ANTONII VACCAE à capite Silicis, Iurisconsulti Imolensis EXPOSITIONES LOCORVM OBSCVRIORVM ET PARATITVLORVM IN PANDECTAS, VOLVMEN PRIMVM, LVGDVNI, Apud Matthiam Bonhomme. M. D. LIIII. CVM PRIVILEGIO REGIS. BREVIS PRIVILEGII. Ne qvis has locorvm obscvriorvm expositiones in Pandectas, intra sexennivm a die finitae impressionis annorvm repvtatione facta, in Gallia imprimat, avt alibi impressas distrahat, praeter Matthiam Bonhomme, Principali rescripto continetvr. Ex qvo et illvd significatvr, eos qvi contra fecerint in ea cavsa fvtvros, atqve si illi nominatim hac de re certiores facti essent. Qvi avtem edi sibi diploma desyderaverit, apvd Lvgdvnensem legatvm consistat, cvi soli de ea re ivrisdictio notio've ex rescripto datvr. REVEREND. ET ILLVSTRISS. CARD. ALEXANDRO FARNESIO SANCT. ROM. ECCL. VICECANCEL LARIO, ANT. VACCA S. P. D. CVm tv Alexander Farnesi, Comitijs Pontificijs, quibus suffragante te, Iulius tertius renouando seculo ad Pontificatum maximum est euectus, maximo difficilíque in negotio versabare: ego maximo fruens ocio, proptereà quòd iustitio indicto forensia negotia, quibus aliquot ante annos vacare institueram, conquieuerant, cœpi ne torperem aut elanguescerẽ , ex his quædam euoluere, quæ breuibus annotationibus ac rudibus commentationibus in ius ciuile mihi scripta sunt. Ea sunt in omnes ferè Digestorum & Codicis constitutionum libros scholia & tanquàm glossemata quædam, quibus frequentia iuris capita sæpe aduersus inueteratas & vulgares opiniones, sæpe aduersus recentiorum interpetum receptas temporibus nostris persuasiones, nonnunquam secundum antiquiorum traditiones interim neglectas aut iacentes, sæpius verò animaduersione & cura nostra propria, quæ alij ne attigerant quidem, declarare ac velut in lucem proferre conati sumus. Nam postquàm ius ciuile attigi, cùm discendi laborem immensum caperem, id vnum in animo semper habui, si qua ex parte opera mea vnquam effici posset, vt cæteri post me faciliorem viam inuenirent. Sed cùm animaduertissem paulò plenioribus quibusdam commentarijs opus esse, vt quid planè interpretatio nostra sibi vellet, omnes sine labore intelligere possent, statui & pleniores commentarios faciendos, & diligentius quoque agendum esse, vt nihil omnino præterirem eorum, quæ dilucidiore interpretatione in eisdem libris ad hanc vsque diem indigere videbantur, ne scilicet lucubratio nostra, si quando exiret, manca esse, &, quod in prouerbio est, neque caput neque pedes habere videretur. Cœpi itaque à principio & limine ipso Digestorum studiosè omnia colligere, quibus enarrandis atque explicandis operæ pretium aliquod me facturum existimarem. Nam anteà non id egeram, vt iustum opus aut volumen in lucem edendum componerem, sed vt mihi ipse ac memoriæ meæ consulerem & subuenirem, non perpetuo scribendi tenore, sed prout quæ  res vel inciderat, vel in mentem venerat. Multa igitur ad eam diẽ prætermissa rimari & inuestigare, omnia verò in vnũ corpus redigere, lu cem́ prout quæ  res poscere videretur, afferre institui. Sed necdum primus Digestorũ liber absolutus erat, cùm renuntiato Iulio tertio Pontifice maximo, ego in pistrinũ illico retractus sum. Nam forensibus causis controuersijs́ rursum occupatus, & magnorum virorum amicorum præsertim, dum vixerunt, tuorum, Andreæ Cornelij, Bernardini Maffæi, tum Hieronymi huius Dandini Cardinalium amplißimorũ , quos honoris causa nomino, negotijs seruitio́ distentus, omnem sanè ad ociosa iuris capita scribendi curam abieci. Mouendi erant iudices è re nata, vt quod acciderat, nec tam rationibus quàm autoritatibus sæpe vtendum, ac certandum potius. Regesta, Rescripta, rerũ omnis generis formulæ actionés videndæ, literæ illiteratæ vsquequa tractandæ & cognoscẽdæ . Nec multò pòst tu quo me in amplißimam domum & clientelam tuam migrare voluisti, vt ex vrbe proficiscens, quod magnis Italiæ, Galliæ & Germaniæ motibus fecisti, me relinqueres, ad quem oppidorum ditionis tuæ gubernatio referretur. Interim etiam nouis curis auctus, nec veteribus exoneratus, cùm iudicandis Populi Romani agrarijs controuersijs, & mandato tuo, Pontificiorum iudicum, quos commissarios vocant, numero adscriptus essem, nonnihil tamen interdum subducebam temporis, quo incœptum opus cōtinuarem . Ita inter tot curas & labores ad Rubricā tamen illam perueni, quæ inscribitur, Quod quisque iuris &c. Progressus́ sine dubio essem longius, vel relictis rebus, cæterorum quidem omnium, præterquàm tuis, quod facere nec semel in animo habui, nisi tu repente me nec opinantem ex vrbe ad hanc prouinciam administrandam euocasses: vel extrusisses potius ac compulisses. Nam consilium, vt ad te scripsi, non erat meum, ex vrbe posthac discedere: quin Romæ vel pauper viuere, quàm liquido, quod aiunt, fortunæ riuo procul in alia terra inaurari. Retinebat operis instituti desiderium & spes aliquando perficiendi, retinebat complexus & conuictus amicorum & literatorum hominum, eorum præsertim, quos probè nosti, familiarium tuorum, Faerni, Fascitellij, Commendonij, Franchini, Chari. Nunc posteàquàm huc veni, & ad omnia prouincialium desideria respondendi munere varijs́ officijs & negotijs circunuentus, ac veluti rediuiua quadam aliarum ex alijs quotidie nascentium rerum obsidione pressus, longißimè abesse me à ratione atque ocio perficiendi, quod cœperam, animaduerti, statui volumen primum, quod ferè consummaueram, ad te mittere, vt decernere ipse poßis, satius ne sit me in ocio, quàm in negotio aliquando fore. Nam & ocium facere, & in negotio vel honestißimo retinere tu me potes. Ego, quod tu decreueris, id libens faciam, & iußis tuis vsquequaque adquiescam. Misi autem hæc ad te etiam eò libentius, quòd sermonem interdum habuisse te, non me latet, de toto humano iure præsertim Pontificio (quod qui maximè nouerunt, hi maximi in amplißimo collegio ac cœtu vestro semper habiti sunt) inuestigando cognoscendo́ , si facili aliqua ratione aut via tot rebus occupato tibi tradi posset. Nam ius Pontificium à iure ciuili fermè fluxit, & sine iuris ciuilis cognitione vix intelligi aut tractari potest. Sed de his aliàs. Nunc instituti mei rationem accipe. Ego semper eum perfectum fore iurisconsultum existimaui, qui Iustiniani libros planè perspexerit, euoluerit, intellexerit, memoria, quoad eius fieri potest, complexus fuerit. Sed intelligendi potißima vis est. Iustiniani libros voco vniuersam Iuris huius ciuilis, quod ille nobis vel reliquit vel tradidit, farraginem & compositionem. Recentiorum interpretum doctrinas & immensa opera nunquàm valde amplectenda existimaui, nisi quate nus duntaxat ad eorum librorum declarationem atque explanationem pertinent. Nec sanè alio sensu antiquorum quisquàm scripsit, quam vt obscura iuris loca declararet, aut ea certè, quæ in his libris secum aut inter se pugnare videbantur, conciliaret. Sed nescio quo fato factum est, vt veram docendi atque interpretandi rationem ac modum paulatim amiserimus, dum vel ambitione atque ostentatione, vel Germanæ veræ ́ doctrinæ inopia, superuacuas quæstiones inculcant, de rebus impertinentibus & non necessarijs nec suis locis disputant, autoritati plusquàm rationi tribuunt, quæ breuiter dici possunt, magno verborum apparatu atque anfractu aguntur, nihil ad sua genera refertur: quod propositum est, atque vbi interpretatio maximè desideratur, id ne attingitur quidem: vbi non desideratur, ibi magno conatu intenditur. Interpretum commenta magis quàm leges ipsas enarrare, tum mutuis velut telis sese, ac vulneribus conficere student, sacra, profana, diuina, humana docendo commiscentur: nihil distinctè, nihil ab originis aut simplicitatis suæ cognitione repetitum traditur. Denique id vnum agi videtur, vt magno labore magna́ temporis & pretij librorum iactura nihil scire doceamur. Et quod Iustinianus superiorum temporum vitium corrigere maximè optauit, vt quæ in singulis tractatibus eadem ratione ducta, ab omnibus scriptoribus repetebantur, ea ad genera & vniuersales quasdam notiones referret, quæ omnibus deinceps causis cōtrouersiis́ seruirent, quod & Cicero olim cogitarat, id nos rursum reuocare & singulos de singulis vel minutis rebus & causarum articulis tractatus facere velimus. Cùm hæc ita animaduerterem, non laborandum mihi esse statui vt singula iuris capita prolixis commentationibus vestirem. Quibus autem interpretatio nostra vtilis aut necessaria esse visa est, in his id egi potißimùm, vt sensum mentem́ scriptoris assequeremur. Ociosas aut alijs locis congruentes disputationes vel