: cum res facti, iure ciuili non praesumatur, nisi quatenus ab eo qui dicit, probetur. Ergo hi inter se non consanguinei proprie, sed agnati, quasi ex duobus fratribus nati dicentur. Quare & matrimonio simul iungi poterunt hoc quidem iure, si forte foeminam adoptatam proponas, & succedent inter se, non tanquam consanguinei, sed tanquam agnati. Propter quod ab alijs consanguineis excludentur, si qui forte erunt, vt puta, si ex Lucio alij filij superstites fuerint. Haec nostra sententia est in hoc capite (vt Bart. ait) difficili, & semper male intellecta, quam & antiquus interpres sub nube, ac velut diuinans attigerat. in glo. ij. in princip. dum agnatos tamen hos inter se fore scripsit, argumen. l. qui in adoptionem. supra eodem, sed voluit citare l. cum adoptio. quae melius facit. Albericus tamen eiusdem interpretis vestigia sequutus, plene percepisse videtur, quod scilicet ad consanguinitatis ius ac nomen attinet, vt posteaquam haec scripseram, comperi monente ac praeeunte Augustino. L. XLVI. Vlpianvs Lib. IIII. Ad Legem Ivliam et Pap. IN servitvte mea qvaesitvs mihi filivs, in po testatem meam redigi principis beneficio potest. Libertinum tamen eum manere non dubitatur. Et supra ex Modestino, de ijs qui sunt sui, vel alieni iuris. l. finali. Inuiti filij naturales, vel emancipati, non rediguntur in patriam potestatem. An ergo intelligimus esse principalis rescripti formam, qua tales filios consentientes Princeps, sine cuiusquam ministerio, aut solennitate in potestatem nostram redigit? an arrogandi hos tales nobis indulgentiam concedi? Et sane hoc magis puto, cum sub hoc titu. passim scriptum sit, datum filium in adoptionem, deinde emancipatum, in naturalis patris potestatem vt honeste redeat, adoptandum, hoc est, arrogandum esse. l. qui liberatus. l. adoptare. supra eodem titu. Si enim vt iustus filius quandoque emancipatus in potestatem rursum redigatur, arrogatio necessaria est. quanto magis eadem necessaria erit, vt naturalis redigi possit? Quibus tamen Comitibus Palatinus etiam hoc a Principe indultum scio, vt emancipatos filios, vel naturales, per rescriptum redigere possint sub potestatem patrum. Quare multo magis ipsemet Princeps hoc fecerit. An autem & Spurios eadem facilitate in potestatem redigi, vel arrogari permittendum est? Et respondet Baldus in dicta l. fin. Principis aestimationem hanc esse oportere, comitem autem Palatinum ex toto abstinere debere. Quod verum puto. Idem & de procreatis ex incesto, vel damnato coitu legisse memini, ne alioqui per hos modos legibus fraus fieret. auth. ex complexu. C. de incest. nup. Sed Comites Palatini hodie omnia in priuilegiorum codicillis habere se profitentur. Quibus vtinam ne tam facile ac saepe in perniciem iustorum & legitimorum filiorum vterentur. Reliqua ad hoc responsum pertinentia, superius adnotata sunt. in l. si paterfam. §. fi. eo. ti. Nunc ad sequentem titulum transeamus. # 8 DE RERVM DIVISIONE, et Qvalitate. Titvlvs VIII. Consilium Iustiniani fuit, his quatuor libris, eam iuris partem tradere, quae Graece, τὰ ῶρωτα, nuncupatur, primordia scilicet, & Tragoreas Institutiones in ius ciuile continentem, propterea quod communia quaedam complexa est, sine quorum cognitione ius ciuile tractari non potest. Igitur cum supra dictum sit, omne ius, aut ad personas, aut ad res, aut ad actiones pertinere, hactenúsque summas personarum diuisiones ad cuiusque fere statum pertinentes, exequutus fuerit: nunc sub hoc titulo, generales quasdam rerum inter se diuisiones & qualitates tradere incipit: exinde de actionibus, quibus maxima iuris ciuilis pars continetur, (quae tamen aut rebus, aut personis semper cohaerent) déque ijs quae ad actiones pertinent, ad totius fere operis consummationem disputaturus. Nam & libri septem de iudicijs, & qui post eos sequuntur octo de rebus, ac deinceps plerique, sine dubio adiectiones, vel exercendas, vel acquirendas, & ex contractibus suscipiendas pertinent, quanuis de actionibus & obligationibus separatum quoque tractatum fecerit. Sed sub eo de pertinentibus ad actiones in vniuersum loquitur: sub singulis autem titulis specialiter de singularum vi ac natura disserit. Igitur in hac prima parte multa praemunit. In primis magistratus populi Romani apud quos actiones & iudicia exercentur, eorúnque cuiusque potestatem ac dignitatem sigillatim nos docet, quae dam interim arrepta occasione, declarat, breuitati imprimis consulens. Quod si quando ex vsu, putat: dispositionis potius atque ordinis ratione tantisper neglecta, extrinseca quaedam & quasi aliorsum spectantia, per connexitatem tamen affinia inserere, mauúltque saepius ad eiusdem rei commemorationem reuerti. Haec nostra in vniuersum opus Digestorum opinio est, qua nec multum ab Accursio dissentimus. glos. l. ij. de statu hom. & in Rub. de iudi. Rubrica haec, vt est generalis, sic generalis tractatus materiam indicat. Quare nequaquam opus sit explanatione. Sane Franciscus Duarenus vir doctus & diligens, cuius commentationes, his perscriptis, vidimus, lib. dip. j. c. lvj. existimat. Quod dicitur, Omne ius, vel ad personas pertinere, vel ad res, vel ad actiones, non sic intelligi oportere, vt de his tribus separati tractatus esse debeant, sed significat nullam partem iuris esse, in qua tractanda non simul haec loca incurrant: vt in stipulationum tractatu, quae personae stipulari possint, quae res per stipulationem promitti, quae ex eo contractu actio oriatur. Ego tamen a communi intellectu discedendum non arbitror. Non enim coniunctim, sed disiunctim loquitur Iurisconsultus. Vel ad res, vel ad personas, vel ad actiones ius pertinere. Nec rationem video, cur non seorsim & principaliter de vnoquoque tractari possit, & debeat: cum praesertim expresse id facere instituisse se Imperator profiteatur. Institu. de iure natu. §. fina. & totis constitutionum libris, quod facturum se proposuerat, re ipsa exequutus fuerit. L. II. Martianvs Lib. III. Institv. QVaedam natvrali ivre commvnia svnt om nium &c. deinde subdit, Et quidem naturali iure communia sunt omnium illa, aer, aqua profluens, mare, & per hoc litora maris. Accurs. ius naturale hoc loco, pro iure gentium accipit, credo quod animaduerterat paulo post subiungi, Quia non sunt iurisgentium sic vt mare. l. nemo. infra eod. Alibi quoque iure gentium mare commune esse referri viderat. Instit. eod. tit. §. & quidem. & §. litora. Ego iure naturali, quod omnibus animalibus commune est, communia haec esse sentio, nec a verbis discedi oportere: cum enim hoc iure omnia omnium communia initio fuerint, nec in his postea iuregentium distincta sint dominia, vt in caeteris: consequens est, vt ea sub primaeua & antiqua conditione sua remansisse dicas. Nec mouet me, quod iurisgentium ea esse interdum significatur. Nam ius gentium iuri naturali sic inest, vt species suo generi. Quamobrem quod iuris naturalis est, vtique & iuris gentium est, sed non econuerso. Quanuis autem ius gentium in quibusdam iuri naturali repugnare videatur, tamen in plerisque cum eo consentit, & illius vestigia imitatur, qua de re plenius supra diximus, in l. ex hoc iure. verbo, obligationes institutae. de iusti. & iure. Qvaedam vniuersitatis &c. Existimaui quandoque intercidisse hinc duo verba, vt initio scriptum fuerit. Quaedam naturali iure communia sunt omnium, quaedam publica, quaedam vniuersitatis &c. Sed vt vt res se habeat, suppleri certe debet haec diuisio, vt & Accurs. hic recte monet. Id vel ex eo percipi licet, quod paulo post eorum quoque, quae publica sunt naturam docet: quod inepte faceret, si non in diuisione superius apposuisset. Apparet hoc etiam ex principio eiusdem tractatus in Institutionibus, quo in loco tota haec diuisio pene ad verbum refertur. Sed & in exequendis partibus diuisionis, videntur compilatores aliquid vel deprauasse, vel addidisse, quod obscuritatem inducat, nec omnino satis ipsi sibi constare, quid, quatenus & quo iure publicum, vel commune censeri debeat, aut quonam modo haec inter se distinguantur. Quin & inter veteres super hac re magnopere haesitatum esse. Ego ad declarationem in primis sciendum arbitror, Publicorum appellationem proprie ad res Pop. Roma. pertinere, non ad res aliarum ciuitatum, nisi abusiue. l. bona ciuitatis. & l. sequen. de verb. signi. arg. in l. fina. C. de cursu publ. lib. xii. Cuius rei illa est ratio, quod haec vox Romae nota vbicunque Romanis legibus inserebatur, non aliarum ciuitatum, sed ipsius Pop. Rom. res significabat. Denique sic ius publicum initio huius operis appellari vidimus, quod ad rei Romanae statum spectaret, sic alia permulia, publica dicta, quasi populica: quod Pop. Rom. vsibus & commodis seruirent. Caeterum cum Romana potentia sic aucta esset, vt totus prope terrarum orbis Romanae ditionis atque imperij, omnes homines e Pop. Romano esse viderentur, vtpote omnibus imperio subiectis, etiam ciuitate Romana donatis, vt supra vidimus. l. in orbe. de statu hominum. Tunc sane publicorum appellatio latius patere coepit, vt pene ea quoque, quae alias omnium communia habita erant, comprehendere videretur. Hinc videmus, ea quae commu nia sunt, quibusdam locis publica appellari. l. Aristo. infra eodem. Tum tamen a prudentioribus ita diffinitum est. Iure naturali, in quo vtique ius gentium inest, vt proxime admonuimus, communia omnium remansisse, aerem, aquam profluentem, mare, & per hoc litora maris, & caetera, quae hic enumerantur in sequenti capite. Sed de litoribus multi dissensisse videntur: & in primis Celsus, litora, inquit, in quo Populus Romanus imperium habet, Populi Romani esse arbitror. l. litora. infra nequit in loco publi. Cicero quoque in Topicis ad Trebatium Iurisconsultum scribens: Solebat igitur, inquit, C. Aquilius collega & familiaris meus, cum de litoribus ageretur, quae publica esse vultis, quaerentibus ijs, ad quos pertinebat, quod esset litus, ita definire, qua fluctus eluderet. Iabolenus quoque lege, litus. infra de verborum signific. litus publicum esse dixit, quatenus maxime fluctus exaestuat. Et Pomponius, quod in litore publico, vel in mari extraxerimus, nostrum esse. lege, quanuis. infra de acquirendo rerum domin. Et alij alijs in locis eadem appellatione recensuere. Nos litora omnia quatenus quidem vsui maris seruiunt, communia censeri existimamus, non aliter atque ipsum mare. Id significant duo illa verba, per hoc, etiam in Institutionibus apposita, in principio huius tituli. Vt dicat, mare omnium commune esse, & propter mare, etiam eius litora. Quatenus vero alijs rebus vtilia esse possunt, tam vsu quam dominio & proprietate, publica censeri: Et hanc fuisse eorum sententiam, quos supra commemorauimus. Sic enim & ripas fluminum, quod ad vsum attinet, publicas dicimus: quod vero ad proprietatem, priuatas, hoc est, eorum qui propinqua prae dia possident. lege, riparum. infra eodem. Nec illarum tamen vsum per omnia publicum esse, sed quantum duntaxat vtendi fluminis ratio postulat. Quare arbores ibi natas caedere, non omnibus licet, sed earum dominis tantum, naues vero ad has religare licet. Vnde & si quid religatis nauibus, illarum vel retinendarum, vel deducendarum causa, caedi oporteat, non videtur hoc prohiberi, dummodo bona fide fiat. Docet hoc & propria significatio illius verbi, vsus, quod ad nudam quandam commoditatem magis refertur, quam ad fructum aliquem, ea re vtenti acquirendum. Institu. de vsu & habit. in principio. Sed cum eorum , quae publica sunt, duae species inueniantur: Altera eorum quae ad fiscum & aerarium pertinent, ac velut in patrimonio Populi Romani habentur, vt publica vectigalia, pecuniae agri publici: Altera eorum , quae publicis, duntaxat vsibus & commodis seruiunt: nullo ex his in fiscum, aut aerarium Populi Romani fructu, nulláve negociatione, aut commercio instituto, qualia sunt Romae Theatra, Fora, Basilicae, Campus Martius. lege prima. §. hoc interdictum. infra, ne quid in loco publico. lege, sed Celsus. de contrahenda emptione. Ad posteriorem hanc speciem pertinere litora Vlpianus scribit. lege, quod in litore, infra de acq. rer. dom. "Quod in litore quis aedificauerit , eius erit. nam litora non ita publica sunt, vt ea quae in patrimonio populi sunt, sed vt ea quae primum a natura prodita sunt, & in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissimilis eorum conditio est, atque piscium & ferarum, quae simul atque apprehensa sunt, sine dubio, eius in cuius potestatem peruenerunt, dominij fiunt." Sed sic accipi debet haec Vlpiani sententia, vt occupandi litoris no stri ius, in alium quam nauigationis & percurrendi maris vsum, non nisi ei qui ciuis Roma. hoc est, qui sub imperio Rom. sit, competat. Non aliter, quam si in Theatro aut in Basilica locum quispiam ceperit, aut in Campo Martio constiterit, prohiberi ciuis Rom. non possit: quia occupatione ipsa, momentarium quoddam & (vt sic dicam) vsuarium eius loci dominium nactus sit, quoad ibi maneat videlicet duraturum. Externus autem iure prohiberi possit, vtpote qui nihil omnino iuris habeat in ciuitate. Idóque nec locis publicis suo iure frui queat. Intelligenda etiam Vlpiani sententia est, vt publici litoris dominium ciuis Rom. non perpetuum quaerat, sed quale supra diximus, temporarium, & quod vsu magis, quam proprietate contineatur. Quamobrem scribit Paulus, litora quae fundo vendito coniuncta sunt, in modum non computari: quia nullius (inquit) sunt, sed iuregentium omnibus vacant. l. litora. de contrah. empt. quod ego admittendum puto, etsi venditorem aliquando id litus exarasse, aut coluisse appareat, modo non litus esse desierit. Nam hoc casu occupatione, tanquam alluuionis iure, plenum quoque eius litoris dominium nactus foret. Nec repugnat Vlpiani exemplum, quod de feris bestiis & aliis attulit: quae simulatque apprehensa sunt, capientium dominij statim fieri dicit, & pleno iure quaeri significat, nec ciues Rom. ab exteris distinguit. Haec enim, etsi pleno iure quaeruntur, vbi tamen amiseris, continuo tua esse desinunt, nec nos aliud in litorum iure constituimus. Et cum illa omnium communia sint, litus vero publicum, apposite dicitur, tantundem iuris habere ciuem in eo quod publicum est, adipiscendo, quantum quilibet exterus in eo acquirendo, quod omnium est commune. Sed nec mouet me, quod Iustinianus litorum vsum publicum iuregentium haberi scribit: proprietatem vero intelligi posse nullius in bonis esse, sed eiusdem iuris esse, cuius est, mare, & quae subiacent mari: vt terra, vel arena. Instit. de rer. diui. §. litorum. Quippe cum eorum vsus, quatenus mari seruit, tam iure naturali, quam iuregentium communis sit, vt ostendimus: bona ratio est, quare & publicus appellari possit, quemadmodum in maiore summa, minorem inesse dicimus. Proprietatem vero nullius esse, priuati scilicet, recte Accursius interpretari videtur, vtpote quae publica sit. d. l. litora. Sed quia non ita publica est, vt ea quae sunt in patrimonio populi, sed vt ea quae in nullius adhuc dominium peruenerunt. Ideo relatione quadam, eiusdem iuris esse videri dicit, cuius est mare. Tantundem enim iuris in iis quae publica sunt, occupandis permissum est ciuibus Roma. quantum quibuslibet tam ciuibus, quam externis, in eo quod est commune. Sed nec officit huic conclusioni, quod scribit Scaeuola . l. in littore. ne quid in loco publico. In litore iuregentium aedificare licere, nisi vsus publicus impediatur. Sic enim id quoque accipiendum est, si in eo solo populus Roma. imperium habeat, & ciuis Rom. sit qui aedificare vult. Quod porro ait, iuregentium id concedi, non eo pertinet, vt litus huiusmodi externis quoque gentibus commune esse significet, quippe paulo ante diffinitum erat, publicum popu. Romani id litus esse. Sed vt iuregentium inductum esse ostendat, vt cuiusque ciuitatis & gentis litus popularibus suis ad aedificandum pateat. Sic & quod Vlpianus scribit: In litore (vt in mari) iuregentium omnibus aedificare licere, nec prohibendi ius esse, nisi ex vna causa, si damni infecti sibi quispiam caueri velit. l. j. §. nunciatio. de oper. no. nunciat. eadem relatione atque distinctione videtur accipiendum: vt omnibus intelligamus ciuibus Romani orbis, non etiam externis. Nam cum semel admissum est, litus publicum esse, vt ita rem totam constitui oporteat, necessaria quaedam consequentia efficitur. Ideo autem subtilis haec differentia inter publica & communia in his libris expressa non est: quia vt initio diximus, pop. Romani imperio & ciuitate prope in vniuersum orbem aucta, eodem fere numero haberi coepta sunt communia & publica. Quin ausim dicere, nec compilatores quidem huiusmodi differentiam satis intellexisse, ideo tam obscure tractasse, vt quidem vix a quoquam, cuius scripta viderim hactenus intelligatur. Igitur secundum haec quae diximus, iure prohiberi non poterunt externae gentes appellare ad litus nostrum, quemadmodum nec nauigare in mari. Qua ratione & in siccum descendere, & naues subducere & nautica instrumenta reficere poterunt: vt & Virgilius significat illis versibus. Quod genus hoc hominum, quéue hunc tam Barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenae. Bella cient, primáque vetant consistere terra. Sane hoc ita videtur intelligendum esse, dummodo ne longius quam litus se extendit, progrediantur, & a maleficio abstineant, nec exploratores venerint tentandi, aut speculandi causa. Hi enim non solum litore, sed mari quoque ipso ac tota prorsus nauigatione prohiberi poterunt iuregentium atque Imperij, cum non tam litorum & maris vsum, quam abusum petere videantur. His consequens est, vt si qua gens populariter ad nos delata in litore nostro concederit, non possit in eo sibi vrbem & tecta condere sine permissu principis, quippe iam non ad vsum maris id pertinet. Veruntamen in mari ipso iactis molibus aedificare poterunt, si citra fraudem id faciunt: vt & mox dicam. Quamuis autem (secundum ea quae hactenus diximus) litus ita publicum sit, vt in patrimonio populi esse non intelligatur: tamen si aliqua vtilitas suadeat, distrahi id posse & pretium eius in aerarium redigi, vel pro aedificiis in eo construendis, solarium (quod vocant) imponi posse non dubitauerim. arg. l. iij. §. si quis nemine. infra, ne quid in loco publi. Non secus ac Campillartij aut fori pars aliqua, si populus, aut princeps id statuant, sine dubio vendi possit: quamuis hoc fieri non soleat, nec debeat, nisi ex magna causa. Illud sane intererit, quod vendito alio loco publico, plenum ius ad emptorem statim transibit: vendito litore, manebit communis vsus causa, cui princeps, aut populus non potest praeiudicare. l. venditor. in princ. vbi dixi, contra glo. si seru. vend. Denique sic Dido litus ipsum ab Hiarba emisse dicitur: in quo Carthaginem aedificaret , quod Virgilius his in versibus significauit. Foemina quae nostris errans in finibus vrbem, Exiguam pretio posuit, cui litus arandum. Cuique loci leges dedimus &c. Illud etiam hoc loco quaeri potest, mare, aer & aqua profluens, quantum ad vsum duntaxat, an & quantum ad proprietatem ac dominium attinet, communia omnium esse intelligamus. Sed nulla videtur esse vtilitas quaestionis, vtrumque enim dicas, nihilo plus tamen ex his rebus, quam vsum capias. Sed magis arbitror dominij plenam causam in his non esse, non secus ac pisces & volucres, haud recte ad omnes iure dominij in commune pertinere dixeris: quoniam quae in singula apprehensio requiri solet, vt dominium priuatim consequamur, eandem in commune quoque respectu omnium multo magis necessariam esse iudicari debet. Praeterea dubitari potest, an a piscantibus in mari princeps, aut populus Rom. licito iure piscium decimas, aut quid aliud exigere possit. Et an praeternauigantes, ad alicuius vectigalis solutionem vrgere, praesertim si ad litus non appulerint? Et praedictis consequens est, vt non possit: quippe mare omnium gentium commune est, nec eius causa decreto principis immutari potest. d. l. venditor. in princip. si seru. vend. Si tamen aliqua iusta causa intercedat, quamobrem hoc fieri necesse sit, contra puto. Quid enim si instructa classe oram illam tueri, vel laternam (phanade vocant) pernoctes accensam habere solitus sit? hoc etiam ipsorum qui piscantur, aut praeternauigant, interest. Recte igitur aliquid cum moderatione exigi, vel seruitutem aliquam imponi hoc nomine licebit. glo. in d. l. venditor. Et sane initio semper vbi vectigalia & portoria huiusmodi instituuntur, tale aliquid, vere an falso in speciem praetendi solet. Sine causa vero, nec sub malis quidem principibus imponuntur. Adhaec non inepte dubitari potest, an exules Romanis terris (quos hodie bannitos vocant) nostrorum litorum oras praeternauigare & appellere possint, pro vsu scilicet eorum, quae ad nauigationem pertinent. Certe si constare possit, bona fide eos id facere: vtputa si tanquam exteri quilibet & peregrini, commutandarum mercium causa, mare ingressi fuerint: impune dimittendos esse existimauerint, nec praetextu legum municipalium permittentium offendi posse: sed vix est, vt hoc accipi debeat: nam praesumptio contra hos semper vrget, cum ea lege in exilium dati sint, vt in loca Imperio nostro subiecta, deinceps nullo modo, nisi capitis sui periculo reuertatur. Caeterum ludubrio erunt leges, si quod in terra facere non licet, in mari permittendum esse dixerimus. Non enim dubitandum est: quia imperij ius & in mare extendatur, in eóque a principe exerceri possit: cum iuregentium atque inueterata consuetudine obseruatum sit: vt etiam in mari distincta sint imperij iura, ac velut regna, tractus scilicet & sinus quosdam, in quibus ciuitas, aut populus quilibet Imperium habere intelligantur, vt Veneti hodie in sinu Adriatico: Genuenses in Ligustico mari, quod Baldus recte adnotauit, in Rubrica huius tituli. Idem tamen non recte, Venetorum vrbem Rom. Imperio propterea non subesse existimat, quod in ipso mari iactis molibus exaedificata sit: & idcirco verum sit, eos esse dominos, qui aedificauerint, cum mare omnium commune sit. Respondeo enim nihil commune habere dominij causam, cum causa Imperij. Quare vt Veneti suorum aedificiorum domini sint: non tamen statim & Imperij ius habere eos consequens est, non magis quam priuatum quemlibet in domibus, aut in agris suis. Quod Alciatus quoque contra Ias. probauit. Ias. in l. ex hoc iure, Alciatus lib. ii. dispunct. cap. v. sed alia ratione Venetorum causa defendi potest, quam tamen hoc loco referri non est necesse. Inde illud etiam quaeri potest, cum rescripta principum ostendant, omnes qui eius ordinis sunt, vt iure militari te stari non possint, si in hostili loco deprehendantur, quomodo possint, & quomodo velint, testari posse. l. fina. ff. de milit. testam. l. prima. de bon. poss. ex test. mil. an si quis in hostilis maris plaga deprehensus, minus solenniter testatus fuerit, valeat eius testamentum? Et puto sustineri. Nam mare quamuis omnium commune sit, quantum tamen ad imperium, & vim bellicam attinet, tanquam hostium nostrorum proprium intelligitur. Quare multo magis idem dicendum erit, si in portu, aut litoribus hostium quis testatus fuerit, quamuis Baldus aliter existimasse videatur in hac l. Postremo an sinus aliquis maris priuati iuris cuiuspiam ita effici possit, vt commutatitium ac peculiare eius dominium habere idem intelligatur, quaesitum est. Sic enim Veneti sinum Adriaticum, Genuenses Ligoticum, Gallorum Rex Narbonensem, alij denique alios pleno iure ad se pertinere contendunt. Sed ego circunscripto Imperij iure, de quo supra dixi, proprium duntaxat maris vsum priuatim acquiri posse arbitror, dominium non posse. Et vsum quidem non principis, vel populi concessione, quippe qui ea, quae iure naturali communia sunt omnium, in priuatum vsum, aut dominium cuiusquam redigere non possunt, sed nec longae possessionis praescriptione, cum haec ad loca publica iuris gentium obtinenda non proficiat. l. fina. de vsucapionibus. verum occupatione ipsa & iactis molibus atque aedificiis, quandiu haec non aut tolluntur, aut derelinquuntur. Priuatus interim illius maris vsus erit eius, qui id incluserit. Sed proprietatem & dominium aedificiorum ac cementorum, quae in eo iecerit, idem sine dubio habebit. l. ergo. in fine. de acquirendo rerum dominio. d. l. fina. de vsucapio. l. si quisquam. de diuers. praescript. Et ita accipiendum est quod scribit Paulus. l. sane. infra de iniur. Si priuatum ius maris ad aliquem pertineat, Vti possidetis interdictum ei competere, si ius suum exercere prohibeatur. Priuatum ius, pro priuato vsu dixit, ac fortasse ita plane scripsit Paulus: Priuatus vsus: & facilis immutatio fuit, cum Z. pro M. scribendo frequenter vterentur. Nam dubium non est, etiam pro solo vsu, interdictum Vti possidetis competere. l. fina. infra, Vti possidetis. Neque enim placet communis doctorum opinio existimantium, vel priuilegio, vel vsucapione huic de quo Paulus loquitur, dominium maris acquiri potuisse, atque eadem ratione, vel erratione potius Venetis quoque & Genuensibus acquisitum esse. glos. in dicta l. sane. Castr. in l. Insulae. de iudiciis. Angel. consilio ccxc. Circunscripta pactorum serie. Sed nec proprium quidem vsum ad Venetos & Genuenses pertinere existimo, cum nec iactis molibus, ea maria incluserint, nec omnino id iure facere potuerint, quod propterea nauigationem impedirent. Verum imperij duntaxat ius habere eos, quo citra cuiusquam iniuriam vti debeant, vt supra dixi. Si enim propter id quod tu occupasti, deterior efficiatur nauigatio, inter omnes constat, cogi posse te vt moles diruas, vel si quis eam rem initio prospexerit, etiam impedire te, ne aedifices. d. l. litora. l. j. §. si in mari. de flum. Quamobrem cautius est decretum principis antequam extruas desiderare, ne post sumptus demum factos in controuersiam & periculum reuoceris. d. l. quamuis. de acq. rer. dom. Quid vero si in eodem mari ante te quispiam quid extruxerit, tuáque aedificatio nunc illi impedimento futura sit: an is prohibere te quominus facias, iure possit? Certe si in publico extruere quid velis, expedita res est, proditis etiam in eam rem specialibus interdictis, Ne quid in flumi. publi. &, De loco publi. fruen. Sed verius est, & in mari prohibendi ius esse, siquidem recte Vlpiani sententia accipiatur, suppleatúrque ex aliis cum ipsiusmet, tum aliorum responsis. Vlp. l. j. §. nunciatio. de ope. no. nunc. & d. l. j. de flum. Pomponius in d. l. quamuis. de acq. rer. dom. L. III. Florentinvs Lib. VI. Instit. ITem lapilli et gemmae caeteraqve qvae in litore inueniuntur, iure naturali nostra statim fiunt. Annotatum ab Accursio hoc loco, ea proprie communia appellari, quae occupatione statim nobis acquiruntur, ita vt in dominio nostro illico esse incipiant, velut aquam profluentem simul atque ad te deriuaueris, lapillum simul atque inueneris & apprehenderis, feram bestiam vbi coeperis, & alia huiusmodi. Publica vero dici ea, quae occupatione non acquirantur, nec omnino acquiri possunt, qualis est alueus fluminis. Sed haec definitio non est vera. Siquidem publica eo modo accipiamus, quo a nobis proxime declaratum est. Caeterum nec veram puto esse differentiam, quam Accursius inter haec constituit: cum siue de mobilibus loquamur, publicorum quoque quaedam sint, quae occupanti statim acquiruntur: vt missilia in vulgus iacta: siue de immobilibus ac rebus soli: & perinde qui in litore publico aedificat, soli dominus constituatur. l. in tantum. infra eodem. vt qui in mari dominio scilicet vsuario, & quandiu duntaxat aedificatum habuerit, duraturo. Illud notandum est, lapillos & gemmas de quibus loquitur, si inuentae atque apprehensae nobis mox exciderint, non in Pristinam causam reuerti, sed manere eius qui inuenit, at ferae bestiae vbi captae euaserint, illico in Pristinam causam reuertuntur. Huius differentiae illa ratio assignari potest, quod recipiendae libertatis spiritum haec habent, eóque vtuntur. At superiora nequaquam talem spiritum habent. Ideo in dominio eius qui ea apprehenderit, continuo permanent. Hac ratione fera quoque bestia si capta atque occisa tibi euestigio exciderit, tua esse non desinit: nam recipiendae libertatis affectum haec iam non habet. L. IIII. Marcia. Lib. III. Instit. NEmo, &c. Idqve divvs Pivs piscatoribvs Formianis & Capenatis, rescripsit. Capenatibus, Legendum arbitror, erroris causam, quod initio compendij gratia ita scriptum fuerit. Capenat. quae scribendi adsuetudo Iustiniano non parum negotij exibuit: vt vidimus supra in prooemio Digestorum. Capena oppidum iuxta Albam fuit, cuius meminit Solinus, & Capena porta Romae, quae eo duceret, de qua Martialis. Capena grandi porta qua pluit gutta. Quamuis a Camaenarum aede, cui propinqua fuerit, dictum esse, frequentius annotatum sit. Virgilius, lucósque Capenos. forte vt Capenis, vel Capenatiis legendum sit. Capenatis certe ratio latini sermonis non patitur. L. V. Gaivs Lib. II. Rervm qvotidianarvm. RIparvm vsvs pvblicvs est ivregen tium sicut ipsius fluminis. Quoniam publici appellatio proprie ad ciuitatem Romanam refertur. l. bona ciuitatis. de verborum significatio. vt supra diximus. Merito intelligendum est, de his fluminibus Martianum & Caium his locis loquutos esse, quae in terris Romani Imperij sunt. Alia suae cuiusque gentis simili quodammodo abusiue publica esse dici voluisse. Secundum hoc fieri poterit, vt aliquod flumen quibusdam locis publicum populi Romani sit: quibusdam non sit: sed aliorum, velut Ister & Ganges, quo Romana arma non penetrarunt. Non enim placet communia haec censeri. Si enim suapte natura communia essent flumina, nequaquam potuissent Romanis legibus publica effici (vt praediximus) Illud notandum, cum supra retulerim, publicorum quaedam esse tanquam in pecunia populi, quaedam quae publicis duntaxat vsibus in promiscuo seruiant: velut Campus Martius. d. l. sed Celsus. de contr. empt. videri flumina, & portus quasi mistam quandam speciem inter vtrunque horum tenere: quod nullum quidem horum commercium sit, sed in promiscuo cunctis seruiant, nonnullum tamen ex illis fructum Rom. principes, aut fiscus interdum capiat, veluti portoria, & eius generis vectigalia quaedam. An ergo instituere princeps possit, vt nemini in flumine publico piscari liceat, exempli causa, nisi solutis centum? Et non puto debere eum hoc facere, non magis hercule quam ne feras bestias, aut volucres capere liceat. Sed nec pedagium (quod vocant) ad vadum fluminis instituere: quanquam haec saepenumero etiam ab inferioribus regulis attentari videamus. Sane si ex causa tale aliquid instituere velit, non dubium est posse eum id facere, quemadmodum si totus populus Roma. vnanimi consensu id constitueret: nam vniuersum ius populi in principem translatum est. Quod ait, flumina esse publica, non de aqua ipsa profluente intelligendum est, quippe ea omnium est communis, quantum ad vsum scilicet, vt supra dixi. l. quaedam. in principio. quamuis deriuari prohibeatur, scilicet, si propterea deterior nauigatio fiat: sed de mistura ipsa & composito (vt ita dicam) ipsius fluminis corpore accipiendum est, prout fluuius ex alueo, ripis, aqua, & quaecunque eo continentur, constat. Nec mirum ex profluente aqua quae omnium communis est, publicum flumen constitui. Nam & in flumine ipso publico nata quandoque non publica sunt, sed nullius, ideóque occupantium statim fiunt: vt insula in regione, in qua ager limitatus sit. l. j. §. si Insula. infra, ne quid in flumi. publi. Pisces quoque in flumine nati, non publici sunt, sed capientibus conceduntur. Ideóque velut communium naturam obtinent. Quod ait, Pene omnia, eo pertinet, vt sciamus quaedam flumina priuata esse: nam perennia demum publica sunt, reliqua priuata: secundum Cassij definitionem, l. prima. §. primo. infra, ne quid in flumine publico. Postremo quod dicit, Riparum vsum publicum esse iuregentium, non eo pertinet, vt omnibus omnino etiam exteris gentibus in solo nostro concedi earum vsum significet: quippe prohibendi ius esse aduersus exteros, vt superius demonstrauimus. Significat ergo ita apud quosque populos initio institutum esse, vt suae cuiusque gentis & nationis hominibus flumina regionum suarum in promiscuo seruiant, vt & supra dixi: nam alioqui non publica esse flumina, sed communia dici oporteret. Ita etiam aliis locis interpretari debes, vbicunque aliquid publicum esse iuregentium refertur. L. VI. Marcia. Lib. III. Instit. INtantvm. §. Vniversitatis svnt, non singulorum , veluti quae in ciuitatibus sunt, vt theatra, stadia, & his similia. Ciuitates accipe alias praeter vrbem Romam: nam haec Romae publica sunt, vt modo dixi, l. quaedam . ne quid in flu. publ. Videto tamen quod scripsi, sub titulo, de verborum significat. cap. lxvii. l. inter publica. quod huic sententiae aduersari videbatur, nisi vera interpretatione ad rectam rationem reuocaretur. Religiosvm Autem locum vnusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. In commune autem sepulchrum, etiam inuitis caeteris licet inferre, & licet postea ratum non haberit, quam illatus est mortuus: tamen religiosus fit locus. Corrige haec posteriora verba, vt August. ex Pandectis Florentinis docet lib. i. Emendat. cap. secundo. vt legas, Concedente domino, licet inferre, & licet postea ratum non habuerit, quam illatus est mortuus, religiosus locus fit. Barbarum enim nimis & durum esset, si ignorante, aut inuito me, locus meus quodammodo eripi mihi posset, quamuis alias decretum sit, cogi posse me, vt iter ei praestem, qui aditum ad sepulchrum suum aliunde non habeat. l. si quis. infra de religios. Id enim maiore quadam ratione constitutum est, nec domino fundi aeque praeiudicat. Cenotaphivm Quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Virgilius. Vide Budaeum in hunc locum, vt plane intelligas, quid sit Cenotaphium, & quis vsus atque origo fuerit Cenotaphiorum. L. IX. Vlpia. Lib. LXVIII. Ad Edictvm. SAcra &c. Sciendvm est locvm pvblicvm, tvnc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicauerit, vel dedicandi dederit potestatem. Quod sacrum fit, siue de priuato, siue de publico, vtique alienari intelligitur, cum nullius in bonis esse incipiat: res autem publica iniussu populi alienari non potest, & in populi locum successit princeps. Praeterea & si priuati alicuius sit ea res quam dedicare volumus, adhuc necessaria est principis autoritas. Quia ipse his temporibus quibus Iurisconsultus haec scripsit, pontificatum maximum gerebat: sacrandis vero rebus pontifices praeerant . Inst. eo. ti. §. sacrae. Nam Romae ex inscriptionibus veterum monumentorum apparet, nullum fere principem fuisse, quin idem & pontifex maximus fuerit, & tribunitiam potestatem gesserit, sed pontificis titulus simpliciter adscribitur. Imperatoris nomen & tribunitiae potestatis commemoratio , nu merali nota plerumque subsignatur, puta, Imperator V. Tribunitiae potestatis X. quod significat (vt ego interpretor) quintum, aut decimum. Est autem eius differentiae ratio, quod Pontificatum quidem semel in perpetuum recipiebant, tribunitiam vero potestatem in annos singulos. At Imperatoris titulo, ideo ita subsignabant, vt intelligeretur toties iustis praeliis victorem principem a militibus Imperatorem consalutatum esse: quod in feruore ipso & gratulatione victoriae fieri solebat. "Cicero epistolarum, lib. ii. Ita victoria iusta, Imperator appellatus sum apud Issum: quo in loco saepe vt ex te audiui, Clitarchus tibi narrauit, Darium ab Alexandro esse superatum. Durauerat enim vetus mos etiam in Caesarum tempora." Hodie cum pontificatum Imperator non gerat, credendum est, sola eius autoritate, sacrum fieri non posse. Quare haec verba tanquam ab Vlpiano non tanquam a Compilatoribus accipi debent, quod non paucis aliis locis accidit, quicquid Iustinianus contra praeceperit . Nam aliter ratio quarundam rerum in his libris nequaquam constat. L. X. Pomponivs Lib. VI. Ex Plavtio. ARisto. &c. Qualis quantúsque hic vir fuerit T. Aristo, prae sertim diuinarum atque humanarum rerum cognitione, qui nosse cupiat, is Plinium Cecilium legat, lib. i. epistola ad Catinium, tum libro viii. epistola ad ipsummet Aristonem. Nam Plinij temporibus floruit sub Traiano Imperatore. Et praecellentis ingenij atque industriae & sapientiae virum fuisse apparet. # 9 DE SENATORIBVS. tit. ix. DE senatoribus & senatu, multa copiose Budaeus explicat, in l. fin. sub hoc tit. quae iuuenes perdiscere ac nosse velim, antequam de senatorum priuilegiis caeterísque ad eos & eorum filios pertinentibus tractare incipiant. Nam vt fere in reliquis partibus iuris, ita sub hoc tit. nihil ad historicam cognitionem pertinens positum est. Videtur enim Imperator credidisse eos qui ad ius ciuile tractandum accederent, totius rei Romanae peritos fore. Ideo pauca quaedam in ipso Digestorum limine, seorsim atque in vniuersum admonuisse contentus fuit. l. ij. de orig. iur. Non ignarus (vt opinor) multa suis locis desiderari posse, quae aliunde tamen acciperentur. Illud admonendi sumus, quod & supra attigimus, in principio operis, quo tempore Iustinianus hos libros composuit, fuisse quasi duplicem senatum, alterum Romae, alterum Constantinopoli. Nam vtrique pro senatoribus & senatu gerebant, tam qui Graecis Imperatoribus aderant, quam qui in Italia atque vrbe Roma superstiterant ipsi, vel eorum maiores, aut certe interim quoquo modo in senatum & consilium vrbis Romae peruenerant. Sed hi per haec tempora sub regibus Gottorum agebant, nec quicquam commune habere se cum Constantinopolitano senatu & Graecis hominibus arbitrabantur, donec ab Imperatore nostro liberata Italia, ac pulsis Graecis , sub vnius ditionem iterum omnia concesserunt. Iustior autem senatus vter interea credendus fuerit, & quae adusque tempora, verus ac legitimus senatus Romae, vel in Graecia fuisse videatur, abunde iam exposuimus, in l. non ambigitur. de legib. & in l. j. de const. princ. Ideo repetere non necesse existimo, sed de gradi dibus atque honorificis appellationibus Senatorum ac Populi Romani magistratuum, de quibus deinceps vsque ad finem huius primi libri tractatur, quae nobis olim, post doctissimorum virorum ambiguitates, in mentem venerunt, hoc loco adscribenda duximus. Igitur Patricium genus clarum antiquitus dictum esse, Lucanus his versibus ostendit, Pharsa libro septimo. Hic patriae perit omne decus, iacet aggero magno Patritium campis commista plebe cadauer, Mors tamen eminuit clarorum in caede virorum Pugnacis domiti. Vlpianus quoque claram personam dixit Senatoris, vel vxoris eius. l. curator. infra de curatori. fur. & claram dignitatem Senatoriam appellauit. l. non est verisimile. quod metus causa. Clarissimi autem appellatio, vbi citra adulationem loquendum esset, ijs adscribatur, qui non solum patritij & Senatores essent, sed & amplissimos honores ac magistratus gessissent. Docet hoc Asco. Pedianus, qui cum in argumento quod praetulit diuinationi Ciceronis in C. Verrem, meminisset, iudicio illo Glabrionem praetorem & amplissimos quosque Senatorij ordinis iudicasse, mox in expositione, iudicium, inquit, siue dubio magnum est, & ex persona Verris, qui post praeturam de fortunis omnibus dimicat, & amplitudine iudicium. Sunt enim clarissimi &c. Cicero quoque in orat. pro domo sua, clarissimos viros, principes ciuitatis vocat. "Claritas generis & clarissima gens etiam de horum posteris dicebatur. Plinius in Paneger. ad Traianum. An consularis viri triumphalisque filius, cum tertio Consul creatur, ascendit non debitum hoc illi, non vel sola generis claritate, prouentum. Et paulo post, An aliud a te quam Senatus reuerentia obtinuit, vt iuuenibus clarissimae gentis debitum generi honorem: sed antequam deberetur, offeres? Accipitur & diui Antonini constit. in hunc sensum. lege prima. C. de dign. libro xii. Si vt proponitis, & auum consularem & patrem virum praetorium habuistis, & non priuatae conditionis hominibus, sed clarissimis nupsistis, claritatem generis retinetis." Paulatim tamen factum, vt clarissimi generaliter dicerentur Senatores omnes, tam qui honores gererent gessisséntve, quam qui non gessissent: praeterea & qui Senatoria ornamenta impetrassent, & ab his omnibus prognati filij, aut nepotes eodem titulo indifferenter decorarentur. Clarissimos, qui nihil vltra quam Senatores sunt, appellat Constantini constitutio. C. de ijs qui ven. aet. impetr. l. ij. Eodem fere sensu dictum apud Lampridium, in vita Alexandri. Praefectis suis Senatoriam dignitatem addidisse eum, vt viri clarissimi & essent & dicerentur. De his accipi debet, quod scribit Modestin. Custodias auditurum Praesidem clarissimos viros adhibere debere, qui in ciuitate illa sunt. lege, custodias. de public. iudic. quanuis vulgo non intelligatur. nam custodicae quasi in conuentibus publicis audiebantur. l. vnius. §. fina. de quaestion. Quare & antiquissimis canonibus. xv. quaest. vij. cap. penul. traditum est, episcopum nullius causam audire debere, absque praesentia suorum clericorum, & id quandoque etiam recentioribus temporibus obseruatum. cap. ex literis. de diuor. Qui honores adhuc gererent, frequentissime hi quoque clarissimi dicuntur: vt praetor vrbanus. l. prima. ff. de rebus eorum. Praetor tutela ris. l. j. C. de tut. illustri. praefectus praetorio. l. prima. C. de sententiam passis, & restitu. proconsul. aut praeses prouinciae. l. prima. C. de priuatis carceribus. l. fina. ad legem Iuliam. de vi publi. lege prima. de annon. & capit. l. decuriones. ex quibus causis infam. irrog. Sed nec de his qui senatoria duntaxat impetrauerant ornamenta, quíque erant, vt Ausionius ait, muneris exortes, nomine participes, exempla desunt. Si Senator, ait Constantini lex, vel alius clarissimus priuatos habeat filios editos, quippe antequam susciperet dignitatem &c. l. si Senator. C. de dignita. libro duodecimo. alios a Senatoribus clarissimos hic intelligi non oportet, quam qui Senatoria, consularia, Proconsularia, aut praetoria ornamenta meruerant: ad clarissimatus enim dignitatem omnes hi referebantur. l. secunda. C. de domesti. & protect. libro duodecimo. & lege prima. de praepositis cub. Eadem enim prorsus dignatione habebantur, qua Senatores. Iam de liberis istorum omnium, indifferenter clarissimos eos quoque censeri atque appellari, & in clarissimatus dignitate numerari, dubium non est, dicta l. si Senator. lege, foeminae. ff. de Senatoribus. Haec de clarissimi appellatione. Illustris verbum, apud antiquos notitiae fuisse non meriti. Ideóque etiam in meretricibus inueniri, cum & nobiles & Illustres dicuntur, adnotat Seruius loco illo Virgilij: Illustres animas nostrúmque in nomen ituras. Quo quidem significat, posterioribus temporibus plane tanquam meriti, acceptum esse. Apud Ciceronem & latissimos quosque scriptores, Synonimia sunt, clarus & illustris. Denique libri extant Plinij Caecilij de viris Illustribus. & Suetonij Tranquilli, de Illustribus Grammaticis, non alio argumento, quam quo Cicero, de claris Oratoribus inscripsisse dicitur: quanquam sint qui inscriptionem illam Ciceronis