reiecimus vel omisimus. Affinia tamen & agnata quædam interim adijcere non grauati sumus, quæ nec sine reprehensione preterire posse videbamur. Denique longiores interdum fuimus, vt inueteratas opiniones persuasiones́ minueremus penitus, ac velut ex animis euelleremus. Nec sanè nouum est, maiorem dedocendo quàm docendo laborẽ sumi, præsertim cùm loca quædam obseruauerim, quæ nec ipsos quidem compilatores, quorum opera componendis his libris Imperator vsus est, satis intellexisse pro certò habui. Enimuerò non adeò præfractè accipienda seu captanda potius autorum iuris verba existimaui, vt ex singulis eorum verbis (quod vulgo nunc faciunt) singulos velut legum sensus elicere conatus fuerim, ac si ipsis legibus aut prætorum edictis, quæ illi interpretabantur, ea verba posita essent. Non enim par ratio est iurisconsultorum sermonis, & ipsarum legum. In horum scriptis verbum aliquod ociosum aut non exactè consideratum inueniri potest. Omnia ad summam interpretationis referuntur. At in Legibus, Edictis & Senatuscōsultis verbum nullum sine magno misterio at ingenio prolatum puto. Sed de his & alijs sententia nostra in ipso opere melius apparuerit: & tu quoque si quando ocium tibi erit, forsan cognosces. Bene Vale Carpentoracte Venaysinorum, Decimo Calend. Maij. M. D. LIIII. ANTONIO VACCAE IVRECONSVLTO CLA rissimo & Venayssinæ Prouinciæ Præ sidi Petrvs Costvs. Quòd tu Sarmaticos, iuris Trasibule, tyrannos Sollicitus legum de statione moues, Reddis & antiquo tersißima iura nitori, Et veterum explodis somnia vana senum, Scita́ prudentum natalibus addere priscis Niteris, & Latiæ prodere iura togæ: Accipe gramineam, victricia dona, coronam, Et refer è Scythicis barbara signa Getis. Tu mihi in Orchestra lato spectabere clauo, Dignus & in nostris aureus esse focis. INDEX TITVLORVM, LEGVM, ET PARAGRAPHO RVM, QVI IN HOC VOLVMINE EXPLICANTVR. NVMERVS PAGINAM INDICAT. -  Proœmium Digestorum. -  In nomine. pagina 1 -  §. Omnem. 4 -  §. Ex libris. 5 -  §. In his autem. 6 -  §. Et primi anni. 7 -  §. Nos verò. 7 -  §. In secundo. 8 -  §. Tertij insuper anni. 8 -  §. Hæc autem. 10 -  §. Illud autem. 11 -  §. Illud verò 13 -  De iustitia & iure. Titulus j. pag. 14 -  Lex Iuri operam. 15 -  §. Titius. 18 -  Lex Veluti. 21 -  Lex Vt vim. 21 -  Lex Manumissiones. 22 -  Lex Ex hoc. 22 -  Lex Ius ciuile. 30 -  Lex Omnes populi. 31 -  Lex Iustitia. 34 -  Lex Ius pluribus. 34 -  De origine iuris. Tit. ij. pagina 54 -  Lex Facturi. 35 -  Lex Necessarium. 35 -  §. Deinde. 35 -  De legibus. Tit. iij. 39 -  Lex Lex est. 40 -  Lex Iura. 43 -  Lex Legis virtus. 43 -  Lex Non ambigitur. 44 -  Lex Et ideò. 47 -  Lex Non possunt. 47 -  Lex Benignius. 48 -  Lex Non omnium. 49 -  Lex Minime. 50 -  Lex Inciuile. 51 -  Lex De quibus. 51 -  Lex Cùm de consuetudine. 53 -  L. Quod non ratione. 54 -  De constitutione principum. Tit. iiij. pag. 54 -  Lex Quod principi. 55 -  Lex Quarta. 62 -  De statu hominum. Titul. v. pagina 63 -  Lex Cùm igitur. 64 -  Lex Et seruorum. 65 -  Lex Libertini. 65 -  Lex Paulus. 66 -  Lex Septimo. 67 -  Lex Non sunt. 68 -  Lex Aretusa. 70 -  Lex In orbe. 71 -  Lex Imperator. 73 -  Lex Cum legitimæ. 74 -  Lex Homo liber. 74 -  De his qui sunt sui vel alie. iur. Titu. vij. pagina 74 -  Lex De iure. 75 -  Lex Item in potestate. 75 -  Lex si qua pœna. 77 -  Lex Inuiti. 78 -  De adoptionibus. Titulus vij. 78 -  Lex generalis. 80 -  Lex Magistratum. 81 -  Lex Cùm adoptio. 83 -  Lex Quod ne curatoris. 83 -  Lex Etiam. 84 -  Lex Si quis. 84 -  Lex In omni. 84 -  Lex Si pater. 84 -  Lex Si arrogator. 86 -  Lex Postmortem. 87 -  Lex Nonnunquam. 89 -  Lex Per adoptionem. 89 -  Lex Si pater filium. 90 -  Lex Adoptiones. 91 -  Lex Si is qui nepotem. 91 -  Lex In seruitute. 93 -  De rerum diuisione. Titu. viij. 94 -  Lex Quædam. 95 -  Lex Item lapilli. 101 -  Lex Nemo. 101 -  Lex Riparum. 102 -  Lex Intantum. 103 -  Lex Sacra. 103 -  Lex Aristo. 104 -  De Senatoribus. Titul. ix. 104 -  Lex Cassius. 120 -  Lex Senatorem. 120 -  Lex Senatoris. 121 -  Lex Fœminæ. 121 -  Lex Nuptæ. 122 -  De officio consulis. Titul. x. 124 -  Lex Officium. 125 -  De officio præfecti præ tor. Tit. xj. 125 -  Lex Regimentis. 126 -  De officio præfecti vrbi. Titu. xij. pag. 126 -  Lex Omnia. 128 -  Lex Præfectus. 128 -  De officio Quæstoris. Titul. xiij. 130 -  De officio prætorum. Titul. xiiij. 131 -  Lex Barbarius. 131 -  De officio præfecti vigilum. Titul. xv. 132 -  Lex Apud. 132 -  Lex Nam salutem. 132 -  De officio procons. & lega. Tit. xvj. 133 -  Lex Omnes Proconsules. 133 -  Lex Obseruare. 134 -  Lex Solent. 134 -  Lex Si in aliquam. 135 -  Lex Nec quicquam. 135 -  Lex Legatus. 136 -  Lex Legati. 138 -  Lex Proconsules. 139 -  Lex Et legati. 139 -  Lex Proconsul. 140 -  De offic. præfec. Augustalis. Tit. xvij. 140 -  De officio præsidis. Titul. xviij. 141 -  Lex Præsidis. 141 -  Lex Præses. 142 -  Lex Illicitas. §. Veritas. 142 -  §. Qui vniuersas. 144 -  Lex Ex omnibus. 147 -  Lex Illud. 148 -  Lex Senatusconsulto. 148 -  Lex Si fortè. 149 -  Lex Obseruandum. 149 -  Lex Legatus. 149 -  De offic. procon. Cæsa. Titul. xix. 151 -  Lex Quæ acta. 151 -  Lex Quod si. 152 -  Lex Curatores. 152 -  De offic. eius cui manda. est iurisd. Ti. xxj. 153 -  Lex Quæcunque. 154 -  Lex Mandata. 164 -  Lex Etsi. 164 -  Lex Cognitio. 165 -  Lex Mandatam. 167 -  De officio assessorum. Titul. xxij. 168 -  Lex Diem functo. 168 -  Lex In consilium. 169 -  De iurisdict. omn. iudic. Pandectarum. lib. ij. Titul. j. pagina 171 -  Lex Ius dicentis. 173 -  Lex Cui iurisdictio. 174 -  Lex Imperium. 176 -  Lex Iubere. 180 -  Lex More. 182 -  Lex Et quia. 182 -  Lex Si familia. 184 -  Lex Qui iurisdictioni. 185 -  Lex Si idem. 186 -  Lex Magistratibus. 189 -  Lex Eum qui. 189 -  Lex Solet. 190 -  Lex Extra territorium. pagina. 191 -  Quod quisque iur. Titul. ij. 191 -  L. Qui magistratum. 193 -  Lex Hoc edicto. 193 -  Lex Si quis iniquum. 194 ANTONII VACCAE EXPOSITIONES LOCORVM OBSCVRIORVM IN PRIMVM LIBRVM PANDECTARVM. Proœm. Digestorum. IN nomine domini iesv christi. Hæc verba post proœmium quoque statim repetebantur. Sed Haloander (cuius editionem, vt aliis hactenus emendatiorem sequimur) vtroque loco ea sustulit, quasi in Pandectis Florentinis non reperiantur, quasiq́ue apposita sint, & à librariis adiecta. Imperator tamen se hoc opus ab inuocatione diuini nominis exorsum esse, significat. l. ij. §. nos itaque. C. de vete. iur. enuc. Quin in singulis quoque constitutionibus interdum hunc morem tenuit, vt inciperet ab inuocatione. l. j. & ij. C. de off. præ. præt. Afri. auth. de armis. & auth. de quæstore. in prin. & vt signum crucis, instrumentis quibusdam præ poni iuberet. l. fi. §. quòd si ignarus. C. de iure deliber. Nam & Plato in legibus idem fecit, & ferè antiquus mos hic fuit, vt à Deorum inuocatione principium dicendi sumerent. sic Varro de re rustica, sic Virgilius libros suos, sic plerique alij auspicati sunt. Sed quomodocunque fecerit Imperator noster, superuacua huius rei quæstio est: cùm etsi verè ipsius hæc verba sint, non proptereà tamen ex his necessarium ad consequentiam argumentum sumas. Non enim recepta est Bartoli & quorundam sententia existimantium, quòd diuini nominis inuocatio his libris pręposita sit: idcirco rerum quoque priuatarum documentis necessariò præponendam esse, vt Alciat. lib. ix. παρέργων. c. vi. & Aretin. in proœm. Inst. docẽt , cùm nusquàm hoc præceptum sit. arg. not. per gloss. in l. generali. C. de tabul. lib. xi. Illud etiam me mouet, quòd Imperator, constitutione illa qua Imperatorium nomen instrumentis & actis publicis perpetuò præ ferri iubet, quale initium fieri oporteat, exemplo docens, à suo ipsius nomine statim incipit, non à diuino, quamuis Accursius Imperatoris verba in latinum anteà malè conuersa, praua insuper interpretatione peruertere conatus sit. glo. d. auth. vt præ. no. Imp. in verbo, authore. Sed cùm posteà generaliter inoleuerit hic stylus, vt diuinũ nomen omnibus præponatur, inueteratæ consuetudini tantùm tribuendum existimauerim, vt si documentum ex integro edi possit, auspicatiore hoc principio edatur, alioquin & sine scrupulositate ista (si cætera conueniant) fidem faciat. Imperator Cæsar, Flauius, Iustinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Africanus, Alanicus, Vandalicus. Hactenus sunt, post prænomina & nomen Imperatoris, cognomina à subactis gentibus, quorum singulorum ratio ex historia & vita ipsius petenda est. Addit Alciatus præceptor olim meus, quædam scitu non indigna. lib. v. παρέργων. c. iii. Nos hoc loco illud vnum admonere operæpretium existimauimus, quamuis Gothicum se appellet, nondum tamen hoc tempore, quod videtur incidere in septimum Imperij eius annum, inita ratione à tertio ipsius consulatu, quo hæc epistola data est: Gothos neque ab ipso, neque ab alio quoque superiorum principum penitus subactos, aut Italia expulsos fuisse. Tenebant hi adhuc sub ditione sua vrbem Romam, vel metu certè ac virium & Imperij formidine premebant, Rhauennæ sedem regni habentes: vt ex historiis cognosci potest. Quinetiam apud Cassiodorum leguntur exempla epistolarũ , quas Athalaricus Theodadus & Vitigis Gothorum Reges cùm ad senatum & alios Romæ magistratus, tum ad ipsum Imperatorem Iustinianum scribebant. Sed cum senatu velut domini, cum Imperatore velut socij agebant. Nam cum eo pacem tunc habebant, ipsiusq́ue maiestatem comiter obseruabant, Regnum Italiæ armis ac bello partum, iure se possidere arbitrabantur. Hoc etiam Palea ille, cuius ex libris frequentes sectiones relatæ sunt in Decreto aureo Gratiani, scriptum reliquit: nullum ius Imperatori Iustiniano in Italia nec in occidentalibus populis fuisse, vt refert Marius Salamonius in tractatu de Principe, libro primo. Mirè tamen hanc totam rem dissimulat Imperator. Cæterùm Gothos posteà (nam vnde quadraginta regnauit annos) per Belisarium & Narsim eunuchum penitus vicit atque expulit, id quod non historiæ solùm, verùmetiam inscriptio cum epigrammate in arcu pontis salarij apud vrbem testatur, trigesimo nono Imperij eius anno posita, cuius postremi quatuor versus hi sunt. " Ite igitur faciles per gaudia vestra Quirites, Et Narsim resonans plausus vbique canat. Qui potuit rigidas Gothorum tundere mentes, Hic docuit durum flumina ferre iugum. " Quare posterius additum videtur hoc cognomentum. Alioquin si hoc tempore tantam rem iam egisset, specialem aliquam liberatæ Italiæ atque vrbis Romæ mentionem, vel in præfationibus suarum constitutionum fecisset: vt de Africa restituta, & de Vandalis expulsis fecit. l. j. in princ. C. de offic. præf. præt. Afr. Quodam tamen loco ita loquitur, quasi vrbem ipsam Romam per omnia subiectam haberet: auth. vt ordin. præf. §. j. Sed id accipiendum apparet titulo tenus, non re ipsa, vel promulgatam illam constitutionem fuisse, posteaquàm Gothos expulit. Triste certè nescio quid videtur significare, de vrbe Roma, cùm in illa constitutione Cod. de vet. iur. enuc. l. j. §. sed etsi. Romam inquit, intelligendum est, non solùm veterem, sed etiam regiam nostram, quæ Deo propitio melioribus condita est auguriis. Pivs Inclytus Felix victor ac triumphator. Hæc à moribus, aut à fortuna in vniuersum ducta sunt, non inusitato aliorum principum more. Pij tamen cognomentum ab Antonino Pio ad se peruenisse scribit ipse. Nouella xviii. vt liber de cæt. aur. non indig. auth. quod & vir eruditissimus Siluester Aldobrandinus annotauit, in proœmio Institutionum. Semper Augustus. Cæsar & Augustus perpetua Imperatorum cognomina, sed Cæsar simpliciter his temporibus dicebatur, quẽ Imperator sibi successorẽ Imperij elegerat. l. & si excepta. C. de Malef. & Mathem. id admonuisse suis locis vtile erit: Augustum autem latinè id propemodùm significare, quod sacrosanctum & maiestatis plenum, idq́ue in Augusto secundo Imperatore primum vsurpatum ad sequentes deinceps Ro. principes transisse, iam notum est. Tranquillus in vita Augusti, cognomen non tantùm nouum, sed & ampliùs atque honorificentiùs, quàm conditoris vrbis existimatum scribit, quòd loca religiosa, & in quibus augurato quid consecratur, Augusta dicantur, ab auium gestu gustúve, iuxta illud, inquit, Ennianum, Augusto Augurio postquàm inclyta eondita Roma est. Apparet hinc Augustum non ab augendo dictum, vt Accursij sæculum existimauit: nam proptereà etiam quæsiuere, an & qui non auxerit, vel qui etiam de imperio diminuerit: nihilominus Augustus rectè dicatur, quod ego expeditum puto, & si ab augendo dictum constaret. perinde enim & hunc Augustum rectè dici, relatione scilicet facta ab eo quod fecisset, ad id quod facere debuisset, vt prætorem, & si iniquè decernit, tamen ius reddere dicimus. l. fin. infra titul. j. quamuis alia ratione in eandem sententiam vtatur Panormita. c. i. col. xiiij. extrà de iud. Illud intempestiuè hoc loco tractant, an res ad populum atque imperium Romanum pertinentes, Imperator alienare possit. ego de ea re quid sentiam, mox explicabo, in l. pen. infrà de off. præsid. Theophilo Dorotheo, Theodoro, Isidoro, Anatolio, Thallelæo, & Cratino, viris illustribus. Viri illustres qua ratione hi appellẽtur , qui scire cupiet, videto inferiùs quæ scripsimus ad rubricam de senatoribus, vbi & de clarissimis, & de spectabilibus, & de perfectissimis, & de omnibus omnino dignitatum titulis atque honorificis appellationibus, quæ nobis in mentem venerunt, abundè exposuimus. Illud interim admonendi sumus, scribi hanc constitutionem ab Imperatore ad eos, quos hîc nominat, non eo intuitu, quòd componendis legibus operam sibi præstitissent, quippe alios quoque ei rei adhibuerat, quorum nomina aliis constitutionibus referuntur. l. j. C. de no. cod. comp. & l. j. C. de nouo cod. confir. l. j. & ij. C. de vet. iur. enucle. quos præterire sine qualibet iniuria non potuisset. Sed illa ratione ad hos potissimùm hanc orationem scribit, quòd post compositas leges, publicè eos profiteri, atque interpretari hos iuris libros voluerat: vt quomodò singula tradere eos conueniat, non aliunde quàm à seipso cognoscant, quod & in principio orationis statim admonebimus. Quamobrem laudandus Imperator ex eo quoque, quòd non solùm qui le ges interpretarentur antecessores, quasi tu dicas Theoricos, sed & qui in vsum ac velut in aciem producere doceret, practicum & experientem causarum patronum constituerat, vt exemplo non solùm in præsentia prodesset, verùm etiam posteris ostenderet in gymnasiis esse oportere, qui praxim quoq; ipsam ex rerum & causarum experimentis doceant, quamquàm hoc hodie non satis obseruari videamus. Antecessoribvs. Antecessores dictos fuisse qui ius Ciuile in gymnasiis publicè docerent, omnes consentiunt, & declaratur statim in proœmio, quamuis Alciatus magnopere se quandoque in ea re hæsitasse scribat, lib. iii. dispun. c. xii. & suspectam etiam scripturam habuerit, quæ tamen in omnibus codicibus satis constat. Sed qua ratione hi sic appellentur, præter Accur. qui, quod moribus & scientia cæteris præstare debeant, dictos putat. arg. l. magistros. C. de profess. & med. lib. xi. nemo est ex his quos viderim, qui scribat. Ego antistites liberalium studiorum magistros appellari animaduerti. l. j. C. de decre. decu. lib. x. nec dubito, quemadmodùm antistites ab antestando, sic antecessores ab antecedendo dictos esse, qui, si latini sermonis ratio pateretur, & Græcis hominibus, qui latinam hanc vocẽ fecerunt, satis cognita esset, præitores à præeundo potiùs dici debuerant, quàm antecessores, quòd scilicet interpretando præeunt discipulis: est enim præire, interpretari: dicimus etiam præire verba, pro eo quod est dictare: quod verbum ad gymnasiorum quoque magistros pertinet. Vnde illud, Sæuo dictata magistro. Sed & quemadmodùm philosophorum, sic iurisconsultorũ sectæ erant. l. ij. in fi. de ori. iur. Sectatorum autem relationi quod verbum congruentiùs adscribi potuit, quàm antecessorum? vt manipularium quoque militum antesignani dicuntur, hodie etiam in gymnasiis extra Italiam non absimili ratione professores studiorum liberalium Regentes vocant. Et salaminio Viro disertißimo. Fuit hæc (vt dixi) prouidentia Imperatoris, vt hos libros, non solùm per Theoricos, vt vocamus, verùm etiam per practicos, hoc est, rerum & causarum experimentis atque vsu probatos viros composuerit, quod ipse duabus constitutionibus profitetur. l. ij. §. quæ omnia. & l. j. post princ. C. de vete. iur. enucle. optimum enim se recepisse ministerium dicit, tam ex facundissimis antecessoribus, quàm ex disertissimis togatis fori. Talem igitur fuisse hunc Salaminium agnoscas. Nam diserti verbũ propriè ad eos pertinet, qui causas agunt. Vnde illud, Disertos vidisse multos, eloquentem neminem: & Ciceronem Catullus disertissimum Romuli nepotem appellat. OMnem reipvblicae nostrae sanctionem. Legis sanctio propriè dicitur, extrema illa pars, qua pœ na generaliter constituitur aduersus eos, qui in legem commiserint. l. sacra. §. propriè. de re. diui. l. sanctio legum. infrà de pœnis. qualis est hodie in literis pontificiis