esse non putent, sed Brutum simpliciter inscripsisse. Caeterum posterior aetas, praesertim quo propius ad Iustiniani tempora accedit (credo quod clarissimorum tam pertaesum erat, quódque eorum numerus nimis tam excreuisset, vt veri Senatores vix dignosci possent ab imaginarijs & fictis) Illustris titulum honorificentiorem esse duxit, quam clarissimi. Ideo de numero clarissimorum quosdam secreuit, quos Illustres appellaret: vt praefectos vrbi, aut prae torio. lege, praecipimus. C. de appellationibus. lege, viros. C. de palatinis sacrarum largitionum & rerum priuatarum. libro xii. Nouas praeterea quasdam dignitates inuenit, aut a paruis initijs ad summa euexit, quas qui adepti essent, Illustres hi quoque dicerentur. Vt Quaestor Caesaris, Comes sacrarum largitionum, Magistri Militum, & si qui eiusdem gradus. Nam administrationes quidem ipsas, proprie Illustres vocabant, per illas autem qui eis praefecti essent. At nec consules ordinarios, hoc est, qui re vera consulatum gerebant, nec patritios eos, qui quasi patres Imperatoris habebantur, & caeteris honoribus anteponebantur. lege, nemini. C. de consulibus. libro xii. hoc nomine appellatos inuenio, non quia non eo digni haberentur, sed credo, quod ampliores quasdam appellationes his attribuere aequum esse arbitrarentur. Vt Magnificentissimos, Gloriosissimos, Sublimissimos, Excellentissimos, aut eminentissimos eos dicerent. lege prima. §. ad istum. C. de nouo Codice confirmando. l. diuor. C. de quaestionibus. l. si quando. C. de appellationibus. l. sancimus. C. de consulibus. libro xii. Hinc est quod generaliter sic dispositum & traditum saepe inuenias, viros a maximis dignitatibus vsque ad omnes Illustres aliquid facere posse, vel non posse, quod recte Accursius descensiue & inclusiue accipiendum esse tradit. Authentica, Maximis. C. de nuptijs. & in corpore vnde sumitur. & authentica, quibus modis naturalies efficiantur sui. §. illud quoque. lege fina. hoc titu. de Senatoribus. authenti. vt ab illus. per totum textum. Quo fit vt vera esse antiquorum sententia videatur, quosdam esse supra Illustres, qui tamen non superillustres appellentur, vt ipsi existimarunt, sed ijs nominibus, quae nos recensuimus, ornentur. cum nusquam ea vox inueniatur. Nam quod Valentini, & Theodosij constitutione legebatur, super illustris, est cognitio praefecturae. lege penultima. C. de officio praefecti praetorio. Recte ab Haloandro correctum esse videtur, semper illustris &c. Eminentissimorum tamen appellatione, etiam ipsos Illustres interdum contineri animaduerti. dicta lege diuo. C. de quaestionibus. Quod si ij qui Illustres administrationes gessissent, Senatores vel ab initio non fuissent, vel per eas facti non essent, perfectissimi dicebantur, dicta lege, diuo. vt Alciatus libro tertio dispunctionum. capitulo quarto, in fine recte sentire videtur. Sed certe vel Senatores plerunque ad tales dignitates promouebantur, vel promoti Senatores quoque efficiebantur. Id tacite significauit Amianus Marcellinus, libro vigesimoprimo, prope finem, de Constantio Imperatore loquens, cum ait: "Nihil circa administrationum augmenta, praeter pauca, innouare passus est, nunquam erigens cornua militaria, nec sub eo dux quisquam, cum clarissimatu prouectus est. Erant enim (vt nos quoque meminimus) perfectissimi." Nec occurrebat Magistro Equitum prouinciae Rector, &c. Nam hoc vult Amianus significare, Constantinum non promouisse Duces suos addita etiam Senatoria dignitate, vt alij facere soliti erant. Quamobrem perfectissimos dictos fuisse. De his etiam intelligi debet titulus, de perfectissimatus dignitate, libro duodecimo Codicis, quanquam constitutio sub illo posita, non de veris perfectissimis loquatur, sed de ijs qui eius dignitatis codicillos impetrauerit. Nam haec quoque dignitas, vt aliae superiores, codicillis a principe nonnunquam impetrabantur. Ideo cautum a Constantino, ne cui minus honestis natutalibus orto, aut minur liberaliter educato concederetur. dicta lege prima. Verum quia Imperatores non clarissimi generis homines ad tantos gradus raro assumebant, aut certe assumptos plerunque etiam Senatores faciebant, Ideo rara in iure, (vt praediximus) huius dignitatis mentio, apud Cassiodorum nulla. Nam Ghottorum Reges, quorum nomine epistolas ille & dignitatum codicillos concipiebat, Romanis legibus ac moribus omnia agere instituerant, & Senatui quaecunque agerent probare. Probabilis autem mos non erat, vt a plebe homines, praeteritis Senatoribus & Patritijs, ad tales dignitates extollerentur. Moris autem hoc fuisse, & quasi per legitimam quandam consequentiam vsurpatum, vt qui Illustres administrationes & dignitates acciperent, si Senatores non erant, ad Senatoriam quoque dignitatem simul assumi intelligerentur, alia quoque permulta ostendunt. Imprimis Iustiniani nouella constitutio sexagesimanona, quae inscribitur, de decurionibus, vt accepta dignitate praefectoria &c. Ea autem, inquit, ab Imperatore codicillorum datio, Praefectoriae dignitatis videlicet, ad hoc tantum valeat, vt honoratus ipse magni Senatus portio esse videatur: multo ergo magis hoc efficiet praefectura ipsa in actu posita, aut olim administrata. Sed & constitutio vltima Codicis, libro tertio, sub titulo, vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur, non obscure ostendit, quosdam ex his statim Senatores censeri, vt Praefectos, Consules, Magistros militum. Alios post peractam demum administrationem Senatorio ordini sociari, vt Quaestorem, & praepositum cubiculo Imperatoris, quod ipsum & de praeposito cubiculo Augustae alia constitutione traditum est, lege finali. C. de praepositis sacri cubiculi, & de omnibus cubicularijs, & priuilegijs eorum, libro duodecimo. Quare seruis ocius Senatores tamen efficiebantur omnes. Praeterea sub hoc titulo, capite vltimo, ita scriptum est. Senatores accipiendum est eos esse, qui a patritijs & consularibus vsque ad omnes Illustres viros descendunt: quia hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Quibus verbis non obscure significatur, maximas dignitates gerentes, aut his defunctos, quicunque sint, Senatores esse intelligi. Quod vero ait, solos eos in Senatu sententiam posse dicere, quomodo intelligendum sit, eo loco, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam consistorium principis, ad quod omnia fere Senatus munera translata erant, ex proceribus constabat & Senatoribus. lege, humanum. C. de legibus. lege prima, ad legem Iuliam maiestatis. vt significat etiam Cassiodorus, libro sexto, variarum formula. Quomodo proceres vacantes fiant, & Iustinianus nouella xxii. de appellationibus. §. adhaec. & nouella lxii. quae inscribitur, de consultationibus. in principio. Proceres autem ij erant, qui administrationes gerebant. Senatores qui tam gessissent, aut certe & si nunquam gessissent, dummodo in actu positi Senatoria munera obirent atque exercerent. Hi omnes veri, non imaginarij Senatores generaliter Illustres dicebantur. lege, decurionibus. C. de silentiarijs & decurionibus. libro duodecimo. Reliqui qui solis Senatorijs codicillis, aut ornamentis vterentur, vel Senatorum liberi essent, clarissimi tantum appellabantur, & sola clarissimatus dignitate fruebantur. Hinc est quod Constantini constitutio sub eodem titulo: vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. lege prima, ita loquitur. Quicunque non illustris, sed tantum clarissima dignitate praeditus, &c. Denique cum rubrica ipsa ita sit inscripta, Vbi Senatores, vel clarissimi &c. In nigro non nisi de illustribus & clarissimis tractatur, ex quo apparet, per Illustres intelligi Senatores. Nam Illustres omnes sine dubio & clarissimi erant, sed non econtra, clarissimi omnes Illustres, nisi interdum forte (quia natura sua synonyma haec esse diximus) appellationes hae confundantur: vt in principio constitutionis Zenonianae, cuius supra mentionem feci, dicta lege finali. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. Illustrauit & clarum fecit, pro eodem accipitur, quod & alijs quibusdam locis (perpaucis tamen) factum est. lege prima, de praepositis lab. libro duodecimo. dicta lege secunda. de ijs qui veniam aetatis impetrauerunt. rubri. & lege prima, & secunda. C. de tutela illustrium, vel clarissimarum personarum. quibusquidem locis non de ipsarum dignitatum discrimine, aut muneribus principaliter agitur, sed de alia quauis re, cui mentio earum dignitatum obiter incidit. Sane Illustres hactenus modo dictos existimat Alciatus, quo ad illustres gererent administrationes. Vbi gessissent, clarissimos simpliciter appellatos putat, quod nos non probamus. Vt enim clarissimi vtique semper appellari possent, tamen & Illustris titulum, post peractam quoque administrationem, eis remansisse argumento sunt complures constitutiones, dicta l. finali §. viros autem Illustres. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. l. secunda. C. vt dignitat. ordo seruetur. lib. xii. praesertim illae, quae Illustres iudicio per procuratores adesse statuunt, dicta l. fina. de iniurijs . authen. vt ab illustris. nam alioquin Illustres dignitates plereque id praestare videntur, vt qui eas gerunt, neque agere neque conueniri possint, vt praefectura vrbis, vel praetorij. l. secunda, de in ius vocand. Quare superuacuo id cautum foret, vt per procuratores iudicio adessent. Remanebat enim hoc eis velut insigne honoris gesti. Quin eorum quoque filij Illustres nonnunquam dicti. d. rubri. & l. fina. C. de tutela Illustr. & patribus Illustribus Senatoria dignitate ac priuilegijs exaequati. dicta l. finali. C. de iniur. qua de re inferius plene disseram. l. fina. hoc titu. Ex his intelligi posse arbitror, viros illustres ab Imperatore appellari eos, ad quos scribitur prooemium Digestorum, vel quod ex talibus orti essent, vel quod illustres ipsi administrationes peregissent. Nam Anatolium quidem a talibus ortum esse Dorotheum per se Quaestorem, Cratinium vero Comitem sacrarum largitionum fuisse, ipsemet Imperator scribit. l. secunda. §. quae omnia. C. de vet. iur. enucl. Caeteri ad quos idem prooemium scribitur, aut eodem loco orti, aut honoribus eisdem, vel similibus vsi erant, aut certe illustratus vacantis dignitatem, & codicillos a principe meruerant. saepissime enim, vt diximus, impetrabantur hae dignitates: vt qui non gesserant, tamen gessisse viderentur. Hi vel Illustres sine cingulo constituti, dicta l. finali. de iniurijs. vel vacantes Illustres appellabantur, dicta l. ij. C. vt dignita. ordo seruetur. Quarto apud Cassiodorum etiam formula, Illustratus vacantis legitur, cuius ex tenore hoc ipsum cognosci potest. Haec de illustribus & clarissimis, atque etiam de perfectissimis dicta sint. Sed spectabiles quoque qui dicantur, nisi declarauerimus, nihil egisse videamur. Igitur spectabilis titulus, vt illustris, ab administratione quoque ducitur, sed inferiore, que tamen post illustratum, statim consequitur. Estque hic titulus omnium nouissimus. Nam speciosae personae Senatoriae, antiquitus dicebantur, lege speciosas. de verborum significat. credo ab ornamentis Senatorijs, lato clauo, calceis lunatis, & si quibus alijs insignibus vtebantur. Qui aliquo pluris, quam Senatores essent, clarissimi olim, postea Illustres dici coeperunt, vt supra ostendimus. At Praefecti, qui initio Senatores non erant, sed ex equestribus creabantur, spectabiles dicti: non Praefecti vrbis modo, sed & Praefecti vigilum, lege tertia, infra de officio praefect. vig. Nam Vlpianus cohortibus vigilum spectabilem virum ab Augusto Praepositum dicit, quem Dionis. libro lv. ex equestri ordine fuisse scribit. Praefectus quoque Augustalis ex equestribus eli gebatur, ideo spectabilis appellatur. lege prima. C. de priuileg. caro. l. quinque summates. C. de decurionibus. libro decimo. Tantum enim non speciosi nomen additum his est, quod quidem Senatoribus conueniebat, nec de alijs temere vsurpari debuit. Non enim Alciato in hoc assentior, qui spectabilis appellatione, etiam illustrem contineri existimat. Nam Illustres solos veros Senatores esse iam demonstrauimus. Spectabilis autem titulum & spectabilitatis dignitatem praefectis proprie attribui solitam ostendit etiam Cassiodorus, in formula Comitiuae primi ordinis, cuius verba mox referemus. Caeterum quia Praefecti Augustalis imperium quod ad exemplum proconsulum antiquorum acceperat, late patebat. lege prima, infra de officio prefect. August. Ideo illud quoque factum videtur, vt exemplo eius, caeteri non Senatorij ordinis viri, quibus vniuersae dioeceses gubernandae mandabantur, initio spectabiles dicti fuerint: vt Comes Orientis Asianae, vel Ponticae dioecesis. Duces Moderatores quoque, puta Rhetiarum & Illyrij. (Hi sic dicti videntur, quod ijdem & belli duces & moderatores prouinciarum constitui consueuissent. authen. de appellat. §. illud. l. praecipimus. & lege, si quando. C. de appellationibus.) Haec appellatio postea in ipsis veluti Satrapijs & administrationibus perpetuo mansit, & ab eis duci coepit, siue Senatores essent qui eas gererent, siue non excepta praefectura vrbis & praetorij, quae pridem Senatorio ordine dignata, mature ad Illustres transijt. Igitur spectabiles hi omnes supra clarissimos, etiam prouinciarum praesides habebantur. l. prima. C. vt omnes iudices tam ciui. quam militi. in principio. quia scilicet prouinciae iam in minutiores partes dissectae & distinctae erant: vt cognosci potest, ex indice consuetudinum pro officijs soluendarum ab Imperatore nostro post nouellam constitutionem, praecepta seu mandata praesidum continentem, posito. Quinimo Praesides ipsi prouinciarum in quibusdam subesse intelligebantur his spectabilibus: vt praefecto praetorio Africae moderatores illarum partium. lege prima. C. de officio praef. praeto. Afric. hic enim quoque spectabilis dicebatur, dicto §. illud. in authen. de appellat. Ad exemplum horum etiam in comitatu principis spectabiles alij haberi coepti, qui quasi inferioris generis post Illustres administrationes, aut officia assequuti erant: vt Vicarius Praefecti vrbi, Praefectus annonae, praepositi, notarij, cornicularij, Aduocati fisci, Cartularij sacri cubiculi, scriniarij & si qui similes. Item extra comitatum principis nonnulli citra dioecesim administrationes, vt procuratores Caesaris & exactores tributorum. Hi omnes comitiuae primi ordinis adscribebantur. Nam ea proprie attributa fuisse spectabilibus videtur, hoc est, praefectorijs, vel quibus instar praefectoriae dignitatis concessum esset. Dicebatur autem comitiua primi ordinis, quanuis Illustres antecederent: quia illustres non tanquam comites, sed velut pars corporis ipsius Principis numerabantur. d. l. quisquis. C. ad legem Iuliam maiest. Quemadmodum & Princeps ipse se tanquam vnum ex Senatoribus haberi vult. l. ius Senatorum. C. de dign. lib. x. Sed re vera primi erant Illustres, hoc est, Senatorij ipsi. Post ipsos autem praefectorij & praefectorijs exaequati statim consequebantur. Et hoc est quod Ausonius ait: Praefecturarum titulo tenuere secundo . Titulus enim hic spectabilis, erat secundus post Illustris, quanuis ad primi ordinis comitiuam pertineret Cassiodorus in formula comitiuae eiusdem primi ordinis, Quid ergo, inquit, de tali honore sentiatur, agnosce. Quando Praefecti viri pro tot laudabilibus institutis, huius inueniunt prooemia dignitatis, & merito cum tanta pompa caeditur, quae Senatorij quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara, & consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur &c. In formula quoque ipsius spectabilitatis. Atque ideo, inquit, te spectabilitatis nitore decoramus, vt sententiam tuam in conuentibus publicis spectandum esse cognoscas, cum inter nobiles decorus adsederis. Illud enim semper tenendum, plures pene fuisse quibus imaginaria, quam quibus vera haec dignitas contigisset, cum vel officia alia instar supradictorum spectabilitatis titulo decorata essent, vel codicillis haec dignitas, vocantibus sae penumero concederetur. Comitiuae autem secundi ordinis rara in iure mentio, tantum in vltima constitutione tituli, De professoribus & medicis, libro x. C. inuenimus. Nec quinam proprio huic Comitiuae adscriberentur, satis compertum habemus. Ex praedictis tamen plane apparere arbitror, quid sibi voluerit Isidorus, cum scripsit, Primos ordines Senatorum dici Illustres, secundos spectabiles, tertios clarissimos. sed re vera posteriores hi duo ordines, non proprie Senatores erant, quod scilicet ad munia Senatoria attinet, sed quod ad dignationem atque honorem duntaxat. Nam inter Illustres quoque ipsos, gradus rursum fuisse quosdam, necesse est dicere, cum aut simpliciter Illustres, hoc est, Senatores essent, aut secundum administrationes & potestates quas obtinuerant, & vtroque modo intelligi posse arbitror, quod Pomponius scribit. l. iiij. de Senatoribus. Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore. Et quod Modestinus tradit. l. spadonem. §. scire oportet. de excusatione tutorum. Si quis Senator sit, Tutor erit etiam liberorum eorum, qui inferioris ordinis Senatores sunt. In quo etiam Augustini autoritate defendimur. Illud nequaquam recte Alciatum existimasse arbitror, non a muneribus, seu officijs ipsis dignitates accipi, sed Illustres viros ad ipsa munera assumi consueuisse. Nam secundum haec quae hactenus diximus, Illustratus dignitas ac titulus, aut ab administratione, aut a Senatorio munere ducitur, aut personis quibusdam, ad exemplum eorum qui haec gesserunt, codicillis indulgetur, qui alio modo initio quaeratur non animaduerto. Nam generis Illustrium caput aliquod fuisse necesse est dicere, nec a genere ducitur, nisi eo modo quo supra dixi. Postremo meminerimus, spectabiles administrationes & illustribus nonnunquam committi, quod Iustiniani constitutio indicat, dicta l. si quando. C. de appellat. His pristina Illustratus dignitas non minuitur, sed noua spectabilitatis accessione augescunt. Ab his an perinde atque ab Illustribus, an vero vt a spectabilibus appellari oporteat, Iustiniani constitutiones definierunt. dicta l. si quando. & l. praecipimus. C. de appellat. auth. de appella. §. illo. Eadem ratione credendum est, & ex his qui tantum clarissimi essent, & ex his quoque, qui nec clarissimi nec Illustres erant, quosdam ad spectabilitatis gradum saepissime atque indifferenter promoueri consueuisse. Haec de his dicta sint. Hinc ad alia transeamus. L II. Marcelvs Lib. III. Digestorvm. CAssivs longinvs non pvtat ei permittendvm qui propter turpitudinem &c. Supplet glosa vetus, vt apparet, intelligendum esse, de turpitudine in officio commissa. Ego amplius & circa res ad officium, hoc est, ad munus ipsum senatorium pertinentes, accipiendum arbitror. arg. l. eadem. §. j. ad legem Iul. rep. aliter non vera nec bona esset ratio, quam subdit: quia lex Iulia repetundarum haec fieri vetat. Nam lex Iulia repetundarum, initio contra eos lata est, qui in officio, aut quocunque ministerio publico positi, auaritiae causa perperam statuissent, vel decreuissent. Postea ad omnes omnino, qui quacunque de causa in officio, aut munere publico corrupte egissent, extensa est. l. iubemus. C. ad legem Iul. repet. & l. vij. §. hodie. ff. eo. titu. vbi dixi in rub. cum igitur publico iudicio damnatus, infamis fiat, merito a testimonio repelli debuit. l. iij. §. lege Iulia. de testibus. d. l. ea lege. §. primo. Quod vero Accur. ait, siue amoto irrogetur infamia iuris, siue infamia facti, habere locum quod hic dicitur. Vtile quidem est, vt sciamus, non omnem qui ordine mouetur, infamia iuris infamem fieri, sed causam inspici, an famosa fuerit. l. ordine. infra ad municip. l. ad tempus. de decurio. l. qui cum vno. §. ad tempus. de re milit. l. ictus fustium. infra de his qui no. infa. Sed veram non esse Accursij sententiam, saltem quod ad dicendum testimonium attinet, ex supradictis intelligi licet. Nam qui propter aliam turpitudinem, aut causam, quae infamiam iuris non irrogat, amotus fuerit, & si Iudex dari prohibeatur. d. l. cum praetor. infra de iudicijs. non tamen etiam a testimonio ferendo repelli eum iure cautum est, quanuis existimatio eius apud bonos viros grauata sit, quam infamiam facti appellamus. Leuior tamen fides his adhibetur. glos. in l. j. C. de sac. sanc. eccle. vbi Ias. & in l. nullam. C. ex quibus cau. infam. irrog. l. iij. §. duae causae. infra de Carb. edicto. Eandem propemodum interpretationem facit Bart. quanuis non eisdem rationibus vtatur, dum Accursij erratum frustra tueri conatur. L. III. Modestinvs Lib. VI. Regvlarvm. SEnatorem remotvm a senatv, capite non minvi, sed Romae morari, Diuus Seuerus & Antoninus rescripserunt. Sed ei Romae morari Modestinum scripsisse puto. Nam hanc particulam multis locis intercidisse alias adnotauimus. Sane cum duo haec sint pronunciata, de priore quidem dubitari potuit, quia generaliter traditum est, capite eos minui, quorum status mutatur. Institu. de capitis diminutio. in princip. Sed hinc non status sed dignitas mutatur. Institu. eodem. §. quibus. lege cognitionum. §. minuitur. de varijs & extraordinarijs cogni. Merito capite eum non minui responsum est, nec distinguendum, an ex famosa causa motus sit, an non: cum nec infames, nec ignominiosi capite minuantur. Si non aliud concurrat, quod eorum statum mutet, veluti si libertatem quoque vel ciuitatem, aut familiam cum accepta ignominia amittant. l. fina. ff. de cap. dimi. posteriori pronunciato dubium facere potuit, quia de militibus traditum erat, ignominiae causa missos, neque Romae, neque vbi princeps sit, morari posse. l. sed & milites. §. scribit autem. de excus. tu. l. milites. §. missionum . de re mil. l. ij. §. miles. de his qui not. sed non placuit principibus, hanc poenam proprie in militibus constitutam, ad vrbanas dignitates extendere. Nam & si similis forte conditio, non tamen exemplum par subesse visum est. Hinc apparet deceptum Accursium, dum distinguit, an ex famosa causa remotus sit hic Senator, an ex alia non famosa: cum nec milites quidem ex causa non ignominiosa missi Romae esse prohibeantur. Nam secundum Accursij interpretationem, Imperatorum sententia peruerteretur. L. V. Vlpia. Lib. I. Ad leg. Ivliam et Papiam. SEnatoris filivm accipere debemvs, non tan tum eum qui naturalis est, verum adoptiuum quoque, &c. Subsequuntur & duo alia capita in hanc sententiam, & ad eandem legem Iuliam & Papiam. Alterum ex Paulo, alterum ex ipsomet Vlpiano descriptum. lege Papia permissum erat omnibus ingenuis praeter Senatores & eorum liberos, libertinam vxorem ducere. l. lege Papia. infra de ritu nup. Praeterea ex constitutione diui Marci. l. diuo. C. de quaest. Prohibebantur eminentissimorum, necnon etiam perfectissimorum virorum liberi, vsque ad pronepotes, quaestionibus , vel plebeiorum poenis subiici. Eminentissimorum vero appellatione (vt obiter hoc quoque dicam) videtur diuus Marcus significare voluisse Senatores omnes, etiam qui honoribus vsi essent, vt puta consulares & praetorios. Eos quoque qui Senatoriis ornamentis decorati essent, quique ex his omnibus defenderant, quos generaliter clarissimos appellari supra ostendimus. Perfectissimorum autem appellatione, alios comprehendere voluisse videtur, qui cum Senatorij generis non essent, magistratus tamen aut publicas meruerant administrationes, fuitque eadem constitutio etiam ad decuriones aliarum ciuitatum & municipiorum per consuetudinem extensa, vt idem Vlpi. testatur. d. l. diuo. §. fi. fuerunt igitur huiusmodi priuilegia Senatoribus & eorum liberis concessa. Quare eorum interpretatio secundum subiectam materiam ex infrascriptorum capitum rationibus & autoritatibus sumi poterit. Nam & hoc intuitu a compilatoribus inserta sunt. L. VIII. Idem. Lib. VI. Fideicommissorvm. FOeminae, &c. Fideicommissorum & legatorum quorundam incapaces erant personae clarissimae, veluti, si tribus eis emenda legaretur. l. patronus. in principio. de lega. iij. quam Alciatus lib. i. παρέργων. c. xvi. tesseram frumentariam interpretatur: quamuis nec ipse quidem videatur animaduertere, eius incapacem fuisse clarissimam personam. Ideo scripserat Vlpianus haec de clarissimis personis in libris fideicommissorum. Sed an foeminae etiam illustres dicantur intuitu maritorum? Et Iustiniani constitutio dici ostendit. l. si qua illustris. C. ad s. c. Orphicianum. L. XII. Vlpia. Lib. II. De Censibvs. NVptae. &c. Senatores autem accipiendum est eos esse, qui a patriciis & consularibus vsque ad omnes illustres viros descendunt, quia & hi soli in senatu sententiam dicere possunt. Suspicatur Haloander non esse haec Germana Vlpiani verba, sed a compilatoribus, aut addita, aut in aliam formam mutata, quae suspicio & mihi haeret. Quis tamen horum verborum sensus sit, nec Budaeus, quamuis multa hoc loco scripserit, nec alius quem viderim, satis explicat, prae ter Alciatum , qui lib. iii. dispun. ca. iiii. obiter interpretari videtur dicta haec esse, de descendentibus Senatorum, qui Senatores illustres fuissent, hoc est, administrationes aut honores maximos meruissent, aut certa consularia, vel alia quaelibet earum dignitatum insignia obtinuissent: vt scilicet ipsos quoque qui ex his descenderant, Senatoriam dignitatem habuisse significetur. Nam putat hoc obseruatum esse, vt cum equestris, vel plebei ordinis aliquis beneficio Principis in Senatum allectus fuisset, ius Senatorium ad haeredes suos non transmitteret, nisi & insignibus illis fuisset ornatus. Ego quod ad insignia attinet, nemini illius officij quod gessisset insignia necessaria, aut omnino tribui solita arbitror. Sed qui vere senator fuerat, aut consul, aut Praetor: hunc sine dubio etiam citra Principis indulgentiam illius dignitatis quam gesserat, insignibus suo iure vti potuisse. Insignia autem iis tribui consueuisse, qui non gesserant. Quod ad sensum huius capitis attinet, verius esse existimo, non de liberis Senatorum, sed de ipsis Senatoribus haec dicta esse, siue Vlpiani haec verba sint, siue Triboniani, quod magis suspicor. definit enim a patriciis, hoc est, a maximis dignitatibus (nam Patriciatus dignitatem hanc posterius excogitatam supra omnes iis temporibus habitam fuisse constat. l. nemini. C. de cons. lib. xii.) vsque ad omnes illustres, hoc est, in illustri dignitate positos. quorum duo genera fuisse abunde supra ostendimus, in Rubri. huius tituli, simplices videlicet Senatores & proceres, qui aliquam illustrem dignitatem gererent, Senatores esse intelligendos, quo loquendi modo, etiam aliis locis vsus est. auth. maximis. C. de nupt. & in corpore vnde sumitur, & authen. quibus modis naturales efficiuntur sui. §. Illud quoque. & authent. vt ab illustrissi. &c. Nam his locis statuitur, a maximis dignitatibus vsque ad omnes illustres, quae dam permitti, vel prohiberi, & recte Accursius addit interpretationem, vt non descensiue, sed inclusiue accipiamus. Eadem ergo sententia scribentis & hoc loco fuisse videtur, vt verbum illud, Descendunt, pro eo quod est, gradatim inferius procedunt, accipiamus. hoc etiam Augustino magis placet, vt quandoque in huius loci mentionem incidimus. Si tamen quaerimus, an ex talibus nati, Senatores & ipsi intelligantur eo ipso quod ex ta libus nati sunt, certe qui superiora tempora respiciat, etiam ea quibus Vlpianus scripsit, sine dubio dicendum videtur, Senatores eos habitos non fuisse. Senatorum enim filij duntaxat appellabantur. Id ostendunt pleraque capita sub hoc titulo, quibus separatim de Senatoribus & de Senatorum filiis tractatur. Quin de hoc potissimum disputari videtur, vt Senatorum priuilegia ad eorum liberos extendantur, quod alioquin necessarium non fuisset. Denique allegi consueuisse constat, non solum Senatores, verum etiam Decuriones singularum ciuitatum & municipiorum. l. ad rem publicam. de muneribus & honoribus. & toto titulo. de decurionibus. Quam allectionem non sine diligenti personarum consideratione fieri consuluisse, verisimile est. Natus tamen ex Senatore, clarissimus & ipse appellabatur, non solum masculus, sed & foemina. l. foeminae . supra eodem. quod plenius paulo ante declarauimus, vt senatoriae quidem dignitatis conditionem, ac veluti honorificam hanc memoriam a patre acciperet, ipsam vero Senatoriam dignitatem non acciperet, nisi cum in Senatum demum allegeretur. Et haec ratio est, cur multis locis, clarissimorum mentionem sic fieri videmus, vt intelligere liceat, non eosdem clarissimos & Senatores esse. Rubrica. & l. prima. Cod. vbi Senatores, vel clarissimi. l. si Senator. Cod. de dignita. libro xii. Quod si Iustiniani saeculum & mentem eius consideremus, videtur mihi non ipse solum, sed & qui ante ipsum modico interuallo principes fuerunt, voluisse vt ex Senatoribus Senatores continuo nascerentur, nec allectio expectaretur. Quemadmodum & de decurionibus constituerunt. l. decurio fortunam. & l. in filiis. Cod. de decurionibus. libro xii. nouella xxxviii. de decurionib. §. si cui vero. Hoc significat Rubrica libro v. Cod. de tutoribus, vel curatoribus illustrium, vel clarissimarum personarum. Nam illustres ex illustribus natos haberi prae sumit, quod & alibi obseruaui. l. secunda. §. quae omnia. Cod. de veteri iure enucleando. Omnes autem illustres Senatores haberi hoc loco definit. Apertius hoc demonstrant constitutiones duae: altera Valentini Theodo. & Archad. quae est posterior sub illo titulo. de tutoribus vel curatoribus illustribus: altera sub eodem titulo. Cod. de decurionibus. libro xii. l. exemplo. quae est Gratiani & Valentini. Nam in his prorsus sic loquuntur Imperatores, vt ex Senatoribus natos, Senatores vocent, etiam adhuc pueros, aut infantes. Credo raritatem ciuium & difficultatem munerum obeundorum, quae apparent fuisse causae, quamobrem decuriones vel inuitos in ciuitatibus & curiis retineri oportuerit. Id quod nouissimae quoque constitutiones manifestius indicant, nouella xxxviii. lxix. ci. In senatoribus idem quoque obseruari suasisse in Senatoribus & Senatu ipso. Hoc sane si verum est, intelligendum videtur de filiis masculis, quíque ex Senatoribus in actu positis orti essent, non si quibus fortasse illustratum, seu Senatoriam imaginariam dignitatem, vel ornamenta sola Principes indulserant, argumento l. omnes. C. vt dign. ordo ser. libro xii. Nam & si constitutionibus expresse cautum esset, vt ex Senatoribus nati, Senatores haberentur: non de aliis tamen quam veris Senatoribus accipiendum foret: verba enim cum effectu exaudire debent. Extat apud Cassiodorum epistola, qua illustris viri filium princeps in Senatum referri mandat, ei solere hos in Senatum allegi testatur. Quamobrem intelligere possumus, adeo inualuisse hanc consuetudinem , vt pro iure iam obseruaretur. Quod si cui mirum videatur, illustrium filios non expectata allectione pro Senatoribus haberi, cogitet is & alios olim hoc numero habitos fuisse, qui tamen re vera Senatores non erant. veluti qui honoribus populi vsi essent, quales currulibus magistratibus functi. Nam hi etiam antequam in Senatum legerentur, pro Senatoribus habebantur. Ideo edictum de vocandis Senatoribus, ita conceptum erat, Senatores quibusque in Senatu sententiam dicere licet: vt Aul. Gell. scribit, libro iii. Noct. Att. Caeterum si secundum Alciati sententiam hunc locum interpretari velimus, subiecta illa ratio. Quia & hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Non satis conuenire videbitur, non enim soli hi sed & alij quoque sententiam dicunt: vt patritij ipsi & consulares, qui per se initio in Senatum venerunt, nisi solos intelligas, ex descendentibus Senatorum, de quibus descendentibus hoc loco agat. Nam Senatores alij erant, praeter illustres, imaginarij & ficti, velut clarissimi tantum & spectabiles, de quibus ad Rubricam scripsimus. Hi Senatoria munera non obibant. Quare nec qui ex his descenderant, in Senatu sententiam dicebant. Sed nec hanc interpretationem probare possum, quia nimis dure subauditur illud verbum, Ex descendentibus. Nec Alciatum in mente hoc habuisse arbitror. Sed superiora verba duntaxat interpretari, posteriorum istorum securum: in quibus tamen tota difficultas consistit. # 10 DE OFFICIO CONSVLIS. Tit. X. Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitque Imperium & potestatem maximam, excepto quod in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. supra de orig. iur. & a consulibus ad populum prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quod & rebus iudicandis initio praeessent, donec praetores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Postea constituta sub domina Cae sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem non mirum si tum pauca de officio consulis, aut a iurisconsultis nostris, qui temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut a compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam pene ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures consules fieri inualuerat, quam binos atque ordinarios, dum consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib. x. l. pe. & fi. de consulibus. lib. xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem & de Praetoribus factum erat, vt quidam etiam in his honorarij crearentur : & exigua Praetorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat, in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero excerptum est quicquid Iustinianus hic posuit. Idem Vlpianus, de officio quoque consularium librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc nihil extare adhuc inueni. L. I. Vlpia. Lib. II. De Offi. Consvlis. OFficivm consvlis. &c. Consvles apud se seruos suos manumittere posse, nulla dubitatio est. Subaudi hodie, cum scilicet vsitatum iam hoc sit, olim tamen de hac re saepe quaesitum est. l. an manumittere. infra de manumiss. apud collegam vero suum, cui scilicet par Imperium est, neque consul, neque Prae tor, nec alius quisquam magistratus manumittere potest. l. apud. eodem titu. de manumiss. l. apud filium. secun. respon. de manumiss. vind. cuius rei illa ratio est, quod specie quadam imperij, per lictores & verba magistratus iubentis, eximebatur seruus de manu domini, & dominus solennia quaedam verba dicere solebat. l. manumissio per lictores. eod. titu. Nam imperium in parem exerceri non potest. l. nam magistratus. infra de arb. quod ergo hic subiungit (sed si euenerit, vt minor xx. annis consul sit, apud se manumittere non potest: cum ipse sit qui ex Senatusconsulto consilij causam examinat, apud collegam vero causa probata potest) sic accipiendum est, vt apud se causam examinare non possit minor. Ideo hactenus manumittere impediatur: sed si omnino manumittere velit, tunc apud collegam suum proposita & probata causa, demum apud se ipsum manumittere poterit: quod & alibi idem Vlpianus scribit. l. si rogatus. §. fi. de manumiss. vind. aliter interpretando ipse sibi contraria scripsisse videretur, quod absurdum est. Nam probatio causae extra figuram imperij & iurisdictionis, de plano fit apud consilium, a consule coactum. Quare in hac parte cessat ratio impediens, ne scilicet collegae imperio submittere se videretur. Non enim submittit se imperio, qui causam duntaxat apud collegam examinare curat. Sed quomodo ipse in sese imperio vti poterit? l. ille a quo. §. tempestiuum. infra ad Trebellianum. l. pen. de arbitris. respondeo cum imperij species magis quam imperium adhibeatur, vere nec cogitur a quoquam, nec omnino cogit ipse se. Quia tamen similitudine quadam cogi videtur, ideo minus remitti de dignitate consulis visum est, si apud se id fieret quam si apud collegam eius. # 11 DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO. Titvl. XI. Praefectum praetorio non senatorij ordinis, sed equestris creari solitum fuisse, ostendit Sueto. in Tito. cum praefecturam quoque pretorij suscepisse eum, nunquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam, scribit. Durauitque hic mos (quamuis a Tito interruptus) vsque in Alexandri tempora. Hic demum hoc quoque munus Senatorium esse voluit, quod Lampridius ostendit in vita eius, cum ait. "Praefectis suis addidit Senatoriam dignitatem, vt viri clarissimi & essent & dicerentur, quod antea vel raro fuerat, vel omnino non fuerat, vsque eo. vt siquis Imperatorum successorem praefecto praetorio dare vellet, laticlauiam, & Senatoriam eidem per libertum summitteret. Alex. autem Senatores idcirco voluit esse praefectos praetorio, ne quis non Senator de Romano senatore iudicaret." Extant libri duo postremi epistolarum Cassiodori, quorum prioris initio praefatur, scripsisse se eos libros, cum esset praefectus praetorio Romae, sub Regibus Gottorum. (Nam hi exemplo Imperatorum viuebant.) In his semper appellat se Senatorem populo. quo fit vt Romani senatoris, qui hodie in Capitolio ius dicit, appellationem ab hoc descendisse existimem. Post Alexandri tempora ad Iustinianum vsque, supremum dignitatum omnium gradum praefectos obtinuisse, tam Vlpianus hoc loco, quam principales constitutiones. l. praefectus. C. de offi. praef. vrb. l. nemo. de dignita. lib. xi. & nouella lxii. de constitutionibus. declarant. Idem quoque Cassiodorus libro vi. Epistolarum. Potestati, inquit, praefecti praetorio, nulla dignitas est aequalis, vice sacra iudicat, nullus ei miles fori autoritate praescribit, excepto officiali magistri militum. Curiales etiam verberat, in officio suo ius retinet singulare, & talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam prouinciarum non auderent iudices in qualibet parte contemnere. Haec de praefecto praetorio. Illud addendum, quod defuncto eo, constitui solebat, qui vice praefecti ageret interim, dum Princeps de nouo praefecto sufficiendo deliberaret. l. iij. §. a praefectis. de leg. iij. & prae fectum habuisse ius gladii postea docebimus. l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. praes. Alia quaedam ex annotationibus Budaei cognosci poterunt. L. I. Avrelivs Arcadivs. &c. De Offi. Praefec. Praet. REgimentis reipvbl. ad Imperatores perpe tuo translatis. Annotaui supra. l. prima. de constit. Principum, de singulis Imperatoribus Senatusconsultum fieri consueuisse, quo suprema potestas electo Imperatori concederetur, vt Victori quondam Syllae concessam fuisse meminit Plutarchus, in vita eius prope finem. Sed Iustinianus hoc & aliis locis semper ita loquitur. Itaque veterum iurisconsultorum verba refert, vt si initio vnica lex, aut Senatusconsultum de omnibus deinceps perpetuo futuris Imperatoribus factum esset: quia scilicet temporibus Iustiniani neque lex, neque Senatusconsultum iam in eam rem necessarium existimabatur. # 12 DE OFFICIO PRAEFECTI VRBI. Tit. XII. Quoties magistratus ex vrbe proficisci contingebat, vigente Republica, Praefectum Vrbi creari mos erat: quia vero latinarum feriarum causa, magistratus omnes & plurima pars populi in montem Albanum quotannis conscendebant. Ideo vsitatum fuit, vt praefectus vrbi latinarum causa singulis annis in ciuitate constitueretur, & iam velut ordinarius ac status magistratus haberetur. Hoc est, quod Pomponius scripsit, in l. ij. §. deinde Cornelius. supra de orig. iur. quoties proficiscuntur magistratus, vnum relinqui qui ius dicat: denique vocari praefectum vrbis, & ita olim constitui solitum: postea vero latinarum feriarum causa introductum esse, & quotannis obseruari. Meminit etiam A. Gell. lib. xiiii. capite octauo, quo loco & Varronis & Q. Mutij sententiam citat, dum quaesitum refert, an Praefecto huic ius esset conuocandi, habendique senatum. Meminit & Dionisius Halicarnass. lib. vi. cum paucis annis post exactos Reges, a prae fecto vrbis frustra quaesitos scribit iuuenes duos, qui victoriam duorum consulum de latinis, contra quos profecti erant, in foro statim renunciauerant , ea ipsa hora qua parta esset. Latinis autem feriis sacra quaedam vetusto ritu in Monte Albano fieri consueuisse, & e latinis municipiis petentibus carmen dari vsitatum fuisse constat, qua de re Ciceronis quoque versus extant in lib. de Diuinatione. Cum tumulos Albano in monte niuales Lustrasti, & laeto mactasti lacte latinas. Igitur Praefecturae officium per eos duntaxat dies exercebatur, quibus latinorum causa magistratus aberant. Hi dies quia & pauci & feriati erant, idcirco nullum fere negotium (quod quidem ad iurisdictionem & pecuniarias causas pertineret) ad praefectum deferebatur. Sed de his duntaxat quoad quietem ciuitatis, & populares in officio tantisper continendos pertinerent, cognoscebat quoad scilicet magistratus reuerteretur. Nam & post latinas duo quoque alij dies religiosi erant , quibus a negotiis ciuilibus abstinebatur, quod Cicero his vernis ostendit, ad Q. Fratrem. Duo erant dies, qui post latinas erant religiosi &c. Postea diuus Augustus, vt perpetua esset praefectura vrbis, excogitauit, vt Tranquillus in vita eius scribit C. xxxvii. quod ego sic accipio, vt praesentibus quoque magistratibus intendere praefectum voluerit his rebus, & curis tumultuariis, quibus absentibus magistratibus vacare consueuerat, quae scilicet imperio magis quam iurisdictione continentur, & ad quietem ciuitatis ac populares exemplo cohibendos pertinent. Ideo pleraque his similia officio praefecti vrbis sub hoc titulo adscribuntur. Nam per antiquae consuetudinis vestigia, praefecturam vrbis paulatim ad haec peruenisse apparet. & haec ratio est, quamobrem delicta maxime a praefecto puniuntur. Nam credibile est, huic potissimum curae antiquitus intendisse praefectum, vt commissa absentibus magistratibus, quorum de ea re notio esset, crimina e vestigio vindicaret, & seditionum materiam imprimis tolleret. "Tacitus lib. xiiii. Pari ignominia Valerius Ponticus afficitur, quod reos, ne apud praefectum vrbis arguerentur, ad Praetorem detulisset: interim specie legum, mox praeuaricando vltionem elusurus. Eiusdem Cornelij Taciti verba ex lib. v. annalium adscripsi, quae superiora omnia plane confirmant. Namque antea, profectis domo Regibus, ac mox magistratibus, ne vrbs sine imperio foret, diligebatur qui ius redderet, ac subitis moderetur. Feruntque ab Romulo Dentrem Romulium, post ab Tullio Hostilio Numam Martium, & ab Tarquinio superbo Sp. Lucretium impositos. Dein Consules mandabant, duratque simulachrum, quoties ob ferias latinas praeficitur, qui consulatus munus vsurpet." Caeterum diuus Augustus, & quae sequuntur, Habuisse praefectum vrbi Vicarium potestatis suae, qui vice praefecti agere dicebatur, constat. l. fin. C. eod. titu. eius vicarij constitutionis formulam apud Cassiodorum videre est: quae inscribitur, Formula Vicarij vrbis, sed inscribi debet, Vicarij praefecti vrbis, vt ex tenore eius apparet. Quanto in honore in posterioribus temporibus habiti fuerint praefecti vrbis, cognosces ex his quae superiori titulo subnotauimus. Nam praefecti praetorio & praefecti vrbis eandem prope dignitatem obtinebant. Plurima de praefecto vrbis colligit Alex. ab Alexan. libro vi. gen. dierum. c. xx. L. I. Vlpia. Lib. Singvlari, De offi. Praefec. Vrbi. OMnia, &c. Item solent ad praefectvm vrbi, etiam tutores, siue curatores remitti, qui male in tutela versati, grauiore animaduersione indigent, &c. Suspecti tutoris postulatio siue accusatio, mistam quandam naturam obtinet inter ciuile iudicium & criminale, vt ostendam infra de offic. eius. l. iij. §. cum propriam. Descendit autem ex legibus duodecim tabul. inst. de susp. tut. in prin. non ex noua aliqua lege, quae criminalis iudicij quaestionem introduxerit. Ideo Romae praetori, cui vrbana iurisdictio obueniebat, competisse videtur, secundum ea quae supra tradidi, in l. ij. §. deinde Cornelius. de orig. iur. arg. l. j. §. fin. de suspec. tut. Quod ergo ait, remitti tutores grauius puniendos ad praefectum, intelligendum est a praetore . Nam hoc alibi clare exprimitur. l. j. §. fi. de susp. tut. Praetori enim cui vrbana iurisdictio obuenisset, licebat quidem de suspecto cognoscere, & pronuntiare, sed grauius punire atque animaduertere non licebat: quoniam hoc non pertinet ad iurisdictionem. Haec in vrbe Roma. In prouinciis autem Praesides ipsos, si res exigat, grauiores has poenas exequi posse non dubitandum est. l. de omnibus. infra de officio Praesidis. dum tamen per seipsos hoc faciant. l. j. §. suspecti. vbi Bart. infra ad Turpil. Non enim ex prouinciis ad praefectum remitti oportere intelligendum est, arg. hac l. in prin. l. fi. infra eod. & l. ij. C. eod. tit. Illud tenendum , grauiorem hanc animaduersionem erga Plebeios, & humiliores duntaxat exerceri solere. d. l. j. §. fi. de suspec. tut. & l. iij. §. tutores. eod. tit. Nam Senatores & senatorij generis homines, corporaliter puniri non solent. l. diuo. C. de quaestionibus. L. III. Vlpia. Lib. II. Ad edictvm. PRaefectvs vrbi cvm terminos exierit, po testatem non habet, sed extra vrbem potest iubere iudicare. Ita sine dubio legendum est hoc responsum, vt & Haloander correxit. nam antiquior textus ab interpretibus pene corruptus est: dum verum sensum non satis absequuntur. Notum est, potestatis verbo, in persona magistratum, imperium significari. l. potestatis. de verb. sig. imperium autem a iurisdictione diuersum intelligi. Nam iurisdictio ad causarum ciuilium disceptationem pertinet, imperium ad coercendos homines valet, quod plenius infra attingam. in rub. de iurisd. om. iud. & in l. imperium. eod. tit. iurisdictioni autem etiam iudicis dandi licentia inest. d. l. imperium. Cum hoc ita sit, primo visus est iurisconsultus haec sentire, praefectum vrbi cum terminos egressus est suae ditionis (ea intra centesimum milliarium circumscribitur, supra l. j. in prin.) imperium non habere, sed iurisdictionem retinere: & propterea eo loco distentum, iudices tamen qui intra terminos ditionis suae iudicent, dare posse, de rebus scilicet ad iurisdictionem, non etiam ad imperium pertinentibus : Quippe cum imperium ipse iam non habeat, videturque haec fuisse expositio antiqui interpretis, quam tamen Accursius mire implicat atque inuoluit. Sed vera non est: negari enim non potest, id quod caput est in hac materia, quin omnino priuatus sit praefectus, vbi terminos excessit, vt de Praesidibus prouinciarum dicimus. l. iij. de offic. praesidis. Ideo nec vllam iurisdictionem contentiosam in quemquam habere, quamuis voluntaria fortasse ei relinquatur, exemplo proconsulum proficiscentium, aut decedentium. l. j. & ij. de offi. procons. l. emancipari. supra, de adop. qua de re aliquid paulo post dicam, sub tit. de offi. procons. Praeterea generaliter traditum est, neminem posse, nisi qui in magistratu positus sit, iubere iudicare, adeo quidem vt nec quo die priuatus quis futurus sit, iudicare iubere possit. l. eum quem. infra de iur. om. iudic. hic autem certe extra terminos magistratum gerere dici non potest. Accedit alia quoque generalis regula, extra territorium ius dicenti impune non pareri, quae de illo quoque accepta est, qui cum extra territorium agit, de rebus intra territorium comprehensis ius dicere vult, vt id facere non possit. l. fi. vbi Albericus, in princ. de iuris. om. iud. Nam quod iurisdictionem huic Praefecto aliísque magistratibus prouincia egressis, etsi non in actu, tamen in habitu, relinqui dicunt, vt propterea iudices dare eos posse defendant, id quale sit, nec ipsos quidem satis intelligere arbitror. Quem enim iudicem dare possit, qui iurisdictionem in actum deducere atque exercere nequeat, cum potissimum sit hoc iurisdictionis munus, iudices litigantibus dare. d. l. imperium. & l. j. eod. tit. Adde quod nec Latini sermonis puritas satis patitur hanc interpretationem. Subaudiri enim oportet, nescio quid non satis vsitato more, puta, agens, vel, existens, hoc modo. Sed extra vrbem agens, vel existens, potest iubere iudicare. Quod quam durum sit, nemo Latinae linguae peritus non iudicabit. Quod nisi ratio me longe fugit, certe duae illae particulae, Extra vrbem, melius respiciunt verbum illud, Iudicare, quam verbum, potest. Igitur sciendum est, non idem esse iudicem dare, quod iubere iudicare: vt hactenus falso existimatum est, differunt enim haec inter se. Nam iudex datur initio cognoscendae causae, iubetur iudicare, qui iam cognouit, sed aliquo respectu subtrahit se, ac sententiam dicere recusat. Argumento huic rei est Vlpiani responsum, sub tit. de vacat. mu. capite pen. & nouella Imperatoris constitutio, vt iudices sacras iussiones non expectent, quae aliter inscribitur de iudicibus. Praecipit enim Imperator, vt iudices sententiam dicant, de quibus causis cognouerunt, non expectato iussu suo: quia scilicet consuetudo illa inualuerat. Hoc frequentius dicimus, cogere iudicare. Nam tractatus, de arbitriis receptis, & vt qui receperunt, sententiam dicant, totus fere in hoc consumitur, vt cogi iudicare arbitros a Praetore doceamur, edicto suo id facturum se pollicente. Pertinet tamen ille etiam ad iudices datos. Nam sub tit. de iudiciis legimus, de qua re iudex cognouerit, de ea quoque pronuntiare cogendum esse. l. de qua re. Ait igitur Vlpianus, Praefectum vrbis, cum terminos exierit, potestatem hoc est, imperium non habere, sed hoc ei permissum esse, vt Romae agens extra vrbem, id est, extra terminos ditionis suae , possit iubere iudicare. Quod de his iudicibus intelligendum puto, qui cum intra terminos iudices dati essent, & de causa cognoscere coepissent, postea longius profecti sunt. Conuenit huic sententiae, quod alibi relatum vidimus. l. venditor. §. fin. de iudi. Iudices a Praeside datos, etiam in tempus successoris durare, & cogi pronuntiare: quia scilicet iniquum est, magistratus, aut loci mutatione, susceptam cognitionem deseri, & litigatores frustrari. Facit etiam Valentiniana constitutio. l. ij. C. eo. tit. qua permittitur Praefecto, officiales suos & populares homines Almae vrbis ditioni obno xios, arbitratu suo de prouincia euocare, quamuis seditioni obnoxios in omnibus codicibus corrupte legatur. Non negauerim tamen, iubere iudicare, interdum accipi pro, iudicem dare. l. Praetor. §. qui autem. infra de vacat. mu. vt in l. xii. tab. a Cicerone relata, Praetor esto, qui priuata iudicet, iudicaríve iubeat. Sed frequentius hoc, quo dixi sensu, accipi contendo, vt ex duobus responsis superius citatis apparet. d. l. eum quem. d. l. venditor. §. fin. Nec tamen incongruum existimarem ita intelligi hoc responsum, vt praefectum Romae agentem, etiam rebus integris iudices extra terminos dare posse dicat: qui scilicet de rebus intra terminos contractis cognoscant & decidant. AEquum enim vt & de his extra vrbem quoque constituere Praefectus possit. Ex his apparet quam longe errauerint doctores nostri sumendis argumentis ex hoc responso. Nam secundum nostram interpretationem, nec Legatus Pontificius (quem de latere legatum vocant) nec Proconsul, nec Praeses extra commissam sibi prouinciam agentes rescribere, iudicare, aut causas delegare poterunt, quod omnes falso admittunt. Nec hoc cuiquam mirum videri debet: cum hi prouincias egressi, statim priuati esse incipiant. d. l. iij. de off. praes. At qui in prouincia est, imperium tenet. Ideo facilius extendere & prorogare id potest, quam priuatus iam in prouinciam, vnde egressus est, imperium quod non habet, reflectere. Sane vno casu, si necessariam moram in itinere patiantur, antequam adhuc in prouinciam peruenerint, haec atque alia huiusmodi facere poterunt. arg. l. aliquando. eo. tit. de off. procons. & legati. Quod si ex prouincia decedendum eis sit, iurisdictionem antequam proficiscantur, mandare debent, arg. l. j. §. huius rei. infra de off. eius. Nam vbi semel decesserint, incipiunt statim priuati esse. Ideo iurisdictionem quam iam non habent, minime alteri mandare, nec per alios haec quae ad iurisdictionem & imperium attinent, explicare possunt. Haec de his, qui magistratus, aut quasi magistratus prouincias & administrationes ad tempus sortiti sunt. Aliud dixerim in episcopis, & caeteris qui in perpetuum creantur, quales nostri temporis Duces, Comites, Barones, & Marchiones. Hi enim sine dubio, vbicunque distineantur, potestatem & dignitatem atque officia sua retinent. Ideo & praedicta facere poterunt: qua re placent doctorum distinctiones. Ratio diuersitatis inter hos & illos manifesta est. Hi enim principis, aut populi instar obtinent, & perpetuas ac proprias dignitates acceperunt. Magistratus autem tantisper mandatas ac veluti precarias potestates gerunt. # 13 DE OFFICIO QVAESTORIS. Tit. xiii. ORIGINEM & progressum quaesturae qui plenius nosce cupiat, is Cornelium Tacitum legat: cuius haec verba sunt. lib. "Annalium xi. Iisdem consulibus P. Dolabella censuit, spectaculum gladiatorum per omnes annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam adipiscerentur. Apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctísque ciuium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus, ac nec aetas quidem distinguebatur, quando prima iuuenta consulatum, ac dictaturas inirent. Sed quaestores Regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex Curiata ostendit, ab L. Bruto repetita. Mansitque Consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorem populus mandaret. Creatíque primum Valerius Posthumius, AEmylius Mamercus lxiii. annos post Tarquinios exactos, vt rem militarem comitarentur. Deinde gliscentibus negotiis, duo facti, qui Romae curarent, mox duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia, & accedentibus prouinciarum vectigalibus. Post lege Syllae viginti creati, supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. Et quanquam aequites iudicia recuperassent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum, aut facilitate tribuentium, gratuito concedebatur: donec sententia Dolabellae velut venundaretur. Hactenus Tacitus." Asconius quoque Paedianus, haec , inquit, erat prima Senatoris administratio, quaestorem fieri, & in prouinciam curam gerere pecuniae publicae, in vsus diuersos errogandae. Titulum de officio quaestoris, & in Codice constitutionum habemus. Extat praeterea nouella Iustiniani, quae inscribitur, de quaestore . Sed haec de alio quodam quaesturae genere loquitur. Fenestellam (quem Vlpianus paulo post autorem laudat) citat & Asconius Paedianus passim in expositione orationum Ciceronis. Huius Fenestellae librum, quem de magistratibus Romanis composuerat, periisse, ex multis deinde multorum autoritatibus ac libris, alium eadem inscriptione a Pomponio Laeto coagmentatum fuisse, qui sub Fenestellae nomine, hodie circumfertur. Autor est Alcia. lib. iiii. de verb. sig. prope finem. Caetera quoque ad hunc titulum pertinentia magis ad historicam cognitionem, quam ad facultatem Iurisconsulti spectant. # 14 DE OFFICIO PRAETORVM. Tit xiiii. QVO tempore Praetores primum creari coeperint, & quod ius qúaeve illorum potestas ac numerus fuerit, tradit plene Alex. ab Alexandro, eum videto in genialium dierum libris. Plenius autem ea quae Praetoris officio posterioribus his temporibus relicta sunt, in Codice constitutionum explicantur, sub eodem scilicet tit. de officio praetoris, ibi etiam numerum Praetorum , quos olim decem & octo creari solitos constat , ad tres redactum fuisse legimus, qui proprium larem ac domicilium in ipsa vrbe haberent. Loquebantur enim Imperatores illarum constitutionum autores, de vrbe Roma. Quanquam Iustinianus videatur accipi voluisse de Constantinopoli. Sane Praetori merum Imperium non competiisse plerique existimant , tum quia legimus Praefecturam vrbis omnia crimina sibi vendicasse. l. j. de of praef . vr. tum ex eo quoque quod solet Praetor remittere tutores, qui dolo versati sunt, circa substantiam pupillorum, ad Praefectum vrbis puniendos. l. j. §. fi. de susp. tut. Sed vera non est haec opinio, vt abunde iam demonstrauimus in l. ij. de orig. iur. iunctis not. in Rub. de offi. praef. vrb. L. III. Vlpianvs Lib. XXXVIII. Ad Sabinvm. BArbarivs Philippvs cvm servvs fvgitivvs esset, Romae praeturam petiit, & Praetor designatus est. Repetierat hoc exemplum Pomponius ab antiqua historia, quo maior vtilitas quaestionis appareret: ne nunquam posse hoc accidere crederemus: vt seruus per errorem Praeturae imponeretur. Caeterum verba haec, & quae postea in fine capitis subiiciuntur, Quod ius multo magis in Imperatore seruandum est accidisse hoc ostendunt, cum libera adhuc ciuitas esset. Nam Pomponij temporibus, magistratuum creatio ad curam principis pertinebat. l. j. ad leg. Iul. de ambi. Antea autem a populo solemni more magistratus petebantur, & tribuum suffragiis mandabantur. Nam quod Accurs. hoc loco scrupulum iniicit, quasi lex ambitus vetuerit honores & magistratus peti. Falsum id esse dignosci potest. Cum legem ambitus eos tantum tenuisse constet, qui per pecuniam , aut malis artibus inuadere magistratus & ad populi Rom. honores obrepere conati essent: vt docet Alex. ab Alex. lib. iii. c. xvii. apparétque ex lib. Q. Ciceronis ad M. Fratrem, qui inscribitur, de petitione consulatus. Prae hensationes vero & blandam petitionum rationem minime vnquam lex illa sustulit. Hodie etiam hoc sensu accipi debet. Caput i. ad leg. Iul. de ambitu. Cum ait, contra hanc legem, &c. Nam in municipiis & ciuitatibus caeteris , excepta vrbe Roma, sententia eius legis etiam nunc viget, & vtilis interpretatio esse potest. # 15 DE OFFICIO PRAEFECTI VIGILVM. Tit. xv. L. I. Pavlvs Lib. Singvl. De Offi. Praef. Vigi. APvd vetvstiores incendiis arcendis trivm uiri praeerant, &c. Hi fuerunt triumuiri capitales, quorum mentionem Pomponius facit, in l. ij. supra de orig. iu. qui & nocturni dicebantur. Eorum munus ad praefectum vigilum translatum est: cui rei vt multis aliis antiquorum magistratuum mutationibus, ac dignitatis & officiorum diminutionibus, Augustus studuit, re vera quo magis Reipub. statum mutaret, & veterum institutorum obliuionem induceret. Caeterum sub praetextu illo, quod quidam minus diligenter officio suo vacare, adsueti essent. Sic Praetorum munus quod ad criminalia iudicia attinet, ad Prae fectum vrbis per occasionem traduxit: vt superius etiam admonuimus. L. III. Pav. Lib. Sing. De Offi. Praefe. Vig. NAm salvtem, &c. Et svper omnes praeposito spe ctabili viro qui Praefectus vigilum appellatur. Equidem Romanum hunc fuisse scribit Dion, quem Augustus primum Praefectum fecit. Quare ex hoc loco apparet, spectabilis titulum initio additum equitibus, qui ad praefecturas proueherentur , non autem Senatoribus. Nam & Prae fectus Augustalis spectabilis appellatur. l. j. de of. praef . August. Cum nec ipse Senator esset, sed equestris ordinis: magna tamen eius administratio atque imperium: qua de re plenius modo diximus, in rub. de Sena. Mire delirat hoc loco Accurs. dum duos esse facit Praefectos vigilum , cum re vera non nisi vnus sit de quo & Paul. hic & Pomponius superius loquutus est, de orig. iu. l. ij. §. & haec omnia. De hoc quoque praefecto vigilum , pauca quaedam scribit Alex. ab Alex. lib. iii. gen. dier. c. xvi. Non fuisse huic potestatem saeuerius animaduertendi inter omnes constat . l. vnica. C. e. & l. fi. hoc ti. Quidam tamen existimant, potuisse eum in seruos vsque ad mortem animaduertere. ar. l. fi. infra de cond . cau. da. quod verum puto. Sed merum hoc imperium in omnes cur non & huic Praefecto datum sit, magno negotio quaerit Albe. hic, & in l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. Praes . Vera ratio est, extra ordinem constitutum eum, non tanquam magistratum cognoscere, sed per noctem & tenebras securitatem duntaxat praestare , donec luxerit. d. §. & haec omnia. & l. iij. hoc ti. Ideo satis supérque permitti ei visum est, si humiliores modo castigare posset, iudicij for ma non seruata, vt ego interpretor, eos scilicet quos vel noctu deprehenderit, vel nocte non deprehensos, per lucem demum inuestigauerit. Et hoc est quamobrem de solis furibus, effractoribus, & incendiariis cognoscat. nam non alij magis per noctem delinquunt, & ciuitatis velut quietem conturbant. Hos Praefectos hodie in Italia Barisellos, in Gallia Subuigerios & Subuicarios appellant. # 16 DE OFFIC. PROCONSV. ET LEGA. Tit. xvi. SCRIPSERVNT multi ex veteribus Iuriscons. libros, de offi. Procons. & Rectorum Prouinciarum . Ex his compositus est hic & sequens tractatus, qui de officio Praesidis inscribitur. Sunt & alij duo in primo Codicis libro: alter, de officio Proconsulis , & legati: alter, de officio Rectoris prouinciae &, vt nulli patriae suae administratio sine speciali permissu Principis permittatur. Hos qui bene & diligenter legerit, ac memoriae mandauerit , vtilitatem vel maximam capiet. Nam pleraque in vniuersum ad regendas & administrandas prouincias pertinentia , sub his tit. comprehensa sunt. Alia insuper valde vtilia & scitu digna congessit Imperator in singularem constitutionem , quam inscripsit. Praecepta Praesidum, quae inter nouellas sanctiones habetur. Si quis tamen adhuc etiam plura desiderauerit, is Epistolam Cice. legat eam , quam scripsit ad Q. Fratrem , Asiam Proconsule tunc obtinentem . Multa enim copiose, vt caetera , disserit Cice. in ea Epistola, quibus obseruatis, regendarum prouinciarum peritissimi effici poterimus. Deligi consueuisse ex consularibus Proconsules, eósque in prouincias illas mitti, quarum cura Senatui relicta esset. Ab Imperatoribus autem in prouincias illas, quarum sibi curam suscepissent, Praesides vel legatos destinatos esse, interdum Senatorij, nonnunquam inferioris ordinis viros Alcia. scribit, in l. speciosas. de ver. sig. Id verum esse, & qua ratione, quóque ordine ab Augusto primum institutum fuerit, apud Dionem legas, lib. liii. Historiarum . Inscribitur Rubrica hic & libro i. Codicis. De officio proconsulis & legati. Caeterum nouella constitutio cxxxiiii. cui titulus est: Vt nemini iudicum liceat habere loci seruatorem. Prouinciales Magistratus in vniuersum prohibet in prouincijs sibi creditis vicarios instituere. An ergo legatos habere poterunt , quaeri potest, & posse arbitror, qui scilicet Proconsulibus ipsis adsint, vel ab ipsis ad res gerendas pro tempore destinentur. Sed non vicarios illos, quos tunc temporis vsurpata consuetudine in singulis ciuitatibus ob auaritiam instituere studebant , hoc significat illa constitutio . Nec enim legitimum & antiquum adiutorem adimere voluit Praesidi prouinciae Imperator, sed corruptum duntaxat morem tollere, & velut inueteratum morbum sanare. L. II. Marcia. Lib. I. Instit. OMnes Proconsvles, Statim quam vrbem egressi sunt, habent iurisdictionem , non tamen contentiosam , sed voluntariam : vt ecce manumitti apud eos, &c. An in homines duntaxat prouinciae suae , an omnino in omnes habeant hanc iurisdictionem quaeritur ? Ego puto in omnes . arg. l. emancipari . supra de ado. Notandus est loquendi modus, statimquam, pro eo quod frequentius dicitur, statimquum, & fortasse initio ita scriptum fuit. Apvd Legatum vero Proconsulis nemo manumittere potest. Opinionem Roglerij probo, vt quae hic dicuntur , intelligamus secundum superiora, videlicet quandiu Proconsul in prouinciam non peruenerit. Ratio est in promptu: quia nec ante potest Proconsul legato mandare iurisdictionem . Cum vero in prouinciam peruentum est, & legato mandata fuerit iurisdictio, tunc & manumitti posse, atque adoptari, & legis actionem apud legatum esse arbitror. l. apud Proconsulem. de manumissis vindicta. arg. l. pen. infra eo. Eandem scilicet quae apud ipsum Proconsulem in iuris dicendi munere, quamuis non eodem modo. Nam Proconsuli quidem propria est legis actio & iurisdictio, legato autem aliena & quasi precaria. Non solet tamen Proconsul inconsulto principe adimere legato suo iurisdictionem. l. solent. §. j. infra eo. qua de re plenius modo dicturi sumus in l. legatus. infra eod. titu. L. IIII. Vlpianvs Lib. I. De Offic. Procons. OBservare, &c. Nemo proconsvlvm stato res suos habere potest, sed vice eorum milites in prouinciis funguntur. Statores recte legi arbitror, non , stratores. Itaque etiam legendum titulum, lib. xii. Codicis. De statoribus, vt idem Haloander emendauit, quod & Alciatus videtur existimasse, in annotationibus ad dictum titulum . Statores autem intelligendos puto, quos alibi milites stationarios appellari vidimus. l. j. §. quies quoque popularium . supra de offi. praefect. vrb. a stationibus in quibus manentes, Praesidibus praesto essent, ad varia officia, potissimum tamen ad edicta, & epistolas perferendas: vt cognoscitur ex Cicerone lib. ii. Epistolarum Familiarium. Literas tuas mihi stator tuus reddidit, &c. Hodie Florentiae Tabulatinos non absimili ratione vocant. Romae Cursores, & Mandatarios. Sensus est, non debere Proconsulem hos eligere, de numero suorum, sed stationariis militibus, ad haec officia sibi destinatis vti. Nec repugnat, vt Accursius existimauit, quod his de publico, certa merces constituta sit. d. l. j. C. de stator. Hic enim nihil aliud agitur, nisi vt admoneamur, non debere Proconsulem habere statores proprios, & velut priuatos, dum forte vti vult domesticis, aut familiaribus suis ad haec ministeria, sed publicis personis huic muneri vacare assuetis, vti debere. Hoc intuitu scriptum est a Paulo, prae sidis prouinciae officiales perpetuos esse. De talibus enim quibusdam Paulus loquitur. l. praesidis. si cer. pet. Sic inferiores magistratus, secum ducere non possunt Cancellarios & domesticos, ac nec assessores quidem, vt apparet: verum his vti debent, qui sibi praepositi sint a Decurionibus ciuitatum. l. nullus. C. de assess. Quin ea potissimum huius prohibitionis ratio esse videtur, quia publico salario hi omnes fruuntur: ne minus idoneos quandoque proponerent, Rectores ipsi, alicuius affectionis, aut priuati commodi causa, quod & infra plenius attingemus. l. fin. de assess. L. VI. Vlpianvs Lib. I. De Offic. Procons. SOlent, &c. Sed hoc genvs mandati extraor dinarium est. Accursius interpretatur speciale. Ego vtilitatis causa receptum potius, quam stricto iure agnitum , intelligi velim. Eodem sensu & proximo cap. accipiendum puto, extra ordinem ius dicere, & vbicunque extraordinariam animaduersionem , aut poenam imponi legimus. l. fi. de fur. cum si. Sic etiam accipiendum quod dicitur, in exercitatione publicorum iudiciorum hodie extra ordinem probari crimina. l. ordo. infra de pub. iu. Id est enim, vt ego interpretor, omissis antiquis solemnibus , et superstitiosis veterum iudiciorum scrupulositatibus. Iudicia denique omnia hodie extraordinaria esse, non alio intuitu dictum puto. Inst. de interd. §. fina. Nam vt legatus proconsulis causas criminales audire possit, hoc magis ex Imperatoris benigna concessionem habet, quam stricto iure ciuili. l. j. C. eo. tit. Nec Enim potest quis gladij potestatem sibi datam, vel alterius coertionis ad alium transferre. Ego indistincte accipio, quomodocunque potestas data sit, hoc est, siue generaliter, siue specialiter, siue lege, seu qua alia iuris parte. Sed etsi commissi magistratus autoritate ac iure, seu principis delegatione generali, vel speciali competat, idem dicendum puto. Ac nec si proficiscatur quidem, Proconsul, aut Praeses, licere eis exercitationem iuris gladij mandare arbitror, quamuis legis Iuliae exercitatio a proficiscente mandari possit. Nam poena illius legis non est gladij animaduersio, vt plenius mox dicemus, in l. j. de of. eius. L. VII. Idem Lib. II. De Offic. Procons. SI in aliqvam, &c. Cvm plenissimam avtem Iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romae, vel quasi magistratus, vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent. Extra ordinem Romae ius dicebant, hoc est, non tanquam magistratus, Praefectus annonae, & Praefectus vigilum, l. ij. sane Praefectus. supra de orig. iur. l. fin. de off. praefect. vig. "Suetonius quoque hoc sensu in Vespasiano sorte eligit, per quos rapta bello restituerentur, quíque iudicia centum viralia, quibus peragendis vix suffectura litigatorum aetas videbatur, extra ordinem diiudicarent, redigeréntque ad breuissimum numerum." L. IX. Idem Lib. I. De Offic. Procons. NEc qvicqvam, &c. Vbi decretvm necessa rium est, per libellum id expedire Proconsul non potest. Accipiendum hoc pronunciatum est, de simplici libello, quem hodie vulgo supplicationem vocant. Nam huic subscribendo, non potest, nec debet Proconsul ea expedire, in quibus causae cognitio necessaria est: qualia sunt decreta in alienationibus rerum minorum, dationes, vel excusationes tutorum, & similia. Nec alio sensu accipiuntur tituli illi in Codice constitutionum, quando libellus principi datus litis contestationem faciat. Et de precibus Imperatori offerendis, sensum huius capitis hunc verum esse, etiam duobus exemplis, vno ab Imperatore, altero ab Vlpiano ipso relatis manifeste comprobatur. l. minorum. C. de praed . min. l. excusare. de excu. tut. Hodie nulli fere non nota huius responsi sententia, quamuis antiquiores difficillimam eam omnium existimauerint. De Plano autem Proconsul potest expedire haec. De plano fieri aliquid dicitur ad differentiam eius, quod fit pro tribunali, quicquid Accursius commentetur. Marcellus. l. j. §. abolitio. ad Senatuscon. Turpil. Abolitio priuatim a Praeside postulari & impetrari solet. Item pro tribunali, non de plano, Paulus quoque l. vnius. §. fin. de poenis. Custodiae non solum pro tribunali, sed & de plano audiri possunt, atque damnari. Scribit Bartolus ad nouellam Faederici constitutionem extrauag. ad reprimendum. in verbo, de plano, multa huc pertinentia, copioséque ostendit, quae causae de plano expediri possint, quae non. Reminiscendum etiam hoc loco causas quasdam antiquitus fuisse cognitionis, quasdam ordinarij iuris. Cognitionis esse dicebantur, quae proconsul, aut princeps extra ordinem audiret: ordinarij iuris, quae solemni iudiciorum more, statis temporibus agebantur, qua de re Alciatus scribit, lib. vi. παρέργων. c. v. & lib. ix. cap. xxiii. Remanent hodiéque huius differentiae vestigia in iure nostro, non pauca, ipsa tamen differentia sublata est. Nam cum omnia iudicia facta sint extraordinaria, videntur hodie ad cognitionis potius, quam ad iuris ordinarij speciem pertinere. Instit. de interd. §. fina. qvae Etiam omnium Praesidum communia sunt, debent & ab his obseruari. lta corrigit Haloander. Sed magis placet vetus scriptura, & debent ab his obseruari, a praesidibus videlicet, cum sint eis communia cum proconsulibus. L. XII. Pavlvs Lib. II. Ad edictvm. LEgatvs mandata sibi ivrisdictione, ivdicis dandi ius habet. Antiquiores addiderant negationem, quia alibi legerant, a iudice iudicem datum, iudicis dandi ius non habere. l. a iudice. C. de iud. Idem esse rati iudicem dare, & mandare iurisdictionem, sed deceptos eos constat: cum & alibi sine negatione haec sententia relata sit. l. cum Praetor. §. j. infra de iudic. & ratio hoc suadeat, vt mandata sibi iurisdictione, possit legatus iudicem dare: nam iurisdictio etiam dandorum iudicum licentiam continet. l. j. & l. imperium. de iurisdictio. om. iud. Adde quod nec in Pandectis Florentinis reperiri negationem testatur Augustinus lib. j. Emend. cap. iii. Igitur sciendum est, aliud significare, iudicem dare, aliud, iurisdictionem mandare. Iurisdictionem porro & ius dicendi, verbum, proprie ad ciuilia, non ad criminalia pertinere, vt ex Cicerone & Paediano Asconio tertia in verrem actione cognosci potest, quae inscribitur, de iurisdictione. Et quidem mandare iurisdictionem, est quasi vicarium officij sui disceptandis, ac diiudicandis ciuilibus causis substituere. Quod cum faceret, solebat Prae tor, vel Praeses arbitratu suo deligere eum, cui iurisdictionem mandaret. Plerunque autem mandabat legato suo, vt dicam in interpretatione sequentis capitis. Et quanquam vel ad vnam causam tantum, atque inter certos litigatores, puta, Lucium & Saeium mandari possit iurisdictio. l. solet. l. Praetor. infra de iurisdi. om. iud. frequentius tamen obseruatum videtur, vt generaliter in omnes causas, aut in plures quasdam eiusdem generis personas mandaretur. Credo quod ea res minus afferre posset suspitionis. At iudices inter certas personas, & ad certas controuersias ciuiles scilicet & pecuniarias, constituta etiam plerunque, & deducta ad certum statum atque articulum causa, nominatim dabantur: vtputa, inter Lucium & Caium iudicio finium regundorum, vel iuris disceptationi, vel nudae etiam facti cognitioni: vt nisi hoc, aut illud factum esset, quaereretur: quod iudicium in haec, aut in illa verba, dare, vel constituere dicitur. Hi & iudices & disceptatores dati dicebantur. l. placet. ij. C. de ped. iud. Pedanaei quoque appellantur, vt mox recensebimus, in l. j. de off. eius. Legebántque inito statim magistratu, praetores magnum numerum eorum, quos iudices litigantibus, prout quibusque causis expedire arbitrarentur, darent, vt Aulus Gellius significat, lib. ii. cap. xiiii. Ho. & Atti. Addit Corasius lib. iii. Miscel. cap. xiii. etiam ex centum viris, quibus praeerant Praetores iudices saepenumero dari consueuisse, quod & verum puto. Hi tamen iudices non praetoris arbitratu, sed vel sortitione antiquo ritu (de quo Asconius Paedianus & Seruius in illum locum Virgilij, Quaestor minus vrnam mouet, &c. Plinius quoque in Panegirico ad Traianum, multa scribunt) vel ipsarum partium litigantium approbatione atque vnanimi petitione dabantur. arg. l. ij. §. j. & l. obseruandum. de iud. l. ex consensu. de appellationibus. Hanc ego causam esse puto, quamobrem in iure nostro hi Iudices nonnunquam appellantur arbitri. l. j. C. de ped. iud. l. si arbitrer datus. C. de senten. l. fi. infra de iudi. & quod coram eis agitur, non minus arbitrium, quam iudicium dicitur. Nam & Cicero hos ipsos arbitros honorarios appellat, hoc est, a praetore datos. Quorum, inquit, controuersiam solebat tanquam honorarius arbiter iudicare carneades. Tum alio loco, Arbiter Holanis & Neapolitanis de finibus agri a senatu datus. Sed & in oratione pro Murena Iurisconsultis obiicit, quod nunquam statuere potuerint, iudicémne, an arbitrorum dici oporteret. & Asconius Paedianus, arbitrium suscepisse eum dici scribit, qui iudicis partes suscepit. Sortitionis quoque, seu conuentionis, & consensionis huiusce intuitu in oratione pro Cluentio ita scribit Cicero. "Maiores nostri neminem voluerunt ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem , nisi qui inter aduersarios conuenisset. Iudices igitur velut nudo interuentu praetoris a partibus ipsis, vel conuenientibus , vel sortientibus, tanquam arbitri ex compromisso sumi videbantur", & vtrique ab arbitrando dicebantur, seu certe quod totius rei arbitrium & facultatem recepissent, quae res a litis contestatione originem sumebat, vt Imperator scribit, auth. de exhib. reis. §. vbi vero. Nam litis contestatio rursus tacita quae dam conuentio erat litigatorum (quod iudicium in haec, aut in illa verba acciperent) promittentium Iudicis sententiae acquiescere. Multum tamen inter arbitros, & Iudices datos interesse apparet. Illud potissimum quod ex sententia arbitri, compromissorij actio hoc iure nulla oritur. l. j. C. de arbi. At ex sententia huiusce iudicis dati oritur. Vtrique tamen aeque notionem duntaxat habere dicuntur. l. ait Praetor. in princ. de re iudi. non enim iudex datus iurisdictionem habet, sed notionem tantum, exemplo arbitri, vt ego sentio. arg. d. l. ait Praetor. l. notionem. de reg. iur. quod & Alciatus probat, lib. ii. parad. ca. iiii. & nos aliis argumentis inferius confirmabimus. l. fin. in princ. de offi. eius. delegatus vero iudex quem nunc vocamus, is videlicet, cui vel generaliter, vel specialiter mandata est iurisdictio, iurisdictionem vtique habere intelligitur, quamuis Alciatus lib. ii. parad. c. i. in fin. inter hunc cui ad vnam causam mandata est & iurisdictio, & iudicem datum nihil omnino interesse putet: hanc enim opinionem falsam esse ratio euincit. Qui haec quae hactenus diximus, recte teneat, poterit is, vt arbitror, intelligere loca iuris nostri quaedam, hactenus, vt videtur, non satis cognita. d. l. ait Praetor, in princ. & l. a diuo Pio, de re iud. totum titulum, qui & a quibus appellandum sit. l. notionem. de verb. signi. l. j. C. de ped. iud. Nos ea suo quaeque loco annotabimus. Dixi sane iudicem dari consueuisse in causis ciuilibus & pecuniariis duntaxat, propterea quod crimini cognoscendo & publice vindicando iudicem datum nunquam inuenimus. Quamuis mandatam ad id quandoque iurisdictionem legamus. Nam iudices, quos antiquitus sor tiebatur Praetor, iudex quaestionis criminalis, non iudices dati, sed in consilium adhibiti dicebantur. Apparet hoc in iure nostro, vbicunque iudicis dati mentio fit. Est enim semper de ciuilibus causis, non de criminalibus. Idem significat & Plinius ad Arianum lib. ii. epistolarum. & lib. iiii. ad Vrsinum, epistola ix. quicquid Budaeus aliter sentire videatur, in l. vltima. de senatoribus. circa medium. Ita enim loquitur Plinius in illis epistolis, quasi iudices proprie aestimandis litibus darentur, etiam si damnum, aut pecuniaria poena ex criminibus peteretur. Senatus autem cognitionem retineret, vbicunque grauius aliquid in reum statuendum esset. Nunc in proposito haud mirum videri debet, si Proconsulis legatus, cui scilicet iurisdictio iam mandata est, iudicem dare potest, quamuis mandatam iurisdictionem minime in alium transferre possit. l. fin. in princ. de offic. eius. l. more maiorum. de iurisdict. om. iudi. Non enim iudicem dando, iurisdictionem a se abdicat legatus, aut in alium transfert, sed notionem tantum, vt ostendimus, & litigatores quodammodo consentientes ad eum quem dat iudicem remittit: quod potissimum est iusdicentis munus, vt scilicet aut ipse iudicet, aut per alium iudicari curet. d. l. j. de iuris. om. iud. Eadem ratio est, quamobrem nec iudex datus, alium rursus iudicem dare potest, preterquam si a Principe datus fuerit. l. a iudice. C. de iudicijs. quia scilicet a Praetore iudex datus iurisdictionem non habet, quae in dando iudice potissimum requiritur. at a Principe datus habet, quia scilicet hic nec solemni sortitione, nec partium approbatione deligi solet, sed principis arbitratu quod tam nouae Iustiniani constitutiones. l. fi. C. vbi & apud quem cau. in integ. rest. l. rem non nouam. & l. cum speciali. C. de iud. quam Romanorum Pontificum decretales epistolae ostendunt. tit. de rescript. & tit. de officio iudicis delegati. Nec me fugit Ciceronem in oratione pro Q. Roscio, iudicium certae pecuniae esse dicere, arbitrium incertae. Iudicium cum an debeatur, arbitrium cum quantum debeatur quaeritur . multaque in hanc sententiam disseruere, quasi id declarando, de quo in oratione pro Murena dubitat. Sed animaduerti passim haec confundi, iudiciumque & arbitrium indifferenter dici, & si non de summa quantum debeatur, sed de iure an omnino debeatur, quaestio sit. Haec ad huius capitis explorationem sufficere arbitror. Reliqua ad hanc materiam pertinentia dicemus in aliorum locorum expositione. L. XIII. Pompo. Lib. X. Ad Qvint. Mvcivm. LEgati proconsvlis nihil proprivm habent, nisi a proconsule eis mandata sit iurisdictio. Cum ea sit natura illius particulae, Nisi, vt in casu excepto concludat contrarium eius quod propositum est, puto ego hic legendum esse, nec si a Proconsule, &c. Nam & superius, in l. solent. §. sicut. dixit licere Proconsuli adimere legato suo iurisdictionem , dum tamen consulto Principe id faciat, si potest legato adimi iurisdictio a Proconsule, certe nequaquam ei propria est. Nam germana significatio illius verbi, proprium, est, vt aliquid sic nostrum esse significemus, vt auelli a nobis non possit: quo sensu Virgilius. Nimium vobis Romana propago Visa potens superi propria haec si dona fuissent. Id est, perpetua & mansura: & inferius multis locis clare expressum est, legatum etiam mandata iurisdictione propriam eam non habere, sed eius qui mandauit munere ac vice fungi. l. j. §. j. l. & si Praetor. de off. eius. l. solet. & l. seq. de iur. om. iud. nec diuorum Seueri & Antonini rescriptum . l. cognitio. §. cum propriam. de off. eius. huic interpretationi obstat, vt cum eo venerimus, explanabimus. Nam quod Accursius hic initio de legatis futuris exponit, subfrigidum est, quasi mandata demum iurisdictione, legatus esse incipiat quis Proconsuli suo, falsum enim hoc est. Nam legatus esse Proconsuli statim quum ab eo adscitus est, incipit: potestque in aliis muneribus ac rebus, puta, bellicis, aut tributariis, munus suum exercere, quamuis mandata ei nondum sit iurisdictio. Quod si textus non sit corruptus, necessario dicendum arbitror, verbum illud proprium , exceptioni implicitum, pro eo quod est, certum, hoc loco sumi debere: quo sensu & Virgilius dixit. Hunc mihi da proprium virgo sata nocte laborem. Vt significet nullum esse certum legati munus, nisi mandata demum ei iurisdictione. Quare interim legatus quidem erit, sed ea tantum exequi poterit, quae sibi sigillatim ac specialiter a Proconsule mandabuntur, donec iurisdictio mandata fuerit. Et hoc magis placet. L. XIIII. Vlpia. Lib. XX. Ad leg. Ivl. et Pap. PRoconsvles non amplivs qvam sex fascibvs vtuntur. At Consules vtebantur duodecim. Praetores vero Romae duobus vsos apparet. Cicero contra Rullum ad populum, de Campanis Magistratibus. Quum caeteris in coloniis Duumuiri appellentur, hi se Praetores appellari volebant . Et paulo post, deinde anteibant lictores, non cum bacillis, sed, vt hic Praetoribus ante eunt, cum facibus duobus. Plau. in Epid. Ius dicis. Ep. Me decet. resp. Iam tu igitur nobis Praeturam geris? Ep. Quem dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum? Tesp. At vnum a Praetura tua Epidice abest. Ep. Quidnam ? Tesp. Scies, lictores duo, duo viminei fasces virgarum. Nam Athenarum mentio fit, quia rem geri Athenis adsimulatur. qua tamen in vrbe lictorum & fascium vsum tunc temporis non fuisse constat. Sed facetum exprimit Plautus, alludens ad Romanam consuetudinem. Cornelius Tacitus lib. ii. de Germanico. Hinc ventum Athenas, foederique sociae & vetustae vrbis datum, vt vno lictore vteretur. Alex. tamen ab Alexandro lib. ii. gen. dierum. c. xv. scribit, Praetores sex lictoribus Romae cum fascibus. At in prouinciis sibi decretis etiam cum securibus vsos esse. Cuius rei nullum, vt moris eius est, autorem citat. scribit L. Florus in epitho. Liuij. Syllam Dictatorem cum fascibus xxiiii. processisse, id quod ante eum nemo fecerat. L. XV. Lvcinivs Rvfinvs. Lib. III. Regvlarvm. ET legati proconsvlvm tvtores dare possvnt. Quia tutoris datio nec iurisdictionis est, nec imperij. Sed ei soli competit, cui nominatim a lege, aut senatusconsulto, aut a Principe id iuris concessum est, vt tutores dare possit. l. muto. §. tutoris. infra de tutelis. ideo non poterant legati Proconsulum tutores dare, quamuis mandata eis esset iurisdictio: nam imperium quidem per se non habent. Mandata autem iurisdictio non pertinet ad hanc facultatem. Primus igitur diuus Marcus oratione sua legati Proconsulum & quibusdam aliis vt iuridico Alexandriae specialiter hoc concessit, vt tutores dare possent. l. j. infra de tuto. & curato. datis ab his. l. ij. de offi. iurid. Alex. Hoc ergo est quod hic quoque refertur, legatos Proconsulum tutores dare posse, quod exaudiendum est, speciali iure per dictam orationem eis indulto. Sed an mandata demum eis iurisdictione, an & antequam mandetur tutores dare possint, quaeritur. Ego puto non nisi post mandatam iurisdictionem, hoc eis permitti. arg. supra eod. titu. l. legati. & l. cognitio. §. cum propriam. infra de officio eius. L. XVI. Vlpia. Lib. II. Ad edictvm. PRoconsvl portam romae ingressvs, deponit imperium. Imperium hoc loco accipe, insignia imperij, quibus non solum proficiscens, verum etiam decedens in itinere Proconsul vtitur. arg. l. j. supra eod. hoc enim significat verbum illud, deponit. & Accur. quoque idem probat. Nam paulo post de off. Praes. l. iij. ex sententia Pauli dicturus est. Praesidem simul atque Prouincia excessit, priuatum esse. quo fit vt verum & solidum imperium interim non habeat, sed imaginarium & fictum. Hoc ipsum ergo est quod vrbem ingressus deponit. Quod vero Accursius putat hic in glo. & voluntariam iurisdictionem Proconsulem retinere, quoad in vrbem peruenerit, ego verum non arbitror. arg. l. si forte. infra de off. Praesidis. Nec mouet me quod proficiscens, etiam antequam in Prouinciam peruenerit, iurisdictionem huiusmodi exercere potest. l. ij. supra eo. non enim par ratio est decedentis Proconsulis & proficiscentis. Proficiscenti magis fauendum fuit, & prouincialium desideriis velut obuiam eundum . Decedenti satisfactum videri potest, quod in vrbem vsque , insignibus suis vti ei permissum est. # 17 DE OFFICIO PRAEFECTI AVGVSTALIS. titv. xvii. Evndem titulum habemus & lib. primo. C. ac sub eo duas constitutiones, quarum posteriore non praefectus Augustalis, sed praefectus praetorio Augustali, legitur, quamuis in aliquibus libris verbum illud, Praetorio, non reperiri Haloander adnotet. Sed vtvt res se habeat, eundem vtique significari arbitror, quemadmodum & Praefectus Orientis, Africae, Illyrici, nonnunquam legitur, qui tamen saepius Praefectus praetorio Orientis , Africae, & Illyrici appellatur. Indicant duae illae constitutiones, prouinciarum quarundam moderatores, & iudices ordinarios huic prae fecto subesse. Hoc etiam Imperatoris nostri nouella constitutio demonstrat. auth. de appell. §. illud. Nam appellationum causas ab AEgyptiaco tractu, & ei adiuncta vtraque Lybia, ad praefectum augustalem defferri iubet. Quomodo scilicet, & praefecto praetorio Africae quosdam praesides subesse postea voluit. d. l. j. de off. praefec. praet. Afri. Nunc spectabilem dictum , superius ostendimus , in Rub. de Senat. Et quanam ratione sic dictus fuerit, exposuimus. Vera origo & causa huius praefecti constituendi, dandique ei lege sub Augusto lata, imperium ad similitudinem proco nsulum , id quod initio statim refertur, ea videtur fuisse, quod superstitione quadam , seu certe superstitionis velamento insita prouidentia deterritus fuerit Augustus, & ante Augustum senatus, ne proconsulares fasces in AEgyptum mitterent, vt Spartianus in vltimo