nouissima illa clausula: Nulli ergo omnino hominum, &c. Si quis autem, &c. qualis etiam ferè in nouissimis Iustiniani constitutionibus, postremum illud decretum: Quæ igitur nobis placuerunt, &c. Sanctio antiquæ legi subiecta hodie legitur in tabula ænea, quæ est in æde Laterani prope altare maximum, in qua legis Regiæ, de Imperio Vespasiani latæ pars quædam incisa est. Vsus tamen posteà tulit, vt constitutiones Imperatorum, & generaliter omnes omnino leges, sanctiones appellẽtur . l. j. §. his itaque. C. de vet. iur. enu. quòd sanctæ esse debeant, hoc est, inuiolabiles. d. §. propriè. & l. sanctum. eod. titu. de rer. diuis. Hîc ergo omnem reipub. sanctionem, pro vniuerso ciuitatis Romanæ iure accipias. Per Nostras orationes. Decipitur hoc loco Accur. & qui eum sequuntur propter hæc verba, existimantes posteriorem editionem Codicis, ante hanc constitutionem factam esse. Quamuis enim ita loquatur hoc loco Imperator, tamen constat editionem illam alteram posteriùs factam: Et hoc tempora indicant, vt & Albe. hîc, col. vj. nu. 16. & Aug. lib. ii. emend. c. i. annotarunt. Nam hæc constitutio Iustiniano tertium Consule data est: editio illa quarto ipsius Consulatu facta: quod ostendit specialis constitutio, qua consilij sui rationem Imperator reddidit. l. j. §. his igitur. C. de emen. Cod. Iust. Nam & rursus post illam emendationem nouellas edidit constitutiones, quas authenticas vocamus, quamuis cuncta sibi iam tum perfecta atque omnibus numeris absoluta, viderentur. d. §. his igitur. Quas ergo hîc orationes suas Imperator memorat, nec leges primi Codicis generaliter, vt Accur. voluit, accipere debemus, nec secundi: quippe qui nondum editus erat, ac multò minus nouellas cōstitutiones , quod Haloander videtur existimasse, scholio hîc apposito. Sed primas duas constitutiones quæ velut duæ præfationes sunt, Codicis istius noui Iustiniani quo hodie vtimur. Altera, de nouo Codice faciendo, altera, de nouo Codice confirmando. Item duas illas quæ sunt sub titulo de veteri iure enucleando, quę & in frontispicio Digestorũ ante hanc quā interpretamur, præponi debent. Has omnes & si quę eis similes fuerunt, tam græca quàm latina lingua edidisse se hoc loco dicit. similiter easdem prope finẽ huius epistolæ iterum orationes suas appellat. Græcè autem & latinè adhuc Florentiæ ante digesta extare illā , quæ est posterior, sub. tit. de vet. iur. enu. Augustinus testis est lib. i. emend. c. iiii. Igitur his constitutionibus ea quæ initio mandari, & quæ deinde post compositionem approbari ac statui oportuerat, mādasse se ac statuisse dicit Imperator. Veruntamen quia posteà hos viros, ad quos nunc scribit, publicè profiteri ac leges interpretari voluerat. Ideò ipsos quoque specialiter admonendos duxisse, quomodò singula in scholis tradere eos oporteat. Hoc est enim quod sequitur. Sed Cum vos. Ex his apparet, etiam in eo deceptum Haloandrum, quòd constitutionem illam, quæ lib. i. Cod. sub titulo de vet. iur. enuclean. prior est, post hanc quam interpretamur, editam & compositam fuisse existimauit, dum hanc illi præfert in editione sua in frontispicio Digestorum, quæ re vera secundum supradicta postponi debuit. hoc etiam August. animaduertit lib. ii. c. i. & lib. iii. c. iii. emend. §. Ex libris. Sex et triginta tantvmmodo. Rectè intelligit Accur. vsque ad titulum, de bonorũ possessionibus, vt scilicet hactenus omnia in scholis tradantur: alia suo sibi marte iuuenes perdiscant & tractent: quod ipse inferiùs dicturus est, & reuera, excepto tractatu de bonorum possessionibus, & altero, de verborum obligationibus. Cætera non ita difficilia cognitu sunt. Sed illos tractatus in explanatione Institutionum à viua voce perfectè accipi posse existimauit: nam ibi vtranque materiam diligentiùs exequutus est. Librorvm Quidem duo millia, versuum autem tricies centena millia. Vtinam ne hodie plura esse fecisset ambitio interpretum nostrorum, ferri æquo animo & legi possent. Sed nec spes est scribendi finem factum iri. Nunc si quis cognoscere velit, quantùm antiqui versus mensura capiebat, quantúmque hodie per Typorum excussionem compendi fiat, Asconij Pediani expositionem orationum Ciceronis in manũ sumat. Nam Asconius ferè ex ordine orationum versus numerat, si modò Asconij illa numeratio est. Inde librorum nostri temporis comparatione habita, ratio facilè iniri potest. Poterit etiam ex eo, quòd Imperator se hoc opus totum in centum quinquaginta millia versuum consumasse scribit. l. ij. §. Sed cùm omnia. C. de vet. iur. enuc. si similiter ad libros nostri temporis ratio conferatur. Sanè quòd tricies centena millia versuum ad centum & quinquaginta millia redegisse scribit, poterit ex hoc quoque, supputatione facta, cognosci quota pars librorum antiquorum in hos libros collata fuerit, quota ab his exclusa. Caeteris Iam desuetis & iam omnibus deuijs. A discipulorũ scilicet & magistrorum cura ac traditione: non enim vsu abrogata fuisse hæc dicit, quæ reuera non erant. argu. l. ij. §. mirabili. C. de vete. iur. enucl. Ideò hanc materiam intempestiuè tractant hîc doctores nostri, contra quos ego in quibusdam sentio. Sed suo loco omnia exprimemus. l. de quibus. infrà de legibus. §. In his autem. Caii Nostri Institutiones. Quarum scilicet libri tres commemorantur in indice ante Digesta. De hoc Caio, quis & quando fuerit, cur à Iusti. & à Pompo. in l. cùm seruus. de stip. ser. Noster appelletur, difficile cognitu est. Augustinus coniecturas omnes colligit, quibus paulò pòst Saluij ętatẽ fuisse ostendat. lib. i. emend. c. v. Sed de nostro, nō satis extricat nec ipse, nec Aldobrand. in proœm. Inst. Ego christianum fuisse interdum suspicatus sum, aut certè cum christianis sensisse, & sub Alexandro fuisse. Nam christianos esse passus est Alexander, sub quo & Pomponius fuit, vt Lampridius in vita eius scribit, proptereà à Pomponio nostrum appellari, quòd suo tempore floruerit, à Iustiniano autem quòd christianus fuerit: alioquin cognomentum fuisse necessariò dicendum arbitror. Extant hodie Institutionum quæ Caij fuisse dicuntur libri duo. Horum posterioris initio ita scriptum est, Diuini iuris sunt ecclesiæ, id est, templa Dei, ac patrimonia, & substantia, & quæ ad ecclesiastica iura pertinent. Quæ verba si à Caio verè scripta sunt, expedita res est, christianum eum fuisse: nam christianorum propriè ecclesiam dicebant. Sed preceptor meus lib. παρέργων. ii. c. xxvi. ea verba apposititia esse putat, interpretatione perperam in contextum relata. Aldobrandinus nec ipsos quidem libros Caij esse existimat, verùm epi tomen ex libris Caij non satis diligenter factum, quod & verum puto. §. Et primi anni. Passim et qvasi per satvram. Vide num legendũ sit, Sed sparsim. Nam quod Ludouicus Bologninus admonuit, scribendum esse, per saturam. non, per satyram: id ipse quidem ex Florentinis Codicibus rectè sumpsit, siue architypos illos viderit, siue eos duntaxat, quos ex illorum fide Angelus Politianus emendauerat, quorum Bolognino cùm Florentiæ Prætor esset, describendorum potestas fuit. Idq́ue exemplum hodie in Dominicana bibliotheca Bononię adseruatur, vt Augustinus meminit, nec aliud magis sequutus est Haloander in editione sua. Cæterùm quod in Thucis libris v. pro y. ferè semper scribitur, hoc Bologninus nō sat intelligens, suam ipsius inscitiam detexit, dum librariorum negligentiam insectatur, quod de imperitis magistris Quintilianus ait. Hodie nemo paulò doctior ignorat, per satyram idẽ propè significare, quod variè, & quasi per saltum: dum non perpetuò & continenter aliquid fit, sed velitatim & interruptè: quo sensu & alijs locis in iure accipitur. l. j. in princ. C. de lat. lib. tollen. c. satyra. ij. distinc. Et haec Quidem fuerunt antiquæ eruditionis monumenta. Ab antiquæ eruditionis more atque ordine in tradendis suis legibus haud longè abscedit Iustinianus: vt ex superiorum & inferiorum collatione videre est. Sed pleniùs ac diligentiùs agi præcipit, & studendi tempus à quarto in quintũ annum extendit. §. Nos verò. Tam per tribonianvm virvm magnificvm magistrvm et exquæstore sacri nostri palatij & exconsule. Vulgata lectio erat, exquæstorem, &, exconsulem. Sed Haloander per omnes casus hoc tempore dictum existimat, exquæstore &, exconsule eum, qui quæsturam, aut consulatum gessisset, quem antiqui quæstorium & consularem dicebāt . Hoc etiam Accursius, hoc Petrus Crinitus, hoc nouissimè Augustinus putauit lib. iii. emend. c. iii. Ego, vt de verbi significatione Augustino assentior, sic de inflexione per