xxx. Tyrannorum scribit, & Cornelius Tacit. illis verbis demonstrat, lib. ii. Annal. "Nam Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus, aut equitibus Ro. illustribus (id est, vt ego interpretor, qui honoribus vsi essent) seposuit AEgyptum , ne fame vrgeret Italiam , quisquis eam prouinciam claustraque terrae ac maris, quamuis leui praesidio aduersum ingentes exercitus insedisset. Hactenus Tacitus. Ob hanc igitur causam, in prouinciae formam redacta AEgyptus non est:" Nec senatores hunc magistratum accipere consueuerunt , sed equestris ordinis viri, quemadmodum & iuridicus Alexandriae ex his creari solitus, & si qui alij per AEgyptum administrationes gererent, quod idem Tacit. lib. xii. significat. Nam diuus Augustus, inquit, apud Equestres qui Egypto praesiderent lege agi, decretaque eorum perinde haberi iusserat, ac si magistratus Romani constituissent , & paulo post, Claudius omne ius tradidit, de quo toties seditione, aut armis certatum . Cum Semproniis rogationibus equester ordo in possessione iudiciorum locaretur, aut rursum Seruiliae leges senatui iudicia redderent. Qui AEgypto praesiderent, Iuridicum Alexandriae & hunc praefectum accipere debemus. Nam & iuridico Alexandriae legis actionem datam constat . l. j. infra de of. iurid. Alex. Ex his intelligere licet, quare non proconsul , sed praefectus in AEgyptum , & quo ex ordine mittatur, reliqua huc pertinentia , paulo post explicabimus. in ru. de of. iur. Alex. # 18 DE OFFICIO PRAESIDIS. TIT. XVIII. Qvibvs temporibus iurisconsulti, quorum ex libris Pandectarum opus compositum est, scripserunt, longe maioris dignitatis erant proconsules & Prae sides prouinciarum , quam temporibus Iustiniani habiti fuerunt. Nam tum quidem & ampliores prouinciae fuisse videntur, & a praesidibus ad Principem , vel praefectum praetorio recta ibatur. Sed posterior aetas magistratus quosdam interiecit, quales praefecti praetorio Africae, Orientis , aut Illyrici, qui vniuersas regiones ac velut Satrapias administrarent, atque eo ipsi plerunque accederent, remanente nihilominus, vt ego arbitror, alio generali ac supremo praefecto praetorio apud Imperatorem , vel certe patritiis, aut magistris officiorum intendentibus . Prouincias praeterea exiguiores atque angustiores fecisse videntur , vt proxime admonuimus. Propterea non mirum videri debet, si nouissimis quibusdam constitutionibus spectabiles praefecti, Praesidibus anteponuntur, aut non tam honorificus de Praesidibus sermo habetur, quam de praefectis. l. j. C. vt omnes Iud. tam mil. quam ciui. in prin. L. I. Macer. Lib. I. De officio Praesidis. PRaesidis nomen generale est, eo qvod et proconsules & legati caesaris & omnes prouincias regentes, licet Senatores sint, praesides appellantur . Proconsules semper vtique ex Senatoribus, hoc est, ex consularibus deligebantur , at Praesides necesse erat ex Senatoribus deligi. Id hoc loco voluit iurisconsultus significare. Scribit idem & Dion lib. liii. vbi plenius rem totam ab Augusto primum institutam explicat. IN L. II. Vide quae scripsi, in l. si Consul. supra de adopt. L. III. Pavlvs. Lib. XIII. Ad Sabinvm. PRaeses, &c. Habet interdum imperium & aduersus extraneos homines, si quid in alium manu commiserint. Ita emendauit Haloander. Nam antiquus Codex habebat, si quod malum commiserint . Quicquid sit, puto etsi non manu, sed fraude aliqua, & dolo malo, aut etiam verbis ( quando verborum magnam vim esse, ad veneficia creditum est) & ad corrumpendos animos aliaque permulta valent , aut alio quocunque modo nocitum sit, posse presidem animaduertere, propter generalem quam subiicit rationem . L. VI. Vlp. Lib. I. Opinionvm. ILlicitas, &c. §. Veritas rerum erroribus gestorum non vitiatur, & ideo praeses prouinciae id sequatur, quod conuenit eum sequi ex fide eorum quae probantur. Ponit Accursius in principio glossae suae, aliquot exempla ad sententiam iurisconsulti maxime pertinentia. Nam verus sensus est, debere Praesidem iudicando negotiorum veritatem sequi, non si quid perperam a partibus scriptum, dictum, gestum, aut factum sit, errorem ad calumniam, aut perniciem cuiusquam trahere atque arripere, sic tamen vt fides veri constet, quod probari, ad onus eius incumbere videtur, qui errorem subesse ac rem aliter atque gesta, scripta, aut dicta sit, se habere dicit. Sed quod idem Accur. hinc elicere conatur, non debere eum qui iurisdictioni praeest, secundum conscientiam & religionem suam iudicare, sed secundum allegata & probata duntaxat, id nec recte elici nec vsquequaque verum esse arbitror. Fuit enim alia mens iurisconsulti hoc loco, quam talem quaestionem diiudicare, vt & Oldendorpius pridem animaduertit in Var. lectionibus. Nam magnam hac de re controuersiam antiquitus fuisse etiam. Aul. Gell. ostendit, lib. xiiii. noct. att. c. ii. Quod si hodie reuocata antiqua consuetudine, iurare debent iudices, se quod iustius existimauerint statuturos. l. rem non nouam. auth. seq. C. de iud. iam planum est non posse iudicem contra ea quae ipse nouit iudicare. Ego quod in specie non absimili fecisse se idem Aul. Gel. scribit, facere debere quemlibet iudicem existimo, vt iuret sibi non liquere. nam iudicandi necessitate etiam hodie, hoc dato iureiurando , eum solui apparet, nisi ex integro sibi indulgeatur tempus , quo melius cognoscere possit. l. si de meis. §. fi. de arb. l. Pom. de re iud. Neque enim hoc casu tenebitur omnino absoluere, vt Acc. putauit dict. ll. & arg. §. commodum . inst. de interdi. Nam generaliter traditum est, facti quaestionem in potestate iudicantis esse, iuris vero autoritatem , in potestate legis. l. ordine. infra ad mu. l. j. ad s. c. Tur. quod nihil aliud significat, nisi iudicis arbitrio permissum esse, quantam quibusque probationibus fidem habeat, vt & alibi expressum est. l. eum quem . §. j. de iud. l. iij. de test. & ita accipere debemus , quocunque loco iudici aliquid ex aspectu probari posse, relatum est. l. eadem . infra de fer. l. minor xxv. an. adita. de mi. l. si irruptione. com . di. Fatendum tamen , si lege aut iure etiam de modo probationum caueatur, debere iudicem id sequi , quod constitutum est, cum generaliter traditum sit, non aliter debere iudicem iudicare quam quomodo legibus , aut moribus perditum est. inst. de of. iu. in prin. Quod si eius potestatis iudex sit, vt alium iudicem dare possit, vel si pars a principe, aut a praetore id petat, dari alium iudicem debere expeditum est gl. ma. in c. j. de of. or. apud quem etiam testimonio prioris iudicis causa instrui poterit. c. dilecto. vbi casus, de test. l. ob carmen . §. j. infra de testi bus. Abb. in c. cum a nobis. eo. tit. Hodie Romae iudices a Pontifice delegati etiam leuiore aliqua de causa saepe iudicatu se soluunt, quod causam ad cancellariam remittere vulgo dicunt: neque enim aequum esse videtur, eum cogi iudicare, qui in talem aliquam perplexitatem incidisse se praetori, aut Principi suadere possit, quod ex dignitate, atque autoritate hominis non difficile accipiendum puto. arg. l. licet autem. cum duabus ll. sequen. infra. de arb. hoc etiam Corrasio placet. lib. iiii. Miscell. cap. xx. Quod si superior potestas, aut Princeps huic iudici parum fidei habeat, ideoque excusatione eius non accepta, iudicare eum cogere omnino pergat, ancipiti loco in quo varie laboratum est, in c. pastoralis. §. quia vero. de offi. deleg. vbi Panor. nec appellari posse arbitror, siquidem iudicium iam receperit, quia praetor ex edicto suo perpetuo iudicare eum cogit. d. l. licet. & per tot. tit. infra de arb. quo casu certi iuris est, appellationem non dari, quamuis doctores nostri hactenus haud satis hoc vel intellexerint, vel animaduerterint. l. fi. infra de appella. recip. vel non. Si vero non receperit, appellationis auxilium vtique indulgendum esse. Quod si in prosequenda appellationis causa, per iniuriam succubuerit, vt omnino iudicare necesse habeat: tunc (quando ex philosophorum praeceptis potius omnia mala perpeti quam iniustum, aut indignum facere admonemur) magis secundum ea, quorum ipse certam scientiam habeat, iudicare ac poenam aequo animo persoluere & sustinere, quam secundum ea quae perperam acta sint, decernere oportere, Panormitano, & quibusdam aliis placuisse video. in d. §. quia vero. Sed ego a Publij Affricani exemplo discedendum non arbitror, quod refert Cicero, & probat in oratione pro Cluentio. Nam is, inquit, cum esset censor & in Equitum censu C. Licinius sacerdos prodiisset clara voce, vt omnis concio audire possit, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse, si quis contradicere vellet vsurum esse eum suo testimonio. Deinde cum contra nemo diceret, iussit equum traducere. Itaque is cuius arbitrio & pop. Romanus & exterae gentes contentae esse consueuerant, ipse sua conscientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Hactenus Cicero. Exemplum autem Affricani etiam Pontificiis decretis approbatum videtur. ij. q. j. §. quando autem crimen. Huc subiungi posset illa quaestio , an Iudex apud quem causa agitur, supplere debeat etiam in facto, si quid omitti animaduerterit ab alterutra partium. nam in iure supplere eum posse admittunt omnes, sed in facto distingunt, an vt iudici notum sit, an vt priuato, vt sub priuati persona non possit, sub persona iudicis possit. Nos indifferenter & posse & debere iudicem etiam in facto sibi priuatim noto supplere existimamus: si quidem boni viri officio fungi velit, ne aliter contra religionem & conscientiam suam iudicare necesse habeat, nec vllo iure hoc prohiberi, quinimo expresse preceptum esse. l. j. C. vt quae des. ad. par. vbi dixi. l. eum quem. §. j. infra de iud. hoc etiam Affricani exemplo superius recitato conuenit, modo vt cum ingenio & dignitate hoc faciat: & tam quod ipse admonuerit, quam quod partes dixerint, aequo animo & sine vlla differentia affectúve apud se discuti patiatur: nam aliter aduocati potius quam iudicis partes tenere videretur, quod iuri publico non conuenit. l. quisquis. Codic. de postulationibus. Illicita ministeria sub praetextu adiuuantium militares viros procedentia , &c. Militares viros puto hic appellari, cohortem exequutorum, quos vulgo birros vocamus, & ministeria illicita intelligi, quos illi secum ducerent, quasi pauciores exequutionem facere non possent: item exploratores & sicophantas, quibus ad concussiones faciendas quandoque vterentur, non inusitata etiam hodie in quibusdam Italiae vrbibus corruptela. Sicvti medico imputari euentus mortalitatis non debet: ita quod per imperitiam commisit, imputari ei debet, &c. Sed qua poena punietur? Respon. olim puniebatur: vt scribit Paul. lib. v. sent. recep. his verbis, si ex eo medicamine, quod ad salutem hominis, vel ad remedium datum erat, homo perierit, is qui dederit, si honestior fuerit, in insulam relegatur, humilior capite punitur. Hodie arbitrio Praesidis hoc relictum est, vt sequentia verba significant, quod iustius est vt varie ex personis causisque & morborum generibus ac circunstantiis statuat. Hoc etiam in omnibus delictis obtinet, vbicunque specialis poena legibus non est imposita, vt arbitrio praesidis poena statuatur. l. prima. vbi Bartolus, de effract. §. primo. §. Qvi vniuersas prouincias regunt, ius gladij habent, & in metallum dandi eis potestas permissa est. Lege Valeria a Valerio Publicola primum lata. Haec non lege Portia & Semproniis rogationibus antiquitus prohibitum fuit, ciues Romanos vinciri, verberari, necari, aut quocunque supplicio affici iniussu populi. Soli consuli permissum erat, vt coercere & in vincula publica duci iubere posset: non tamen vt in caput ciuis iniussu populi liceret ei animaduertere. l. ij. §. exactis deinde regibus. supra de orig. iur. vbi Zasius. praesertim si ad populum prouocaretur. Nam de prouocantibus loquebatur lex publicolae, vt Dionisius eam refrt. lib. v. Roma. Antiq. Centuriatis autem comitiis de capite ciuis apud populum agi oportuisse, & quis ordo iudicij eius esse consueuerit, scribit Cicero in oratione ad Pontifices, pro domo sua. & Plutarchus in vita Gracchorum. Hinc actio illa nobilissima eiusdem Ciceronis, in C. Verrem, quae inscribitur, de suppliciis, quae scilicet ille in Siciliam Praeturam gerens contra ius fasque de Ciuibus Romanis sumpsisset. Denique ipse Cicero non alio magis obiecto crimine in exilium pulsus est, quam quod ciues Romanos consul necari iussisset, quamquam decreto & consulto senatus id fecerat, sed indennatos necasse arguebatur, quod videlicet populus de his non iudicasset. Durauit hoc priuilegium Ciuium Rom. etiam in tempora Imperatorum. Nam in actis Apostolorum legitur, diuum Paulum tormenta, quae sibi a Tribuno intentabantur, vitasse: cum Ciuem Romanum se esse dixisset, Tribunum etiam sibi timuisse , quod eum vinxisset. Tacitus lib. xiiii. Cum quidam more maiorum necandum reum censuisset, contradictum scribit, Carnificem & laqueum pridem abolita, & esse poenas legibus constitutas, quibus sine iudicum saeuitia & temporum infamia, supplicia decernerentur. Haec sunt frequentissima illa poenarum genera potissimum sub primoribus illis Imperatoribus vsurpata, aquae & ignis interdictio, in insulam deportatio, in mettallum , vel in opus metalli damnatio, & vt quidam bestiis obiicerentur, quasi in fraudem legum recepta atque introducta. Nam his poenis damnati vitae discrimen vtique adibant, carnifex tamen & gladius ac tormenta ab eorum corporibus abstinebantur, ea videlicet reuerentia , quod Ciues Rom. essent. Sed quemadmodum libera ciuitate nimium multis interdum grassantibus, vbi vel exemplo opus esse, vel trepidis rebus summo ac terrifico imperio contineri oportere animos videbatur, Dictatores creari moris fuit. Isque mos vt induceretur, praecipuam causam fuisse eandem legem Valeriam, Dionisius lib. v. scribit, vt essent qui sontes & citra populi autoritatem, etiam si tribuni appellarentur , aut ad populum prouocaretur, necare, & supplicium de his sumere possent, prout ex vsu Reipub. esse existimarent, id quod & iuris nostri autores tradiderunt. l. ij. §. itaque dictatores. de orig. iur. l. j. de offic. praefect. praet. Alex. ab Alexan. lib. iiii. gen. dierum. cap. xxiii. sic Imperatores postea quam vniuersi populi partes ac potestatem suscipere, hoc ipsum ius animaduertendi in caput ciuis, aduersus praescripta legum, quibusdam specialiter tribuere instituerunt, praefecti vrbi, praefectis praetorio, legatis suis praesidibus prouinciarum. Quia vero dictatores vti gladio consueuerant, gladiúmque ab his defferri, vel praeferri eis moris fuit, praecipuum insigne eorum potestatis atque imperij, quod Cicero in oratione pro Cluentio significat, illis verbis. Non censorium stylum, cuius mucronem maiores nostri multis remedijs retuderunt, aeque posthac atque illum gladium dictatorium pertimescamus. Quanquam & fascibus vterentur, vt ostendit idem Dionis. lib. v. prope finem. & Liuius, lib. viii. (Non enim idem erant gladius & secures, quae fascibus inserebantur. l. aut damus. §. j. de poenis. nec his assentior, qui non de gladio materiali, sed de intellectuali, vt vocant, Ciceronis verba accipienda existimant. Nam hoc modo vitiosa comparatio, seu translatio sine dubio facta esset.) Quia gladio inquam, dictatores vti consueuerant, ideo per antiquae consuetudinis vestigia obseruatum est, vt quibus principes tantam hanc potestatem darent gladio eos praecipuo eius instrumento adcingerent. Inde cingulum dignitatis dictum videtur, qua voce nihil frequentius in iure nostro. Hunc cingendi gladij morem fuisse ad stolam seu cingulum militare alligati, in signum conferendae potestatis, vt de capite militis iudicare quis posset, & in damnatum animaduertere, nec alij praeterea id facere licuisse, Dionis. quoque lib. liii. scribit. Significatur etiam duobus capitibus in iure nostro sub titu. de mil. test. l. Titius. & l. penul. quae pridem Viglius agnouit. insti. de milita. testamento. in Rub. Idem ostendit scitum illud Traiani verbum a Plin. in Panygirico relatum. Ego quidem in me si omnium vtilitas ita posceret, etiam praefecti manum armaui, &c. Et quod Dion scribit, in vita eiusdem Traiani, cum Tribunatum militum Surae traderet, parazonium quo pro dignitate accingendus erat, nudum ei porrexisse, dixisséque, Hunc ensem accipe, quem pro me ita demum strinxeris, si iuste imperauero, sin contra, eo in perniciem meam vtitor. Nam & tribunis militum ac praefectis classium & aliarum ius gladij dabatur: vt militaria delicta coercere possent, & quidem hoc intererat, quod ab his prouocatio non erat, ab alijs erat: vt significat Paulus lib. v. sentent. recept. titu. xxviii. & Cicero de legibus, tabula ii. post princi. Hodie quicunque exercitum acceperunt, eosdem & ius animaduertendi in milites caligatos habere voluit. Iustinianus ex responso Venulei, l. solent. in fin. alias. §. de militibus. de cust. & exhib. reor. nec appellatio aduersus horum sententias interdicta videtur, nisi seditionem fecerint. l. si quis filio. §. quod tamen. de iniust. rup. l. constitutiones . de appel. Extat apud Cassiodorum. lib. vii. variarum formula comitiuae prouinciae, hoc est, vt ego interpretor, regiminis, aut administrationis prouinciae, qua ipsos quoque quibus ea comitiua daretur, gladio armari atque instrui memorat. Hinc etiam nunc mos antiquus durat, vt maioribus his magistratibus ensis praeferatur , velut Romae Senatori Capitolino. (Is & morem & nomen hoc a praefecto praetoris duxisse videtur. Praefectum enim praetorio, qui Romae erat Senatorem populo, Gotticis illis temporibus dictum fuisse supra annotauimus.) Praefertur gladius etiam praetoribus, quos potestates vocant, in omnibus fere illustrioribus Italiae ciuitatibus. Hinc ergo factum, vt ius gladij dicatur, potestas animaduertendi hic. & lib. ix. Cod. Theodosiani. titu. xxxi. consti. j. Et honores iuris gladij, quibus haec potestas accederet, Lampridio in Seuero. Hactenus de verbi ratione. Nunc de re ipsa dicamus. Gladij potestatem ego sic accipiendam puto: vt Magistratus aliquem necare possit, lictoris, aut Carnificis manu adhibita. Si hoc facere non possit, nec merum Imperium, nec ius gladij habere hunc interpretor: huic autem potestati, corporales poenas quae vitam non adimunt, sic inesse, vt species suo generi. qua de re suo loco plenius disseram , in. l. imperium . infra de iur. om. iu. Haec potestas praesidibus prouinciarum datur. Inferioribus autem magistratibus non competit , sed superioribus quoque concessa est, veluti praefectis. arg. l. si quis forte. §. fin. de poen. l. saccularij. §. sunt praeterea. de extraord. crim. l. iij. de crim. stell. l. si quid erit. supra de offic. procons. l. j. de offic. praef. vrb. Nam fere aut de praeside, seu proconsule, aut de praefecto agi animaduertas, vbicunque de intelligenda poena corporali tractatur. Non sola autem traditione gladij materialis, haec potestas conferebatur, sed & scripta principum mandata praesidibus dabantur, quibus hoc ius gladij specialiter eis concedebatur. arg. l. iij. supra eod. l. mandatis . infra de poen. l. annonam. de extraord. crim. Haec mandata postea perpetua esse coeperunt, & pro legibus recepta sunt. arg. l. diuus. vers. sed &. infra de cust. & exhib. reor. Ideo passim apud Iureconsultos veteres sic referuntur, vt habentia vim principalium constitutionum. Hodie etiam nouella Iustiniani constitutione , quam Haloander inscribit: praecepta praesidum, olim De mandatis principum. titulus erat. §. deinde vero. specialiter hoc exprimitur, vt praesides supplicia secundum leges inferant. Nam legibus compluribus suppliciorum poenas delinquentibus proponi necesse fuit, antiquissimarum legum tenore neglecto, ne aliter nunquam contra facinorosos exemplum ederetur, cum omnes imperio subiecti ciues se Romanos esse dicere possent. Quibus autem casibus certa poena crimini a lege non imponitur ipsorum magistratuum arbitrio, causa cognita statui posse descriptum est. l. j. §. idcirco. de effracto. vbi Bart. Antiquitus quoque dum Respub. viguit, imperium nominatim plerunque decernebatur. Inde frequentissima illa loquendi genera imperium, aut prouinciam cum imperio decernere, aut obtinere. Proconsulem cum imperio proficisci, sine imperio rem militarem administrari non posse. Speciali enim Senatusconsulto, aut lege imperium dabatur. Ea propter dixisse videtur Papinianus, imperium quod lege datur, &c. l. j. §. verius, infra tit. iii. Cassiodorus quoque loco superius citato. Vide quo iudicio fueris euectus, quando alijs vigorem fascium, videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. tum lib. i. epistola altera ad Senatum, qua prae fecturam vrbis Arthemidoro datam scribitur. Quanquam, inquit, praefecturae vrbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegauimus &c. Loquitur de potestate animaduertendi . Nam leges quae de singulis proconsulibus antiquitus fierent , postea de omnibus praesidibus perpetuo sancitae sunt principalibus mandatis, aut constitutionibus. Ex his constare arbitror, quod dicitur, praesides habere ius gladij, exaudiendum esse specialiter mandatum legibus, aut principalibus constitutionibus, vel senatusconsultis, quod ad illos attinet, qui a Senatu mitti consueuerant , qui proprie proconsules dicebantur. Specialiter mandatum intelligo praesidibus omnibus perpetuo atque in vniuersum, ad differentiam inferiorum magistratuum, vt puta, municipalium. Item aliorum qui prae sidibus forte in prouincijs dignitate, aut administratione pares essent, veluti procurator Caesaris. Nostra interpretatio antiquorum omnium sententiae conuenit, qui in l. j. infra de offi. eius. specialiter mandari consueuisse merum imperium tacito quodam consensu admiserunt, & verbum specialiter, sic accipiendum esse dixerunt, tanquam in priuilegium & signum cuiusdam praeeminentiae ac iuris praecellenti. Quanquam non satis certa ratione, vt sic dicerem, moti fuerint. Illud quoque his consequens, vt Lotharij opinionem quam Alciatus lib. ii. parad. c. vj. probat, dum merum imperium soli principi competere existimat, veram non esse dicamus. Quinimo secundum Allonis sententiam quam communiter fere omnes hactenus sequuti sunt, etiam quibusdam magistratibus merum imperium competere & eorum proprium esse credamus. arg. l. cognitio. §. cum propriam. de offi. eius. l. more. de iur. om. iud. specialiter tamen tributum. Enimuero quatenus magistratuum creandorum cura ad principem spectat, hactenus ab eo magistratum accipiendo etiam imperium & illius exercitationem accipere videntur. Hoc vno intuitu Lotharij opinio defendi potest. Aliter haud quaquam eam esse veram arbitror. L. X. Hermogenianvs. Lib. II. Ivris Epitomarvm. EX omnibvs &c. Annotat hic Accursius quod & supra admonuit, in l. illicitas. §. qui vniuersas. quanuis generaliter tradatur, praesidem in prouincia sua agere omnia quae omnes Romae magistratus possunt: non tamen permitti ei in insulam deportare, quod tamen praefecto vrbis facere licet, ex speciali indulto, quod epistola diui Seueri ad Fabium Silonem continebatur. l. inter poenas. de interd. & releg. Huius rei rationem illam esse putat, quod in generali concessione & translatione facultatum, non veniat speciale priuilegium, quod quis habuit. Ego an verisimiliter princeps & tale priuilegium concessurus fuerit, dispiciendum censeo. arg. l. obligatione. cum ibi nota. de pign. Quod autem ad hunc locum attinet, nec lege vlla hoc cautum fuisse vt exaequatis priuilegijs ac potestate praesides haberent tantam facultatem in prouincijs, quantam in vrbe magistratus, nec responsis de hac materia loquentibus hic & l. si aliquam. §. fina. & l. seq. supra de offic. procons. & d. §. qui vniuersas. hoc expressum puto, sed illud duntaxat nihil esse in prouincia quod non per praesidem expediatur. Quare cum praefectus praetorio legem condere possit. l. formam. C. de offic. praefecti praeto. nec a sententijs eius appelletur. Cum consules xii. fascibus vtentur, alij alia insignia habeant, nemo captatis verbis haec eadem praesidibus competere recte dixerit. Quippe sine his administrare & regere prouincias recte possunt. Sontes quoque meritis poenis & citra deportationis miseriam posse affici nemo dubitat. l. capitalium. cum seq. infra de poenis. L. XV. Marcia. Lib. I. De Ivdiciis pvblicis. ILlvd observandvm est, ne qvi provinciam regit, fines eius excedat, nisi voti soluendi causa, dum tamen abnoctare ei non liceat. Idem fere statuerunt Arcadius & Honorarius. l. nullus. C. de offi. rect. pro. Sed videbatur his aduersari constitutio lib. xii. C. sub tit. de dignitatibus, qua clarissimis & spectabilibus vniuersis etiam sine comeatu ad genitale solum proficiscendi, & vbi voluerint commorandi facultas permittitur. Nam spectabiles & clarissimos etiam praefectos & praesides prouinciarum his temporibus appellari ostendimus, propterea nos eam constitutionem de his spectabilibus, & clarissimis interpretandam duximus, qui non gerunt administrationem . l. clarissimis. & l. fin. C. de dig. vel certe clarissimorum appellatione, ibi significari Senatores, quos Augustus Italia excedere prohibuerat: vt Dion scribit, lib. lii. in fi. ídque etiam suo tempore obseruatum affirmat. Per spectabiles autem designari Equites Rom. de quibus eadem ratione fortasse dubitatum erat. Haec de his qui discedunt animo redeundi. Quod si praeses, aut proconsul de prouincia excederet, non reuersurus principe inconsulto: lege Iul. maiestatis sine dubio teneretur. Videtur enim decreuisse imperium pop. Ro. l. ij. ad leg. Iul. ma. Conuenit cum hoc responso & quod apud Aulum Gellium legitur. Tribunis plebis vrbe egredi non licuisse. Sane quod Accur. subdit, videri hodie praesidem voti soluendi causa etiam abnoctare posse, quod generaliter in sacris literis scriptum sit. Vouete & reddite domino Deo vestro. Sacras autem literas in his quae ad religionem pertinent, leges nostrae sequi non dedignantur. aut vt clerici apud prop. episcop. §. fi. Equidem non arbitror admittendum esse, praesertim si votum postea susceptum est, quam prouinciam regendam acceperit. Non enim posse anterius susceptae obligationi nec per votum quidem praeiudicare. arg. not. per Host. in summa, tit. de voto. §. quis vouere possit. vers. sed nunquid. Ac ne id quidem arbitror, & si antea vouisse se dicat, tali commento recte eum se excusaturum: cum non ideo minus principem consulere potuerit, vel solutionis voti dilationem a pontifice impetrare. c. non est voti, extra de voto. Nam Seruator noster ea quae sunt Caesaris, Caesari reddi vult, nec ad soluendam venisse se, sed ad implendam legem professus est. Quare nihil exemplo perniciosum sub praetextu religionis permitti debet. L. XVI. Macer Lib. I. De Offic. Praesid. SEnatvsconsvlto, &c. Aut sisti exhiberíve satisdato promittatur. Sisti accipe eum, qui iniuriam, vel furtum fecerit, exhiberi rem quae ablata esse dicetur. L. XVII. Celsvs Lib. III. Digestorvm. SI forte, &c. Probatur hic proconsulem postquam ei successum est in prouincia, non habere voluntariam iurisdictionem , quamuis insignia imperij retineat, quicquid Accur. contradicat, in l. fi. supra titu. ii. L. XIX. Callistratvs Lib. I. De Cognitionibvs. OBservandvm, &c. Id enim non est constantis & recti iudicis, cuius animi motum vultus detegit. Quaestionis antiquae fuit, an iudicem cognoscendo indicia, quaedam motus & sensus sui facere conueniat , an contra nunquam significare quid sentiat, ne si aliter faciat, quandoque fluctuare videatur, & saepius mutare sententiam necesse habeat. quod indecorum putant: vt scribit Aulus Gell. lib. xiiii. c. ij. Videtur eam quaestionem temperamento quodam Calistratus hoc loco decidere. Hodie Romae & fere vbique per Italiam iudices hactenus consueuerunt exprimere sensus suos, vt litigatores difficultatibus ijs, quae eorum animos suspensos tenent, occurrant, & certiorem iuris dispositionem suggerant atque aperiant: quod probabile esse videtur. arg. l. iudices. C. de iudi. si non modo leuibus de causis saepius quam par est hae sitarent, dum vel imperitia turbantur, vel studiorum laborem vitant. Id litigatoribus dispendium, causidicis & aduocatis emolumentum praestat. L. XX. Papinianvs Lib. I. Responsorvm. LEgatvs Caesaris, vel praeses, vel corrector pro uinciae abdicando se non amittit imperium . Olim legebatur legatus Cae saris, idest, praeses, vel corrector &c. nec hoc loco solum sed & sub tit. de accusatio. l. hos accusare. in prin. Id an recte mutatum sit, ex Pandectis Florentinis iudicandum est. Correctorum autem mentio etiam ex Hermogeniano paulo ante facta est. l. de omnibus. supra eo. ti. Et Correctores eos proprie dici, qui habent id officium in Italia, quod praesides in prouincijs Accursius admonet. Alij singularum Italiae ciuitatum proprie Correctores dici exaudiunt, sed hoc loco correctorem prouinciae dici vides. Nec sane vllo loco legi, Correctores Italiae ciuitatibus ab Imperatoribus datos: quamuis Exarchas & Duces in Italiam olim missos legamus, sed hi velut praesides regionum erant. Hodie tamen singulas ciuitates quae proprium regimen & territorium habent, pro singulis prouincijs accipi, non dubium est. glo. in l. fi. C. de praes. long. temp. Ratio huius responsi ex Vlpiano relata esse videtur, sub tit. de offic. cons. l. meminisse. Quod scilicet vsque in aduentum successoris omnia debet proconsul agere: quinimo lege Iulia maiestatis tenetur, qui inconsulto principe se abdicans imperium popu. Rom. deserit. l. iij. prope fin. infra ad leg. Iul. ma. Sed an Magistratus Romae abdicando se, amittant imperium, quaeri potest. Et cum ratio huius rei cesset, quia scilicet Senatus, vel Imperator alium statim subrogare possunt, nec periculum est, vt Respublica interim detrimentum capiat, puto hunc amittere imperium, sic videor legisse in multis locis, quosdam Romae, dum libera fuit Ciuitas, semper prout cuique libitum fuit magistratu se abdicasse. Liuius libro quinto, Valerius curia egressus dictatura se abdicauit. Cicero de diuinatio. At Tiberij Gracchi literis, Scipio & Figulus, quod Augures eas indicassent, vitio creatos esse, magistratu se abdicauerunt. Nam certe eo est ingenio Papinianus, vt non sine causa de legato Caesaris, aut praeside prouinciae loquutus sit, non in vniuersum de omnibus magistratibus. Quod si principem, aut Senatum ab vrbe abfuisse proponeretur, si modo Senatus vnquam abesse dici potest, vt puta, cum latinarum causa creato praefecto, omnes in montem Albanum concedebant, contrarium respondendum existimatum. Veruntamen siue resignatio imperij in manu principis, aut Senatus fieri debeat, siue alio quocunque modo facta valeat, vt imperium admittat is qui se abdicat, non recte videtur Iacobus Butrig. hoc responsum inducere aduersus donationem vrbis Romae Pontifici maximo a Constantino factam. Non enim Constantinus donando vrbem Romam abdicabat a se imperium, sed vnius vrbis dictionem dumtaxat, quae particularis alienatio, saluo in caeteris vrbibus & prouincijs Romano imperio, cur fieri non potuerit? non secus ac si quaelibet alia vrbs ab Imperatore donata decederet. Nam & ratio suprascripta in hac donatione cessat, cum imperium in suspenso non remanserit, sed in Rom. Pont. illico translatum fuerit. Enimuero cum quaeritur an Imperator res ad Rom. imperium pertinentes , alienare possit? de rebus soli expedita quaestio est. l. cum multa. vbi notant omnes. C. de bon. quae liber. posse scilicet Imperatorem eas in quem velit conferre: sic denique Imperator Iustinianus Constantinopolitanae & alijs ecclesijs permultas possessiones & praedia donauit. Sic post eum & ante eum alij fecerunt . Sed & si regno aliquo iure belli potitus sit, non videtur prohiberi id alienare, antequam in prouinciae formam redactum sit. Nam Augustum Caesarem hoc interdum fecisse legimus, apud Suet. in Augu. cap. xlviii. Caeterum si ditionis antiquae populi Rom. prouincias, aut ciuitates alteri subijcere velit, vt Imperator Constantinus vrbem ipsam Syluestro Papae donasse dicitur, cuius donationis exemplum, verum an falsum Albericus refert, in l. j. ff. de offi. praef. vrb. non putat Iacobus Butrig. Imperatori hoc facere licuisse, arg. huius responsi, debuisse enim si imperij, vel partis alicuius administrandae eum poenitebat, populo Romano, a quo acceperat, id restituere, non aut alteri tradere, aut illius quasi vacuam & desertam possessionem relinquere. Nam & Cicero ad Quin. fratrem Caesarem, vel mortuum reprehendit, ob talem causam: Minuebat, inquit, vectigalia, donabat ciuitates ex commentario &c. Ego ad ea quae supra dixi, illud quoque considerandum arbitror, non ex toto similem hac in re praesidis & Imperatoris causam esse. Prae sidem enim praefinitam & quasi praecariam potestatem habere, prouinciam vt regat atque administret: res vero principis, aut fisci, quarum ad procuratorem Caesaris administratio & cura pertinet, ne attingat quidem. l. nec quicquam. in princip. supra de offic. procons. At Imperator propriam & perpetuam atque, vt videtur, infinitam potestatem habet, quantam scilicet vniuersus populus: cum enim lege Regia omnis potestas populi in ipsum translata esse intelligatur. lege prima. vbi dixi supra de constitutio. princip. consequens est, vt omnia facere possit, quaecunque vniuersus populus vnquam potuit. Non dubium autem est, quin populus tale aliquid facere potuerit. Praeterea siue populus Romanus, lege illa potestatem omnem perpetuo ab se abdicasse intelligitur: certe nihil posthac eius interfuit, siue solam duntaxat procurationem & administrationem, quod verius est, cur quemadmodum nationes & gentes ciuitate Romana do nando participes imperij facere superioribus Imperatoribus licuit. l. in orbe. supra de statu hominum. non sic vrbem, aut prouinciam vnam alienare potuit Constantinus? Quid enim interest rem meam alteri communicem, an pro concurrenti quantitate donem, aut alio quouis titulo tradam? l. j. & ij. infra pro soc. Quod si ita plane res est, vt post legem regiam imperij ius penes populum nihilominus remanserit, nulla iam relinquitur dubitatio, si quis id quoque aequus iudex inspiciat, quod eam vrbis Romae donationem diuturnus quoque non solum populi Roma. consensus, hoc est, totius Italiae & Occidentalium populorum, qui tam sub Imperio Romano erant, verum etiam Imperatorum omnium qui post Constantinum fuerunt, tacitus consensus atque expressa quorundam approbatio confirmauerit: vt ex historijs recte memorat Idem Alber. in rub. ante prooem. Digest. Illud potius dubitari conuenit, num creandi Imperatoris ius Romanus Pontifex ad Germanos transferre, seu certe eorum principibus delegare potuerit. Sed hoc quoque ratione illa defendi potest, quia vniuersus populus, & quod reliquum erat Romani orbis Pontificum, arbitrio ac fidei & potestati tunc se commiserant, atque etiam decretum & legem illam diuturno ac tacito consensu postea approbauerunt. Ex his apparet, non solum diuino iure, quo maxime Pontifices nituntur, verum etiam humanis constitutionibus & legum nostrarum placitis, Romanorum Pontificum causam defendi, vt etiam ab eorum nutu pendeant Imperatores. Haec de alienationibus quas antiqui Imperatores fecerunt, in vniuersum dicta sint. Hodie non viderentur Imperatores citra periurij reatum, quicquam ex pertinentibus ad imperium alienare posse, cum id nunquam se facturos, electi statim iurare & conceptis verbis obligare se soleant. Reliqua ad hunc locum pertinentia, quae nobis in mentem venire potuerint, superius scripsimus, in l. non ambiguitur. de legibus. & in l. j. de const. princip. # 19 DE OFFICIO PROCONSVLIS CAESA ris vel rationalis. Titvlvs XIX. L. I. Vlp. Lib. XVI. Ad Edictvm. QVae acta gestaqve svnt a Procvratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta essent. Primus Imperator Claudius tantam hanc potestatem procuratoribus suis dedit, vt scribit Tacitus, lib. xii. ann. "Eodem anno saepius audita vox Principis, parem vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicaturum, ac si ipse statuisset, ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatus quoque consulto cautam plenius quam antea, & vberius. Et paulo post, praeualida nomina referre, nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat, sibíque & legibus adaequarit. Quae verba ideo referre placuit, quoniam originem ac potestatem procuratorum Caesaris mire indicant." Videntur autem Imperatores, non in singulis modo prouincijs, sed Romae quoque complures interdum habuisse diuersarum veluti negotiationum procuratores. Qui & Curatores simpliciter appellabantur: vt curatores haereditatum, Curatores ad bona damnatorum, quorum mentionem in antiquis inscriptionibus vidimus. Dicitur procurator Caesaris etiam rationalis, & Comes rerum priuatarum, sacri palatij sacríque patrimonij. rub. hic & C. de offic. com. rerum priu. sac. pal. sac. patr. per totum sit. Appellatur & fiscus & dispensator , & Actor rerum Caesaris, l. j. C. si aduer. fisc. l. si fiscus. de iure fis. Praesides vero prouinciarum non solum admonentur, in l. nec quicquam. §. j. supra titu. ii. sed videntur etiam tam ipsi quam vrbani magistratus interminatione grauis poenae. l. iij. C. eod. titu. de offic. com. re. priu. abstinere cognitionem ac nec tuitionem quidem adhibere causis fiscalibus. Nam inter fiscum & priuatos cognoscit procurator Caesaris adiuncto (vt putant) praeside prouinciae, ac praesente aduocato fisci. l. j. vbi not. C. si aduer. fisc. sed ego praesidem interuenire oportere non existimo, nisi certo casu, cum scilicet in integrum restitutio aduersus fiscum postulatur. d. l. ij. argu. l. fin. C. vbi & apud quem. Cuius rei specialis illa est ratio, quod in integrum restituere magis imperij, quam iurisdictionis est, dicta. l. fina. Non enim imperium habet procurator Caesaris, sed iurisdictionem tantum. Quare nec mulctam irrogare potest, l. ij. C. de modo mult. Ideo eam rem apud praesidem tractari oportuit. Cura & tractatio pecuniae publicae, antiquitus ad Quaestores pertinebat, quos magistratus secum in prouincias ducebant. Horum in locum procuratores postea ab Imperatoribus mitti obtinuit. Hi praesidibus & rectoribus prouinciarum salaria ab Imperatoribus constituta soluebant. Ea cuiusmodi esse consueuerint , indicant Epistolae frequentes in vita quorundam Imperatorum. Ipsi tamen procuratores Caesaris, quandoque etiam prouinciam regendam accipiebant. Atque hi procuratores, vice praesidum agentes, in iure appellantur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. vbi causae fiscales. L. II. Pavl. Lib. V. Sententiarvm. QVod si ea bona, &c. Vide Augustinum qui eximie hoc caput ex Thussis libris corrigit & declarat. lib. iii. emend. cap. vi. L III. Callistratvs. Lib. VI. De Cognitionibvs. CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius poenae constituendae ius non habent. Poenae constituendae ius accipere oportet, pro facultate insulae assignandae. Id enim hoc loco significat poenam constituere. arg. l. j. in princip. infra quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim propterea interpretatus est, quia poenae constituendae ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est haec interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec praefectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt a principe assignetur, expectare debet. l. j. §. relegandi. supra de offic. praefect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quam si dixisset, quia ius deportandi non habet. Dedisse hunc iuridicum Alexandrinis Caium Caesarem, significat Spartianus in Seuero his verbis. Deinde Alexandrinis, ius Buleutarum dedit, qui sine publico consilio, ita vt sub Regibus ante viuebant, vno iudice contenti, quem Caesar dedisset, quo loco Egnatius Buleutas, seruatores interpretatur, sed magis proprium erat, decuriones. Latine enim ordinem ipsum Bulem, & Buleutas, decuriones dicimus, vt ex Plinij ad Traianum epistolis cognosci potest. Huic Iuridico, & si qui alij per AEgyptum antea iudices constituti erant, Praefectum Augustalem quodammodo superintendisse puto. Nam quia nunquam in prouinciae formam AEgyptus redacta fuerat (vt praediximus) maioris dignitatis hi iudices habiti erant, quam vt Praefectus ex toto subiectos eos haberet: erant enim omnes Equestris ordinis ex quo ordine & Praefectus ipse, vt supra ostendimus, rub. de off. praef. Aug. Proptere a factum vt eorum delicta examinandi, & super his, quae comperisset, duntaxat referendi, non etiam amouendi, vel puniendi eos Praefectus Augustalis potestatem nactus sit. l. ij. C. de off. Praef. Aug. Quamuis praefecti alij, vtputa orientis, aut Illyrici, plenam cognitionem de ordinariis iudicibus sub se constitutis habeant. l. penul. C. de offi. praef. Praet. Orien. Antiquitus enim ducta consuetudo eximij iuris hos AEgyptiacos iudices fecisse videtur, atque eius consuetudinis specialis ratio haec fuisse, quam diximus, quicquid Accursius & caeteri commententur. glos. in d. l. ij. & l. illicitas. §. qui vniuersas. supra de offic. praef. vbi doct. # [20] DE OFFI. EIVS CVI MANDATA EST IV risdictio. Tit. xxi. Differentiam inter hanc Rubricam & illam quae lib. i. Codicis inscribitur, De officio eius qui vicem alicuius Iudicis, vel Praesidis obtinet. Illam verissimam arbitror, quod sub illo titulo tractatur de eo qui pro tempore in prouinciam missus est ab Imperatore, vel alicui tribunali, aut iurisdictioni praepositus, non vt ipse, vel Praeses eius prouinciae sit, vel magistratum eum gerat, sed vt pro tempore, ac velut aliud agens illo munere fungatur, donec proprium Praesidem, vel magistratum Imperator creauerit. Exempli causa Procurator Caesaris , defuncto vel remoto Praeside prouinciae, vel omnino in eius defectum. Nam his saepenumero vt & vice Praesidum in prouinciis agerent, mandabatur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. C. vbi cau. fisca. Nonnunquam etiam Romae constitui vsitatum, qui vice praefecti Praetorio ageret. l. j. §. a Praefectis. de leg. iij. Praefecto forte diem functo, vel finito eius magistratu, dum princeps de alio constituendo maturius deliberaret. Sub hoc autem titulo de his agitur, qui aliis gerentibus magistratum, atque etiam praesentibus in prouincia, vel in ciuitate, ipsi eorum iurisdictionem exercent. Titulus in Codice etsi non omnino ad verbum huic consimilis, tamen sub quo eadem quae sub hoc nostro materia tractatur: ille est lib. iii. qui pro sua iurisdictione iudices dare daríue possunt. Nam vnica sub illo titulo constitutione non aliud agitur, nisi vt hoc doceamur, neminem qui non propriam iurisdictionem habeat, hoc est, cui ab alio mandata sit iurisdictio, causas alij delegare posse, nisi a Principe Iudex datus fuerit, quamuis interpretes vulgo alia quaedam in illius constitutionis interpretatione commenti sint. L. I. Papinianvs Lib. I. Qvaestionvm. QVaecvnqve specialiter lege, vel Senatusconsulto, vel constitutione Principum tribuuntur: mandata iurisdictione non transferuntur. Videntur fere omnes existimasse, Papinianum his verbis idem significare voluisse, quod alibi relatum