obliquos casus subsisto, cùm videam Cassiodori epistolas, qui temporibus Iustiniani scripsit, hoc modo inscribi, Magni Aurelij Cassiodori senatoris, viri clarissimi, & illustris, exquæstoris Palatij, exconsulis ordinarij, exmagistri officiorum, præfecti prætorio, &c. quo fit, vt vtroque modo vsurpatum putem. Illud insuper coniectari libet, dictos exconsulibus non consulares, vt cognosceretur verè eos gessisse consulatum, non per codicillos à principe vt consulares haberentur impetrasse. Nam impetrari hæ velut imaginarię dignitates pridem cœperant. Et initio consulares prætorij quæstorij dicebantur, tam qui titulo tenus impetrauerant, quàm qui re ipsa functi erant. Deinde cōmodius visum est vocibus quoque inter se appellationes distingui. Proptereà excōsule dictus, qui magistratũ gesserat, cōsularis qui dignitatis duntaxat insignia à Principe meruerat, vt Iustiniani constitutiones indicant. l. fi. C. de decu. li. x. vbi gl. & in l. antep. & pe. de cons. lib. xii. eius rei argumẽtum quoque est, ꝙ & consulares & quęstorios & præfectorios apud ipsummet Iustinianum eodem loco legimus, quo exconsu les dixerat. l. ij. §. quæ omnia. C. de vet. iur. enucl. quare non abolitam veterem appellationem, sed diuersitatis nescio quid inductum fuisse apparet. §. In secundo. Ex edicto. Ex edicto dixit, pro eo quod est, ab edicto. Videntur enim (vt Accursius hîc admonet) edictales dicti, quòd scilicet tunc primùm ad edicti perpetui interpretationem transirent, ne quis putet edicto ipso nomen eis impositum fuisse. Quid enim hoc curaret Prætor? Qvatvor Libros singulares, quos ex omni compositione quatuordecim librorum excerpsimus. Hoc est, quos ex quatuordecim libris, qui sunt à titulo, de sponsalibus. vsque ad titulum, de bonorũ possessionibus, singulares & eximios esse voluimus: vt cùm quatuordecim his libris quatuor tractatus absoluantur, singuli libri ad singulorum tractatuum cognitionem sufficere intelligantur. Eos ipse paulò pòst nominatim designat, Primum tripartiti voluminis, de dotibus, nempe qui est in ordine vigesimus tertius Digestorum. Alterum ex gemino, de tutelis & curationibus, anteriorem scilicet, & hic est vigesimussextus. Tertium item anteriorem ex gemino, de testamẽtis . & hic vigesimusoctauus. Quartum autem qui primus est septem gemini, de legatis, & hic est trigesimus, qui totus sub vna rubrica inscribitur, de legatis primo. Enimuerò apparet ex hoc loco, quomodò totum opus Digestorũ diuisum sit, quomodóq; singulæ partes inscribi debeant. Nam generales quædā sunt rubricę , quę per vniuersi operis partes currere debent. vt per hanc primam partem τὰ πρωζα. Per secundā , de iudicijs, hoc modo, Digestorum liber quintus, de iudicijs, liber primus. deinde subijcitur specialis rubrica, vbi quis agere, vel conueniri debeat, & deinceps libro sexto & septimo vsque ad vndecimũ simili modo repeti, aut certè subintelligi oportet generalem hanc rubricam, de iudicijs. Cùm ad vndecimum veneris, ibi rursus, Digestorum lib. ix. de rebus creditis primus. deinde subiicitur specialis rubrica, Si certum petatur. Et deinceps per singulos libros generalem rubricam repetẽdam esse, idémque in omnibus partibus faciendum, quæ sunt septem, vt & alibi docemur. l. ij. C. de vete. iur. enucl. Hoc etiam Accursius annotauit, gl. supra eo. versi. in secundo. Nec Haloandrum nec Viglium fefellit. Viglius Inst. de testam. super rub. in fi. Hal. inter principium & finem cuiusque partis. Quamuis Augustinus nonnihil dissentiat, qui non vsquequaque huic distributioni conuenire scripturam Florentinorum librorum affirmat lib. iii. emend. c. vltimo. in fine. Sed illos libros, nec ex toto integros esse ipsemet consentit. §. Tertij insuper anni. Liber singvlaris ad hypothecariam formvlam. Hic est vigesimus liber, qui sine dubio sic inscribi debet: Digestorum seu Pandectarum lib. vigesimus, ad hypothecariam formulam liber singularis. Deinde subiici debet, Titulus primus, qui est, de pignoribus & hypothecis, vt docemur ex hoc loco, & conuenit cum his quæ proximè dicta sunt. Oportvno Loco, in quo de hypothecis loquimur, posuimus: vt cùm æmula sit pignoratitijs actionibus. Loquitur de hypothecaria formula, quam ideò dicit ęmulam esse pignoratitijs actionibus, quòd per actionem in rem ad pignoris persequutionem constitutam, idem ferme creditoribus præstat, quod pignoratitia actio quæ in personā intenditur. Sed hoc loco videntur errasse omnes, dum hypothecariam formulam, pro hypothecaria actione simpliciter accipiunt: videtur enim pleniùs quiddam significare hypothecaria formula, quàm hypothecaria actio, quæ & quasi Seruiana & vtilis Seruiana, ac nonnunquàm etiam Seruiana simpliciter appellatur. Inst. de act. §. item Seruiana. l. j. §. cùm prę dium . & l. si superatus. infrà de pig. Hæc enim propriè ad vendicationẽ atque attractionem pignorum pertinere videtur. d. §. item Seruiana. At hypothecaria formula, omnia omnino iura, persequutionis pignorum causa prodita comprehendere. Significant hoc superiora verba, quæ proximè annotauimus, Liber singularis ad hypothecariam formulam, & quod veterum non alij de pignoribus, aut de his quæ versantur circa pignora, proprij libri commemorantur, quàm qui ad hypothecariam formulam inscripti erant, ad quam singulares libros Caius, Paulus & Martianus scripserant, vt ex indice apparet. Papinianus quoque ante hos quædam commentatus erat, id quod indicant verba Imperatoris, paulò inferiùs, in §. ne autem tertij. librum, inquit, hypothecariæ ex primordiis plenum eiusdem maximi Papiniani &c. loquitur enim hîc quoque de eadem hypothecaria formula. Opinor fuisse formulam à vetustissimo aliquo iurisconsulto conceptam, ac proditam, quomodò posset quis paciscendo efficere, vt res pignori teneretur, quæ tamen creditori tradita non esset. Nam cùm pignus à pugno diceretur, & initio in manum tradi consueuisset, vt nuda conuentione quasi per fictionem quandam effectus idem præstaretur, existimasse antiquos, solemni quadam verborum formula in eam rem opus esse, vt de Aquiliana stipulatione, posthumorum institutione, & quibusdam aliis legimus. Eius formulę interpretationem deinde facientes iurisconsultos, vt vim atque effectus omnes huius conuentionis, & qua de causa introducta esset, planè exprimerent, vniuersa ad pignora & hypothecas & earum differentiam pertinentia exposuisse, atque in eosdem libros congessisse: hodie tamen & citra formulam ac verborum conceptionem, vel nudo consensu & sola cōuentione contrahitur hypotheca, in tantũ vt nec scriptura quidẽ opus sit. l. contrahitur. infrà de pig. l. j. de pig. act. modò aliter res gesta probari possit. Quod ait, oportuno loco, in quo de hypothecis loquitur, hypothecariam formulam posuisse. tantundem omnino est, ac si dicat, oportuno loco se de pignoribus atque hypothecis in vniuersum loquutum esse. Verbum enim illud, in quo, pro demonstratione est, & quasi repetitio eiusdem pronuntiati. Recenset hoc loco Accursius differentias, quæ sunt inter pignoratitiam & hypothecariam actionem: quarum illa præcipua est, & vnde aliæ ferè oriuntur, quod hypothecaria realis est. l. pignoris. C. de pig. & l. pignoris. infra eo titulo. Pignoratitia verò personalis. l. fi. C. de distract. pig. Item hypothecaria contraria non est, sed directa tantùm, ea quæ creditori datur: at pignoratitia & contraria est, & directa: quæ tamen directa non creditori ipsi competit vt hypothecaria, sed debitori, ídque soluta demum pecunia. l. si rem. §. omnis. de pig. & ideò re contrahi dicitur, Inst. quib. mo. re. contr. obl. §. fi. contraria verò rursum creditori competit. d. l. si rem. in princ. & vel solo consensu oritur. l. si rem. de pig. actio. Aliæ differentiæ quæ inter has actiones commemorantur, omnes ferè ex illo manant, quòd realis hypothecaria est, pignoratitia personalis. Nam & realium alia præscriptio est, alia personalium. Item reales omnes stricti iuris esse videntur, exceptis quibusdam, quæ mistam causam obtinent, qualis est communi diuidundo, familiæ hærciscundæ, Inst. de actio. §. actionum. At personalium quædam bonæ fidei sunt, & inter has pignoratitia numeratur. d. §. actionum. alias differentias colligere non tam ad hypothecariam & pignoratitiam specialiter, quàm ad reales & personales actiones inter se in vniuersum pertinet. §. Hæc autem. In regiis vrbibvs qvam in berytiensivm pvlcherrima ciuitate. Regias vrbes appellat Romam & Constantinopolin, quæ quasi altera Roma haberi cœperat. l. j. §. sed & si quæ leges. C. de vet. iur. enucle. ex decreto magni