est. Neminem posse merum imperium, hoc est, gladij potestatem sibi concessam in alterum transferre. l. solent. in principio. supra de officio Proconsu. l. nemo potest. infra de regulis iuris. Et quaerenti mihi cur, & an omnino specialiter hanc ipsam gladij potestatem lege, Senatusconsulto, aut constitutione Principum tribui necesse fuerit, veniebat in mentem, quod antiquitus in caput Ciuis Romani iniussu populi, animaduerti non liceret. l. secunda. §. initio. supra de origine iuris. vt superiore libro plenius admonuimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Praesidis. Idcirco euenire potuisse, vt de singulis, singulorum commissis, vbicunque de capite ciuis agendum esset, aut ad populum diem dici, & cum populo agi, aut si speciales iudices constituere visum foret, speciales leges ferri necesse fuerit, quibus tum alios iudices, tum in primis eum qui quaesitor, hoc est, quaestionis iudex appellabatur, creari, & iudicio certam formam dari mos erat, donec P. Corn. Sylla primo, deinde Pompeius, & Caesar publicorum iudiciorum quaestiones, vt aduersus quemlibet statae ac perpetuae essent, constituere. l. ij. §. deinde Cornelius. supra de origine iur. Hactenus opinionem meam etiam Duareno probari animaduertebam, cap. liii. Anniuers. disputat. Quemadmodum vero in ciuilibus causis nemo sine certa actione experiri potest, quinetiam qua quisque actione agere velit, nominatim edere debet. l. prima. infra de edendo. Sic in criminibus quoque aequum visum esse reputabam, neminem sine certa lege damnari. l. aliud. l. si qua poena. infra, de verborum significatio. vnde frequens illa loquendi formula, hac, vel illa lege reum facere. l. hos accusare. §. omnibus. de accusationibus. l. Senatus. de public. iudic. Ea propter vt singulis atrocioribus criminibus puniendis, singulae publicorum iudiciorum leges proditae ac fixae essent, obseruatum existimabam, veluti Iulia contra adulteros, Pompeia contra parricidas, Fabia contra plagiarios. Harum in singulis non solum de poena, verum etiam de iudicibus, ac magistratibus, qui cuiusque legis exercitationi quaestioníque praeessent, ac deinceps comperto crimine animaduerti iuberent, cautum fuisse, verisimile mihi fiebat. argumento dictae l. aliud. in fine. Caeterum cum multae aliae iuris partes sint, ideo fere aliqua earum, quae hic memorantur, contigisse videbatur, vt delicta coercerentur, quod aliae iuris species ad eam rem minus efficaces essent. Nam Praetoris officium, iurisdictioni & causarum ciuilium disceptationi proprio munere incendebat. Ideo nullum Praetoris edictum de crimine publici iudicij, vel ad publicam vindictam principaliter pertinens relatum inuenias. Multo minus prudentum responsis sanciri haec poterant. Plebiscita autem de criminibus puniendis fieri non contingebat, propterea quod plebs licentiae suae tenax, potius aduersaria iis qui haec ferre voluissent, quam fautrix erat. Nam per haec quasi tela quaedam in sese ac mucrones & seruitutem parari sibi existimabant: ob id non a Tribunis qui plebi se placere studebant, ideóque ferentibus potius intercedebant, sed a Senatu, Consulibus, Dictatoribus, postremo ab Imperatoribus ipsis statuta haec fuisse animaduertere est. Porro quia de singulis grauioribus criminibus, vt diximus, aut sunt, aut esse debent certae leges, quae facinorosos teneant. dicta l. si qua. verbo, singulorum criminum. de verborum significationibus. Idcirco bona ratione effici putabam, vt de singulis generibus criminum, quae mero imperio coerceri oporteret, speciales leges existere & consequenter singulas huiusmodi quaestiones atque exercitationes, specialiter aliquibus iudicibus tributas esse intelligere deberemus, argumento dictae legis, aliud. in fine. Sed plenius & maturius reputanti mihi verius esse apparet, nec omnibus publicorum iudiciorum quaestionibus exercendis merum imperium necessarium fuisse, veram his duntaxat quibus, aut vita adimitur, aut corporalis cruciatus infertur, nec Papinianum tam angustam definitionem alienis, ac parum propriis verbis tradere voluisse, sed generaliorem quandam iuris constitutionem & regulam iudicare, qua effici possit, vt & alia sint, quae a magistratibus mandari non liceat, quamuis non meri imperij sint, sed vel misti tantum, vel simplicis iurisdictionis, vel certe, neque iurisdictionis sint, neque imperij. Quando & huiusmodi quae dam esse memorantur, veluti tutoris datio. l. muto. §. tutoris. de tutoribus. Praeterea nec illud verum est, de singulis singulorum capitalibus delictis antiquitus necessarias fuisse leges, quinimo sacratis legibus duodecim tabulis prohibitum erat. Priuilegia irrogari, quod nihil aliud significat, quam de singulis leges ferri, vt Cicero ostendit, in Orationibus ad Pontif. pro domo sua, Et in Oratione pro Milone. Caeterum paulo nobilioribus ciuibus dies fere ad populum dicebatur. De his populis iudicabat, & populi suffragiis res tota transigebatur. Generaliter autem quod ad caeteros obscuriores, fures forte, aut effractores nocturnos ac lats, aliósque ex infima plebe homines attineret, primo Quaestores parricidij fuerunt, qui a populo constituebantur, vt capitalibus rebus praeessent, quorum etiam legem duodecim tabularum meminisse Pomponius ait, supra de origine iuris. l. secunda. §. & quia. Hos verisimile est & de capite, tanquam ordinarios iudices iudicasse, & animaduerti in damnatos iussisse, si quibus legibus poena mortis proposita erat. Nam quibusdam fuisse argumento illud est, quod posterioribus temporibus velut adagio vsurpatum est, more maiorum in aliquem animaduertere, pro eo quod est, Carnificis manu statim necare, & de saxo deiici solitos fuisse constat damnatos quosdam. Deinde creatis Praetoribus, videntur creari desiisse Quaestores parricidij. Ideo rara horum mentio apud scriptores. Praetores autem coepisse capitalium iudiciorum & quaestionum ex legibus exercendarum prouincias sortiri, atque ita deinceps factum etiam vsque in tempora Imperatorum, vt superius demonstrauimus, dicta l. secunda. de origine iuris. Nam triumuiri capitales, qui & nocturni dicti, leuiora tantum crimina castigare poterant, non atrociter verberare, nec capitis damnare: quemadmodum nec hodie Praefectus vigilum potest, qui in eorum successit locum. Vbi Praetores iudicassent & damnassent reum, tum interuentu ipsorum triumuirum capitalium, qui & carceri praeerant, animaduertebatur: vt Budaeus quoque & Zasius recte adnotarunt. dicta l. ij. §. eodem tempore. de origine iur. l. finali. §. iudicandi. de mun. & hon. Enimuero raras fuisse arbitror leges veterum, quae naturalis mortis poenam continerent. Nec mouet me quod de capite agi frequenter dicerent. Nam aut ad arbitrium populi iudicantis id referebatur, aut quod capitalia iudicia & quaestiones etiam quae vitam non adimunt, interdum appellari constat, vt aquae & ignis interdictio, & exilium. l. capitalium. vbi not. infra, de poenis. l. ij. de publicis iudic. Caeterum leges illae quae vetabant necari ciues, sine dubio extra eos casus loquebantur, quibus poena mortis delinquentibus ex aliis legibus proposita esset. Erant enim factae, ne magistratus imperium arbitratu suo in caput ciuium exercerent, id quod soli Dictatori permissum erat. dicta l. ij. §. itaque Dictatores. de origine iur. non autem vt legitimas & antiquas poenas capitales, si quae aduersus facinorosos legibus statutae essent, tollerent. Quinimo nec alias quidem poenas licebat iudicibus vbi cognouissent infligere, quam quae legibus sancitae essent. Quare cum apud eos ageretur, satis erat pronuntiari factum, vel non factum maleficium: tunc enim poena legis statim succedebat, magistratuum autem arbitrio sola dicendae mulctae potestas relicta erat. Quae omnia & hodie obtinent. dicta l. aliud. & l. si qua. de verborum significatio. l. ordine. ad Municip. l. j. §. penultimo, ad Tertulianum. Illud tamen amplius hodie habent magistratus, quibus ius gladij datum est, quod in quibus casibus poena delicto legibus nominatim imposita non est, iis casibus arbitratu suo punire, & pro qualitate ac conditione rei erga nocentem statuere possunt: vt Bartolus notauit, in l. j. vers. idcirco. de effractor. Igitur (vt ad propositum redeamus) vera est huius capitis sententia ad verbum sumpta, quam Raphael Fulgosius pridem, ac post eum nuper Alciatus agnouit, libro secundo Parad. cap. primo. Ea scilicet in alium transferri non posse, quae his tribus iuris partibus specialiter, hoc est, expressim & nominatim magistratibus mandantur. Nominatim accipe, non vt nomen proprium eius qui magistratum gerit, exprimatur: qui enim fieri hoc possit, cum personae quotidie mutentur eorum, qui magistratus gerunt: sed nominatim de hac, vel illa re, aut cognitione actum esse: vti ea Praetori, Proconsuli, aut Praefecto competat, vel per eum expediatur, quod verbum eodem modo & aliis locis in iure accipitur. l. aut damnum. §. Praefecto de poen. l. neque mater. C. de iur. dot l. ij. §. inter filium. & l. diuus Claudius. ad legem Corneliam. de fals. l. quaero. de act empti. l. sed etsi quis. §. quaesitum. si quis caut. Exempli causa, alienatio rerum pupillorum ne fiat, nisi interposito decreto Praetoris vrbani, transactio de alimentis adhibita Praetoris notione atque autoritate celebretur. Nam diui Marci haec inducta sunt. l. j. de rebus eorum. l. cum hi. de transactio. Ideo haec atque alia huiusmodi mandari non poterunt. dicta l. cum hi. §. sed nec mandare. l. ij. infra eodem. l. j. §. abolitio. ad Turpil. sunt & alia exempla quae in hanc partem colligunt Fulgosius & Alciatus. Quare idem in omnibus di cendum erit, vbicunque per aliquam harum iuris partium aliquid magistratui cuipiam permitti, vel tribui relatum est, etsi non imperij ea res sit, vt praediximus. Talia fuisse videntur eorum multa, quae mandatis Principum continebantur, iis quae praesidibus in prouincias proficiscentibus dabantur. Nam haec mandata paulatim obtinere coeperunt vim principalium constitutionum . Quae autem ad merum imperium & coercitionem attinent, ea tametsi non his, nec forte aliis iuris partibus tributa sint, minime tamen mandare poterunt, propter aliam scilicet generalem iuris regulam quae in vniuersum transferri haec prohibet, quae imperij sunt. nec distinguit quomodo cui concessa sint. l. solent. §. j. supra de offic. Procons. l. nemo potest. de regulis iur. Quare etsi priuato homini, vel magistratibus quibusdam quamuis generaliter merum imperium, aut coercitionem in aliquos, codicillis forte, vel priuatis rescriptis princeps dederit: non tamen poterunt hi partes suas in alios transferre. Nec mouet me quod traditum est, a principe iudicem datum, alium rursus in ea re iudicem dare posse. l. a iudice. C. de iudi. Cum enim specialis iuris constitutio imperium transferri vetet. dicta l. nemo. & dicta l. solent. Consentaneum est, vt dicamus generale illud pronunciatum, per hoc speciale restringi & coarctari: vt minime in hoc verificetur. c. generi. de reg. iur. lib. vi. Idem constanter affirmauerim, etsi magistratus, vel personae hae quae ius gladij habent, proficiscantur. Nec tunc quidem posse eos alteri id mandare, scilicet imperium mandare omnes expresse prohibentur, nec distinguitur, proficiscantur, an maneant. Nec enim exceptio illa quam hoc loco subiicit Papinianus, Non aliter itaque mandare poterit, quam si abesse coeperit, ad exercitationem meri imperij pertinet. Hoc ex eo planum fit quod poena legis Iuliae, aut Turpiliani Senatusconsulti, non erat gladij animaduersio: vt dicam in l. imperium. Existimo tamen merum imperium eadem ratione initio in alium transferri prohibitum fuisse, qua & caetera hoc loco prohibita sunt, quia scilicet non nisi legibus, Senatusconsultis, aut principum constitutionibus, vel mandatis specialiter concedebatur: vt superius admonui, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Praesidis. Sed hanc rationem scrutari hodie non conuenit, ne subuertamus generalem sententiam Imperatoris, qui gladij potestatem, aut alterius coercitionis nullo modo transferri voluisse ostendit. Nec distinguit quomodo cui concessa sit. l. non omnium. de legibus. Non mouet me quod hac sententia recepta, haud videbuntur Duces, Comites & Marchiones nostri temporis, qui vrbes, aut prouincias in feudum, vel quo alio titulo ab Romanis Imperatoribus acceperunt, etiam eo addito, vt in his locis merum Imperium habeant atque exerceant, haud videbuntur inquam, alteri id delegare posse, quod tamen omnes indifferenter faciunt. Ego enim constanter admiserim, id eis non licere, nisi specialiter hoc ipsum quoque eis concessum sit: vt & merum ipsum imperium aliis delegare possint, quod omnibus fere eodem diplomate indultum inuenias, dum capitalium quaestionum aeque & ciuilium per alios expediendarum Princeps potestatem eis facit. Hoc excepto rationem nullam inueniri puto, qua delegationes huiusmodi defendantur, nisi quis forte inter eos di stinguat, qui titulo lucratiuo, quíque oneroso acceperunt, vt hi quidem loco Imperatoris quasi domini constituti delegare possint, caeteri autem non possint, quasi vicarij & pre cario habentes quos minime aequum fuit, alios rursus in tanta re vicarios substituere posse. Quod si qui feuda huiusmodi ab Imperatore sine mentione imperij acceperint, ego nec in ipsos quidem transferri imperium existimauerim, quamuis Oldradus Baldúsque & plerique alij contrarium affirmauerint, rationibus quidem (vt mihi videtur) non satis validis in vsibus feu. tit. de cap. quae cur. vend. Quae autem ratio fuerit, cur ea quae his iuris partibus specialiter concessa sunt, in alium transire prohibeantur, Quae vero iure magistratus competunt, non item, Sed indistincte mandari possint, mox, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam subiicit Papinianus in haec verba. qvae vero iure magistratus competunt, mandari possunt. Iure magistratus ea competere accipiendum est, quae antiquis institutis & more ciuitatis generaliter ad officium alicuius magistratus pertinent. Veluti de ciuilibus causis iurisdictio, ad Praetorem vrbanum inter ciues, inter peregrinos ad peregrinum. Non si quid postea speciali alicuius legis, Senatúsve consulti, aut principalis constitutionis prouidentia illi magistratui iniunctum est, vt in exemplis subiectis. Clara est enim Papiniani sententia, quam calumniari non oportet, quod quidam faciunt, dum sic interpretantur, quasi ea quoque, quae magistratibus per aliquam istarum iuris partium specialiter in perpetuum concessa sunt, iure magistratus eis competere iam inceperint. Nam expressis verbis id agit Papinianus, vt inter haec distinguat. Ratio autem differentiae illa proprior esse videtur, quod moribus ciuitatis ita comparatum fuerit. Nam totum hoc ius mandandae iurisdictionis, moribus introductum est, & ex non scripto constat: vt ex eodem Papiniano & ex Iuliano paulo post significatur. §. verius. verbo, More maiorum, infra eadem l. & l. more maiorum. de iurisdictione omnium iudicum. Non enim placet noua ratio quam Alciatus comminiscitur, cur merum imperium transferri non possit, libro secundo Parad. cap. sexto, in fine. quod magistratus, inquit, nudum imperij vsum habeant, & ob id alium rursus in ea re vsuarium constituere non possint, quod ea facultas vsuario iure denegata fuerit. Instit. de vsu & habitatione. in principio. Quid enim hoc est, Imperium vsus concessum esse dicere, ac non potius oneri & labori, praesertim in persona magistratuum? Nam vtentis emolumento, aut voluptati vsus seruit: imperium vero alienis commodis & securitati potius consulit atque inuigilat, quam propriae commoditati. Ratio autem huius ipsius moris introducendi quae fuerit, tametsi parum attinet quaerere. l. non omnium. supra de legibus. tamen eam fuisse arbitror, quod legibus, Senatusconsultis, & Principum constitutionibus grauissima quaeque statuebantur, qúaeque ad vnguem obseruari expediret. Propterea Gordiani constitutio, vacationem publici muneris cuipiam concessam, ea tantum continere declarat, quae non lege, non Senatusconsulto, aut Principis constitutione imponuntur. l. prima. C. de vacat. public. mun. libro decimo. Nam vere hoc quidem dicere possumus, caeteras iuris partes ad res magnas constituendas fere inefficaces fuisse. Praetoris enim edictum suapte natura, vt praediximus, ad nudam inter priuatos iurisdictionem , Responsa prudentum, ad interpretationem pertinebant. Plebiscita autem de magnis rebus nulla fere vnquam facta sunt, quia senatus potentia plebis conatus semper lusit, aut fregit: & translata Rep. ad Imperatores, Tribunitia potestas ab his statim occupata est. Ideo nec vlla fere in iure nostro relata sunt plebiscita, praeter legem Aquil. & de muneribus non capiendis. l. plebiscito. supra de of. Praes . l. j. ad leg. Aquil. Caeterum cum aliqua earum iuris partium, quas Papinianus hoc loco memorat, aliquid non statuitur modo, verum etiam specialiter alicui magistratui iniungitur eius rei exequutio & cura, tunc sine dubio magni momenti id esse apparet: notabilia enim atque insigniora specialiter ac nominatim attingi solent, quamuis & sub generalibus dispositionibus alioqui comprehensa forent. l. item apud. §. ait praetor. de iniuriis. Hinc est quod verbum illud, Specialiter, antiqui interpretes sic exaudierunt, quasi priuilegij, & praerogatiuae cuiusdam causae: quod & nos probauimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Praes. At ex contrario, eorum quae iure magistratus competunt, pleraque inueterata consuetudine, multa prudentum responsis atque interpretationibus aceruatim ac populariter (vt ita dicam) delata sunt. Igitur in proposito etiam ea quae misti Imperij sunt, mandari poterunt, si modo iure magistratus competant: veluti, Praetori bonorum possessionem dare: Praetoriis stipulationibus caueri iubere, & si qua similia quae edicta eius passim ostendunt. Praetori enim ea competisse iure magistratus apparet: vt & suis locis deinceps declarabimus, l. tertia. §. finali. infra eodem. l. iubere. titulo secundo. Nihil enim quominus hoc admittamus repugnat, vt post Fulgosium Alciatus recte docet, libro secundo Parad. capi. primo. Nam eorum sententiam in hac parte sequimur. Sed in interpretatione constitutionis Diocletiani & Maximiani Aug. sub titulo, de pedaneis iudicibus. l. placet. quae huic conclusioni contradicere videtur, prorsus ab Alciato dissentimus. Placet nobis, aiunt Imperatores, Praesides de iis causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen vt si vel propter occupationes publicas, vel propter causarum multitudinem huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, dandi iudicis habeant potestatem. Pedaneos iudices & iudices datos eosdem appellat. Hi etiam superiore constitutione disceptatores dati appellati erant , & omnino omnes eius tituli constitutiones de iudicibus datis intelligi debent. Nam hi proprie pedanei dicuntur. argumen. l. Praetor. de tut. & cur. da. ab his. iuncta l. fina. supra de officio Praet. vt Alciatus libro παρέργων. i. capi. xli. & Augustinus libro i. Emend. cap. viii. & ad Modestinum. l. non solum. §. similiter. de excu. tu. declarauerunt. Hi ab Aulo Gellio iudices a Praetoribus lecti, Romae autem hodie iudices commissarij vulgo dicuntur, eorúmque magnus numerus est, quibus Vicecancellarius, vel qui eius loco cancellariam apostolicam regit, Pontificis mandato causas audiendas committit. Non autem de his intelligi debet constitutio, quibus mandata sit iurisdictio, vt eorum vsum prohibeat, quales sunt legati Proconsulum, aut Praetorum. Non enim de his agit. Quod ergo hactenus dicit, constitutio, de causis misti Imperij ac iurisdictionis paulo grauioribus accipiendum puto. Nam de leuioribus Iuliani constitutione paulo post subiecta. l. fi. eod. tit. vt hae pro voluntate Praesidum pedaneis delegari possint, expresse cautum est. De causis autem meri Imperij (vt praedixi) Alciatus falso existimat, suadet primo quod in criminalibus nequaquam accipiendam esse constitutionem, id quod nunquam iudices dare consueuisse legimus. Praeterea quod vetere iure prohibita esset causarum huiusmodi delegatio, non verisimile est tam temere eum morem aduersus iure praescriptum inualuisse, vt Praesides passim in talibus causis iudices darent. Causae igitur de quibus loquitur constitutio, hae sunt, quae iure magistratus competunt, quas mandari posse Papinianus indistincte tradit, in l. nostra. Constitutio autem iudices in his dari prohibet. Quamobrem sciendum est, aliud esse iudices in causis dari, aliud iurisdictionem mandare: vt superius adnotauimus, in l. legatus. de officio Proconsu. & leg. Nec ratio quae iudices dare impedit, potest impedire ne mandetur iurisdictio, praesertim vniuersa. Nam legati & quicunque mandatam habent iurisdictionem, velut vicario nomine ex sensu mandantis ius dicunt. At iudices dati velut a seipsis pendent, & ex sententia sua statuunt: vt mox dicam. Ideo ab illis appellantur Praesides ipsi & Proconsules qui eos dederunt. A iudicibus autem datis hi prouocantur, qui supra Praesides, aut Proconsules sunt, qui eos dederunt. Si quis tamen eandem vim atque effectum esse pertinaciter contendat, dicamus sane inconueniens non esse, vnam legem per aliam suppleri, declarari, aut etiam restringi. Ideo cum causarum earum quae iure magistratus competunt , duae velut species sint, humiliores & grauiores. Ac grauiores quidem antiquitus fere sub obtentu illo mandari consueuissent, quod Praesides aliis curis impediti de his cognoscere non possent, restringatur generale pronuntiatum Papiniani per constitutionem Imperatorum: vt in his ipsis grauioribus non procedat: nisi publicis occupationibus, aut causarum multitudine Praesides ipsi destineantur, vt tunc demum iudices in his dare possint: quare & iurisdictionem mandare poterunt. Deinde subiiciunt Imperatores, Quod non ita accipt conuenit, vt etiam in iis causis in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi Iudicis licentia permissa credatur. Quod vsque adeo in Praesidum cognitione retinendum est, vt eorum iudicia non diminuta videantur. Loquuntur hic de causis iis quae magistratibus specialiter tributae sunt, siue hae iurisdictionis, siue misti, siue meri Imperij sint. Eas Praesides & ante consueuerant, & nunc quoque debent ex officio suo cognoscere, non autem aliis mandare, cum non competant iure magistratus. Ita enim accipienda censeo illa verba, Ex officio suo, vt significent quae proprio munere propriáque solicitudine & sententia Praesides expedire solebant, & debebant. Voluerunt enim Imperatores per hanc clausulam cauere, ne quis putaret propter ea quae supra dixerant, permitti in his quoque iudices dari sub praetextu occupationum, aut causarum affluentium multitudinis. Quippe in his iurisdictio mandatur tunc demum cum Praesides proficiscuntur. Nec obstat quod legato proconsuli audientia custodiarum permittitur, nec requiritur Proconsulem profectum esse. d. l. solent. l. j. C. de off. Procons. & leg. Non enim legatus propterea animaduertendi, aut atrociter verberandi, vel coercendi ius habet: quod potissimum est eorum quae specialiter tributa sunt. l. si quid erit. supra eod. tit. de off. Procons. Ideo recte dictum est, ad officium Praesidum haec specialiter mandata pertinere, & in eorum cognitione retinenda esse, ne scilicet constitutio quae Praesidum iudicia & cognitiones augere vult, sinistra interpretatione accepta diminuere ea videretur. Prosequuntur deinde Imperatores, Dum tamen de ingenuitate super qua poterant & ante cognoscere, & de libertinitate praesides ipsi dijudicent. Haec limitatio ad primam constitutionis clausulam pertinet. Nam media illa clausula, quam proxime retulimus, quasi per parenthesim interseritur, hoc enim amplius prohibent Imperarores, libertinitatis quoque & ingenuitatis causis iudices dari, nec sub praetextu quidem publicarum occupationum, aut causarum affluentium multitudinis, super qua, inquit, poterant & ante cognoscere, hoc est, solebant cognoscere, cum nemo illorum quod non sibi ocium esset, se excusaret. Non enim id significat, quod quidam credunt, dubitatum olim fuisse, an notionem de his habuerint Praesides. Nam generaliter traditum est, de omnibus causis, de quibus Romae Praefecti, Praetores, aut consules cognoscunt: Praesides in prouinciis cognoscere posse. l. de omnibus, supra de off. Praes. Caeterum quamuis causae huiusmodi iurisdictionis sint, non aut misti, aut meri imperij, competantque iure magistratus, vt ego sentio, voluerunt tamen Imperatores eas per Praesides ipsos cognosci, non autem iudices his cognoscendis dari. Mandari autem in his iurisdictionem posse & mandata generaliter iurisdictione, eas quoque in legatos transire crediderim, quia diuersa horum inter se ratio est, iudicum datorum, & eorum quibus iurisdictio mandatur . Si quis tamen quia idem ferme ab vtrisque effectus produci videtur, cum vtrique pariter sententia sua causas terminent : Idcirco nec iurisdictionem ipsam in his causis mandari posse interpretetur, idque admittere placeat, equidem rursum haud inconueniens existimo, vt in his quoque generale Papiniani pronuntiatum non procedere declaretur. Huius enim restrictionis & limitationis euidens ratio assignari potest, quod scilicet in huiusmodi causis, non eorum solum qui inter se litigant priuatorum, sed totius omnino ciuitatis praeiudicium agatur, quod sententia etiam inter alios de his causis dicta aliis praeiudicium pariat. l. ingenuum. supra de statu hom. Quemobrem publice in primis interest, diligenter haec cognosci & diiudicari, ne ciuitatis ordines confundantur, ea propter etiam tormentis (si opus sit) veritas in his causis inuestigari solet. l. super statu. C. de quaest. Nam etiam generaliter alibi traditum est, causam liberalem ingenuitatisque & libertinitatis maiores iudices habere meruisse. l. non distinguemus. §. Iul. de arb. qua de re aliis etiam in locis plenius disputabimus. l. j. C. de ord. iud. l. ij. & l. iamdudum . vbi causae stat. Enimuero de Paedaneis iudicibus constitutione hac quam modo interpretati sumus, necnon aliis duabus, aut tribus quae sub eodem titulo collocatae sunt, de Paedaneis iudicibus recisius loquutus est Iustinianus. Caeterum de his plenius postea nouellis duabus constitutionibus prospexit ac statuit. auth. vt defuncti seu fu. eorum . §. porro. & auth. de iudicibus. per totum tex. Earum alteram generalem fuisse, alteram specialem quae in vrbe Constantipolitana duntaxat obseruaretur, rectissime Alciatus monet. Ex illis mens Imperatoris (quod ad dandos iudices attinet) plenius cognosci potest. sic & de legatis, hoc est, de his quibus iurisdictio a Praesidibus mandatur, alia quoque nouella constitutione nonnihil cauit. auth. cxxxiiii. Sed interpretatio earum eo cum venerimus, commodius fiet. Hactenus de his, sequitur deinde Papinianus. Et ideo videntur errare magistratus, qui cum publici iudicij habeant exercitationem, lege, vel senatusconsulto delegatam, veluti lege Iulia de adulterijs, & si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant. Supplendum ex sententia scribentis, mandata iurisdictione, existimantes & haec transferri. Quo fit, vt videatur Papinianus significare iurisdictionis appellationem generalem esse, atque etiam imperium continere. Hoc & Accur. & plerique alij crediderunt. Sed ego minime verum puto. Nam iurisdictionis nomen in causis controuersiisque ciuilibus propria significatione vsurpari video, a iure dicundo, quam loquendi formam de criminalium iudiciorum quaestionibus vsitatam non inuenias: nisi raro atque improprie, vt cum Pomponius supra l. ij. §. & quia. de orig. iur. dixit, consuli non fuisse permissum, vt iniussu populi de capite ciuis Romani ius diceret. cum enim ita scribat Vlpianus. l. muto. §. tutoris. infra de tut. Tutoris dationem neque imperij, neque iurisdictionis esse, aperte docet, diuersa esse haec inter se. Nec mouet me, quod magistratus hi de quibus Papinianus loquitur, mandando iurisdictionem existimarent, etiam merum imperium per hoc transferri. Notantur enim hi tanquam imperiti: qui vt in re, sic etiam in verbo errabant. Veriusque arbitrior, imperij verbo, iurisdictionem contineri, quam e contra iurisdictionis verbo imperium. Nam nemo imperium habet, quin idem & iurisdictionem habere videatur: iurisdictio vero sine imperio esse & potest, & solet. Sed hac de re etiam paulo post plenius disseram, in rub. de iurisdi. om. iud. Sane sciendum est, in Pandectis Florentinis scriptum esse, Adulterijs, &c. Quae lectio & sequenti exemplo magis congruit, lege Iulia de vi, nominatim cauetur vt is cui contigerit exercitatio &c. Quamquam non, contigerit, sed, optigerit, in illis libris legatur. Florentinam scripturam probo. Nam sententia Papiniani ad morem antiquum referri debet, quo specialibus legibus, aut senatusconsultis, capitales quaestiones ex solennibus & perpetuis publicorum iudiciorum legibus exercendae, magistratibus quotannis mandabantur. Cum quidem in illis perpetuis legibus de iudice quaestionis, qui Quaesitor dicebatur, nominatim nihil cautum esset, nec Praetor eius legis Vindex, aut custos hic magis quam ille esse iuberetur. Vnde quia plures Praetores creabantur, & alia quoque negotia ad Praetorum officium pertinebant, sortiri eos singulis annis inter se Prouincias necesse erat, quae sortitio & prouinciarum distributio, rursum ex senatusconsultis, aut temporalibus legibus fiebat, secundum ea quae superius annotauimus. l. ij. de orig. iur. Hac quoque ratione specialiter lege, aut senatusconsulto concessa haec esse intelligi potest. Ex his praeterea (vt opinor) falsa deprehenditur opinio interpretum nostrorum, quorum plerique exercitationis verbum non ad decisionem & sententiam, sed ad examen causae tantum pertinere existimarunt. Ego enim & sententiam ferre posse arbitror hos magistratus, quibus exercitatio legum mandata est, vt & olim poterant. arg. l. ordo. de publ. iudic. iuncta l. hodie. de poen. argu. etiam . l. de qua re. infra de iud. Quippe tunc potissimum exercetur lex, cum sententia fertur, & commissum, vel non commissum esse crimen ad legem pertinens pronuntiatur. Hoc etiam Fulgosius probat, argu. l. & non cognitio. & l. seq. C. si cont. ius, vel vtil. pub. sequitur deinde Papinianus. Hvivs rei fortissimum argumentum est, quod lege Iulia de vi nominatim cauetur, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam si proficiscatur, mandare: non aliter itaque mandare poterit quam si abesse coeperit, &c. Quia refertur hic lege Iulia de vi nominatim cautum fuisse, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam si proficiscatur mandare, dubitari potest, an idem & de aliis omnibus lege specialiter tributis dici conueniat, vt si magistratus proficiscantur, ea mandare possint. Et Bar. quem fere alij sequuntur hic & in l. imperium, posse putat, quod & ipse probo. Sic enim & alibi, quod eadem leg. Iulia de vi comprehensum erat, ne personae quaedam ad testimonium ferendum admitterentur, generaliter in aliis quoque publicorum iudiciorum legibus receptum video. l. iij. §. lege Iulia. de testib. Sane hoc de aliis specialiter tributis constitui posse arbitror, excepto meri imperij, hoc est, iuris gladij exercitio. Hoc enim nec a proficiscentibus quidem magistratibus mandari potest, vt supra dixi. Nam poena legis Iuliae de vi non erat gladij animaduersio, sed publicatio bonorum cum relegatione, vel deportatione. l. ij. C. ad leg. Iul. iuncta glo. Inst. de pub. iud. §. Item lex Iulia. quae res longe mitior est, quam vltimum supplicium. arg. l. quoniam. C. eo. tit. At quia senatusconsulti Syllaniani poena erat, vltimum supplicium, idcirco non repetiit Papinianus hic in fine, mandari hanc cognitionem a proficiscente magistratu, sed simpliciter dixit, cognitionem Praetor quam ex senatusconsulto habet, mandare non poterit. In hoc tamen nonnihil subsisto, quia supplicium ex illo senatusconsulto non de liberis hominibus, sed de seruis tantum sumitur, antiquitus quidem de omnibus indistincte, quicunque sub illo tecto fuissent, sub quo dominus occisus esset, siue noxij essent, siue non . Hodie de noxijs tantum, vt videtur, & de iis qui cum possent, auxilium domino non tulerunt. l. cum dominus. ad Sillan. qua de re plenius ad rubricam illius tituli dicendum erit. Quod ait lex, Si proficiscatur, sic exaudiendum est, si non ita cito rediturus discedat. l. j. §. si pupillus. de tutel. & rat. distrahen. Reliqua vsque ad finem ex his quae hactenus dicta sunt, facile intelliguntur. Sed vbi dicit: Verivs est enim. Ego legendum suspicor, verius est tamen. Qui error & multis aliis locis obrepsit, vt alias annotauimus. l. Lucius. §. fi. mand. ob similitudinem quandam compendiariae vtriusque verbi scripturae en. & tn. Quo scribendi modo antiquiores vtebantur, sunt igitur Papiniani verba. Qvi mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius qui mandauit iurisdictione vtitur. Verius est tamen, vel si mauis enim. Maiorum more iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur, non posse transire. Falso existimant interpretes, his verbis idem repeti, quod superius dixerat, specialiter concessa, non posse mandari. Nam Papinianus hic seorsim loquitur, de mero imperio, quod transire non posse dicit, nec distinguit specialiter concessum sit, an quo alio modo. Merum imperium autem est, gladij, seu animaduertendi potestas in facinorosos homines. Ideo subiungit statim, Quare nemo dicit animaduersionem legatum Proconsulis habere mandata iurisdictione. Quia scilicet merum imperium transire non potuit, ob id non habent animaduersionem. Quod idcirco admonendum putaui, quia videntur omnes fere ad hanc diem ex his verbis argumentum sumere, vt dicant merum imperium versari, in quacunque publici iudicij quaestione exercenda, quia scilicet superiore paragrapho de exercitatione publicorum iudiciorum Papinianus loquutus erat, & postea statim loquitur de mero imperio. Non enim haec sententia vera est, nisi de praesenti cruciatu atque animaduersione corporali ex poena criminis irroganda tractetur, quales poenae olim ex vetustis legibus aduersus ciues Ro. exerceri prohibebantur. Publica autem iudicia multa esse, quorum neque mors, neque membri abscissio poena sit, ignotum non est, etsi alioqui causa mortis praebeatur, vt cum deportatur quis. In his merum imperium exerceri non recte dicas, vt ego vel aduersus omnes sentio. L. II. Vlpia. Lib. III De omnibvs Tribvnalibvs. MAndata ivrisdictione a praeside, consilivm non potest exercere is cui mandatur. Consilium exercere, id propemodum significat, quod conuentus agere. Id quibus anni temporibus & quomodo fieret, qui homines in consilium adhiberentur, declarat Theophilus in Institu. tit. quibus ma. non licet. §. eadem lege. Igitur legato proconsulis consilium habere non licet, vt hoc loco vides. Quomodo ergo poterit vindicta apud eum manumitti, quod tamen fieri posse Vlpia. scribit. l. apud proconsulem. de manumiss. vind. Siquidem manumissionem vindicta illam dici Accur. autumat, quae apud consilium causa probata fit. glo. Inst. de libert. §. multis autem modis. Respondeo, vindicta manumissio proprie illa dicitur, quae apud magistratus fit, causae vero apud consilium probatio ita demum necessaria est, si minor statuto tempore sit qui manumittit, non si maior, vt nos dicimus, in Rub. ff. de manumiss. vind. Quare haec manumissio apud legatum fieri poterit. d. l. apud. illa non poterit: cum praebendi consilij legato non sit facultas. Non enim veram existimo eorum opinionem , qui putant apud legatum neminem omnino posse manumittere. l. ij. supra de off. consulis. Nam id procedit quamdiu nec proconsul prouinciam ingressus est, nec legato mandata est iurisdictio, vt praediximus. Consilium exercere nec imperij videtur esse, nec iurisdictionis. Sed ad dignitatem & decus proconsulis duntaxat pertinere, vt quae ab eo statuta fuerint, firmiore iudicio perpensa esse videantur. arg. l. custodias. infra de pub. iud. non mirum ergo si hoc legato, vel alteri, cui mandata sit iurisdictio, non permittitur. L. III. Ivlia. Lib. V. Digestorvm. ETsi praetor sit is qvi alienam ivrisdictio nem exequitur, non tamen pro imperio suo agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit, quoties partibus eius fungitur. Videtur hic in fine a contrario sensu significare, posse aliquem mandato alterius ius dicere, vt tamen partibus eius non fungatur. Hoc nos verum existimamus in iudicibus datis, inter quos & eos quibus mandata est iurisdictio, inter caetera quae modo annotauimus, etiam hoc interesse putamus, quod qui mandatam iurisdictionem habet, veluti vicario nomine, atque ex sensu mandantis ius dicit, iudex vero datus tanquam a seipso pronuntiat. Merito ab hoc appellatur is qui eum iudicem dedit, ab illo autem is qui supra mandantem est. l. j. infra quis & a quo appell. Vtile ergo hoc responsum est, vt sciamus si Praetor ex delegatione cognoscens, contra nos pronuntiauerit, quis appellandus sit. Sic etiam quandoque dubitatum vides, an praetor specialem iudicem seipsum dare possit. l. fi. de off. praeto . quod ex eo forte quaestionis captaretur vtilitas, vt praetor quasi per indirectum tolleret auxilium appellationis, dum ipsemet, qui se iudicem dedisset, ab sua ipsius sententia prouocaretur. glo. in d. l. fi. Quod ait, non pro imperio suo agit. Simile huic est, quod alibi scribitur. l. iudicium soluitur. infra de iudi. Qui maius imperium in ea iurisdictione habet. Imperium autem his locis accipiendum est, pro autoritate. L. IIII. Macer. Lib. I. De offic. Praesidis. COgnitio, &c. Cvm propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est vt etiam de suspectis tutoribus possint cognoscere. Scripserat Praeses prouincie ad Imperatores, se iurisdictionem suam legatis mandans se. Ideo quaerebat, an de suspectis tutoribus possent cognoscere. Respondent Imperatores, Cum propriam iurisdictonem dederis, &c. hoc est, tuam ipsius. Nam alioqui proprium dare idem significat, quod perpetuo tradere. Virg. Propriamque dicabo, & da propriam Tymbraee domum. Et propria haec Sidona fuissent. legato autem a Proconsule adimi iurisdictio quandocunque potest, vt tamen consulto Principe id fiat. l. solent. §. j. supra de off. proconsulis. Sed an interim proconsul ipse, qui iurisdictionem mandauit, ius dicere possit. Dubium facere videbatur, quod vbique sic loquuntur iurisconsulti veteres, vt hoc loco legimus, propriam a proconsule iurisdictionem transferri . Et officium totum iurisdicendi ad legatum transire. hic & l. j. supra eo. l. j. §. damus autem . infra de susp. tut. quare non videbatur ( saltem vbi legatus exequi mandatam iurisdictionem coe perit) proconsulem intempestiue se immiscere posse. Res enim iam non est integra. arg. l. & quia. de iurisd. om. iud. vt de eo dicimus, qui procuratorem datum reuocare vult, posteaquam iudicium accepit. Nam non nisi ex causa id iudicium in se transferre potest. l. ante. & ll. seq. de procu. Sed verius est praesidem , aut proconsulem mandando alteri, a se non abdicare iurisdictionem . Nam vice eius, legatus dehinc cognoscit. glo. in l. solet. de iurisd. ideo arbitratu suo cognitionem , aut totum , aut eius articulum quemlibet ad se aduocare quandocunque posse. arg. l. iudicium soluitur. vbi notauimus, infra de iudi. dum tamen si totam prorsus iurisdictionem , hoc est, omnium causarum in vniuersum tractandarum facultatem , legato suo adimere vult consulto principe id faciat. d. l. solent. §. sicut. infra de off. proconsulis. quia scilicet legatos quoque approbat Princeps, vt Dion scribit, lib. liii. Historiarum. Conseqvens est, vt de suspectis tutoribus possint cognoscere. Subaudi & pronuntiare. Insti. de susp. tuto. in prin. nam de qua re iudex cognouerit, de ea quoque pronuntiare debet. l. de qua re. infra de iud. Sed obstare videtur, quod Marcellus scribit, suspecti tutoris accusationem , pro tribunali tantum examinari, & nullum alium de huiusmodi quaestione quam praesidem prouinciae pronuntiare posse. l. j. §. suspecti. infra ad Turp. soluit Bar. in dicto §. suspecti, distinguendum esse, criminaliter ne an ciuiliter agatur, vt si quidem ad solam remotionem actum sit, possit legatus cognoscere: & hoc contineat rescriptum , quod hoc loco refertur. Si vero ad vindictam actum sit, non possit legatus pronuntiare, sed solus Praeses. Nam putat suspecti crimen tam ciuiliter, quam criminaliter intendi posse. l. j. ff. de suspectis tut. Eius rei etiam argumentum esse, quod procurator aliquando in causa suspecti interuenire soleat. l. non solum. §. fina. de procuratoribus. Sed ego vt verum non negauerim, quibus casibus tutor vltra remotionem cum infamia, etiam atrociter puniri debet, non posse legatum proconsulis in eum statuere, quia ius coercendi non habet. Sic falsum existimo, suspecti crimen dupliciter intendi posse, cum hoc nusquam legerim, nec vsquam ciuiliter agi memoratum sit. Nec mouet me quod procurator nonnunquam interueniat. Nam procuratoris vsus tam in criminalibus vsque ad poenam relegationis, quam in ciuilibus negotiis indifferenter permittitur. l. j. an per alium cau. appel. red. poss. vbi glo. Sed nec veram esse puto rationem qua vtitur Bartolus, quod interdum sic agi possit, vt nihil aliud quis petat, nisi priuatum commodum & vtilitatem pupilli. Nihilominus enim infamiam sequi puto, quamuis actor expresse profiteatur nolle infamem fieri, si tutor vti suspectus remotus fuerit. l. enim. de suspect. tuto. Quin etsi iudex cupiat efficere, id non potest, vt sic remotum, infamia non sequatur, cum facti quidem quaestio in potestate iudicantis sit: iuris vero autoritas, in potestate legis. l. j. §. j. ad Turpil. l. ordine. ad muni. Verius ergo arbitror, suspecti postulationem, atque accusationem (nam plerunque sic appellatur) mistam quandam naturam obtinere, vt de inofficiosi querela dicimus. glo. in l. Papinianus. in prin. de inoff. rest. & in c. tuae. extra de procur. Nam & priuatum pupilli commodum respicit. Idcircoque & vindictae publicae exequutionem semper vniformem eam esse, cum haec duo semper respiciat. Quotiens vero tutor Romae ad Praefectum puniendus remittitur, vt l. j. §. Item solent. de offic. praefect. vrb. toties in prouinciis Praesides, per seipsos id exequi debere. d. §. suspecti. non ideo tamen actionis naturam immutari, quamuis grauior interdum vindicta immineat. Ideo nec inscriptionem vnquam necessariam esse non magis quam in querela inofficiosi, vt diximus, insti. eod. tit. in prin. & l. fi. de pri. deli. sane hoc rescriptum refertur etiam ab Vlpiano, in l. j. de suspect. tut. Sed Vlpianus dubium olim fuisse refert, an mandata iurisdictione, legatus cognoscere posset de suspecto tutore. Id dubium, vt coniicio, oriebatur, aut quia quibusdam legibus scriptum erat, dari hanc cognitionem praesidibus & praetori. argu. d. §. damus. & §. suspecti. & per hoc videbatur specialiter eis concessa esse, quare nec ab ipsis transferri posse, propter generalem iuris regulam, quae specialiter mandata transferri impedit. l. j. supra eod. vel quia