Constantini qui eam instaurauit, & Imperatoriam vrbem ac nouam Romam protinus appellari voluit. Vnde & Constantinopolis dicta: cùm anteà Bizantium appellaretur. Romæ autem perpetuum epitheton, regia, quasi rerum domina, & vnde leges iuráque acciperentur. l. sed & reprobari. §. fi. infrà de excus. tut. Horatius, Mihi iam non regia Roma tam placet, vt madidum Tybur, atque imbelle Tarentum. Non quòd Reges dicerentur Romani principes (hoc enim sensu regium nomen Romæ post eiectos Reges perpetuò inuisum) Nec Romanorum Imperatorum quisquam id vsurpauit, sed Imperatorio nomine contenti fuere, quod & libera ciuitate in vsu fuerat: cùm Imperatores propriè appellarẽtur , quibus rei bellicę summa cōmissa erat. Perpetuũ autẽ Imperatoris cognomen C. Cæsari primùm, deinde Augusto ita vt ad successores perpetuò illud transmitterent, publico decreto tributum fuisse scribit Dion lib. lii. prope finem. Quò magis mirum est, vnde Romanorum Regis appellatio descenderit in hæc tempora. Nam sic eum vocant, qui suffragiis eorum, ad quos pertinet, electus Imperator, nondum tamen à Ro. Pontifice de more confirmatus est. Sed hunc titulum Germani, suo sibi modo videntur confinxisse. Rom. Pontifices Regem duntaxat, non etiam Romanorum Regem antiquioribus temporibus appellarunt. c. per venerabilem. de elect. Nouissimè tamen & ipsi Romanorum Regem dixere. clem. prima. de iureiur. Porrò Berytiensis vrbs, quam hîc nominat, in Phœnice Syria est Augusti beneficiis, vt Vlpianus scribit, gratiosa, quæ & Augustiana Colonia dicta est, & ius Italicum, habuit. l. j. de cen. ea videtur esse quam hodie Barutyn vocant, mercatorum orientaliũ conuentibus & negotiationibus celebris. Postremò vides nō licere alibi, quàm in his tribus vrbibus, exerceri publica legum gymnasia, nisi speciali priuilegio indultũ fuerit. Addit Iacobus ab Arena, inueteratam cōsuetudinem pro priuilegio accipiendam esse. l. hoc iure. §. ductus aquę . infrà de aqua quo. & æsti. l. quisquis. C. de epis. & cler. xviij. q. vlt. c. seruitium. & c. super quibusdam. §. rætereà . de verb. sig. quod omnes probant. Denique Patauij nō alio iure, quàm inueterata consuetudine, docendarum legum Gymnasium haberi constat. Bononiæ ex priuilegio Lothari Imperatoris concessum ferunt, vt Bart. hîc scribit. Bologninus ex priuilegio Theodosij iunioris competere existimat: eius rei testimonio esse antiqua documenta, quin etiam extare huius priuilegij codicillos. Id priuilegium nec Theodosij esse, sed prorsus subdititium Alciatus putat, titulo de agric. & cen. in tres posteriores lib. Cod. Si tamen verum id priuilegium est, frustra veretur Thomas diplomatarius hîc in addi. ad Bar. ne abrogatum sit, hoc Iustiniani decreto: quia fuerit post Theodosiũ Iustinianus, ac proptereà Bononiæ quoque sola consuetudine defendamur. Non enim antiquiorum principum indulta reuocat Iustinianus, quin haud obscurè rata ea esse iubet, cùm dicit, & non in aliis locis, quæ à maioribus tale non meruerunt priuilegium. Romani Pontifices subiectis sibi Ciuitatibus priuilegia huiusmodi sæ penumero indulsere, prodita etiam in eam rem solemni formula (formam erectionis studij, Abreuiatores Pontificij vocant.) Nā quod Ricardus Malumbra, & qui eum sequuti sunt, hoc ideò constituisse Imperatorẽ censuere, quòd temporibus suis, eorum qui veram scientiam tenerent, inopia esset: ne, si passim omnibus vbique gentium interpretari leges permitteretur, falsam doctrinam tradi contingeret. Id vt verum sit, non proptereà tamen statim consequens est quod illi censuerunt, vt quia temporibus nostris veri Iurisperiti omnibus locis inueniuntur (quod illorum seculo persuasum fuit, sed nos haud quaquàm verum existimamus) cessante illa ratione, cessare debeat etiam prohibitorium hoc decretum, per l. adigere. §. quamuis. de iur. patr. neque enim vlli ferè placuit hęc sententia (vt Bartolus hoc loco scribit) nec nobis probatur. Quippe causam eam fuisse, quam impulsiuam vocant, non rationem legis, quam finalem dicunt, interpretamur. l. j. §. sexum. de postulando. Nam in dubio impulsiuam fuisse causam, non finalem præsumi solet. glo. in l. ij. §. fi. vbi Bart. de donat. Viglius Inst. de mil. testamento. §. illis. quòd & si finalis ratio illa fuerit, tamen an hodie cesset, Principis iudicio relinquendum est. Nec minus facile quicquam admittendum, quàm vt scruptata ratione, vel causa legis, sententiam contorquere cuiquam liceat. l. non omnium. & l. seq. vbi dixi. infrà de legib. l. prospexit, qui & à quibus. cùm sub tali prætextu, perniciosè errari possit. Præsertim autẽ in proposito negandũ id esse, cùm hodie & generaliter obseruari videamus, ne noua legum gymnasia, citra Principis autoritatem, vsquàm instituantur: consuetudo enim ipsa legũ optima interpres. l. si de interpretatione. infrà de legib. §. Illud autem. In nostra oratione, et post completvm opvs in alia Nostri numinis constitutione scripsimus, & nunc vtiliter ponimus, vt nemo audeat eorum, qui libros conscribunt, signa in his ponere, & per compendium ipsi legum interpretationi maximum adferre discrimen. Orationes hîc quoque & constitutiones suas indifferenter appellat, quæ positæ sunt lib. i. Cod. sub titulo, De vet. iur. enucle. vt & initio admonuimus. Hac ergo & duabus illis constitutionibus per compendia & signa quicquam in his libris scribi prohibet. Ac nec quæ ad numeros quidem attinent, hoc modo scribi vult, sed plena atque integra lite rarum consequentia omnia explicari: proptereà quòd animaduerterat, multa eo modo scripta in iure ciuili corrupta, aut perperam accepta ac malè interpretata esse, quin exempla veteris incōmodi hodiéque nōnulla remanent: vt in senatusconsulto Velleiano. De ea re ita consuluerunt. pro, censuerunt, etiam nunc legitur, quod initio ita scriptum fuerit d. e. r. i. c. & sub titulo, De acquir. hæred. Pantonius, pro, Publius Antonius, legebatur. quòd ita olim scriptum esset P. Antonius, vt Alciatus demonstrat, lib. vii. παρέργων. c. xvi. quamuis Haloander, Pannonius legendum existimarit. Nouella constitutione quadragesima septima, vt præpo. no. Imp. in fi. etiam in instrumentis & actis publicis Imperator hoc obseruari præcepit, vt tempora, & si per numeros designata fuerint, tamen etiam expressis verbis, & integra literarum serie describantur: quod mercatores hodie non solùm in commemoratione temporum, sed in omnibus omnino numeris recensendis obseruant. Galbam, qui posteà fuit Imperator, Tranquillus scribit, cùm quingenties sextertium Liuiæ Augustæ testamento præcipuum inter legatarios habuisset, quia notata, non perscripta summa erat, hærede Tiberio legatum ad quinquaginta reuocante, ne hæc quidem accepisse. Igitur quamquàm non inualidum sit, quod per compendia & signa numerorum, in actis & instrumentis scribitur. Arg. l. hæredes palam. §. sed & si notam. de test. l. quoties. §. sed si nō . de hær. inst. periculosum tamen & captiosum esse apparet. Sanè quæ Imperator, signa & compendia, vocat, eas antiqui notas appellauerunt. Aristoteles hoc idem simbolum appellat, quod est latinè, nota: vt Cic. in Topicis testatur. Notis ferè vtebātur exceptores, hoc est, qui dictata, vel orationes excipiebant. Quorum etiam nunc in iure mentio est. l. sed & addes. §. fi. loc. Notarũ rationem atque interpretationem ex Valerij Probi libello accipere atque intelligere licet. Notas hodie Tiphras vulgò appellari autumat Raphael Volaterranus. Nec testamentum verò, nec aliud quodlibet instrumentum notis scriptum valere hodie satis constat. l. sed cùm patronus. §. fi. infrà de bono. poss. excepto testamento militis, ex speciali scilicet priuilegio, quo eis quomodò velint, & quomodò possint testari permissum est. ac ne hoc quidem valebit, nisi tabularum sensus & veritas legitimis probationibus ostendi possit. l. Lucius. infrà de testa. mil. Addit Accursius, hæc omnia intelligenda esse de his, quæ meris notis tota perscripta sunt, non si quid fortè compendij causa breuius scriptum sit, quomodò communiter quædam adstrui consueuerunt. (abbreuiationes, vel abbreuiaturas vulgò vocant.) Quam sententiam & Bart. & alij sequuntur. Ego vt documenta & acta non proptereà vitiari crediderim, quum nusquam hoc cautum sit. Sic talem quoque scribendi morem ab his libris summouere voluisse Imperatorẽ existimo, cùm nihil compendio, sed plena literarum consequentia omnia scribi velle disertè dicat: compendia enim propriè dicuntur huiusmodi abbreuiationes. Illud non ab re erit admonuisse, confutari, vel ex hoc loco, si quis hactenus Florentinas Pandectas