non putabant per generale mandatum iurisdictionis transferri ea quae misti imperii sunt, hoc est, quae magis imperio quam iurisdictione explicantur, qualem hanc accusationem esse non inepte existimabant. propterea quod cognoscentis iudicis sententia tutor & remouetur simul & abstinere iubetur a tutela. Igitur rescriptum fuit, vt hic vides. Vlpianus autem hoc rescriptum quod de legatis proconsulum loquebatur, etiam ad legatos praetorios extendit, propter generalem scilicet iuris regulam. l. de his. supra de off. praes . qua praesides & Vrbani magistratus aequiparantur . Tacito autem quodammodo , cum ait, quia totum officium iuris dicendi ad eum transit: a iuris communis dispositione alienum non fuisse hoc rescriptum significat: quasi & haec ipsa cognitio transire potuerit, vel quod iurisdictionis magis quam imperij fuisse eam credit, vel etsi magis imperij sit, venire tamen debuisse in mandato generali. Nullo autem modo intelligi oportere, eam specialiter tributam fuisse his magistratibus, quamuis nominatim illis legibus Praetor, vel praeses prouinciae recenseretur. Vlpiniani sententiae conueniunt rescripti verba: Cum dederis iurisdictionem, consequens est, &c. Sed legis nostrae autor Macer, non putat obtinere potuisse illam sententiam, sine adiumento rescripti, propter tot difficultates, quae obstabant, maxime vero propter illam, quod in generali mandato iurisdictionis, non putat venire haec quae magis imperij sunt, quam iurisdictionis, qualem esse existimat hanc accusationem. Idcirco ait, ob vtilitatem pupillorum hoc constitutum fuisse. Illa autem quaestio nunquam ab antiquis decisa legitur, an in generali mandato iurisdictionis ea transferantur, quae sunt misti imperij. Ego quod sentio dicam, in l. iubere. de iur. om. iud. Vt possessio bonorum detur, vel si cui damni infecti non caueatur, vt is possidere iubeatur, aut ventris nomine in possessionem mulier, vel is cui legatum est, legatorum seruandorum causa in possessionem mittatur, mandari potest. Ita legendum est: vt Augustinus docet, lib. i. emend . c. ix. quicquid Haloander mutauerit, qui non boni Codicis autoritatem sequutus est. Haec autem omnia intellige ad literam, prout iacent de omnibus bonorum possessionibus indistincte. Accursio erroris causam in interpretatione huius loci praebuit , quod legerat, per libellum expediri non posse, quae causae cognitionem desiderant. l. nec quicquam . §. j. supra de off. Procons. Nam antiquiores crediderant libellum appellari eum ipsum iudicem, vel legatum , cui iurisdictio mandata esset. Quo quid absurdius dici, aut audiri potuit? hodie inter omnes constat longissime eam interpretationem a vero abesse: ideo nihil obstat quo minus hoc responsum indistincte de omnibus bonorum possessionibus accipiamus: vt & Alciatus docet, lib. ii. parad. c. i. & iiii. & libro iii. παρέργων. cap. iii. L. V. Pavlvs. Lib. XVIII. Ad Plavtivm. MAndatam ivrisdictionem mandare alteri non posse, manifestum est. Hic quoque clarissime docemur, iudicem datum, iurisdictionem non habere, sed notionem tantum. l. ait praetor. de re iud. vt & superius ostendimus. l. legatus. de off. procons. & leg. Nam legatum proconsulis qui mandatam gerit iurisdictionem, iudices dare posse constat. d. l. legatus. & l. cum praetor. infra de iudi. At iurisdictionem in alterum transferre non potest, vt tam hoc, quam aliis responsis traditum est. l. more. & leg. seq. de iur. om. iud. l. j. C. qui pro sua iurisdi. iud. da. poss. Ergo iudex datus, iurisdictionem non habet. Ego puto eum quoque, cui iurisdictio ad vnam tantum speciem, vel causam mandata est, quamuis eam iurisdictionem alteri mandare non possit, iudicem tamen in ea dare posse, quemadmodum in omnibus dare potest, cui de omnibus iurisdictio mandata est. argu. l. si duo. in fin. de adm. tut. l. quae de tota. de rei vendi. Differentiae an vt iudex datus quis cognouerit, an vt mandatam iurisdictionem gerens, multae sunt. Nam hic quidem exequi sententiam suam potest, vt & mox dicam, infra titu. ii. l. ij. & l. a diuo Pio. de re iud. At iudex datus non exequitur. Item poterit ille iurisdictionem sibi mandatam defendere, etiam poenali iudicio. l. j. si quis ius di. non obtemp. Praeterea contra contumacem quod iuri conuenit statuere atque decernere, vt puta in possessionem bonorum eius mittere, latitantis bona possideri, vendi distrahique iubere, quorum nihil iudici dato facere licet. auth. de exhib. reis. §. vbi vero. Quippe iste ad hoc tantum datus est, vt sententiam dicat, qua dicta illico functus est officio suo. l. iudex. de re iud. Sententiam autem dicere non potest, nisi apud eum lis contestata sit. d. §. vbi vero. Et hic est quasi voluntarius quidam actus partium, vltro ei se submittentium. Qua de re etiam supra diximus. d. l. legatus. secundum Alciati sententiam, libro secundo Parado. cap. iiii. Mandata iurisdictione priuato, etiam imperium quod non est merum, videtur mandari, quia iurisdictio sine modica coerctione nulla est. Iurisdictio ergo semper particeps imperij est, siquidem sine imperio explicari, aut omnino esse non potest. Quod & alibi scriptum est. l. j. in fi. supra eo. l. ij. infra tit. ii. Cum hoc ita sit, quaero quid intersit inter iurisdictionem & imperium, quod non est merum, quod scilicet vocamus mistum , idcirco quia iurisdictio ei inest? Respondeo, quae magis imperij sunt quam iurisdictionis, ea misti imperij dicuntur. l. j. §. fi. supra eo. l. iubere. de iurisd. om. iud. quae vero magis ad iurisdictionem, quam ad imperium attinent, ea iurisdictionis esse dici consueuerunt, indito vtrisque vocabulo a potentiore parte, vt ego arbitror. Sed horum exempla paulo post videbimus, in l. imperium. titulo. j. # [21] DE OFFICIO ADSESSORVM. Tit. XXII. Adsessores dicuntur iurisperiti, quos praesides in prouincias secum ducunt: vt eorum consilio ius dicant, & ciuilia negotia constituant . Hi qua adsessorum officio fungantur, praeter consilium nihil praestant, dum praesidem admonent, quid iuri publico, atque officio eius conuenire videatur. Omnia vero nomine Praesidis sine dubio aguntur. Quin & poena proposita est, si adsessoris nomine subscriptiones mittantur, vel aliud quodlibet constituatur. l. ij. C. de assesso. & dom. Hi etiam consiliarij dicuntur. l. Consiliarios. eod. tit. Eisdem nonnunquam a praesidibus proficiscentibus, causas decidendas delegari consueuisse, & tunc paedaneos proprie dictos esse, Alciatus & Augustinus annotauerunt. Alciat. libro i. παρέργων. cap. xli. August. l. non solum. §. similiter. de excus. tutor. Nos hac de re superius abunde diximus, in l. j. de offi. eius cui mand. est. iur. L. IIII. Papinia. Lib. IIII. Responsorvm. DIem fvncto. Lege textum vt Augustinus docet ex Tusco libro, hoc modo. Papin. lib. 1. responsorum: Diem functo legato Casaris, salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitum est, debetur, modo si non postea comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Relatum est hoc responsum etiam eodem sensu sub titulo locati. l. sed addes. §. fina. vt mi rum sit interpretes nostros hac in re tantopere laborasse. Alciatus vere lectionis rationem primus inijt. lib. iiii. dispunct. c. xx. praeterquam quod legatis non a legatis edidit. Nunc particula illa, A, omnem dubitationem tollit, si qua superat. Sane comites propria significatione accipiendos puto omnes omnino, qui legatum in prouinciam sequuti sunt, siue assessores sint, siue cancellarij, vel domestici quilibet. Nec incongruum est, sub Rubrica, de officio assessoris, etiam de his tractari. Nam & in Codice constitutionum idem factum est. Quinimo Rubrica expressim ita inscribitur, De assessoribus domesticis & cancellarijs iudicium. Praesertim vero hoc admittendum, cum eadem in his ratio vigeat, quae in assessoribus. Sane inter assessores & alios arbitror hoc interesse, quod assessores quidem ex publico salarium accipiebant, caeteri autem priuatim ab ipso praeside, vt inferius declarabo. L. VI. Papinianvs Lib. I. Responsor. IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs dem ciuitatis assidere non prohibetur: quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicae falso accipit Accursius, pro rationali principis, qui procurator Caesaris appellatur supra titu. iij. & l. ij. C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suae quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem, quae bona abusiue publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat illud verbum , eiusdem ciuitatis. Nec nouum est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. §. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib. iii. Misc. c. vj. Accur. errorem etiam Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere hanc rationem, quam Papin. affert. quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cum non ideo prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quod salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc ad rem pertineat? Sed quod suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus quis inter populares suos quandoque futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin. Fuit cum existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex aerario & fisco suo, sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, propterea prouincialibus concessum , vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi praesides huiusmodi consiliarios. Nam generali constitutione prohiberi Praesides animaduertebam, cancellarios & domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione, etiam assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi praesides, quominus assessores arbitratu suo in prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. supra eod. tit. nec salarium his a prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & aerario principis solui consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod & Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque praestarent. Igitur rationem hanc a remotis ductam arbi tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideo neminem aliunde facile adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium permitti. Quod si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquam suspicatus sum, Qui a publico salario non fruitur, vt particula illa, a, distincta sit a relatiuo, quo, & hoc relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantum, qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg. l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt. Quod dicit de curatore reipublicae, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum est. # 2 PANDECTARVM LIBER SECVNDVS. # 1 DE IVRISDICTIONE OMNIVM iudicum. Titvlvs I. Haec Rubrica lib. iii. Cod. inscribitur cum illa adiectione: Et de foro competenti. quod propemodum etiam in Cod. Theodosiano factum erat. Nam ibi est, De iurisdictione, & vbi quis conueniri debeat. Sed haec posterior pars consulto amissa est, propterea quod sub alio titu. collocatur, qui est inferius. De iudicijs, & vbi quis agere, vel conueniri debeat. Huius autem tractatus potissima pars in eo consumitur, vt doceamur, quis, qua de re, & ad quantam vsque sumam magistratus ius dicere possit, quanuis & de foro competenti nonnihil apponatur, quia scilicet coniuncta haec sunt ratione personarum, inter quas ius dicitur, adeo quidem vt vix inter se distingui possint. Caeterum iurisdictionem nos hoc modo diffinimus, quicquid Accurs. & caeteri in l. j. infra eo. tit. dicant : Iurisdictio est magistratus, vel eius qui in ea re magistratus vice fungitur, notio. Cuius diffinitionis rationem paulo post plenius explicabimus, in l. imperium . Illud quoque constantissime affirmauerim, ridiculum esse quod de iurisdictione generalissima confixerunt Doct. nostri: quod verbum a iure & ditione compositum existimauerunt , vt summa & maxima potestas, ditio iuris appellaretur. Hoc enim verbum nusquam apud latinos ita compositum, nec hoc sensu compertum est. Sed ditionem simpliciter dici imperium & potestatem contenderim, veluti cum in ditionem Pomp. Rom. venisse Carthaginenses dicimus: & Caesarem Gallias in ditionem Po. Rom. redegisse, idest, in potestatem. Virgilius quoque, Vastabat Ciprum, & victor ditione tenebat. Puto itaque in omnibus locis tam apud Iureconsultos nostros, quam apud caeteros latini sermonis authores, legendum esse iurisdictionem, a iuridicendo, animaduertíque ad hanc diem, vbique ita accipi. Nec me mouet, quod Accur. & caeteros in errorem pellexit, glo. in d. l. imperium. & in authen. de defensor. ciuit. §. iurisiurandum. in glo. magna. quod scilicet Papinianus scribit, in l. j. de offi. eius. iurisdictionem suam mandabant &c. Nam hoc sibi voluit Papinianus errare magistratus, qui cum habeant exercitationem publici iudicij, mandant iurisdictionem suam, hoc ipso existimantes, merum quoque imperium transferri posse, ignari non solum iuris constitutionis, qua imperium transire prohibetur: sed in verbo etiam errantes, dum non animaduertunt aliud esse iurisdictionem, aliud imperium, separatámque eorum causam esse. Sed interpretes Papiniani sermonem captarunt, Nos ibi quoque ad hunc modum sumus interpretati. Illud praeterea animaduerti, verbum, Dictio, hoc plus, quam imperium significare, quod certos quidem magistratus imperium habere recte dicimus, vt proconsules & Praesides prouinciarum, ditionem vero habere eos nemo dicit. Quoniam hoc verbum, ditio, soli populo imperanti, vt pop. Rom. aut Carthaginensi conuenit , aut Regi, vel Imperatori, aut cuilibet principi, qui per se alioqui sit liber, & a nemine pendeat. Sic Iustinianus in prooem. Inst. vtitur, Ditionis nostrae subactis. Sic Virgil. exemplo superius relato. Sic alij alijs in locis. Nam quod ait Vlpianus, in l. si in aliquam. in fin. de offi. procons. cum plenam iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes qui Romae, vel quasi magistratus, vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinere: subijcitúrque ex alio eiusdem Vlpiani libro, Et ideo maius imperium in ea prouincia habet omnibus, post principem. Id etsi vulgarem opinionem adiuuare videtur, me tamen haud quaquam mouet. Non enim verisimile est iureconsultum fuisse ita dicturum, si ipse sua verba continuasset, vt inferret, quia habet plenissimam iurisdictionem: ideo habet imperium, cum nihil commune habeat, vt dixi, iurisdictio cum imperio. Postremo vel aliter legendum initio eius capitis existimauerim, ad hunc modum, Et idem maius imperium &c. Vel certe non ex eo infert, quod dixit, quia habet iurisdictionem plenissimam, sed ex eo quod dixerat, omnium partes, qui Romae ius dicunt, proconsulem sustinere, hoc modo. Quia sustinet partes omnium, qui Romae ius dicunt, ideo habet maius imperium &c. Idem enim qui Romae ius dicebant, plerunque etiam in causis capitalibus iudicabant, vt praetores & praefecti praetorio, & si qui alij alio tempore: qua de re abunde superius disseruimus. l. ij. de orig. iur. §. deinde. & l. illicitas. §. qui vniuersas. de offi. praes. Ad hoc tamen Vlpiani responsum, vulgares doctores non animaduerterunt. Rursus non mouet me Papiniani pronunciatum, l. inter tutores, de administra. tuto. quo diuisionem tutelae non iuris, sed iurisdictionis esse scribit. Nam ibi ad loca, in quibus vnusquisque tutor pro parte sua agat, aut conueniatur, respexit, non ad imperium. Sententiam autem nostram confirmat etiam iureconsul. in l. ait praetor. de re iudic. in princ. iuncta leg. notionem. de verb. signifi. in princip. cum iurisdictionis verbum ceu minus plenum reprehendit in edicto praetoris: quod proculdubio facere non debuisset, si iurisdictionis verbum, in genere accipi potuisset, secundum vulgatam opinionem. Quare his quoque capitibus euidenter apparet, iurisdictionem dici illam ipsam iurisdicendi potestatem, quemadmodum & ius dicere tantummodo de ciuilibus disceptationibus vsurpatum est apud autores latinos, excepto Pomponio nostro, apud quem legimus, in l. Necessarium itaque. §. & quia, vt diximus de capite ciuis Romani. ff.. de orig. iur. Non permissum fuisse consulibus iniussu populi de capite Ciuis ius dicere, pro eo quod est, iudicare: improprie (vt ego arbitror) cum apud alios hoc sensu nusquam inueniatur. Et fortasse initio scripserat Pomponius, iudicare, & verba eius per compilatorum translationes mutata sunt. Cicero Verrina tertia de lege Cornelia loquens, quae proscriptum iuuari vetabat. Lex est, poena est, quid ad eum qui ius dicit? Quo loco Pedianus Asconius, qui ius dicit, inquit, factorum iudex est, non futurorum, duntaxat in ciuilibus causis. L. I. Vlpianvs Lib. I. Regvlarvm. IVs dicentis. Iurisdicendi munus proprie ad praetorem pertinebat. arg. in l. pen. supra de iust. & iure. Plau. ius dicis. Respondetur ergo ego sum Praetor. Praetores autem generali nomine dicti sunt, qui iurisdictioni praeessent. Perinde ergo est ac si dicat, praetoris , vel cuius uis alterius qui praetoria potestate iurisdictioni praeest: vt cum duae species magistratuum sint, maiores & minores. l. nec magistratibus. de iniur. de maioribus duntaxat iudicibus hoc accipiamus. Officivm. Duo simul significat, facultatem cum necessitate statuendi. nam fere sic accipimus hoc verbum, vbicunque de officio alicuius iudicis, vel magistratu Rubrica inscribitur. Latissimvm est. Late patet, cum etiam ea facere possit, quae iurisdictionis terminos excedunt, vt subiecta exempla demonstrant. Nam & bonorum possessionem dare potest. Subauditur, quod magis imperij, quam iurisdictionis est, quamuis iurisdictio insit. Nam ideo misti imperij hoc esse dicitur. l. imperium . infra eod. Dabant enim antiquitus praetores bonorum possessionem ex edictis suis, non decreto solum , sed & re ipsa exequendo , quod decreuerant , in quo principaliter vtebantur imperio. Eam rem plene (vt caetera) declarat praeceptor meus Alci. lib. iii. ῶαρέργων. c. iij. hodie sufficit agnitio coram iudice, vt quae situm statim esse vniuersale ius bonorum possessionis intelligamus. l. fi. C. qui admitti. Inst. de bon. pos. in fi. l. iij. §. haereditas. de bon. pos. Tunc vel interdicto, Quorum bonorum , si non iuris haereditarij contrauersia siat, sed singulae res vindicentur , vel petitione haereditatis agere possumus. Si quisquam forte ex aduerso haeredem se, aut bonorum possessorem contendat, quae actiones sine dubio ad iurisdictionis ordinariae formam pertinent. Quare frustra quaeritur, an bonorum possessionem dare, hodie sit misti imperij, cum ea datio principalibus constitutionibus sublata sit. Si tamen detur, etiam nunc exequutione ipsa, sine dubio misti imperij videbitur dicenda esse, vt ex hoc loco cognosci potest. Et in possessionem mittere. Subaudi, quod & ipsum magis imperij quam iurisdictionis est. l. iubere. infra eod. Quibus autem ex causis id fiat, habes sub titu. ex quibus caus. in poss. eatur. l. j. Pvpillis non habentibus tutores constituere. Hoc vero neque imperij, neque iurisdictionis est, sed cum his solis competat haec facultas, quibus nominatim dedit lex, Senatusconsultum , aut princeps. l. muto. §. tutoris datio. infra de tute. Cur iure magistratus competere eam significat, dum iusdicentis officio & hanc subiungit ? Respondeo , quia data erat maioribus his magistratibus, de quibus iurisconsultum hoc loco agere diximus, vt praetori, proconsuli , praesidi, praefecto . l. j. vbi gl. de tut. & cura. Inst. de Attil. tut. in prin. &. §. sed de his. Hoc intuitu ad officium eorum pertinere hanc rem dixit. Caeterum non id agit, vt distinguat specialiter competentia ab his, quae competunt iure magistratus, verum id duntaxat, vt ostendat quaedam esse supra iurisdictionis munus, quae tamen & ipsa iusdicentis officio incumbant, siue ei magistratus munere, siue speciali iure iniuncta sint. Ivdices litigantibus dare. Hoc quoque misti imperij est: vt mox dicemus. infra eod. l. ij. in fi. & proprium quidem hoc praetoris munus erat. Nam de eo in xii. tabulis ita scriptum fuisse apparet. Iuris disceptator qui priuata iudicet, iudicariue iubeat, praetor esto: nec praeter maiores hos magistratus cuiusquam ius dandorum iudicum est, nisi cui specialiter. l. senatusconsulto. aut constitutione principali concessum est. l. cum praetor. §. j. infra de iud. nec de omnibus causis vtique iudices dare possunt, sed cum distinctione quadam: vt supra tit. ij. l. j. Sane quid intersit inter iudicem dare & iubere iudicare ac iurisdictionem mandare, satis superius demonstratum est. l. fi. de offic. praef. vrb. l. legatus. de offic. procons. Ideo nihil est quod hic repetamus. L. II. Iabolenvs Lib. VI. Ex Cassio. CVi ivrisdictio data est. Loquitur de eo cui mandata est iurisdictio. Nam dare iurisdictionem saepe vtimur, pro eo quod est, mandare. l. cognitio. §. cum propriam. supra tit. ij. l. & quia. in princ. infra eod. quamuis & de eo cui principaliter lege datur, idem dicendum sit, sed plus dubitationis erat de magistratuum legatis. Ei qvoqve concessa videntur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit. Subauditur exempli causa, ex omnium sententia, modica coercio, sine qua iurisdictio nulla est. l. j. in fin. & l. fina. supra tit. ij. Sed qualis erit haec coerctio? Respondeo, quamcunque inferre potest iudex ordinarius, explicandae iurisdictionis suae causa. Quare in ius vocatos, qui neque ire, neque satisdare curauerint, prehendi & ad se duci iubere poterit. tit. In ius vocati, vt eant, aut satisdent, per tot. arg. l. si vero. §. qui pro rei. qui satisd. cogant. Item contumaces litis damno afficere poterit, prout contumax tali damno coerceri solet, qua de re alibi dicetur. de re iud. l. contumacia. Item debitore latitante, creditorem in possessionem bonorum eius mittere poterit, ex edicto perpetuo, quod est de bonis autoritate iudicis possidendis. Haec inquam facere poterit, tametsi magis imperij esse videantur, quam iurisdictionis: quemadmodum & eos qui falsis instrumentis vti voluerint, quadam tenus coercere potest. l. diuus Pius. infra ad leg. Corn. de falsis. Nam certe non aliter explicari potest iurisdictionem. arg. l. quoties. C. de iudic. Praeterea quod iudicauerit, si ab eo prouocatum non sit, exequutioni mandare poterit, vt supra diximus. l. legatus. de offic. procons. quod & Alciatus probat, lib. parad. ii. c. iiij. Sane si sit iudex datus, non posse eum haec facere verius est. auth. de exhib. reis. §. si vero. l. a diuo Pio. infra de re iud. nam iurisdictionem hunc non habere, sed notionem tantum existimamus. l. fi. C. vbi in integ. restit. l. ait praetor. de re iudic. vbi dixi nisi a principe iudex datus sit. Nam tunc iurisdictionem quoque huic esse datam intelligo. arg. l. a iudice. C. de iudic. auth. de litigios. §. si vero causam. Alciat. loco supra citato. videtur tamen & iudex datus quaedam iubere posse, hoc intuitu, quod aliter res apud ipsum explicari nequeat: vt cum iudicialem cautionem interponi iubet. Cautio enim haec ideo a mero iudicis officio pendere dicitur, quod iudex aliter explicare negotium non pos sit. Instit. de diuis. stip. in princip. & §. pen. Et iudicis appellatione, iudicem datum plerunque accipimus. Quid enim si iudicio finium regundorum arbiter datus sit, eóque iubente agrum metiri tu non patiaris? Certe ille contumaciae nomine te condemnare potest. Inst. de offi. iud. §. fi. Sed ego haec omnia efficaciter iubere posse iudicem datum puto, sententia demum ipsa diffinitiua. Nam ita fere loquuntur exempla omnia, quibus iudiciales cautiones exiguntur, d. §. fin. l. post rem. de rei ven. l. si creditor. de pig. act. l. sed & cum. §. quod si homo. quod met. cau. debet enim plenam sententiam dicere. Pendente autem iudicio, si quid incidat quod omnino fieri necesse sit, nec iudici pareatur, debere eum qui iudicem dedit prouidere. argu. d. §. si vero. Idque etiam si a principe iudex datus sit: cum enim proprios exequutores hic non habeat, consentaneum est, vt ab ipso principe, vel ab ordinario magistratu impetret. Magistratus autem ordinarius (ex sententia eorum qui inter iudicem datum, & eum cui mandata sit iurisdictio, non destingunt) exequutores delegato iudici commendare etiam tenetur. c. j. de offi. ordi. ne quid scilicet per turbam fiat, arg. infra de regu. iur. l. non est singulis. Sed apponitur praedictis hoc modo. Magistratibus municipalibus vtique iurisdictio est. l. j. infra si quis ius dicenti. l. ea quae. ad municip. cur ergo eadem, his quoque facere non permittitur. quinimo expresse prohibetur dicta l. ea quae. Respondeo magistratuum municipalium iurisdictio speciali prouidentia coarctata & limitata fuit: nec ea quae plus imperij quam iurisdictionis habent, attingere, néve nisi intra certam quantitatem ius dicere possent. argu. infra eod. l. si idem. Nam cum antiquitus municipia suis legibus in omnibus vterentur, nec populo Romano subessent, sed honores duntaxat eis communicati essent: vt Gell. lib. xvi. c. xiij. Noct. Attic. scribit: verisimile est municipiorum magistratus, etiam imperium in suos ex suis legibus habuisse, nedum plenam iurisdictionem. Quin & senatusconsultis ac legibus quibusdam olim cautum fuisse, ne iurisdictio a magistratibus Romanis in liberis ac socijs ciuitatibus exerceretur constat, vt Bud. adnotauit, in l. non dubito. de capti. postea restricta est magistratuum municipalium potestas, per legem generalem municipalem , de qua superiore libro diximus, in l. omnes populi. Quare non tam data his est iurisdictio, quam non ex toto adempta. Ex his apparet falso existimasse Bartolum, solam verbalem coerctionem, mandata iurisdictione transferri. Quid est enim verbalis coerctio, nisi inanes minae? quae quid ad explicandam iurisdictionem pertinere possunt? verius est ergo etiam corporalem datam intelligi: siquidem corporalis vsquam coerctio in ciuili negotio adhiberi potest, quod in illa specie permissum est, si ea rei conditio sit, vbi arenarium testem, vel similem personam admittere cogimur. l. ob carmen. §. j. infra de testibus. poterit talem testem is qui mandatam iurisdictionem gerit, torquere. Ad quem sensum etiam Nouel. Iustiniani constitutionem pertinere arbitror, de ea re loquentem, authen. de test. §. si vero ignoti. nec mouet me, quod sola coerctio per se mandari non potest. l. solent. §. j. supra de offic. procons. l. nemo potest. de regu. iur. Nam quaedam sola dari non posse, quae tamen cum alijs transeant, non ignotum est. l. quaedam. infra de acquirendo rerum domi. Sane mandatam iurisdictionem cum dicimus, quamuis plerunque totam significemus, & de legatis proconsulum, aut praeto rum intelligamus, si tamen vel ad vnam modo speciem mandata sit, quod fieri potest, l. solet. infra eod. differtque a datione iudicis nonnihil, vt superius docui, d. l. legatus. Ratio efficit, vt huic quoque eadem omnia concessa intelligantur, sine quibus, illa pars iurisdictionis explicari nequit. arg. l. si duo. in fi. infra de administ. tut. l. quae de tota. de rei vendic. L. III. Vlp. Lib. II. De Offic. Qvaesto. IMperivm avt mervm, avt mistvm est. Mervm imperium est, habere gladij potestatem, ad animaduertendum infacinorosos homines. Imperij vox, sine vlla adiectione, cum de populo, aut principe loquimur, vniuersam eius potestatem & ditionem significat. l. j. supra de consti. princi. quemadmodum & cum de alijs quibusuis sermo est, vniuersum eorum ius quodcunque in alios habent, comprehendit: veluti cum dicimus imperium magistratus, imperium patris in filios, domini in seruos, & si qua similia. Quamobrem apparet lato imperij Romani significatu etiam iurisdictionem contineri, quae ad causarum ciuilium disceptationem proprie pertinet, vt saepius admonuimus, non autem iurisdictioni imperium subesse. Nec mouet me responsum Papiniani, supra tit. ij. l. j. quo contrarium significare visus est, cum manifeste appareat, alium fuisse Papiniani sensum quam vt iurisdictionis verbo, imperium contineri significaret: vt eo loco diximus. Nec obstat, quod rubri. hic inscribitur. De iurisdictione, quae hac ratione de imperio potius inscribi debuisse videatur: cum generaliorem rubricam esse debere traditum sit, quam tractatum ipsum. Soluitur enim non id agere Iustinianum hoc loco, vt de vniuerso populo Romano imperio disserat, sed de potestate & facultate iudicum duntaxat, quae vt in pluribus consistit in iurisdictione. Enimuero iurisdictio iure nostro, quamuis re ipsa in inuitos exerceatur, tamen perinde expediri solet, vt si inter volentes res agatur. Hinc accipiendi iudicij & contestandae litis vsus, sine quo ad sententiam veniri non potest, quia scilicet ea species est cuiusdam veluti sponsioni partium promittentium adquiescere sententiae quam iudex dixerit, quod & Alc. docet. lib. iii. παρέργων. c. ij. Propterea factum est, vt quibusdam locis ita scriptum sit, quasi iurisdictio nihil commune habeat cum imperio. l. muto. §. tutoris datio. infra de tut. Sed reuera de Imperio sic participat, non vt species de genere, cum non eadem sit substantia, sed velut compositum de simplici, vel vt subiectum de qualitate. Nam notio est iurisdictionis velut substantia. l. notionem. de verb. signifi. qualitas vel mistura eius imperium id quod non est merum, sine quo iurisdictio explicari nequit. l. fi. supra titu. ij. Cum imperij misturam & veluti sequelam qui non habent notioni suae adiunctum , quales sunt arbitri ex compromisso sumpti, atque (vt ego arbitror) etiam iudices dati, hi quamuis quid iuris sit inter partes dicere possint, & dicant, non tamen iurisdictionem habere dicuntur, sed notionem tantum. l. ait praetor. de re iud. Igitur iurisdictio ad verbum sumpta, notionem ipsam significat, & diuersa res ab imperio est, quippe quid iuri conueniat , dici etiam citra imperium , vel ab homine priuato potest. Sed iuris intellectu appellatione imperij continetur quod nemo efficaciter ius dicere possit, aut soleat: nisi magistratus, vel qui in ea re vicem magistratus obtineat, vt cui mandata est iurisdictio. Nam magistratuum proprium est iudicare, ac pro potestate imperare, vt ex Aristot. sententia Bud. recte docet. l. fin. verbo, eloe emporij, de mu. & hon. Ideo autem imperium distinguitur in merum & mistum, vt merum illud nihil commune habere cum iurisdictione, hoc est, pecuniariorum negotiorum disceptatione, intelligamus, quasi purum & germanum imperium. Quo sensu & meras proscriptiones, & merossyllas, & merum bellum, & multa his similia dixit Cicero. Martialis quoque de caupone Rhauennate. Cum peterem mistum, vendidit ille merum. Nam haec inter se quodammodo relatiua sunt, merum & mistum. Neque vero maior imperij vis cogitari potest, quam quo hominem, cuius causa omnia a natura creata sunt, necari praecipitur , neque magis a priuatae rei respectu seiunctum quam quod solam publicam vindictam atque exemplum a facinoroso exigit. Nam vt Cicero scribit in orat. pro domo sua, quum tam moderata iudicia populi essent, a maioribus constituta. Primum illud erat, vt ne poena capitis cum pecunia coniungeretur. Igitur recte dictum merum hoc imperium esse, quod ad gladij potestatem in facinorosos exercendam pertineat, vt hoc totum secernatur a iurisdictione, & aliam prorsus rem esse intelligatur. Sane cum capitalium poenarum multa sint genera. l. capitalium. infra de poen. etsi non gladio quis consumi iubeatur, dum tamen capitali cuilibet poenae adiiciatur, merum nihilominus imperium exerceri puto: sed etsi membrum abscindatur perforetúrve, aut inuratur, idem arbitror, etsi flagellis, aut fustibus quis caedatur. & generaliter vbicunque liberi hominis corpus supplicio, aut cruciatu ob vindictam publicam afficitur, quam poenam corporalem vocamus, non ab alio talem poe nam, quam ab eo qui ius gladij habeat imponi atque explicari consueuisse, neque potuisse verius arbitror. Nam quemadmodum in maiore summa minorem inesse dicimus, sic in mero imperio insunt haec omnia poenarum genera, quae olim aduersus ciues Romanos ex lege Portia, & Semproniis rogationibus exerceri prohibebantur, praeter quam quod vinciri, aut in carcerem duci ad ius ipsum gladij pertinere inepte dixeris: quod & ipsum tamen eisdem legibus prohibebatur. Meri autem imperij verbum hic & duobus tantum locis superiore libro legimus. l. j. & l. fina. de off. eius. quibus in animaduersione id consistere significatur, si recte intuearis. Animaduerti autem tunc dicitur, cum talia huiusmodi, qualia memorauimus, fiunt. Quare improprie adscribitur hoc verbum, causis ipsis, quod magistratibus proprie conuenit , vt ius gladij habeant, vel non habeant. Etsi in metallum quis damnetur, vel vt bestiis obiiciatur, vel vt in insulam deportetur, non proprie tamen merum imperium exerceri existimo, cum hae poenae quasi in fraudem legum receptae fuerint, ne ciues necari viderentur: vt supra dixi, in §. qui vniuersas. Effectus igitur meri imperij hi sunt: alius praeterea est, vt ab eo cui datum est, in alium transferri nequeat, de quo supra abunde disputauimus. l. j. tit. ii. Sequitur deinde Vlpianus, Quod etiam potestas appellatur, hoc est, quod & Paulus scribit, Potestatis verbo in persona magistratuum imperium significari. l. potestatis. de verb. sig. Sed & ius, vel potestas gladij frequentius dicitur. l. solent. in prin. supra de off. procons. l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. praes. l. nemo potest. de reg. iur. Lampridius quoque in Seuero, honores iuris gladij nunquam vendi passus est, dicens necesse est, vt qui emit vendat, ego non patiar mercatores potestatum fieri. Conuertuntur enim haec inter se atque idem significant, ius gladij, gladij potestas, & merum imperium. Et hoc quidem nemini initio competebat, nisi cui lege, aut Senatusconsulto mandatum esset, hodie etiam mandatis & constitutionibus principum quibusdam magistratibus perpetuo concessum est, quibusdam vero etiam priuatis diplomatibus & codicillis, aut rescriptis a principe mandari solet. Nam quae populus, aut Senatus antiquitus faciebant , ea omnia aut legibus, aut Senatusconsultis sanciebant, siue ad tempus, seu perpetuo, siue generaliter, seu priuatim de quibusdam statuerent . At hodie priuata haec & temporaria , priuatis rescriptis & codicillis principes statuunt, vt supra diximus in d. §. qui vniuersas. & l. j. de offic. eius. Mistvm Imperium est, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum possessione consistit. Inter mistum imperium & iurisdictionem hoc interesse videtur, quod iurisdictio quidem, quamuis sine modico imperio esse non possit, tamen ipsa sui principalis pars est. Nam substantia iurisdictionis est ipsa notio, vt praediximus. Imperium vero tanquam accessorium habet & veluti sequelam quandam iurisdictionis ipsius explicandae causa additam. Haec particula imperij iurisdictioni veluti subseruit & famulatur. At misti imperij res imperio principaliter expeditur: iurisdictionis quod habet, id rursum velut apposititium atque accessorium secum fert. Imperium autem in genere, sic opinor recte diffinias: iustam potestatem esse cogendi faciendíque quod velis. Verbum, velis, ita accipe, vt accipitur in diffinitione iustitiae voluntas. l. j. supra de iust. & iure. Merum imperium cum dicis, generale verbum ad gladij exercitium restringis. Mistum porro appellatur, quoties imperio in genere sumpto, iurisdictionis figura quaedam inest. Vt hoc loco plane atque eleganter definiri vides, quicquid interpretes obturbent: clare enim dicitur, mistum imperium id esse, cui etiam iurisdictio inest. Non enim vulgare Bart. & aliorum interpretum, ac nec Alciati quidem diffinitionem probo. lib. ii. Parad. c. viii. quum mistum imperium dici voluit, quod cohaeret iurisdictioni, quippe haec ipsa iurisdictio est. l. fi. & l. j. in fi. de off. eius. vel potius iurisdictionis qualitas. Nam hoc pacto quomodo discerneremus mistum imperium a iurisdictione: ergo mistum imperium in danda bonorum possessione consistit: vt hic vides: quia scilicet ea res, origine quidem sua solo praetoris imperio explicabatur, qui edictum suum, vt volebat componebat: ex eóque bonorum possessionem, vel contra tab. vel secundum tab. dabat. Postea autem facto edicto perpetuo, & quasi ad formam ordinarij iuris redacto, coepit ei rei etiam iurisdictio inesse, quae (vt praediximus) consistit in controuersiis pecuniariis diiudicandis, secundum leges. Quamobrem nisi ad actum ipsum inducendi in possessionem respicias, hodie bonorum possessionem simplicis iurisdictionis esse, posses dicere. Sed quia inductio vtique vel post agnitionem necessaria est, & hodie quoque fieri solet, vel per interdictum, quorum bonorum, vel per remedium nouel. constitutionis. C. de edi. diu. Adr. toll. l. fina. quam inductionem statim ac fieri decreuit praetor, imperio eius ita fit, vt nec appellari quidem possit. l. fin. infra de appel. recip. vel non. l. quisquis. C. quor. ap pel. non rec. l. j. C. si de mom. poss. Ideo recte etiam inspectis recentioribus temporibus dictum est, mistum imperium in tali re explicanda consistere. Caeterum non in hoc solum, verum & in praetoriis stipulationibus interponi iubendis, & in integrum restitutionibus concedendis, & in mittendo aliquo in possessionem, vt quia damni infecti, aut legatorum nomine non caueatur, vel quia debitoris bona in ea causa sint, vt possideri debeant, & in aliis huiusmodi causis, sine dubio mistum imperium consistit. l. seq. & l. ea quae. ad Municip. Nam horum omnium eadem vel similis ratio est, quae dandae bonorum possessionis. Non enim in decernendo solum, verum etiam in exequendo omnia consistunt. Et praetoriae huiusmodi exequutiones imperio potissimum explicantur: vt a superiore exemplo inita ratione, facile considerari potest. quia tamen secundum formam iurisdictionis atque edicti perpetui hodie haec omnia fiunt, viderentur posse dici iurisdictionis esse: sed originem & modum cuiusque rei inspicere oportet. Imperio enim & interuentu praetoris magísque iudicum datorum disceptatione, antiquitus haec explicabantur, quae doctores nostri nobili officio iudicis expediri dixere. Alia autem mercenario officio attribuerunt, ei videlicet quod propositis legis actionibus deseruiret. Eadem & Alciati sententia est, libro iii. παρέργων. cap. iii. Vt iurisdictio iudicis dandi licentia. In antiquis exemplaribus scriptum erat, Iurisdictio est, etiam iudicis dandi licentia. Id an recte mutauerit Haloan. nobis parum liquet. Sed quia non valde diuersam efficit sententiam, ideo minus laborandum videtur. Viglij doctissimi viri opinionem certe non probamus, Instit. quibus non est permissum facere test. §. praeterea . dum penitus corruptum Codicem existimauit, & iuris dicendi licentia legendum esse, atque eo modo iurisdictionem ab Vlpiano prorsus definiri. Nam Codicum etiam Florentinorum fides in haec verba, Iudicis dandi, vbique constat. Et iurisdictionem hoc loco non diffiniri, omnibus in confesso est: quippe eam aliter diffinit Accur. & qui eum sequuti sunt, in l. j. supra eod. Potestatem scilicet esse iure publico introductam, cum necessitate iuris dicendi, & aequitatis tanquam a persona publica statuendae. Nos tamen aliter, vt diximus in rubrica, quia scilicet iurisdictionis substantiam non esse nec dandi iudicis licentiam, nec potestatem ipsam arbitramur, sed notionem: quo verbo tam cognitionem quam definitionem causae contineri constat. l. notionem. de verb. signific. Amplius illud puto, nunquam ad hunc modum scripsisse Vlpianum, vt licentiam, pro facultate dandi iudicem vsurparet: nam haec facultas, ius dandi iudicis proprie dicitur. l. cum praetor. infra de iudic. l. legatus. supra de offic. consul. Licentiae autem verbum potius in malam partem, quam in bonam Latine accipitur. Terentius, Deteriores omnes sumus licentia. Quamobrem a compilatoribus, aut conceptam, aut alioqui mutatam fuisse hanc clausulam ipse existimo. Ac fortasse ita eos scripsisse. Iurisdictio est etiam in iudicis dandi licentia. Facile enim fuit scribendo, aut punctum, aut m, vel z, quo pro m, vtebantur intercidere, vel certe quasi superfluum, consulto omitti, quod iurisdictionem definiri Librarius existimarit, quando superius imperium descriptum erat. Quoquomodo res se habeat, Alciati sententiam sine dubio probandam censeo, lib. ii. Parad. c. viii. Sexto scilicet casu verbum illud, licentia, accipiendum esse. vt sit sensus quemadmodum in misto imperio, quod consistit in danda bonorum possessione, inest iurisdictio: sic inesse etiam in licentia dandi iudicis: vt haec facultas misti imperij sit. Nam qui dat iudicem principaliter iudicare eum iubet: vt diximus supra l. fin. de off. praef . vrb. quod sine dubio ad imperium pertinet, & in ea re aliqua etiam disceptatio & cognitio adhiberi solet, ne scilicet is detur, qui iure dari non possit. d. l. cum praetor. nec de ea re quae ad delegantem non pertineat. C. qui pro sua iuri. iud. l. j. Secundum communem intellectum, néve is quem altera pars nominatim petit. l. obseruandum. infra de iud. Postremo vt solenni ritu sortitio fiat, vel saltem appareat nihil esse, quod dato tali iudice partes iure conqueri possint, quae omnia ad notionem pertinent, merito dictum est, misti imperij & hanc delegationem esse. L. IIII. Idem Lib. I. Ad Edictvm. IVbere cavere praetoria stipvlatione, et in possessionem mittere, imperij magis est, quam iurisdictionis. Hoc est, magis ad naturam imperij accedit, quam iurisdictionis, ducta scilicet ratione eo modo quo supra l. proxima, de danda bonorum possessione admonuimus. Sed dubitari potest de iudiciali stipulatione, quae a mero iudicis officio pendere dicitur, quando & iudex datus caueri iubet de dolo malo, vel de persequendo & restituendo seruo, qui in fuga est, alíisque exemplis in Institutionibus relatis, tit. de praet. stip. vbi glo. Respondeo hae omnes stipulationes propositae actioni seruiunt, & arbitrio magis quam imperio continentur. l. sed si cum. §. quod si homo. quod met. cau. Quare & iudici dato competit eas interponi iubere, licet imperium non habeat. Arbitrio enim hac in re vtitur, sententiam suam dicendo, quam non ipse, sed is qui eum iudicem dedit, postea exequitur, vt dixi supra in l. ij. & in l. imperium. Ideo autem has distinctiones hactenus tradidit Imperator, vt sciamus, quae duumuiris, hoc est, magistratibus municipalibus relicta sint, quae non. Nam omnia quae magis imperij sunt, quam iurisdictionis, attingere his non licet, quod alibi clare exprimitur. l. ea quae. infra ad municip. vt & Fulgosius hic animaduertit. Id quo iure prohibitum eis fuerit, mox exprimere conabor: haec autem, quae hic recensentur, magistratibus municipalibus non competere etiam sub tit. de damno infecto docemur. l. iij. in princ. & §. ij. quae tamen eis a praesidibus mandari posse significatur. Sed tunc non suo iure habent, sed alieno beneficio, hoc est, vt praesidis, vel proconsulis partibus in re mandata fungantur. l. & si praetor. supra de off. eius. Nam quia iis temporibus Coloniae & municipia pleraque per duumuiros & magistratus suos regebantur. Praesides autem & proconsules vniuersis prouinciis potius, quam singulis locis praeerant