ab Imperatore ipso in Italiam missas credidit: multa enim in illis libris, contra quam hoc loco præcipiatur, scripta esse audiuimus. Nemine Iudice ex tali libro recitationem fieri concedente. Durabat vsque in hæc tempora mos vetustus recitandorum in Iudiciis legum, quæ ad proposi tæ causæ decisionem ac definitionem pertinerent. cuius rei alibi quoq; mentio est. l. cum prolatis. infrà de re iudic. frequentes interponi videas tales recitationes in orationibus Ciceronis. Hodie etiam Venetiis in vsu est, cùm causa agitur, non solùm acta, sed & leges recitari, quibus iudices ad iudicandum moueri debeant. §. Illud verò. Illvd avtem satis necessarivm constitvtvm svmma cvm Interminatione edicimus, vt nemo audeat neque in hac splendidißima ciuitate, neque in Berutyensium pulcherrimo oppido, ex iis qui legitima peragunt studia indignos & peßimos, imo magis seruiles, & quorum effectus iniuria est, ludos exercere. Necessariò constitutum, legendũ arbitror, non, necessarium: significat autem etiam superiorum Principum constitutionibus id prospectum fuisse. Enimuerò cùm Beryti & Constantinopoli, non etiam Romæ tales ludos exerceri prohibeat, an Romę fieri liceat, dubitatum est. Ego quę inciuilia & iniuriosa sunt, nullo loco licere arbitror, sed ideò Romæ hæc fieri non prohibuit, vel quia nihil ad ipsum pertinebat, quid Romæ ageretur, secundum ea quæ initio diximus, vel quia Romæ talem consuetudinem inualuisse non audiuerat. Hodie nihilominus per lasciuiam & iuuenilem calorem in Italicis quidẽ gymnasiis immodestos ludos exercere non desinunt, nec omnino contineri possunt, velut niuium & malorum iactus & quosdā similes. Sed an criminis appellatione, ludus quoque indistinctè contineatur, quęsitũ est. Bar. contineri putat: proptereà si municipali lege cautũ sit, vt ob crimen, bannitus impunè occidi possit: hunc quoq; qui ob ludum bannitus fuerit, iure cæsum videri. Quinetiam idcirco iurisperitum quendam qui semper obfirmatè id negauerat, oblata ei hac scriptura, illico obmutuisse. Nos, quicunq; ille fuerit, rationi locũ superesse credimus. Hîc enim de his duntaxat ludis Imperator loquitur, quorum effectus iniuria est, non omnino de omnibus: multos autem ludos esse, qui citra crimen exerceri possint, non ignotum est. In Berutyensium autem ciuitate. Elicit hinc Accursius tres esse iuris studiosorum iudices ordinarios, præsidem prouinciæ, & episcopũ ciuitatis in qua iuri operam dant, tum doctores, qui eis iura interpretantur. Ego quod hîc constitutum est, ad eos duntaxat qui Beryti agerent, pertinere non dubito: quod ad cæteros attinet, nihil noui iuris à Iustiniano inductum esse, sed Federici constitutione. auth. hac habita. C. ne fil. pro pat. in vniuersum posteà definitum est, vbi conueniri debeant ferè secundum Accur. opinionem. finis prooemii. D. IVSTINIANI SACRATISSIMI PRINCI PIS PERPETVO AVGVSTI Iuris enucleati ex omni veteri iure collecti Digestorum, seu Pandectarum, liber primus. His libris ideò Digestorum, seu Pandectarum nomen imposuisse scribit Imperator, quòd omnes disputationes, ac decisiones in se habeant legitimas, & antiquum ius omne vndique collectum, in sinus suos receperint. l. ij. §. sed cùm omnia. C. de vet. iur. enucl. Reliqua ad Pandectarum nomen pertinentia, Budæus præclarè docet. is videndus paulò post principium suarum annotationum. videndus & Aldobrandinus in proœm. Institutionum, in verbo, Post libros quinquaginta Digestorum, & Alciatus lib. iii. Dispunct. c. xii. DE IVSTITIA ET IVRE TIT. I. Satis constat Imperatorem initio mandasse, hos libros tam secundum Codicis sui, quàm edicti perpetui ordinationem, atque imitationem disponi ac digeri, prout Triboniano commodiùs videretur. l. j. §. cumq́ue hæc. C. de vet. iur. enucl. Sed id quidem non vsquequaque factum esse apparet suprà in proœ. §. & post eundem. nam nec similis huic titulus in Codice est, nec in edicto perpetuo fuisse arbitror. Cæterùm compilatores excogitasse, sub quo iuris & iustitiæ definitionem, naturamq́ue & omnino totam originem, quoad res pateretur, atque instituto operi conueniret, exprimerent, laudabili prorsus œconomia, vt cùm toto opere de iure ac iustitia in summa disputaturi essent, illius vim & finem ante omnia cognoscendum proponerent. Sunt pleraque ex libris institutionum, definitionum ac regularum excerpta non inconcinnè illa quidem, sed nimis fortassè breuiter, vt in tanta copia. L. I. Vlpianvs libro I. Institvt. Legebatur in Codicibus communibus, Vlpianus lex j. lex ij. & sic deinceps hodie permultum vtilitatis afferre poterit, quod plerisq; locis restitutum est, quo libro veterum Iurisconsul. quisq; quid scripserat. multa enim per hoc faciliùs intelligẽtur : vt exẽplis plurimis Augu. docet lib. i. emen. c. iiii. & seq. sectionẽ autẽ & responsum quodlibet, siue legẽ , siue caput appellare libeat, facilè cōcedendũ censeo. Caput latinè rectè dicas, & numerorũ ordine citari cōuenit . nam capita iuris propriè dicuntur, vt annotat Asconius Pædianus. Legem tamen etiam hoc sensu appellari voluisse videtur Imperator. l. ij. §. tanta. C. de vete. iur. enucle. cùm ait, vnusquisque eorum, qui author legis fuit, nostris Digestis inscriptus est, &c. Sed nec à veterum instituto abhorret, quòd ab Irnerio ad nostra vsque tempora factum est, tractandis legibus prima quæque singulorum capitum verba citare: vt Alciatus docet lib. ii. παρέργων. c. vltimo. Et sanè adiumenti non parum confert, initium cuiusque capitis memoria tenere, ac promptè & memoriter, vbi res exegerit, pronuntiare: quandoquidem dimidium facti (vt in prouerbio est) qui cœpit, habet. Hoc & Irnerij & Azonis ętas respexisse videntur, cùm vsum hunc induxere. IVri operam datvrvm, privs nosse oportet vnde nomen iuris descendat. Deriuatio atque ethymus nominis ad concipiendam definitionem multùm confert. At definitio ex Dialecticorum doctrina, initio tradi debet, vt intelligatur, quid sit id, de quo disputatio instituitur. Ideò cùm vniuerso opere de iure disputaturus sit, definitionem iuris statim subiicit, quod similiter et aliis locis fecit. l. j. infrà de inst. l. j. de fur. l. j. de re iud. l. iij. de vsuca. l. j. de supel. leg. Insti. de leg. in princ. oportere autem accipiendum est, instituto consentaneum atq; oportunum esse. Quod quidem non magis propriè dici potuit, quamuis Accursius latinę linguæ ignoratione impropriè dictum putet, dum pręcisam quandam & ineluctabilem necessitatem importare hoc verbum falsò existimat. Cicero pro Cornelio, oportere consentaneum esse officio: licere legibus & iuri: conuenire temporibus & personis. Paulus quoque l. penul. infrà ad exhib. Respondi non oportere ius cile calumniari. Est avtem Ius à iustitia appellatum. Atqui Grammatici iustitiam potiùs à iure, quàm à iustitia ius dictum volunt. Ius porrò quasi ius dictum esse, per vnius literæ immutationem, eam scilicet vim boni, quam animis nostris natura ingenuit, quod respiciens Cicero non vno loco, Naturæ ius esse, scripserit, quod nobis innata quędam vis indidit, atq; inseruit: alij autẽ à iubendo dictum voluere, quasi quod populus, aut lex iussisset. Fuit cùm existimarem ex Germanis & Genuinis, siue Celsi, siue Vlpiani verbis, aliquid immutatum esse per tot translationes, aut certè satis habuisse Iurisconsultum, si vel allusionem quandam sequeretur, dum cōcinniùs hoc modo doceri putat, & quasi nobiliore loco ius ortum esse suadere vult. Veniebat in mentem, nō alia ferme ratione Seruium Sulpitium, quem Imperator noster posteà sequutus est, Insti. de test. in prin. testamentum scripsisse à mentis contestatione dictum: Trebatium verò Sacellum à sacra & cella, cùm re vera & illud à simplici testatione, & hoc à sacro per diminutionem ductum constet: quanquàm errorem eis obrepsisse ab aliquibus existimatum fuerit Valla & Aulo Gell. lib. vi. noc. att. c. xii. Nunc & Celsum sic scripsisse, vt modò legimus, & verè ius à iustitia dictum puto, non iustitiam à iure. Ius, inquit Asconius Pedianus, ad artem pertinet, officium ad virtutem. Quod de officio dicit, idem sine dubio & de iustitia dicturus foret: eam enim ad animi virtutes referri constat. Igitur consentaneum est, vt quemadmodum virtus priùs fuit, quàm ars, sic & virtutis nomen priùs, quàm artis fuerit, & consequenter iustitiæ quoque nomen priùs, quàm iuris cognitum. Quamobrem Alciato assentior, qui lib. i. παρέργων. c. xxv. & xxix. iustitiam non à iure, sed à vi, quòd vim sistat, dictam arbitratur, aut iustitiæ certè ethymum amplius quærendum esse: Cum fallax ea res sit ac lubrica, & in