atque intendebant, eísque solis imperium erat: ideo diligenter haec , quae imperij & quae iurisdictionis sunt, distingui oportuit. Falsa enim deprehenditur opinio antiquorum , per d. l. ea quae. qui existimauerunt, idcirco haec designari, vt sciremus, quae mandari possint, quae non . Si tamen quaerimus, an haec quae misti imperij sunt, mandari possint, expedita res est, si nominatim mandari proponas, cum superius. l. fi. §. vt bonorum. de off. eius. clare expressum sit, mandari haec posse. Competunt enim praetoribus & maioribus his iudicibus iure ma gistratus, quamuis imperij sint, cum proprium sit magistratuum huiusmodi, vt imperium habeant, sine quo prouincias administrare non possunt. Non enim sunt meri imperij eius quod specialiter tributum esse, & in alium transire non posse intelligitur, sed an generaliter mandata iurisdictione, haec quoque quae misti imperij sunt, transeant, plus dubitationis est. Vidimus enim superiore lib. l. fi. in prin. de off. eius. Macrum Iuriscons. in ea opinione fuisse, vt non transeant. Ideo rescriptum fuisse ab Imperatoribus, propter vtilitatem pupillorum id constitutum esse, vt generali iurisdictione mandata, suspecti cognitio transferatur. Et fortasse etiam haec intuitu distinguit Vlpia. hoc loco ea, quae magis imperij sunt, quam iurisdictionis: vt generali mandato res misti imperij nequaquam transire intelligamus. Quippe iurisdictio mandatur: ista autem magis ad imperium pertinent. Praeterea si transire dixeris, simile quoddam accidit ei, quod Castellius interrogatus, an nux pinea pomum esset. Respondit, si in Vatinium missurus es, pomum est: vt iurisdictionis verbum, in persona quidem magistratuum municipalium, ea quae misti imperij sunt, non contineat: in persona vero legatorum contineat. Sed tamen haec quoque transire & legato competere, verius arbitror, hoc & Alciato placet, lib. ii. Parad. c. i. Rationes tamen quibus ille mouetur, mihi non satisfaciunt: vt in superioribus saepe dixi. Nam etsi mandata iurisdictione, imperium quod non est merum transferri scriptum sit, l. j. & l. fi. supra de offi. eius. tamen id de eo imperio intelligitur, quod iurisdictioni cohaeret. Haec autem de quibus nos quaerimus non tam iurisdictioni cohaerent, quam cohaeret ipsis iurisdictio: quod magis imperij sint, quam iurisdictionis. Verior ergo ratio est, quia more maiorum solum merum imperium transire prohibetur, necnon quaecunque specialiter tributa sunt magistratibus, cuiuscuiusmodi sint. d. l. j. de off. eius. & l. nemo potest. de reg. iur. Et quidem vtraque horum suis rationibus, vt in superioribus diximus. At neque hae rationes, neque adeo verba eorum, qui eas retulerunt, in hoc valent , vt haec, quae misti imperij sunt, transire prohibeant, vel impediant. Praeterea proconsulem ipsum generali mandato haec quoque concedere voluisse credibile est, modo si non specialiter sibi tributa sint. Specialiter autem tributa fuisse quis vnquam dicat, cum pleraque ab ipsiusmet prae toris edicto atque officio pendeant? Nam ipsum sibi specialiter ea tribuisse non recte dixeris. Quod autem ad magistratus municipales attinet, quibus etsi iurisdictio sit, tamen haec non competere constat. d. l. ea quae. differentiae ratio illa videtur esse, quod legato iurisdictionem proconsul mandat eam proprie, quam ipse habet. l. cognitio. §. cum proprium. supra de off. eius. Quare officium totum iuris dicendi ad eum transit. l. j. §. j. de susp. tut. At iurisdictio in proconsule vtique plenior est, quam in duumuiris. Multo enim maximam partem imperij habet. In persona autem duumuirum limitata & coarctata est, vt pene sola notio & disceptandi facultas relicta eis esse videatur: vt supra diximus. l. ij. eo. tit. Eius rei argumentum est, quod mandata iurisdictione, legatus iudices dare potest, d. l. cum praetor . & d. l. legatus. quod misti imperij esse constat. l. prox. in fi. & legis actionem apud eum esse iam demonstrauimus. l. ij. de off. procons. quod quid aliud significat, quam vt legibus & remediis iuris omnibus apud eum agi possit, exceptis scilicet quibusdam quae ad eum transire prohibentur: at legum potissima virtus est in imperando. l. legis virtus. supra de legib. l. fin. de iust. & iure. merito ad legatum haec quoque transeunt, quae imperij non meri sunt, mandata ei iurisdictione. Illud hoc loco quaeri potest, multae indictio, punitio criminis, cuius poena capitalis non est, nec corporalis, sed vel pecuniaria, vel aestimationis tantum iure scripto definita, misti an meri imperij sit, an iurisdictionis? Sed imperij esse verius est, non tamen meri, cum id ad gladium, hoc est, ad seueriorem animaduersionem pertineat: sed nec misti, quippe nulla inest iurisdictio, siquidem criminaliter actum sit. Nam iurisdictionem ad ciuilia pertinere declarauimus. Est igitur imperij in genere sumpti, quod licet arbitratu iudicantis exerceatur: tamen secundum leges moderari & temperari debet. l. hodie. infra de poen. Multa enim imperij esse, quod nec merum, nec mistum sit, necesse est dicere, vt leges ferre, bellum decernere, tributa imponere, magistratus creare. Ipsis quoque magistratibus eiusmodi quaedam, licet non perinde grauia sint, competunt, vt lictoribus atque insignibus suis vti, aedificia sacra & publica instaurari, furiosos contineri iubere, annonae prospicere, & alia quorum mentio est sub titulo, de officio praesidis, & de offic. proconsu. & leg. L. V. Ivlianvs Lib. I. Digestorvm. MOre maiorvm ita comparatvm est, vt is demvm Iurisdictionem mandare possit. Totum hoc ius, quod ad mandandam pertinet iurisdictionem, ex non scripto constat. Est enim ius veterum consuetudine & moribus constitutum: vt ex Papiniani verbis alias admonuimus. l. j. §. verius. de off. eius. Ideo ait, More maiorum &c. Qvi eam suo iure, non alieno beneficio habet. Idem quoque superius expressum est, de off. eius. l. fin. eadem sententia constitutionis Theod. & Valent. C. qui pro sua iur. iud. l. j. vt nos interpretamur. Suo iure, dicitur habere is, cui vt propria concessa est a principe, vel a populo, vel a lege, quod fere non nisi maioribus magistratibus contingit. Nec Iurisconsulti verba calumniari oportet, dum sic opponunt, quasi princeps quoque & iudices ordinarij, non suo iure, sed alieno beneficio, hi videlicet a principe, princeps a populo, lege regia in se translatam. Nam vt propria his conceditur, non vt precaria, aut quae alieno nomine ab his tractetur. Et hoc sane illud est quod iidem tamen hic respondent & soluunt, in persona talium fundatam esse iurisdictionem, non item in persona vicariorum. Sed praestitisset, calummiam non addere, quam idcirco addere, vt dilueres & confutares. l. pen. ad exhib. Huc pertinet quod antiquitus distingui solebat, auspiciis suis quis, an alienis bellum gessisset. Nam si alienis gestum erat bellum, non ipse triumphabat, qui gessisset, sed is tantum cuius nomine gestum erat: vt Imperator, vel proconsul, qui per legatos gesserat, non aliter ac si ipsemet gessisset. L. VI. Pavlvs Lib. VI. Ad Edictvm. ET qvia nec principaliter ei ivrisdictio da ta est, nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. Falso putat Accursius reddirationem, eius quod superiore capite dictum est. Nam pro illius ratione sufficit, quod initio dixit, more maiorum, ita obseruatum esse. Quare verius est ad sequentem clausulam haec pertinere. Ita enim subiicit Iurisconsultus. Ideo Si is qui mandauit iurisdictionem decesserit, antequam res ab eo cui mandata est iurisdictio geri coeperit, solui mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis. Antiquiores tamen videntur habuisse, Ideóque. Haloander, ídque, quod quidem verioris scripturae coniecturam nobis praebuit. Facile enim fuit verti, Ideo, in, Ideóque, vel in, ídque, quod antiquitus Compendio saepe scriberent. Nam nec Haloandri scriptura sententiam vllam efficit, & antiquiores vel de industria videntur addidisse particulam illam, que, quod non satis intelligerent, quonam modo a superiore capite haec conclusio duceretur. Sed Enthimema rectissime sic concluditur. Quia non principaliter, id est, non recta, seu, vt nunc dicunt, non de directo ipsi legato iurisdictio datur, nec ipsa lex, scilicet qua Proconsuli, vel Praetori Imperium in hac, vel in illa prouincia rogatur: nam lege rogari solitum fuisse ostendunt historiae, in cuius legis locum codicilli & mandata principum postea successerunt, dum prouincias curae suae reseruatas mandant. Et de huiusmodi aliqua lege loquitur. Papinianus quoque supra de officio eius. l. j. cum ait, Imperium quod lege datur, non posse transire. Fiebátque interdum de ea re non lex, sed Senatusconsultum, veluti, si prouinciae cura ad Senatum spectaret, vel si mauis, accipe de lege, qua alicuius criminis poena sanciretur, eiúsque exequutio alicui magistratui perpetuo mandaretur, vt Proconsulibus, quia inquam, nec ipsa lex iurisdictionem legato defert, subaudi, sed duntaxat si ei a Proconsule mandata sit, confirmat, hoc est, perinde ratum habet, ac si a Proconsule ipso res expediretur (Nam opinor in his legibus, Senatúsque consultis, & mandatis principum, aliquod verbum apponi consueuisse, quo Praetor, vel Proconsul, more maiorum generaliter omnia agere, admonerentur, argum. supra l. prox. & l. penul. in fin. de iust. & iur. alioquin non recte diceret, confirmari lege, quod per legem non infirmatur: vt Accur. existimat, nec sibi constaret Imperator, cum ex Iuliano & Papiniano hoc totum ius mandandae iurisdictionis, moribus receptum esse significauerit, si nunc diceret, qua lege prouincia alicui committitur, eadem quoque expressim, aut tacite confirmari, quatenus ab eo iurisdictionem mandari contingeret. Nam hac ratione potius ex scripto, quam ex non scripto hoc ius veniret) Cum haec inquam ita sint, ideo nihil omnino suo nomine incipere, aut gerere legatum videri, sed vice ac mandato proconsulis omnia agere: vt procurator vice ac nomine domini agit. Ea propter si decesserit proconsul, solui mandatum placuisse Labeoni, vt in reliquis causis accidit. Et hunc verissimum esse huius responsi sensum interpretamur. Illud quoque sequutus rationem atque vtilitatem affirmauerim: si vniuersa iurisdictione mandata, legatus vel vnam modo causam cognoscere coeperit, mox proconsul decesserit, posse eum & reliquas causas cognoscere, in quibus viuo proconsule nihil omnino gessit, ita accipiendum esse illud verbum, res geri coeperit: satis enim coepisse videtur qui vel tribunal modo cognitionibus operam daturus ascenderit. Nam iurisdictionis verbo, si de tota actum sit, non singulas, sed vniuersas cognitiones contineri puto. argumen. l. penult. §. infra de suspectis tutoribus. hoc est, quod glossae & vetustissimi quique interpretum multis locis vniuersitatem causarum vocant. Magis probet hanc sententiam, qui considerauerit, consueuisse olim proconsules, non totum annum sed statis duntaxat temporibus iurisdictioni vacare: quod conuentus agere & iurisdictione absoluere dicebant. Nam maiorem anni partem rebus bellicis occupati, distinebantur: vt & Theophilus docet in Institutionibus. Tunc potissimum legatis suis iurisdictionem mandabant: eáque illo conuentu, quasi vnico contextu atque (vt ita dicam) vno spiritu, absoluebatur. Vtilis est haec sententia, conuenítque exemplis historiarum, quibus multa per legatos, defunctis olim aut bellorum casibus interceptis ducibus aut proconsulibus, bene gesta leguntur. Nam legatis siquidem nulla inter milites & prouinciales defuncto proconsule reliqua autoritas fuisset, sine dubio maiora detrimenta accipi potuissent, dum Senatus aut Imperatoris decretum in periculo expectaretur. Hanc sententiam & plerisque Canonistis probari postea animaduerti, quos Felinus recenset, in c. licet. in principio, de offic. deleg. L. IX. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. SI familia alicvivs albvm corrvpe rit, non similiter hic edicitur, vt in furto ne in reliquos actio detur. Hoc est, ne reliquorum nomine actio detur, noxalis scilicet aduersus dominum. Edicitur autem, edicto illo, Si familia furtum fecisse dicetur. l. i. eod. tit. Familiae, verbo & hic & in illo edicto intelligere debemus non corpus quoddam seruorum, vt familia publicanorum eius rei causa parata, sed plures vnius seruos. hoc non obscure paulo post significatur, cum factam a pluribus seruis iniuriam vel damnum datum comparat huic, quod a familia factum initio proponit. In versi. quemadmodum. Id etiam Vlpia. declarat sub tit. de verb. signifi. l. pronuntiatio. vers. alia. Nam in caeteris partibus edicti, praeterquam vbi agitur de familia publicanorum, familiae appellatione, omnes seruos significari, scribit, vt de hominibus coactis, & vi bonorum raptorum. Per hoc multae distinctiones a doctoribus ingestae reprobari possunt. Qvemadmodvm & cum plures serui iniuriam fecerunt vel damnum dederunt, plura facta sunt. Plures dicit, quos familiam antea dixerat. Zasius autem putat, lib. ii. intellect. sing. cap. pen. Interrogationem exaudiendam statim post verbum illud, quemadmodum, vt dubitet Paulus, quomodo, quod superius dixit, admitti possit, cum in exemplis quae statim subiicit, etsi plura facta sint, tamen quod ad poenam attinet, pro vno accipiantur: & hac ratione putat, Octauenum motum contra Pauli sententiam statuisse. Sed ego ab Haloandri editione non discedo, quae communi interpretationi magis congruit. Nam ipsemet quoque Zasius sensum illum orationis totius filo non satis conuenire ad extremum confitetur. Quod ergo ait, Quemadmodum & hic plura facta sunt, de pluralitate factorum tantum exemplum est, non etiam de iuris dispositione, de qua Iuriscons. hic non agebat, sed tantummodo vt inuestigaret, an plura facta essent, & hoc est quod omnes fere similitudinem facti, non iuris esse tradunt. Si tamen quaerimus quid iuris sit, de damno dato, expeditum est, tum ipsius Vlp. tum etiam Caij sententia. d. l. j. §. si plures. si famil. furt. l. illud. ad leg. Aquil. Idem scilicet quod defuncto obseruari, si autem de iniuria quaeritur , consentiunt plerique etiam idem esse. Sed ego contra puto, cum videam ab eodem Caio scri ptum. Si plures serui iniuriam intulerint, tot esse iniurias quot personae facientes fuere, significatque omnium nomine actionem dari & pro singulis poenam solui. l. si plures. de iniur. Nec mirum videri debet, non idem statui de actione iniuriarum, quod de actione legis Aquiliae & furti. Hae enim principaliter ad emendationem damni instituuntur, poena veluti accessoria est. actio autem iniuriarum principaliter ad vindictam & poenam datur, quamuis priuatim actum sit. l. praetor edixit. §. si dicatur. de iniur. vbi Bar. Illud recte interpretes adscribere arbitror, intelligenda haec non esse cum quilibet seruorum motu suo proprio, non communicato cum caeteris consilio delinquit. arg. l. semper. §. si quis in sepulchro, quod vi aut clam, vt dominus hoc casu pro singulis praestare teneatur. Nam neque idem furtum, nec eadem iniuria facta, nec idem denique damnum datum esse videri potest a pluribus, si consilium non communicauerint. Sed omnes per se furtum, omnes iniuriam fecisse, non quidem vna & eandem, sed alius aliam, praesertim si non omnes eodem tempore fecerint, quamuis in eadem re aut in eiusdem personam furtum aut iniuriam commiserint. sunt enim haec plura furta pluresque iniuriae. Sed etsi idem edictum plures serui nec eodem tempore, nec eodem consilio corruperint, veluti si per partes lacerauerint, vel deleuerint: tunc primi nomine satis esse praestari, caeteri enim corrupisse edictum, quod iam corruptum erat, non videtur dici posse. Decio quoque assentior, vt siue vniformiter siue difformiter idem maleficium a pluribus seruis admissum sit, tamen procedat sententia legis nostrae, sed in facultate actoris esse arbitror cuius nomine experiatur. l. si quis quid perferendum. §. fin. de furt. Praeterea & his assentior, qui furti nomine vel damni iniuriae si criminaliter actum sit, omnes seruos castigari posse existimant, argu. l. hos accusare. §. omnibus. de accusat. l. fin. de furt. Octavenvs hic quoque domino succurrendum ait, sed hoc potest dici si dolo malo curauerit, vt ab alio album corrumperetur. Curauerit subauditur familia, & ita omnes interpretantur. Ego Paulum scripsisse puto, curauerint. Quod etiam elegantiae latini sermonis magis conuenit. Sed & quod dicit, ab alio, legendum puto. ab aliquo, vel ab vno. Scilicet seruorum ex familia. nam communem interpretationem vtique veram arbitror. Illud tenendum, de seruis haec ita statui. At si plures liberi tale aliquid commiserint, ad superiorum capitum interpretationem & tractatum id pertinet. L. X. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi ivrisdictioni praeest. Verissima est interpretatio illa, quae de iudice ordinario accipiendum tradit. Nam iurisdictioni praeesse proprie hic dicitur, veluti praetor , proconsul aut praeses prouinciae, vt superius admonuimus. l. non possunt. de legib. Senatusconsultum enim huius rei prohibitorium de his nominatim factum fuit. l. senatusconsulto. de off. praes. legati quoque proconsulum iurisdictioni praeesse dicuntur. arg. l. qui neque. vbi dixi, de iudic. Nam de iudicibus datis quos delegatos vocant: nihil obtinebat dubitari, siquidem specialiter delegati proponantur a principe, vel quouis maiore magistratu, cui id facere liceat. Non enim talem iudicem dabit nisi ex causa, vt quia partes in hunc con sentiant: vel certe si talis iudex datus non recusetur, vt suspectus, per hoc satis approbari videbitur. Tunc & filius in causa patris, & in causa filij pater, iudicare poterunt, vt alibi docebimur. l. quin etiam. de arbitr. & de iudic. l. in priuatis. Hoc etiam Duarenus probat. c. li. & liii. Anniuersar. disput. qui iuris dicendi verbum ad praetorem proprie referri existimat, eoque significari aut praescribendarum formularum & dandarum actionum morem, aut iudicum dationem, cognitionem vero atque examen causae ad iudicem datum proprie pertinuisse, nec fere praetoris curam huc descendere consueuisse , sed hodie certe descendit, alioquin pene ociosum esset Praetoris munus, cum nec actiones ab eo impetrari necesse sit. Quare neutrum horum facere poterit in causis suorum ex mente huius capitis. Quod ergo Africanus ita scribit, In priuatis negotiis pater filium vel filius patrem iudicem habere potest. d. l. in priuatis. sic accipiendum est, si iudex datus fuerit, nec recusetur. In publicis autem negotiis id non procedere significat Africanus propterea quod siue recusatus fuerit, nihil ageretur, siue approbatus, & tunc collusionis, vel praeuaricationis suspicio subesset, vt nos interpretamur. Haec causa est quamobrem multi omnino iudices in causis publicis dantur. Omnia enim per magistratus ipsos expediri debent. Et ad hoc Africanus respexit, vt Duarenus tradit & nos probamus. Nec me latet quosdam ea verba interpretari de domesticis ipsorum patris & filij negotiis. Corras. lib. iiii. Miscell. c. ix. sed hoc mihi non probatur. Nec exempla me mouent. l. magistratum. de adop. l. apud filium de manu. vind. Non enim in his interuenit pater neque filius tanquam iudex, nec forma priuati iudicij refertur, de quo tamen agitur in verbis Africani, cum sint posita sub Rurb. de iudiciis. sed species quaedam imperij quo apud magistratus adoptari vel manumitti solet, in his exemplis exprimitur. L. XI. Gaivs. Lib. I. Ad Edictvm provinciale. SI idem cvm eodem plvribvs actionibvs agat, quarum singularium quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, &c. Etiam paulo post disputationem aliam super hoc inducit. l. pen. §. fin. infra eod. Quaero ergo qui nam hi essent iudices, qui limitatam habebant iurisdictionem intra certam summam? Existimo Romae fuisse triumuiros capitales, & eorum loco creatum Praefectum vigilum. Nam cum criminaliter quadamtenus cognoscere possent, etiam ciuiliter intra certam quantitatem statuere potuisse credendum est. arg. l. iij. §. fi. supra de off. praefe. vig. In prouinciis autem fuisse Duumuiros, quos in singulis municipiis iurisdictionem habuisse, mox docebimus. l. j. si quis ius dic. non obtem. Nos enim praefinitam & limitatam habuisse iurisdictionem, generali lege municipali, qua de iure omnium municipiorum cautum fuisse superius diximus. in l. omnes populi. Argumentum huius rei quod scribit Paulus l. inter. ad municip. inter consentientes & de re maiori apud magistratus municipales agi posse. Et quod vltimo capite huius tituli, cum extra territorium ius dicenti impune non pareri dixisset, statim subiicit, nec si qua supra iurisdictionem suam ius dicere velit. Nam singulorum municipiorum & ciuitatum proprie territorium est. l. pupillus. §. territorium . de verb. sig. Quare eadem quoque sententia constitutionis lib. x. Cod. sub tit. de decur. l. duumuirum. vbi etiam territorij mentio est. Confirmatur hoc ex eo quoque quod Iustinianus postea magistratuum municipalium potestatem nouella constitutione sua, De defensoribus ciuitatum, his attribuens, qui defensores ciuitatum dicti erant, eorum quoque iurisdictionem antea intra summam quinquaginta solidorum constrictam, per l. j. C. eo. tit. de defensorib. ciuit. latius aliquanto extendit, & tamen intra summam trecentorum aureorum contineri voluit. Nam alios fuisse defensores ciuitatum, alios Magistratus municipales, qui Duumuiri appellantur, doctorum hominum lucubrationibus hodie satis constat . Alcia. lib. iii. dispunct. c. v. Aug. ad Modestinum . Corrassij lib. iii. Missell. c. vi. vt Romae alij erant Tribuni plebis tenuiorum defendendorum causa initio parati, alij Consules & Praetores. Nam exemplo vrbis principis, magistratus in municipiis creabantur. Sane de pedaneis iudicibus nullo modo nisi improprie intelligi posse hoc responsum arbitror. Nam eos dici iudices datos supra ostendi , qui nec iurisdictionem quidem habere dici possunt, sed notionem tantum. Neque non nisi ad controuersias iam natas nominatim inter illos & illos de illa re, aut de illo negotio dari solent. quare vix constringere potest, vt dubitetur, an quantitas de qua agatur, sit supra notionem iudicis dati. Nam Iuliani constitutio l. fi. C. de ped. quae praesidibus potestatem dat constituendi pedaneos iudices, qui humiliora negotia disceptent, quia quedam, inquit, negotia sunt, in quibus superfluum est moderatorem expectare prouinciae, aut ita accipienda est, vt de singulis controuersiis vilioribus possit praeses arbitratu suo pedaneum constituere, aut si generaliter de omnibus etiam futuris controuersiis constituere posse vult, iam plusquam pedaneus hic erit, qui quasi mandatam in illis causis atque inter tales personas iurisdictionem habere videri poterit. Praeterea in causis appellationum obseruabatur, ne nisi supra certam quantitatem, princeps cognosceret. l. si qui separatim. §. j. de appel. l. in offerendis. C. eo. tit. hodie nec prae fecti quidem aut alij supremi magistratus, qui in comitatu principis sunt, nisi supra certam magnam summam ex appellationibus cognoscunt, nec nisi postea quam per praesides cognitum est, quod nouellae constitutiones definierunt. auth. de appel. per totum. Sed harum cognitionum exempla non nisi conuerso casu ad hoc responsum applicari possunt, vt quamuis pluribus actionibus in prima instantia actum sit, quarum singularum quantitas modum non constituat, omnes autem simul constituant, nihilotamen magis apud tantos magistratus agi possit. Exemplum sane de pedaneis iudicibus ex nouella Imperat. lxxxii. §. praebebunt directo induci poterit, dum pedaneos in vrbe Constantinopolitana constitutos causis vsque ad trecentos solidos ascendentibus, expeditiorem quandam audientiam praebere mandat, cuius tamen sententia adhuc non satis est vt ego arbitror intellecta. qua de re abunde supra dixi. §. Qvod si mutuae sint actiones, &c. Haloander, Sed & si mutuae. Vt quasi similis decisio superiori casui fieri videatur, & in fine magis probat legendum esse, Possit, quam, possim. Sed ego a vetere scriptura discedendum non arbitror, vt diuersum quiddam inferat, hoc modo, Quod si mutuae sint actiones, & alter minorem quantitatem, alter maiorem petat: apud eundem iudicem agendum est ei, qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarij mei sit, an apud eundem iudicem litigare possim. Iurisconsulti sensus apertus est, oportere minoris summae petitionem, ad iudicem hunc qui de maiore summa cognoscere potest, deferri. ne alioquin eueniat, vt aduersarius meus, minorem illam summam sibi deberi petens, efficere possit, vt non apud vnum & eundem, sed apud diuersos iudices ego litigare cogar: dum quod ille mihi debet, necesse habeo apud maiorem iudicem apud quem iudicium coeptum est, petere, quod sibi me debere ipse affirmat, de industria apud alterum quendam minorem iudicem petit, quo magis me distractum & suspensum teneat. Quamobrem quia qui de maiore summa ius dicere potest, potest vtique & de minore, cum maiori summae, minorem inesse dicamus, ideo aequum visum, vt petitionem suam ille ad maiorem iudicem dirigat. Nam mutuas petitiones apud eundem iudicem cognosci oportere, & de mutuis praestationibus, seu petitionibus eundem iudicem dari, pridem receptum fuerat, tit. de quibus reb. ad eundem iudicem eatur, per totum. l. Lucius. infra mandati. sed difficultas ea hic impediebat, quod minor magistratus de tanta causa cognoscere non posset. Duabus autem rationibus impeditur magistratus, quominus cognoscere possit, aut ratione personae , quae forte priuilegio fori vtitur, ac tunc proprie dicitur iudex non competens, & haec hodie sublata est per nouam Iustiniani constitutionem, si de mutua petione agatur. l. pen. & auth. ibi posita. C. de sent. aut ratione rei, vel summae, quae supra iurisdictionem suam est, & hanc sublatam non arbitror. Hic est verus tam Caij quam Imperatoris sensus, quem quominus amplectar, non mouet me Alex. constit. l. quoties. C. de iudic. qua, si causa status bonorum disceptationi concurrat , apud eundem quoque, qui alioquin de causa status cognoscere non poterat, terminari eam permittit. nam eo id accidit, ne eiusdem causae continentiam diuidi contingat, quod fieri prohibitum est. l. nulli. C. de iudic. l. j. C. de offic. praef. praet. At hic plures causae sunt super diuersis rebus institutae. Nec tamen turbare nos debet, quod e contrario futurum videatur in potestate mea, ne tu apud iudicem quem initio elegeris, agere possis, ac per hoc frustreris. Nam hoc intelligendum puto, ab initio. Quod si lite contestata coram minore iudice, tunc demum ego maiorem quantitatem apud maiorem iudicem a te petere incipiam, non transferri petitionem tuam, nec olim debuisse puto, nec hodie debere constat. d. auth. Et consequenter. Haec de veriore huius capitis sententia dicta sint. Magistratibvs municipalibus supplicium a seruo sumere non licet, &c. Municipia proprie dictas vrbes, quae saluis suis legibus, in societatem verius, quam in potestatem & ditionem populi Romani venerant, notum est ex Aul. Gell. libro xvi. Noct. act. cap. xiii. Eorum magistratus antiquitus omnia agere potuisse, necesse est dicere, sed abolito pridem veteri iure Municipiorum, Romanis legibus omnia fieri coeperunt. Tunc lata lex est municipalis, de qua modo dixi. l. proxima. in princip. Ea lege, omnia quae magis imperij, quam iurisdictionis sunt, magistratibus his municipalibus adempta. l. ea quae, infra ad municipa. Iurisdictio tantum relicta est, ea vero intra certam quantitatem constricta. Igitur quod ait, modicam castigationem eis permitti, intelligendum est, vt citra imperij figuram id faciant. non solum autem pecuniarij ne gotij explicandi, sed exempli quoque edendi causa hoc eis permitti puto, si quid deliquerint. nam de seruis perinde fere ac de quibus vis iuris nostri animalibus iudicatur. Et cum iure ciuili pro nihilo habeantur, satis est grauiore eorum supplicio supersederi, non autem videri potest exerceri imperium, si modica de his castigatio sumatur. Nec enim tam scrupulose ac superstitiose haec tractanda sunt, quae ad seruos attinent. L. XII. Vlpianvs. XVIII. Ad edictvm. MAgistratibvs municipalibus supplicium a seruo sumere non licet: modica autem castigatio in eis non est deneganda. Magistratibus municipalibus, hoc est, duumuiris. Angustissima enim horum potestas, vt pote, qui non nisi intra certam quantitatem ius dicere possunt (vt modo dixi.) Nec contumaces quidem multare possunt. l. j. si quis iusdi. non obtem. Extat apud Plin. Cecilium epistola lib. iiii. ad Sempronium Rufum, qua negatum refert, ex authoritate publica fecisse duumuirum , qui Gymnicum agona Viennesium ex testamento cuiusdam celebrari solitum sustulerat. talium enim rerum cura, ad Praesides pertinebat, arg. l. si in aliquam . supra deoff. proconsu. & leg. Svpplicivm svmere. Mortem inferre, arg. l. vltimum. infra de poenis. Castigatio. scilicet corporalis: Accur. putat etiam in liberos homines duumuiris corporalem castigationem concedi, quia duumuiri iurisdictionem habent. l. ea quae. ad Muni. Iurisdictio autem sine modica coerctione nulla est, l. j. & l. fi. supra de off. eius. Sed nos id non admittimus, nisi cum iurisdictio aliter explicari non potest, vt tunc incidenter castigare possint, secundum ea quae prae diximus, in l. Imperium. & in l. iubere cauere. quare corpus liberi hominis ob delictum principaliter attingere nullo modo poterunt. prohibitum hoc fuisse generali lege municipali credimus, cum antea hi magistratus plenissimam in ciues suos iurisdictionem atque Imperium habere soliti essent: vt & alibi dixi, in l. omnes pop. supra de iust. & iure. Non est deneganda. Prudentum interpretatione. Non enim tam maligne accipere debemus legem illam municipalem, vt etiam seruorum castigationem his magistratibus interdictam esse dicamus, quibus antea etiam in liberos homines animaduertere licebat. L. XIII. Vlpianvs. Lib. li. Ad Sabinivm. EVm qvi iudicare iubet, magistratum esse oportet, &c. Iudicare iubet. Duobus modis accipi potest, aut qui iudices dat, aut qui datos sententiam dicere cogit. Qui iudices dare possint, plane definitum alibi ex Paulo est. l. cum praetor. infra de iud. alterum hoc loco definitur, vt ego sentio. Certum tamen est, magistratum esse oportere tam qui iudices dat, quam qui datos sententiam dicere cogit. Sed dubium erat in casu quem statim subiicit, vt dixi, in l. fi. supra de off. praef. vrb. Magistratvs autem is est. In aliis codicibus legitur. Magistratus autem, vel is qui in potestate est, &c. quae scriptura magis placet. sic edictum quoque illud, Quod quisque iuris, conceptum erat hoc modo, qui magistratum potestatémve habebit, &c. l. j. infra tit. j. Est enim magistratus in vrbe: potestas in prouincia. Magistratus est Consul , aut Praetor . Potestas est proconsuli, aut praetori . quam uis & Praetores prouincias sortiretur: vt Siciliam, Sardiniam, Hispaniam, Narbonensem Prouinciam . l. ij. §. capta. supra de iust. & iur. quare non improprie subiicit, puta proconsul, vel praetor, si praetorem hoc modo accipimus prouincialem. Non possunt iudicare iubere. Hoc est, praecipere vt sententiam dicant iudices dati postquam ipsi magistratu, vel prouincia excesserint, nec poenam proponere, vel ex nunc multam dicere, si non iudicauerint: inefficax enim omne huiusmodi iussum, quia magistratus vltra tempus administrationis suae non potest pro potestate agere, aut imperium extendere. l. fi. infra de poenis. vbi plene notatur. Si tamen iudices dederit, durare eos etiam in tempus successoris, & ab eo cogi pronuntiare constat. l. venditor. §. iudices. de iud. hac interpretatione tollitur omnis repugnantia quae hactenus subesse videbatur. Plin. lib. iiii. Epistola ad Romanum. Eia tu cum proxime res agentur , quoquomodo ad iudicandum veni, nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias, non impune cessatur, ecce Licinius Nepos Praetor acer & fortis vir multam dixit etiam Senatori, &c. Hinc quoque apparet, officium esse praesentis Praetoris, non praeteriti, iudices ad conuentus cogere, & de quibus rebus cognouerint, sententiam pronuntiare iubere, arg. etiam. l. de qua re. infra de iud. L. XVI. Idem Lib. III. De omnibvs Tribvnalibvs. SOlet praetor suam iurisdictionem mandare & aut omnem mandat, aut speciem vnam. Nam & is cui mandata iurisdictio est, fungitur vice eius qui mandauit, non sua. Solet praetor. Idem ergo & de proconsule, aut praesidae exaudiendum erit. l. de his. supra de off. praes. sicut e conuerso, quod de praeside constituitur, ad Praetorem quoque extendi vides. l. j. §. an ergo. infra de susp. tut. Sed an Praefectus vrbi mandare possit iurisdictionem? (de Agustali enim dubium non est, cum ad exemplum proconsulis omnia faciat. l. j. supra de off. praef. Aug.) Puto & praefectum vrbis mandare posse, nec alium fuisse Vicarium, quem habere eum consueuisse supra diximus, in Rub. de off. praef. vrb. quam velut legatum praefecti, quem & ipsum tamen probasset Princeps. Speciem vnam. Sequenti capite cum hoc ipsum repetisset, subdit statim exemplum illud, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum aduocationis alterius partis habuerit: ex quo apparet intelligendum esse, de vna aliqua certa causa, non de vna aliqua vniuersitate causarum , vt Accur. priore loco interpretatur. Nam species in iure frequenter appellatur casus ipse, de quo agitur quam facti contigentiam vocant. Dubium tamen non videtur, quin & formam vnam iurisdictionis mandare possit, veluti omnes causas intra aureos decem , quemadmodum & inter certas personas, veluti inter Lanios & Armentarios , hoc est enim quod eodem sequenti capite dicitur: inter personas certas: idque Acc. recte interpretatur, veluti pauperes, aut pupillos, nam hoc sensu proprie persona dicitur. Sane si cui ad vnam speciem , hoc est, ad vnam causam tantum iurisdictio mandetur, inter hunc & iudicem datum, nihil interesse putat Alciatus lib. ii. Parad. c. i. in fi. Ego tamen multum interesse existimo, vt hic quidem iurisdictionem habeat, iudex autem datus non habeat: qua de re plenius supra dixi, in l. legatus. de off. proconsul. & in l. ij. hoc tit. nam iudici dato antiquitus semper praescribebatur formula, huic autem latiorem potestatem in cognoscendo relictum arbitror, si qua res qualis esset, praetor forte interim animaduertere non posset, vel quoad semel statutum esset, amplius se interpellari nollet. Quare etiam illud puto, hunc cui mandata est iurisdictio, in illa causa iudicem dare posse, si sibi sederit. Nam legati praetorij, vel proconsularis partes in hac causa sine dubio sustinet. l. cum praetor. §. is quoque . infra de iud. Quare eadem posse debet, quae & legatus potest. L. XX. Pavlvs Lib. I. Ad Edictvm . EXtra territorivm ivs dicenti impvne non pa retur. Idem etsi supra iurisdictionem suam velit ius dicere. De Duumuiris, hoc est, de Magistratibus municipalibus hoc scripserat Paulus. Eadem etiam cuiusdam principalis constitutionis sententia fuerat, sub titu. de decur. lib. x. Cod. Duumuirum, ait constitutio, impune non liceat extollere potestatem fascium, extra metas territorij propriae ciuitatis. Territorium enim proprie dicitur singularum ciuitatum & municipiorum ager. l. pupillus. §. territorium. de verb. sign. Sed Imperator etiam de prouinciarum rectoribus accipi hoc voluisse videtur: quia scilicet eadem subest ratio. Qua de re superius quaedam diximus, in l. fi. de offi. praef. vrbi. # 2 QVOD QVISQVE IVRIS IN ALTERVM STATVIT, vti ipse eodem ivre vtatvr. Tit. II. Translatitivm ab antiqua origine ac vetustissimum esse hoc edictum vsitatamque illius obseruationem ostendit Cicero, in epistola ad Q. Fratrem, quia illum Prouinciam Asiam Proconsule obtinentem ad munus suum quamrectissime obeundum & perpetuam sibi ex eo gloriam comparandam egregie instruit. Eius verba qua eum admonet, qualem se in iure dicendo, rebusque statuendis & decernendis praebere oporteat, haec sunt. Constantia est adhibenda & grauitas, quae resistat non solum gratiae, verumetiam suspicioni: adiungenda est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper Gn. Octauius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quieuit, tacuit accensus, quoties quisque voluit dixit, & quam voluit diu. quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Syllani homines, quae per vim & metum abstulerant, reddere: quae in magistratibus iniuriose decreuerunt, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Hactenus Cicero, locus tamen nonnihil deprauatus est: nam vulgo legitur, primus lictor qui fuit. quae scriptura nullum sensum efficit, nos coniectura emendandum existimauimus: quieuit, hic lictor, non primus, sed proximus in Verrinis appellatur. Qui scilicet quasi magister lictorum esset, & duriores litigatores, cum opus esset, coercerent. Ex hoc quoque Ciceronis loco apparet, de iurisdictione deque his quae a iudicibus pro potestate statuuntur ac decernuntur in causis controuersiisque ciuilibus & iudiciariis edictum initio propositum fuisse, quo sensu fere & omnia sub hoc tit. disposita loqui apparet. sed nescio quo errore non interpretes nostrimodo, verumetiam Romani Pontifices, in c. cum omnes. de consti. de legibus. & de legislatoribus, quae statuta & statuentes vocari iam diu inualuit, edictum hoc exaudiuerunt. Itaque intempestiue & acriter hoc loco, qui nam hi sint, qui leges & statuta condere possint quaesiuerunt. Inter hos minus vituperandus Raphael Fulgosius. Nam is sibi quidem antequam doctorum commentationes vidisset, in mentem venisse ait, accipienda haec esse de his quae a iudicantibus decernuntur, nam proprie statuta ea dici animaduerterit. l. post sententiam. C. de senten. sed tamen doctores, inquit, sic intellexerunt, de legibus videlicet statutarijs, quasi dicat. Et nos ne brachia contra torrentem. Caeterum erroris causa doctoribus nostris, quod nouum ius statuere posse neminem excepto principe existimarunt: propterea quod ad ipsum solum , condendarum legum curam pertinere, hodie traditum est. l. fi. C. de consti. cautum etiam insti. de off. iud. in prin. vt non aliter iudices iudicent quam quomodo legibus & moribus proditum est: quare neminem tam insigniter impudentem, neque iudicem, neque magistratum fore existimarunt, qui ex professo se & nouas leges ponere, & secundum illas iudicare velle diceret, quemadmodum Solonem olim, interrogatum, quare non & aduersus parricidas legem posuisset, respondisse ferunt, quod neminem ex suis ciuilibus parricidium admissurum esse credidisset. Censuerunt tamen iidem doctores nostri, & ad iudices edictum pertinere, si quid iudicando, aut decernendo perperam , aut nouiter statuissent, verum id per interpretationem magis quam directo, cum potius contra definire debuerint, directo teneri ius dicentes hoc edicto, caeteros autem vtiliter & per interpretationem. Haec idcirco tam inconsulte, quia memores non fuerunt ac fortasse ne nouerunt quidem , latissimam antiquitus fuisse praetorum in iure dicendo potestatem, vtpote qui arbitratu suo ex quaque causa actiones redderent vel negarent. Quasdam ex legibus proditas, si quid deesse videretur, supplerent. l. quia actionum. de praescri. verb. vtiles porro actiones ad exemplum aliarum sae penumero darent: denique iudicium in haec aut illa verba, pure, vel cum exceptionibus, prout aequum esse videretur, redderent, formulas conciperent , iudicibus datis aequitatem & iudicij formam in omnibus ita praescriberent, causamque ad certum statum concluderent , vt dati iudices non nisi cognitores rei gestae essent, apud quos scilicet de facto, non de iure disceptaretur: Praetor ipse iuris custos ac velut oraculum quoddam haberetur. Igitur cum de his quae certo iure comprehensa non essent, saepenumero statuendum esset, eueniebat vt nouo more quaedam interdum decernere cogerentur: id etiam ex qualitate personarum nonnunquam faciebant, vt cum Verres de quodam homine dixit, si quis eum pulsasset, se iniuriarum actionem non daturum. Nam edictum praetor quisque , vt prouinciam acceperat, proponebat. nec idem quidem edictum obseruabat toto tempore magistratus sui, sed crebro illius partes quasdam (vt res poscere videretur) mutabant, donec tandem ex edictis suis perpetuis, hoc est, quae cum semel proposuissent, amplius ipsi non mutarent, praetores ius dicere coeperunt. Est autem ius dicendi verbum , vt statuendi, in magistratibus generale, eoque tota omnino iurisdictio significatur, quae non tam iudicando, quam summatim de quibusque cognoscendo, decidendo, iudices & bonorum possessiones dando, de appellationibus cognoscendo, res iudicatas exequendo, & caeteris huiusmodi continetur. Deinde perpetuum & translatitium edictum factum est, vt vnum esset omnino omnium Praetorum . Haec omnia doctissimorum hominum Alciati Augustini Duareni commentationibus hodie nota sunt. Non tamen idcirco officium praetoris cessauit penitus, quanquam sublatis formulis & impetrationibus actionum, ac plerisque digesto iure iam praescriptis, magna ex parte conquieuerit , Sed verum illud est. Naturam expellas furca licet, vsque recurrit. Emergunt enim quotidie in negotijs controuersiísque ciuilibus quaedam , quae veluti rediuiuum praetorem postulent, quod vel satis certa forma ac iure definita, aut comprehensa non sint: vel si sunt litigatores, tamen molesti locorum rectores, de rebus causisque suis frequenter interpellant: dum vel ordinario iure, vel apud ordinarios iudices agere, aut conueniri nolunt, vel subueniri sibi quibusdam in rebus atque articulis causarum, ac nonnunquam etiam in iuris publici declaratione postulant. Hoc totum officium Romae hodie Cardinalis amplissimus signaturae praefectus, approbante & singulis subscribente reuerentissimo Vicecancellario exercet. Solus olim vicecancellarius exercebat. Praesides ac legati in prouincijs & rectores ciuitatum per sese, aut quas vocant signaturas suas, de consilijs sententia plerunque prospiciunt. vt & Car. Romae de consilio Referendariorum. In his occasio noui iuris statuendi persaepe nascitur: sunt enim haec omnia in aequitatis interpretatione posita. L. I. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt supra diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirum potestatem eum cui merum imperium concessum est, accipientis, non placet, non quia non omnes etiam magistratus municipales edicto contineantur , sed quia magistratus appellatio proprie ad Vrbanos pertinet, non ad municipales. In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque conceptionibus , aut adiectionibus proposuisse a Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quod contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis praetores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod aequum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cum ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset. L. II. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. HOc edicto dolvs debet ivs dicentis pvniri. Nam si assessoris imprudentia ius aliter dictum sit, quam oportuit: non debet hoc magistratui officere, sed ipsi assessori. Dolvs. Quamuis in edicto praetoris, dolimentio nulla sit. l. j. supra eod. quia tamen ex Paulo hic refertur, debere hoc edicto dolum ius dicenti puniri, propterea videntur ad vnum omnes existimasse, requiei dolo malo factum, vt priori huius edicti capiti locus sit, aduersus magistratum scilicet, qui noue ius dixit. glo. & Alber. hic. glo. & Fulgosius in l. fin. infra eodem. Non dubitauit tamen Paulus Castren. etiam si lata duntaxat magistratus culpa arguatur, affirmare nihilominus edicto locum fore, argumento vsus, quod assessoris imperitiam hoc loco taxari viderat: nam imperitia, inquit, assessoris, nihil amplius est quam lata culpa, quae si in assessore retaliatur, multo magis etiam in ipso magistratu puniri debet. Sed hoc interesse omnes censent, quod iuris imperitia in magistratu, nisi & iurisconsultum se profiteatur, & eo intuitu iurisdictioni praepositus sit, latae culpae non comparatur, in assessore autem comparatur. Mihi nimis exile argumentum hoc visum est, quia Paulus hoc loco doli mentionem fecit: idcirco nos existimare, non nisi eos qui dolo fecisse deprehendantur, hoc edicto teneri. Non enim id agit Paulus, vt interpretatione subleuet hunc, qui noue ius dixit, sed vt inter eum qui sua, & eum qui aliena sententia, velut circunscriptus ius dixit, distinguat. Proinde extra hunc casum quicunque siue magistratus nouum ius statuerit, seu priuatus impetrauerit, dummodo ex sententia eius id factum sit, ad edictum hoc eum pertinere arbitror, nec excusationem ullam accipiendam, si forte respectu aliquo, vel speciali ratione, aut causa statuisse, aut impetrasse causari velit, dummodo ex sententia eius id factum sit, & termini pares sint, vt vulgo dicimus, hoc est, causa causae, vel earum articuli & circunstantiae inter se conueniant. Nam edictum praetoris nullam neque doli, neque imperitiae, aut culpae mentionem facit. Sed factum duntaxat requirit, vt quod cuique in alio aequum esse vsum est, id in seipsum obseruari non dedignetur. Quare illa exceptio elegans esse dicitur, in l. fi. infra eo. Praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, &c. quae exceptio non inelegans modo, sed prorsus inepta esset: si doli verbum in edicto, vel adiectum, vel subintellectum esset: hoc & Accur. principio animaduertat. glo. in d. l. fi. Quod vero Paulus hic dolum puniri ait, accipiendum est, pro versutia & calliditate Magistratus, quae affuisse praesumi debet ob id ipsum quod inique decreuit, nec probatio in contrarium admittatur, vt ego sentio. Nam etsi nulla fuerit calliditas, non ideo minus edicto locus erit, cum etsi summa cum ratione ac solertia actum esse proponatur, nihilominus tamen ipsi eodem iure parendum sit, quod in alio aequum putauit, vt in ipso interpretationis limine Vlpianus statim scripsit. l. j. supra eo. Secundum hoc illud quoque recte efficitur, vt si tutor nouum ius de re pupilli impetrauerit, ipse eo iure vti debeat, non pupillus, quod in procuratore secus est, quoniam scilicet ex sententia nostra procurator impetrat, tutor non ex pupilli sed ex suo tantum sensu facit. l. seq. §. si procurator. L. III. Vlpianvs Lib. III. Ad Edictvm. SI qvis iniqvvm ivs adversvs aliqvem impetra uit. Incipit exponere alterum edicti caput, de litigatore, qui nouum ius statuendum curauit. Sed in edicto scriptum erat, obtinuerit: non, impetrauerit: vt capite primo vidisti. Quare apparet promi scue his verbis vsum esse Vlpianum. Obtinere tamen magis consummatam actionem significat, quam impetrare, quo magis mirum videtur, quod paulo post subijcit. Sed & siue impetrauit, & vsus est iure aliquo, siue impetrauit, vt vtetur (licet vsus non sit) hoc edicto punitur. Nam si in magistratu, an quod statuendum putauit, effectum habuerit, vel habere potuerit, inspicitur. l. j. §. fin. supra eo. cur non & in litigatore idem quaeri conueniat? Accur. plane hoc admittit. Itaque distinguendum putat, an vti potuerit si voluisset, an non: vt si a iurisdictionis, aut solennium defectu laboraret. Amplius putat Zasius in intellectibus, etsi cum vti potuit, integris tamen omnibus consilium mutauit, non puniri edicto, arg. d. §. fi. & l. quamuis. de in ius voc. Quare ita accipiendum hoc cen set, vt vsus non fuerit, quia non potuerit: per eum tamen non steterit, quominus vteretur. Sed alia huius verbi significatio est, vti enim proprie is dicitur, qui decreto vel semel nititur, quod Vlpianus minime requiri tradit. Quare poenitentiam quidem manifestam re integra excusare existimo, si vltro approbetur argumentum, dict. l. quamuis. Sed si haec non appareat, non ideo minus edicto locum fore, quamuis non vltra Imperator conatus fuerit. FINIS. Lugduni, Excudebat Matthias Bonhomme. ANTONIO VACCAE IVRISCONS. CLARISS. ET VENAYSSINAE PROVIN CIAE PRAESIDI DOMI NO SVO COLENDIS simo Iacobvs Concenativs S. P. D. VT Sunt res humanae, mihi videtur gloria praecipuum quoddam ornamentum esse virtutis, quae non aliter gaudet agnosci, quam Sol amat lucere. Nullam enim virtus aliam laborum periculorúmque mercedem desyderat, praeter hanc laudis & gloriae. Qua detracta, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo & tam breui, tantis nos laboribus exerceamus? Omnes quidem nostri studiorum labores, omnes conatus & vigiliae non susciperentur, si nihil efficere, nihil parere aliquando posse crederemus. Maxime quod vnusquisque nostrum ita natus & institutus sit, vt fere nemo nisi mercedem aliquam laborum suorum speret, de aliquo bene mereri velit. Quae vtrum magis virtuti, quam felicitati & fortunae tribuenda sit, nescio. Hoc vnum scio, Non satis esse virtutem colere, autoritatem habere, nisi etiam felicitas insit. Omnibus enim summis viris quaedam ad amplitudinem & gloriam, & ad res bene gerendas diuinitus adiuncta fortuna est. Vt in teipso mihi exemplum sumo, Praeses obseruandiss. Qui praeterquam quod iura reipub. municipales sanctiones, probatos mores diligentissime retines ac conseruas, in omni doctrinae genere praestantissimus es. Testes erunt tuae Locorvm obscvriorvm in Pandectas Expositiones, Quas legi & relegi cum libenter, tum quadam cum admiratione. Nullum inueni digressionis dispendium, scopum tetigisti, & quae tibi succurrerunt, adiecisti his, quae variis discrepantibúsque nostrorum sententiis fuerunt deprauata. Quod sane praestare nemo potest, nisi animum doctrina excolat. Non enim aliter in tanta rerum varietate suppetere potest, quid dicamus. Ostendis plane te literarum studio ita deditum, vt ex his in publicum afferre fructum, & admiranda in lucem proferre possis. Itaque quia omnia consequutus es, duce industria ac fortuna comite, te tametsi Prouincialibus publicísque negotiis occupatissimum, pro communi reipubl. vtilitate rogabo, vt reliquos Pandectarum obscuros locos, pro summa tua virtute atque ingenio expositos, euulgari sinas. In hoc erit summa & gratia & gloria, & laus apud praestantissimos laudatissimósque viros. Caeterum in aliis voluminibus, si qua deinceps edideris, autorum legúmque quas vocant allegationes, ab orationis tuae filo separatas ac in margine foliorum reiectas esse velim. Id quod te in animo habuisse, non me latet, cum ista scriberes. Sed non fuisse tibi ocium exemplar exintegro describi, curandi, ac repetita lectione, vt decreueras, recognoscendi, etiam ex teipso audiui. Enimuero pro mea in te beneuolentia, vt hoc primum volumen, omnibus suis numeris absolutum in lucem exiret: locos omnes singulares selectos & sub indice redatos tibi mitto. Vt si abs te approbentur, euulgari sinas. Nam ocium tibi in eam curam haud futurum scio. Interim bene vale, meúmque erga te singularem amorem ama. Carpentoracte, decimo Calendas Maias. 1554. Errata animaduertenda. Pagina 1 versu 7. apposititia. 37. anus. 4. 35. nepotum . 11. 2. Lotharij ead. 7. Diplonatatius. ead. 29. scrutata. 12. 25. Ziphras. 15. 20. testam. ead. 32. vis. 17. 39. retrahi. 18. 11. exigit. ead. 34. distinguat. 20. 14. brutorum. ea. 21. exacte. 21. 5 iuditum . 22 20. intelligitur. ead. 26. sunt bella. ead. 32. distinguuntur. 23. 28. Halicarnassensem. 24. 25. retexens. 26. 7. descendunt . ead. 28. ratione 27. 43. Priphoninus. ead. 18. natura. 30. 9. prosequuntur. ead. 41. Triphoninus. 31. 5. faciat ead. 23. oportuit. 32. 34 indigere. 33. 10. Antiochensium. ead. 33. quae. 34. 15. Ethicorum. ead. 24. naturae. ead. 32. accipimus. 35. 6 petentur. ead. 19. singulari. 36. 3. Tullus. ead. 5. libertati. ead. 8. dissensione ead. 8. in licitos. ead 12. quin. 37. 2. cauit. ead. 10. quid. 38. 24. indicum. ead 38 in prouinciam. 39. 9. adiectos. ead. 20. Iulias. 40. 3. idcirco. ead. 6. cum. ead. 9. conglutinata. 42. 22. qua. 44. 40. idem. 45. 30. adstruxerunt. 46. 5. praemineret. ead. 38. excludere &. ea. 43. Quod. 47. 3. voluerit. ead. 7. intercedat. 48. 36. sententia. 52. 39. abrogatam. 53. 40. proferre. 54. 34. annona. 55. 43. alioium. 57. 28. curasse. ead. 42 cogendíque. 58. 35. magistratu. ead. 39. interiere. ead. 41. defuncti. 59. 6. suffecere. ead. 7. priuigno. ead. 7. Heracleonae. ead. 16. autoritati. ead. 17. vt. ead. 38. ditionem. ead. 43. plebs. 60. 1. haec ead. 7. Egnatius. ead. 13. vicariam . ead. 16. poterit, vt. ead. 29. conuenire. ead 35 Rhemiam. ea. 39. 41. & 42 Rhemiam. 61. 28 optimorum. ead 35. aliorum. ea. 40. epistolae. 63 13. quae que . ead. 18. aliquot. ead 37 l. seq 64. 32. existimarem. ead. 37. Romanam. 65. 35. appellationem. 67. 13. quaesitos. ead. 27. maturus. ead. 30. iusto. 68 1. existimarunt. ead. 14. editum. ead. 17. vtrius. 69. 6. aliorsum. 70. 24 propius. ead. 36. impleri. 71. 11. vsquam. ead. 12. non necesse. ea. 14. §. fi. ead. 14. praeambula. 72. 13. Doctores. 73. 12. poterat. ead. 39. conditionis. ead. 44. illius. 74. 25. hominis. 75. 29. vsas. 76. 4. vtrosque. ead. 13. permissu. 77. 15. patresfamilias. ead. 19. paterf. ead. 44. sententiae. 78. 12. multas. ead. 19. replere. 79. 2. poterant. ead. 5. interim. ead. 33. effectus. 80. 1. in Institutionibus. 82. 5. explicabantur. 83. 20. egenti. ead. 31. nec curatoris. 84 16. eum. 86. 40. Et. 87. 14 posteriores. ead. 15. detracto. ead. 28. Suzaria. 88. 6. atque in iis. 89. 16. regulae. 90. 43. pater. 91. 23. Bar. & Cyn. 92. 4. Proculi verba. ead. 7. si &. ead. 8. Proculus. ead. 11. deprecationem. ead. 12. acceperim. ead. 43. induci. ead. 44. Lucio. 93. 12. intellecto. ead. 33. Palatinis. ead. 32. Quibusdam. 94. 8. Isagogicas. ead. 18. ad actiones. ead. 28. mauult quam ea. 32. est. ea. 33. Anniuer. disput. ead. 35. significari. ead. 43. Institutionum. 98. 12. appellere. ead. 22. consederit. ead. 25. faciant. ead. 30. Campi Martij. 99. 1. vtrumcunque. ead. 13. Phanale. ead. 27. reuertantur. ead. 29. quin. ead. 32. quidam. 101. 18. Princeps. ead. 43. est. 104. 40. Gothis. 113. 13. adscribebatur. ead. 19. iudicum. ead. 23. promeritum. ead. 39. custodiae. 114. 20. latinissimos. ead. 26. iam. 115 28. impetrauerant. ea. 37. e plebe. 116. 11. serius. ead. 25. iam. 117. 29. Quinimo. 118. 1. priuat. carcer. 119. 12. vacantibus. ead. 15. proprie. 120. 35. sed &. ead. 39. sed huic. 121. 27. descenderant. 122. 16. certe. ead. 39. vt descensiue & inclusiue. 123. 10. consueuisse. ead. 35. quaeque. ead. 36. in senatoribus. Idem. 124. 1. et. ead. 30. dominatu. ead. 32. tam. 125. 25. examinari. 126. 39. cúmque. 127. 11. quae ad. 128. 35. hoc. 132. 27. Equitem. 137. 12. Nolanis. ead. 14 arbitrum. ead. 35. est 138. 27. disserere. ead. 31. explanationem. 139. 28. fascibus. 140. 42. Hunc. 141. non necesse. 144. 19. Nec. ead. 40. alarum. 146. 24 infligenda. 148. 26. deseruisse. 150. 5. existimarim. ead. 7. amittat. 151. 9. tum. ead. 25. potuerunt. ead. 38. cautum. 152. 7. iubentur. 155. 13. verum. ead. 22. & duodecim. ead. 26. Populus. 156. 40. orationibus haec. 158. 8. qui. ead. 23. propior. ead. 33. vsui. 159. 15. causa. 160. non esse accipiendam hoc loco, vt Alciatus existimat, suadet primo quod in criminalibus nunquam iudices dari. ead. 7. iuris. ead. 41. Proconsulis. 162. 24. Legis Iuliae de adulteriis. 165. 30. totam. 166. 22. & vindictae publicae exequutionem. Idcircóque. 168. 42. Praestitutum. 113. 17. omissa. 172. 2. Ditio. 173. 14. magistratus. 174. 4. cuiquam. 175. 14. commodare. ead. 16. opponitur. 176. 30 sponsionis. ead. 38. Eam. ead. 39. adiunctam. 178. 27. vulgarem. 179. 14. magis quam. 181. 12. Casellius. 182. 29. habeant hi. 183. 41. § j. infra. 184. 1. iurisdictionem. 185. 13. vnam. ead. 42. attinebat. 186. 16. nulli. ead. 37. Hos. 187. 14. Hique. ead. 16. contingere. 191. 1. relictam. ead. 24. qua. ead. 34. decreuerant. 192. 34. edixit. 194. 2. requiri. 195. 20. Impetrator. Alia vel interpunctionibus vel aliter errata, si qua sint, orationis filo declarabuntur. INDEX RERVM ET VER BORVM SINGVLARIVM, QVAE IN Antonii Vaccae locorum obscuriorum expositiones continentur. -  A -  Accvrsii glossae obiter reprobatae. 1. 28. & 12. 31. & 13. 30. & 15. 25. & 16. 33. & 18. 7. 29. & 19. 40. & 24. 2. & 25. 40. &. 30. 23. & 47. 23. 40. & 53. 30. & 65. 20. 41. & 69. 36. 39. & 70. 12. & 72. 30. & 73. 13. & 76. 15. & 78. 4. & 83. 2. & 84. 35. & 85. 26. & 89. 11. & 91. 23. & 92. 2. & 94. 30. & 95. 6. & 101. 11. & 120. 16. & 121. 6. & 128. 40. & 132. 53. & 134. 38. & 135. 36. & 139. 8. & 140. 21. & 148. 27. & 149. 4. & 152. 36. & 153. 17. & 167. 20. & 171. 19. 34. & 179. 28. & 189. 19. -  Actio an iuregen. instituta. 29. 20. 130. 30. -  Actione carens experiri non potest. 154. 21. -  Adoptio dignitatem non minuit. 89. 39. -  Adoptio filium & nepotem facit. 91. 16. -  Adoptatus in locum nepotis mortuo auo iura consanguinitatis finiuntur. 91. 40. -  Adoptatus libertus, an ingenuus efficiatur. 85. 25. -  Adoptatis, consanguinitatis vis non tribuitur. 92. 12. -  Adgnati qui dicantur. 92. 15. 93. 12. -  Adoptatus emancipatus desinit ciuis esse. 84. 39. -  Adoptionum iura moribus introducta. 80. 3 -  Adoptio fraudulenta nemini proficit. 83. 20. -  Adoptando filiumfa. patris voluntas sufficit. 84. 43. -  Adoptatus quibus adgnatus fiat. 83. 6. -  Adoptio quare apud magistratum fiat. 81. 30 & 82. 7. -  Adoptari ingenuus a libertino non potest. 86. 12. -  Adoptatus filius emancipatus, in patris potestatem non recidit. 86. 8. -  Adoptandi modus ex testamento. 81. 18. -  Adoptio quibus permissa. 78. 33. -  Adoptare absentem non permissum. 87. 39. -  Alciatusreprobatus. 81. 16. & 178. 27. & 118. 4. & 119. 28. & 124. 10. & 158. & 159. 28. & 160. 3. &. 169. 18. & 181. 17. & 190. 40. -  Alciatus praeceptor. 2. 10. & 60. 34. -  Alea victum, restituendum. 53. 1. -  Alienatio rerum pup. quatenus permissa. fol. 156. 37. -  Antecessores. 4. 8. -  Antecessores qui dicantur. 4. 7. -  Antesignani. 4. 24. -  Antistites liberalium studiorum. 4. 14. -  Antistites qui dicantur. 4. 14. -  Arbitri & iudices dati, notionem tantum habent. 176. 39 -  Arbitri qui dicantur. 137. 2. -  Arbiter & iudex datus differunt. 137. 25. -  Arbitrium & iudicium non differunt. 138. 29. -  Arma contra antiquam consuetudinem, vendi ac teneri cuilibet permissum. 52. 29. -  Aristot. qualis & quantus fuerit. 104. 16. -  Arrogatus vtrum minuat dignitatem. 89. 44. -  Arrogatio quare praesidi intimanda. 81. 36. -  Arrogatione liberti finita an sub ius patronatus redigatur. 86. 4. -  Arrogatoris bonorum quarta pars, quomodo arrogato debeatur. 86 34. -  Arrogando impuberem vel adultum, quae necessaria. 85. 10. -  Arrogare plures non permissum. 87. 18. -  Arrogatio ab interrogatione dicta. 84. 22. -  Assessores qui dicantur. 168. 28. -  Assessores quid a ceteris officialibus discrepent. 169. 10. -  Assessoris imprudentia sibi, non magistratui officit. 193. 41. -  Augusta quae dicantur. 3. 17. -  Augustus & qui non auxit. 3. 20. -  Augustus. 3. 12. -  Augustus vnde dictus. 3. 20. -  B -  Baldvs reprehensus. 87. 5. -  Banniti an vbique nauigare possint. 99. 19. -  Bartolus reprehensus. 175. 31. & 178 27. -  Bellum quando licitum. 24. 1. -  Bellum an iuregen. permissum. 22. 31. -  Bellum iustúmue an iniustum. 23. 9. -  Berytiensis vrbs, in phoenice Syria est. 10. 36. -  Bolognini Pandectae. 7. 5. -  Bonorum poss. dare misti imperij est. 173. 17. -  C -  Caesar & Augustus perpetua Imperatorum cognomina. 3. 9. -  Caesar successor Imperij. 3. 10. -  Caius noster. 6. 28. -  Caius qui vir esset. 6. 28. -  Caij institutionum libri. 6. 28. & 38. -  Capena quid dicatur. 101. 35. -  Cardinalium & senatuum vtrum eadem potestas. 60. 22. -  Cassiodori epistolae quo tempore scrip. 2. 18. 7. 31 -  Castratus quis dicatur. 81. 10. -  Causae quae dicantur cognitionis, & quae ordinarij iuris. -  Causa in dubio impulsiua, non finalis. 11. 24 -  Cenotaphium quid sit. 103. 27. -  Ciuitas praemio & poena constat. 17. 29. -  Clarissimi ad quae sint incapaces. 121. 38. -  Clarissimorum & spectabilium qui veniant appell. 148. 16. -  Clarissimi appell. quibus adscribenda . 113. 12. -  Codicis Iustiniani altera editio post pro oem. Digestorum. 5. 10. -  Coerctio quatenus iudici permissa. 174. 20. -  Comites qui dicantur. 169. 4. -  Commercium quid sit. 25. 34. -  Communia quae proprie dicantur. 101. 12. -  Communia iuri naturali, in priuatum vsum aut dominium cuiusquam redigi vel vsucapi non possunt. 100. 14. -  Compaternitas per procuratorem non contrahitur. 88. 33. -  Condemnare sine certa lege nemini permissum. 154. 24. & 155. 4 -  Coditionem semel impletam sufficit. 70. 34. -  Confessus pro condemnato est. 34. 31. -  Consanguinei, hoc est, fratres, quo ordine succedant. 92. 24. -  Consanguinitatis ius quos includat, & quos non. 92. 42. -  Consanguinitatis ius inter quos esse dicatur. 92. 14. -  Consanguinitatis effectus. 92. 28. -  Consilium exercere quid. 164. 13. 29. -  Consilium non ligat. 53. 40. -  Constitutiones contrariae quomodo conciliandae. 63. 1. -  Constituta iudicia, & constitutae quaestiones quae dicantur. 36. 39. -  Constitutio sine die non valet. 63. 26. -  Consuetudo inueterata pro lege seruanda. 10. 40 -  Consuetudo logem vincit. 34. 1. -  Consuetudo quando a lege abrogetur. 53. 9. -  Consularis & exconsul. quid differant. 7. 34. -  Consulum potestas. 144. 22. -  Consulis officium latissimum. 124. 25. -  Consules apud se seruos suos manumittere possunt. 125. 4. -  Consules quot fascibus vterentur. 139. 23. -  Contumacis poena. 174. 24. -  Corrector quis dicatur. 149. 24. -  Crimina singula certam poenam habere conuenit. 155. 4. & 156. 16. -  Criminis appell. an ludus contineatur. 13. 20. -  Curator reip. quis dicatur. 169. 18. -  Curator vel tutor si non consentierint arrogationi, an valeat quod actum est. 83. 40. -  Curatores qui dicantur. 151. 44. -  D -  Damnati vltimo supplicio, & ciuitatem & libertatem amittunt. 73. 6. -  Damnati quid amittant. 77. 38. -  De plano quid fieri dicatur. 135. 35. -  Decreta principum quae dicantur. 62. 2. -  Decretum vbi necessarium est, per libellum quicquam non expeditur. 135. 25. -  Decurionis filius an decurio dicatur. 123. 21 -  Definitionem initio tradendam. 15. 16. -  Delicta quae culpa carent , non punienda . 41. 38 -  Delicta quae dicantur. 41. 27. -  Delicta a iuris naturalis sint. 19 39. -  Deportare in insulam quibus permissum . 137. 31 -  Dictare. 4. 20. -  Dictatores quando creari coeperunt, & eorum potestas. 145. 1. -  Digestu septimo Imp. Iustin. anno compositu. 2. 13. -  Digesta seu pandectae cur ita appellatae. 14. 1 -  Digestorum generalis diuisio & rubrica. 8. 19. -  Dignitas cum hominis statu, nihil commune habet. 90. 25. -  Disertus. 4. 33. -  Ditio plus quam imperium significat. 172. 2. -  Ditio simpliciter imperium est. 171. 27. -  Diuersa non faciunt illationem. 90. 29. -  Diuisio digestorum. 8. 19. -  Docendarum legum mos quatenus a Iustin. mutatus. 7. 18. -  Dolus magistratus puniendus. 194. 1. 8. -  Dominus membrorum suorum nemo esse potest. 65. 7. -  Donationes quare actis publicis insinuentur. 81. 39. -  Duumuiris an corporalis castigatio concessa . 189. 20. -  E -  Ecclesia proprie Christianorum. 6. 41. -  Edictum perpetuum quod & quando compositum. 84. 10. -  Edictum quid dicatur. 62. 5. -  Edictales discipuli. 8. 5. -  Edificium in litore maris factum, an dirui possit. 100. 35. -  Emancipatio vel arrogatio quomodo fiat. 50. 15. -  Emancipare absentem non permissum. 87. 42. -  Emancipationes apud magistratum fiunt. 81. 41. -  Eminentissimorum appell. qui veniant . 115. 12 -  Epistola principum quid. 61. 40. -  Etymologia nominis necessaria. 15. 14. -  Eunuchi qui dicantur. 81. 13. -  Exiberi quod ablatum est, dicimus. 148. 43. -  Exquaestor & exconsul, an exquestore & exconsule. 7. 24. -  F -  Facti quaestio in potestate iudicantis est. 142. 33. &. 166. 27 -  Familiae appell. qui veniant. 184. 17. -  Ferae bestiae capientium fiunt. 97. 16. & 101. 28. -  Filius ex damnato liber est. 73. 19. -  Filius adoptiuus, emancipatus, in patris potestatem reuertitur. 99. 43. -  Filij eminentissimorum & perfectissimorum questionibus non subiiciuntur. 121. 20. &. 128. 22. -  Filiusfa. si non consentiat arrogationi, an nepos agnatus sit. 84. 27. -  Filiusfa. liber, an inscio patre se in seruitutem redigere possit. 65. 25. -  Filij adoptiui nec expelluntur, nec emancipantur. 79. 2. -  Filijs naturales quando legitimentur & quando succedendi ius habeant. 78. 20. -  Filij naturales qui dicantur. 78. 3. -  Filij obstante impedimento matrimonij procreati, tametsi postea iustum efficiatur matrimonium , non legitimantur . 66. 37. -  Filius monstrosus praeteritus non rumpit testamentum. 69. 7. -  Filius damnatus vtrum succedat, an nepos. 77. 22. -  Filijf. in quibus patris statum sequantur . 74. 17 -  Filius ex libero postea seruo, vtrum dicatur liber. 73. 31. -  Filius in seruitute quaesitus, in patres pote statem redigitur. 93. 20. -  Filius naturalis vel emancipatus , in patris potestatem inuitus non redigitur. 93. 13. -  Filius quando patri ius dicere possit. 186. 2. -  Florentinorum pandectarum exemplum a Bolognino allatum. 7. 7. -  Florentinarum pandectarum fides. 7. 11. 8. 35. -  Flumina quatenus publica. 102. 27. -  Foeminae illustrium , an illustresdicantur . 121. 43 -  Frater fratrem accusans, non auditur. 76. 18. -  Fructum iure naturali prohibitum. 25. 15. -  Furta vtrum tot sint, quot fures. 185. 4. -  G -  Generales Rubricae digestorum. 8. 21. & 40. -  Gottij a nemine superati, vel Italia expulsi. 2. 11. -  Gottij a Iustin. quando pulsi. 2. 28. -  Gladij potestas quibus competat. 146. 19. -  Gladij potestas quomodo accipiatur. 146. 14. -  Gymnasia legum vbi exercenda. 10. 39. -  H -  Haloandri editio. 1. 4. & 7. 10. -  Haloandri error. 5. 20. & 35. -  Homines maioris dignitatis mitius puniendi. 90. 32. -  Hypothecariae formula. 9. 1. -  Hypothecaria actio. 9. 5. -  I -  Ignorantia facti & iuris. 41. 28. -  Illustris verbum quibus competat. 114. 15. -  Illustratus, dignitas ac titulus vnde dicatur. 119. 30. -  Illustres quatenus dicantur. 117. 3. & 118. 37. & 123. 25. -  Illustres sunt clarissimi. 116. 35. -  Imperatores a Pontificibus pendent. 151. 12. -  Imperator an res ad Ro. imperium pertinentes, alienare possit. 150. 10. -  Imperitia, lata culpa est. 194. 7. -  Imperium mistum quid. 178. 24. -  Imperium a iurisdictione quid differat. 128. 30. -  Imperium merum cum iurisdictione nihil commune habet. 177. 5. -  Imperium pro autoritate. 165. 9. -  Imperium merum non transfertur. 154. 6. -  Imperium mistum in controuersijs pecuniarijs consistit. 178. 37. & 182. 3. -  Imperium merum non transfertur. 177. 39. -  Imperij quae dicantur. 180. 15. -  Imperium quid. 178. 20. & 182. 11. -  Imperium a iurisdictione cur distinctum . 180. 35. -  Imperium merum non transfertur. 157. 5. -  Imperium iurisdictionem continet. 162. 17. -  Imperium merum in capitalibus poenis consistit. 177. 10. -  Imperium & Iurisdictio in quo differant. 168. 7. -  Imperium merum quibus competat. 147. 10. -  Imperium merum quid sit. 163. 40. -  Imperium aliud merum, aliud mistum . 177. 5. -  Imperium mistum an mandari possit. 180. 41. -  Imperium mistum & iurisdictio in quo differunt. 178. 14. -  Imperium & iurisdictio differunt. 171. 43. -  Imperium merum ad quid competat. 155. 11. -  Imperium cum iurisdictione nihil commune habet. 176. 32. -  Imperij vox quid significet. 176. 11. -  Imperium ab vsu in quo differat. 158. 34. -  Infamia iuris & facti qui notentur . 120. 17. -  Infamis a testimonio repellitur. 120. 14. -  Ingenui qui dicantur. 65. 37. -  Iniurias tot esse, quot personae facientes . 185. 1. -  Iniuriarum quaestio an publica. 39. 23. -  Insulam assignare praefectus non potest. 152. 37. -  Interpretem legum & theoricum, & practicum esse oportere. 4. 1. 26. -  Inuocatio diuini nominis. 1. 1. -  Iudaei vtrum filios in potestate habeant . 77. 2 -  Iudex quod dubitat, aperire debet. 149. 7. -  Iudex qua de re pronunciare cogitur. 165. 37. -  Iudicem dare & iurisdictionem an dare differunt 136. 27. -  Iudex secundum morem & leges iudicare tenetur. 142. 40 -  Iudici extra territorium non pareri. 129. 7. 28. -  Iudex an cognoscere cogatur. 143. 1. -  Iudices studiosorum qui sint. 13. 30. -  Iudex datus notionem tantum habere dicitur. 167. 33. -  Iudex quando parti detur. 142. 41 -  Iudices pedanei & iudices dati, idem . 159. 32. -  Iudicem in causis dare & iurisdictionem mandare differunt. 160. 11. & 161. 21. -  Iudices secundum mentem legis constituere possunt. 49. 21. -  Iudex vel testis nemo in sua causa idoneus. 58. 29. -  Iudex datus & arbiter in quo differant . 137. 25 -  Iudex mandatam iuris dictionem gerens, sententiam suam exequi potest: iudex vero datus non exequitur. 168. 1. vbi & eorumdem aliae differentiae continentur. -  Iudex datus an alium dare possit. 157. 13. -  Iudex delegatus a dato, vel arbitro, in quo differat. 137. 32. -  Iudex datus, an alium dare possit. 138. 17. -  Iudicem dare & iubere iudicare. diff. 174. 17. -  Iudices pedanei quatenus cognoscant. fol. 187. 34. 42. -  Iudex qui de maiori summa cognoscere potest, apud eundem minoris summae petitio deferenda est. 188. 1. -  Iudices pedanei qui dicantur. 136. 34. -  Iudici iusiurandum deferendum, & pro aequitate ius dicat. 142. 20. -  Iudex ad vnam spectem, & iudex datus differunt. 190. 41. -  Iudici extra territorium non paretur. 191. 9. -  Iudex ius liberis suis non dicit. 175. 26. -  Iudicem litigantibus dare, misti imperij est. 174. 1. -  Iudices pedanei qui dicantur. 187. 13. -  Iudex quibus rebus detur. 129. 24. -  Iudicare, iubere, quomodo accipiendum . 189. 34 -  Iudex an in iure & in facto supplere possit & debeant. 143. 30. -  Iudex fatorum est, non futurorum. 172. 43. -  Iudex quando exemplo constituat. 47. 34. -  Iudex quando filio ius dicere possit. 186. 2. -  Iudices qui dicantur habere iurisdictionem intra certam summam limitatam. 180. 30. -  Iudex datus notionem tantum habet. 174. 37. & 176. 39. -  Iudicis appell. qui veniant. 176. 1. -  Iudex quascunque bo. poss. mandare potest. 167. 15. -  Iudex secundum legum & morum praescripta iudicat. 192. 11. -  Iudex lata sententia, illico functus est officio suo. 168. 8. -  Iudicium & arbitrium in quo differant . 138. 25. -  Iudicia omnia extraordinaria sunt. 135. 1. -  Iudicare qui cogantur. 129. 24. -  Iudicare iubere quis possit. 129. 4. -  Iurans contra constitutionem imperatoris, vltimo supplicio non afficiuntur. 52. 37. -  Iurisdictio cui mandata est, an causas delegare possit. 153. 40. -  Iurisdictionis definitio. 171. 19. & 172. 33. -  Iurisdictionem qui mandauit, an interim ius dicere possit. 165. 20. -  Iuridisctio et ius ad ciuilia pertinet. 136. 23. & 138. 2. -  Iurisdictio ad quas res pertineat. 128. 31 -  Iurisdictione priuato mandata, etiam imperium quod non est merum, videtur mandatum. 168. 14. -  Iurisdictio & imperium, in quo differant. 168. 7. -  Iurisdictio & mistum imperium differut. 178. 14. -  Iurisdictioni praeesse quis dicatur. 185. 36. -  Iurisdictione mandata , quae veniant . 175. 43. -  Iurisdictio cum imperio nihil commune habet. 176. 32. -  Iurisdictionem dare, mandare est. 174. 14. -  Iurisdictio etiam in inuitum exercetur. 176. 17. -  Iurisdictio mandata quando soluatur, & quando non. 183. 1. -  Iurisdictionem suo iure quis habere dicatur. 182. 25. -  Iurisdictione generaliter mandata , an transferantur ea, quae sunt misti imperij. 167. 12. -  Iurisdictionis appell. generalis est. 162. 7. -  Iurisdictio & imperium differunt. 171. 43. -  Iurisdictio ad ciuilia pertinet. 182. 8. -  Iurisdictio quid. 179. 39. -  Iurisdictio ab imperio cur distincta. 180. 35. -  Iurisdictionis definitio. 179. 27. -  Iurisdictionis etymologia doctorum reprobata. 171. 22. 31. -  Iurisgen. quae dicantur. 26. 27. -  Iurisprudentia vtrum inter artes computanda. 14. 6. -  Ius gladij quid dicatur. 146. 10 -  Ius mandandae iurisdictionis moribus introductum. 158. 24. -  Ius gladij qui dicantur habere. 144. 181. & 145. 40. -  Ius dicentis munus ad quem pertineat. 173. 2. -  Iuris gladij exercitatio non mandatur . 135. 5. -  Iure naturali communia quae dicantur. 95. 10. -  Ius pub. quibus constet. 19. 3. -  Ius & ratio differunt. 26. 14. -  Ius nouum qui statuere possint. 192. 8. -  Ius naturale commune & proprium quid. 20. 31. & 25. 45. &. 26. 14. -  Ius naturale primarium & secundarium quid. 20. 43. -  Ius vnde dictum. 15. 31. & 16. 1. -  Iuris autoritas in potestate legis est. 142. 33. &. 166. 17. -  Iure lege agere. 92. 13. -  Ius feciale quale sit. 23. 27. -  Iuris definitio. 16. 28. -  Ius mandandae iurisdictionis ex non scripto constat. 182. 19. -  Iustinianus Gothicus cur & quando. 2. 12. Pius cur & vnde. 3. 5. -  Iustiniano diu nullum ius in Italia nec in vrbe Roma. 2. 26. -  Iusticia quid. 34. 9. -  L -  Lapilli & gemmae fiunt eius qui inuenerit. 101. 10. -  Legatum principi vel Augustae relictum, an successori debeatur. 49. 40. -  Legatus an iudicis dandi ius habeat. 136. 13. -  Legatus an mandata iurisdictione de suspecto tutore cognoscere possit. 166. 29. -  Legatus proconsulis iudicem dare potest. 167. 36 -  Legatus abdicando se, non amittit imperium. 149. 20. -  Legati proconsulis iurisdictio. 138. 35. -  Legatus mandata iurisdictione propriam non habet. 139. 3. -  Legato diem functo, an salarium debeatur. -  Legati proconsulum tutores dare possunt . 139. 41. -  Legati potestas. 181. 41. -  Legatus procon. an iudicem dare possit. 138. 10. -  Lex municipalis quae dicatur, & quatenus seruanda. 32. 41. -  Lex quomodo per desuetudinem tollatur. 51. 20. -  Lex Rehemmia & Regia quae sit. 60. 35. -  Lex quando a consuetudine abrogetur. 53. 9. -  Lex vbi vetat, priuatorum pactionibus nihil mutari potest: secus vbi promittit. 43. 20. -  Lege cautum, vt qui alteri membrum absciderit, eodem membro retalietur, quomodo intelligendum. 69. 38. -  Legis appell. quid comprehendat. 89. 19. -  Lex pro integro tractatu sumitur. 51. 5. -  Leges contrariae quomodo conciliandae. 63. 1. -  Legis sanctio quae dicatur. 4. 38. -  Legis mens quae sit. 49. 19. -  Leges qui constituerent. 39. 15. -  Leges in poenalibus benignius interpretandas. 48. 40. -  Legis definitio. 40. 20. -  Legis actio apud quem. 82. 9. -  Leges municipales contra naturalem rationem institutas. 30. 10. -  Legis appellatio duplex. 39. 33. -  Legis sanctio. 4. 37. -  Liber vtrum sponte seruus effici possit. 65. 3. -  Libera exsecto ventre mortua, an dicatur. 71. 16. -  Liberi qui dicantur. 76. 35. -  Libertas nascituro relicta si ex duobus non appareat, quorum prior fuerit, an neuter libertatem consequatur. 70. 12. -  Libertini qui dicantur. 65. 35. -  Licentiae verbum, in malam partem sumitur. 179. 34. -  Litus quid. 96. 5. -  Litora nullius sunt. 97. 10. -  Litorum vsus publicus. 97. 13. -  Lothari opinio reprehensa. 147. 20. -  Ludus alibi prohibitus, an Romae prohibitus censeatur. 13. 13. -  M -  Magistratvs quid. 189. 40. & 193. 20. 28. -  Magistratum esse oportere, qui iudices dat. 189. 33. -  Magistratus municipales quatenus cognoscere possint. 189. 10. -  Magistratus tantum ius dicere possit. 177. 1. -  Magistratus qui vicarium habere non possunt, an legatum habeant. 133. 26. -  Magistratus iure quae dicantur competere. 158. 12. -  Magistratus vltra suum tempus nihil potest. 190. 4. -  Magistratus quando cognoscere impediatur. 188. 15. -  Magistratus iure quae competant. 160. 21. -  Magistratus quibus legum exercitatio mandata est sententiam ferre possunt. 162. 40. -  Magistratibus in aliquem animaduertentibus, an priuato vindictam sumere permissum sit. 21. 38. -  Magistratuum creatio ad quos pertineat. 132. 1. -  Magistratibus quando ensis praeferatur. 146. 6. -  Magistratibus quibus parendum. 72. 13. -  Magistratibus municipalibus ea quae magis imperij quam quae iurisdictionis sunt, attingere non licet. 180. 28. -  Maior summa minori inest. 177. 26. & 188. 8. -  Mandata principum quae dicantur. 62. 30. -  Mandare iurisdictionem qui possint. 190. 19. -  Mandato alterius an quis ius dicere possit. 164. 37. -  Mandata nominatim iurisdictione, alteri non transfertur. 156. 21. -  Manumissiones apud magistratum fiunt . 81. 40. -  Manumissio vindicta quid. 164. 21. -  Mare, aer & aqua quatenus communia . 98. 42. -  Maris aliquis sinus priuati iuris esse possit. 100. 8. -  Matrimonium absentibus partibus non contrahendum . 88. 1. -  Medico quando mortalitatis euentus imputetur & quando non. 144. 7. -  Miles ad libitum testari potest. 99. 44. -  Milites ignominiae causa missi, infames fiunt. 121. 2. -  Militares viri qui dicantur. 144. 2. -  Mistum imperium mandatur. 159. 18. -  Monstrum occidens, an puniatur. 69. 19. -  Monstrum alere, quid. 69. 17. -  Monstrum alteri proficit. 69. 28. -  Mortui contra edictum Adriani, in ciuitate sepelliuntur. 52. 34. -  Mos quare introductus. 158. 36. -  Mulier quae monstrum enixa est, nihil proficit. 68. 35. -  Mulier si ex duorum consuetudine filium pepererit, neuter hunc alere cogitur. 91. 29. -  Mulier si secundo statim mense post viri mortem alteri nupserit, exinde septimo mense pepererit, ad quem pertineat. 68. 15. -  Municipia quae dicantur. 188. 35. -  Municipia suis legibus vti solita. 175. 22. -  Mutus & surdus an adoptare, vel adoptari possint. 84. 10. -  N -  Nepos ex filio adoptiuo emancipato, in aui potestatem reincidit. 91. 2. -  Nepos ex filio naturali, ducta concubina in vxorem, non legitimatur. 49. 7. -  Nominatim mandatam iurisdictionem quomodo accipiamus. 156. 30. -  Notae quae dicantur. 12. 25. -  Notio quid. 176. 35. -  Notionis verb. quid comprehendatur . 179. 30. -  Nouellae constitutiones post alteram editio nem co dicis. 5. 25. -  Nuptiae quando consistant. 66. 13. -  O -  Obligatio ciuilis que dicatur. 27. 20. -  Obligatio quando pariat actionem. 26. 43. -  Obligationes quae naturales & quae iurisgen. 25. 3. &. 27. 2. -  Obligationum naturalium differentiae . 27. 2. -  Obtinere consumatam actionem significat. 195. 1. -  Officium duo significat. 173. 12. -  Officiales praesidis prouincia, perpetui sunt. 134. 27. -  Opinio communis confutata. 9. 4. -  Orationes suas quas vocet Iustinianus in prooemio digestorum. 5. 8. &. 11. 40. -  P -  Pacisci de crimine prohibitum . 49. 28. -  Pactionibus priuatorum, ius pub. non mistatur. 32. 29. -  Palea scriptor. 2. 24. -  Partus quatenus legitimus. 67. 20. -  Pater filium accusans, an audiatur. 76. 15. -  Patresfa. qui dicantur. 77. 15. -  Patris in filios potestas. 75. 40. -  Patricij clarum genus. 113. 4. -  Pecuniae publicae cura ad quos pertineat. 152. 17. -  Pedagium ad vadum fluminis institui non potest. 102. 22. -  Perfectissimi qui dicantur. 115. 13. -  Perfectissimorum appel. qui comprehendantur . 121. 27. -  Per satyram. 7. 14. -  Personarum differentiae. 63. 33. -  Pignoratitiae & hypothecariae actionis differentia. 9. 1. -  Plebiscita quae dicantur. 159. 3. -  Plura facta quando pro vno accipiantur. 184. 28. -  Poena arbitrio praesidis quando statuenda. 144. 12. &. 146. 37. -  Poenae constituendae ius, quid & quibus competat . 152. 31. -  Poenam lege expressam esse oportet. 156. 16. &. 155. 4. -  Poenarum capitalium multa genera. 177. 18. -  Poena ex lege decernenda. 144. 37. -  Politiani digesta ex florentinis pandectis emendata. 7. 6. -  Populus quatenus statuta facere possit. 51. 31. -  Populus quando possit leges statuere. 31. 23. -  Possessionis missio magis imperij quam iurisdictionis est. 173. 32. -  Potestas quid. 177. 42. 189. 40. &. 193. 20. -  Potestas liberorum quatenus duret. 74. 43. -  Potestatis verbo quid comprehendatur. 128. 30. -  Practici & theorici a Iusti. assumpti. 3. 25. &. 44. 4. 27. -  Praefecti vrbi iurisdictio quatenus extendatur. 128. 25. 42. -  Praefectus vigilum vnus tantum. 132. 32. -  Praefecti praetorij origo. 125. 35. -  Praefecturae dignitatis ornamenta. 116. 2. -  Praefecti Augustalis imperium. 118. 9. -  Praefecti Augustalis origo. 140. 43. -  Praefecti aut alij supraemi magistratus quatenus cognoscant. 187. 26. -  Praefectus vrbi quando creari folitus, & de quibus cognosceret. 126. 33. -  Praeire & praeire verba. 4. 18. -  Praeses quando in extraneos homines imperium habeat. 142. 2. -  Praesides quomodo ius gladij habere intelligantur. 147. 8. -  Praeses abdicando se, non amittit imperium . 149. 20. -  Praeses iudicando negotiorum veritatem sequi debet. 142. 14. -  Praesidis nomen generale. 141. 38. -  Praesides a causis fiscalibus se abstinere debent. 152. 6. -  Praesidum origo & potestas. 141. 23. -  Praetoris iurisdictio. 131. 30. -  Praetoris edictum ad quid. 159. 2. -  Praetores post quaestores capitalia iudicia sortiti sunt. -  Praetores qui dicantur. 173. 5. -  Praetorum potestas. 192. 21. -  Praetor proconsul aut praeses iurisdictionem suam mandare possunt. 190. 19. -  Praetorum origo. 131. 23. -  Primogeniturae ius quibus competat. 70. 20. -  Princeps sine senatu, nec senatus sine principe quicquam decernere potest. 44. 12. -  Principum constitutionum origo. 54. 10. -  Principi quatenus statuere permissum. 61. 13. -  Principum constitutionum quatuor genera. 61. 4. -  Princeps nouus, noua lex. 57. 13. -  Princeps senatus autoritate legem fert. 57. 20. -  Princeps vtrum possit regna alienare. 60. 20. -  Principis placita pro lege seruanda. 55. 20. -  Princeps quomodo solutus legibus. 61. 30. -  Priuilegium sine die non valet. 63. 27. -  Proceres qui dicantur. 116. 24. -  Proconsulum iurisdictio quatenus porrigatur. 133. 36. -  Proconsules extra ordinem ius dicebant. 135. 19. -  Proconsul quando imperium deponat. 140. 13. -  Proconsules ex senatoribus deligebantur. 141. 40. -  Proconsules quot fascibus vterentur . 139. 23. -  Proconsul postquam ei successum est voluntariam iurisdictionem non habet. 149. 2. & 140. 20. -  Procuratoris vsus quatenus permissus. 166. 9. -  Procurator principis imperium non habet, sed iurisdictionem. 152. 15. -  Procuratorum principis potestas, a quibus concessa. 151. 32. -  Proprium dare perpetuo tradere dicitur. 165. 16. -  Proprij significatio. 138. 43. -  Publicus locus quando sacer fiat. 103. 31. -  Publicorum duae species. 96. 30. & 102. 13. -  Publicorum app. quid veniant. 95. & 102. 13. -  Publica quae dicantur. 101. 15. -  Pugnandum pro gloria. 23. 36. -  Punitur affectus, & quando non. 195. 9. -  Q -  Qvaestores parricidij primo capitalibus causis praeerunt. 155. 27. -  Quaestores parricidij qui dicantur. 37. 25. -  Quaestorius & exquaestor quid differant. fol. 7. 34. -  Quaestoris officij origo. 130. 36. -  R -  rationem omnium non inquirendam. 49. 14. -  Legis ratio quae sit. 49. 19. -  Rector prouinciae eam exire non potest. &c. 148. 12. -  Regentes. 4. 25. -  Religiosus locus pro voluntate constituitur. 103. 10. -  Responsa prudentum ad quid. 159. 3. -  Restitutio in integrum imperij est. 152. 13. -  Riparum vsus quatenus publicus. 102. 40. -  Roma noua veteri praelata cur. 2. 44. -  Roma quid comprehendat. 3. 1. -  Roma cur vrbs regia appellata. 10. 15. -  Rubricae digestorum generales. 8. 21. &. 40. -  S -  Sacrvm quando possit alienari. 103. 34. -  Salaminius disertissimus cur. 4. 33. -  Sanctiones. 4. 37. 5. 3. -  Saturam legendum an satyram. 77. 4. -  Schola. In scholis legum quae tradenda. 6. 1. -  Sectae iuris consultorum. 4. 21. -  Senatores qui dicantur. 116. 13. -  Senatoris clara. 113. 10. -  Senatores corporaliter non puniuntur. 128. 22. & 121. 20. -  Senatores illustres dicuntur. 123. 27. -  Senatoris filius an senator vel clarissimus dicatur. 122. 42. & 123. 10. per totum. -  Senatorum priuilegia, an ad filios extendantur. 123. 5. -  Senator remotus capite non minuitur. 120. 34. -  Senatoris filius quis dicatur. 121. 15. -  Senatores qui dicantur. 122. 7. -  Senatus quid & de potestate ipsius. 44. 28. -  Senatus quarum rerum cognitionem retineat. 138. 8. -  Sententia sine accepto iudicio & lite contestata, inutilis efficitur. 176. 28. -  Serui an quod acquisierint, dominorum efficiatur. 75. 28. -  Seruitus an omnino contra ius naturale. 30. 30. -  Seruitutis definitio. 23. 3. -  Sisti aliquem dicimus, cum iniuriam, vel furtum fecerit. 148. 43. -  Spado quis dicatur. 81. 12. -  Spadonis & castrati differentia. 81. 8. -  Species in iure quid dicatur. 190. 34. -  Spectabiles. Ab spectabilibus an appellandum . 119. 38. -  Spectabiles illustribus committendi . 119. 34. -  Spectabilis titulus quibus competat . 132. 29. -  Spectabilium & clarissimorum appel. qui veniant. 148. 16. -  Spectabiles qui dicantur. 117. & 119. 40. -  Spurius an per comitem Palatinum legitimari possit. 88. 12. -  Statores qui dicantur. 134. 12. -  Statuta, an leges vel senatusconsulta appellantur. 41. 8. -  Stipulationes iudiciales arbitrio magis quam imperio continentur. 180. 19. -  Succedentium ab intestato gradus. 92. 22. -  Supplicium sumere idem est, quod mortem inferre. 189. 17. -  Suspecti crimen an ciuiliter & criminali ter intendatur. 166. 1. -  T -  Territorivm quid. 191. 14. -  Testamentum vnde dictum. 15. 43. -  Testamentum cuilibet facere permittitur. 43. 36. -  Testamentum eius qui apud hostes est, quando valere incipiat. 71. 8. -  Testi dicenti, nisi fallor, creditur. 17. 44. -  Transactio alimentorum quando permissa. 156. 37. -  Turpiter motus ab officio infamis est. 120. 2. -  Tutor pupillum arrogare non potest. 89. 8. -  Tutorem pupillis dare neque imperij, neque iurisdictionis est. 173. 35. -  Tutori priuignum suum arrogare permittitur. 89. 14. -  Tutor vti suspectus remotus, infamis efficitur. 166. 13. -  Tutoris vel curatoris autoritas quando in arrogatione necessaria. 83. 33. -  Tutores suspecti coram quo conueniantur. 128. 2. -  Tutoris datio neque iurisdictionis est neque imperij. 139. 42. -  Tutelae diuisio cuius iuris. 172. 25. -  Triumuiri qui dicantur. 132. 15. -  V -  Venatio non prohibenda. 102. 22. -  Vendito loco publico, quid accedat. 98. 32. -  Vendens seipsum, seruus non efficitur. 74. 30. -  Versus antiqui ac noui mensura. 6. 9. -  Viglius reprehensus. 179. 22. -  Vniuersitatis quae esse dicantur. 103. 10. -  Vsucapio quatenus iuris ciuilis. 28. 41. -  Finis.