qua ipse etiam Varro Latinorum & Græcorum omnium doctissimus, multos sæpè luserit & Iusus fuerit, à iustitia verò ius & dictum & profectum esse nō dubiè arbitror, cùm etiam iustitiam vnicuique ius suum tribuere dicamus. Nec mouet me quod ius interdum etiam id dicatur, quod per se semper ęquum & bonum est. l. penul. infra eo. quasi hoc vtique non ad artem, sed veluti ad rudem materiam, ac solam animorum notionem pertineat, vt & ipsa iustitia. Respondeo enim hoc sensu non ferè accipi, nisi cum illa adiectione, gentium aut naturæ: sine tali verò adiectione, magis propriè iustum quàm ius dixeris: iustum enim & iniustum ad naturam & legem: ius & iniuria ad actionem referuntur: vt Aristot. docet, lib. v. Ethycorum. c. vii. & mox dicemus. At Romæ initio (nam ea vox Romæ nata est) cùm simpliciter ius dicebant, non de iure gentium, aut naturæ, sed de iure ciuitatis suæ intelligebant. Hoc tamen cum eo, quod semper æquum & bonum est, conuenire existimabant. Ideò quandoque pro eo, quod semper æquum & bonũ est, accipitur, sed re vera ciuilium institutorum vrbis propriam ac perpetuam rationem significat. Proptereà rectè ab Asconio dictum, ius ad artem pertinere. Nec alio sensu accipi debet, quod initio dixit, Iuri operam daturum. Sed & quod mox subdit, eodem pertinet, ait enim. Nam (vt Eleganter Celsus definit) Ius est ars boni & æqui. Definit Celsus, vt dixi, ius, quod ad artem & ciuilem doctrinam pertinet, hoc est, ius ciuile, prout quidem trifariam collectum & constitutum est, ex præceptis, scilicet naturalibus, gentium & ciuilibus. Nam de iure naturali animis insito, ac velut rudi adhuc materia contento, non potest intelligi hæc Celsi definitio, in qua ars velut pro substantia rei definitæ pronunciatur, quicquid Accursius commentetur. Conuenit huic Celsi definitioni ea quoque quam tradit Cicero in Topicis. Ius ciuile est æquitas constituta his, qui in eadem ciuitate sunt, ad res suas obtinendas. Sanè artem rectè Accursius, vt opinor, scientiam interpretatur, eamq́ue ex Porphirij sententia rectè admonet finitam doctrinam esse de infinitis. Eadem ratione Rhethoricem quoque multi definierunt, artem esse, vel scientiam benedicendi vel persuadendi, quam tamen qui magis propriè atque acutè loquuti sunt, minúsque ad præcepta doctrinæ respexere, vim & facultatem persuadendi dixerunt (vt Quintilianus lib. ii. orat. Inst. c. xvi. refert) de iure ciuili accipiendam esse hanc definitionem. Alciatus quoque lib. i. παρέργων. c. xxx. consentit, nihil aliud in summa ius esse colligens, quàm æquitatis bonitatisq́ue collectionem, à Iureconsultis nostris in artem redactam. Æqui & boni verbum in hac definitione quomodò accipiendum sit, abundè disserunt Budæus hîc. Alciatus d. c. xxx. & Corasius lib. ii. Missell. luris. c. xviii. qui & ipse ius ciuile à Celso definiri sentit. Ego æqui & boni verba pinguiore quadā minerua accipi velim, vt tantundem propè significent, ac si dicat, æquitatis & iustitiæ. nam bonum æquè mistum idem propemodùm esse, quod iustum censeo. Horatius, Atque ipsa vtilitas iusti propè mater & æqui. Iusti videtur dixisse, pro boni. Sed an hæc ars, quæ & ciuilis sapientia, & iuris prudentia, & iuris scientia, ac nonnunquàm etiam iurisperitia dicitur, vna sit de septem artibus liberalibus, quæ rit Paulus Castren. hîc: & non esse existimat. Credo quod in vulgari artium liberalium Cathalogo, specialem iuris prudentiæ mentionem fieri non inuenerat. Verùm cùm præcipua pars philosophiæ, quæ de moribus appellatur, huic arti subiecta sit, consentaneum sanè videtur, vt & iuris prudentia liberalibus artibus non secus ac philosophia ipsa connumeretur. Videtur hoc & Vlpianus præsumere, qui cùm liberalium studiorum magistris, de salariis eorum extra ordinem ius dici docuisset, Iurisconsultis dici negat: non quia, inquit, non sanctissima res sit ciuilis sapientia, sed quia pretio numario æstimari non potest. Non dixit, quia nō liberalis ars est: quin sacratissimam, comparatione aliarum artium, de quibus suprà loquutus erat, appellauit. l. j. infrà de var. & extra. cog. Meritò ergo & ipsa liberalibus artibus annumeretur. Cvivs Meritò quis nos sacerdotes appellet. Meritò, id est, iure. Nam hoc ait, Iure nos appellari sacerdotes huius artis, & subdit rationem. Iustitiam namque colimus, &c. Alibi antistites iuris appellari videas. l. j. C. de decret. Decur. lib. x. Nam quemadmodùm sacerdotes atque antistites sacrorum & oraculorum, sic iurisconsulti æquitatis & iustitiæ custodes, atque interpretes sunt, & legũ mysteriis præsunt, atque operantur. Mirè delirat hoc loco Accursius, dum pœnitentiæ, quæ à sacerdotibus hodie iniungi solet cōfitentibus , exempla inculcat. Bonos Non solùm metu pœnarum, verùm præmiorum quoque exhortatione efficere cupientes. Sententia antiquissimi philosophi notissima, duabus potissimùm rebus, præmio & pœna, ciuitates contineri. Veram, Nisi fallor, philosophiam, non simulatam adfectantes. Increbruerat iam inde ab Augusti temporibus ignauum genus hominum, qui se magnopere philosophos videri vellent, cùm tamen præter supercilium & barbam ac pallium, eorum quæ ad philosophos attinent, haberent nihil. Hos pseudophilosophos insectantur passim atque irrident scriptores horum temporum: vt Aulus Gellius Lucianus & alij. Eos hoc loco latenter & quasi aliud agens perstringit Iurisconsultus. odio quippe digni erant, qui simulatam philosophiam ad alendam ignauiam, & ciuilium onerum immunitatem, philosophis pridem cōcessam . l. sed & reprobari. de excus. tut. captandam affectabant: hos Imperator Valentianus retrotrahi, & ciuitatibus suis reddi iussit, vt munera cum cæteris facerent. l. reddatur. C. de profess. & med. lib. xi. fecerant quippe vt infamis iam & simulata esse videretur omnis Philosophia. Cæterùm quod Vlpianus hîc, nisi fallor, in re sibi sanè perspecta atque explorata dicit: rectissimè videtur Paulus Castren. inducere ad dictum testis, cum hac, vel simili verborum modestia pro testimonio quid dicentis: vt fides ei nihilominus habeatur. Ego amplius existimo: etsi dicat se ita sentire, aut arbitrari, vel ita videri sibi (dummodò cætera conueniant) testimonium eius æquè valiturũ : cùm nec aliter antiqui sententias, aut testimonium iurati dicere soliti essent, etiam de his quæ cognouerant, ne si quid eis (quam humanam esse imbecillitatem putabāt ) obrepsisset, aut falsò apparuisset, iurisiurādi religionibus obstringerentur: vt Cicero in Academicis, prope finem docet. Manent hodie eius consuetudinis in iure ciuili vestigia non pauca, quamuis ab Accursianis non sat intellecta. l. quid tamen. §. si arbiter. infrà de arb. l. cùm quidam. de iure fis. Quamobrem arbitrio iudicis penitus hoc totum committi existimo, quantam fidem cuiusque testimonio adhibeat. l. iij. infrà de testibus. nec vulgarem opinionem vtique veram arbitror, quæ à teste exigitur: vt ita rem se habere, atque ita prorsus esse dicat, ac se penitus per vnum aliquẽ ex quinque corporis sensibus cognouisse affirmet, quicquid pro testimonio attulit: multa enim etiam intelligentiæ relinquenda, quin & commendandum eum, qui ne periurio se obstringat, cum aliqua dicendi modestia testimonium fert. qua de re etiā alio loco pleniùs disputabo. l. solam. C. de testi. §. Huius. Pvblicvm et privatvm. Publicum & priuatum ius ratione subiectæ materiæ hîc distinguit. Sed sciendum est, autoritate atque vsu æquè vtrunque publicum appellari, tam quod ad priuatas res pertinet, quàm quod ad publicas. Sic testandi factionem, sic edictum prætoris, publici iuris esse dictum est. l. testandi. C. de testamen. l. cerdonem. infrà de op. lib. sic & aliis locis accipitur ius publicum. l. ius publicum. infrà de pactis. l. fi. de colleg. illic. Nam & leges ipsæ in vniuersum publicæ sunt, & ad statum ciuitatis pertinent, cùm sine his ciuitas diu esse non possit. Ter. de lege nuptiali. An ne hoc quidem adipiscar, quod ius publicum est? Sanè & si quid fisco, aut templo ex priuata causa debeatur, puta, ex testamento, vel quouis contractu circumscripta causa priuilegij, si quod in ea re habeant, priuatum nihilominus ius vtrique eorum competere dicendum arbitror. arg. l. fiscus cùm in priuati. infrà de iure fis. Quamuis Accursius & plerique alii aliter videantur existimasse. Nam id solùm agit Iurisconsultus hoc loco, vt leges loquentes de publicis & communibus quibusdam rebus, sine quibus ciuitas stare non potest, qualia sunt sacra, cerimoniæ Magistratus, iura belli & fœderum (quod ius fœciale vocant) publica vectigalia & similia, ab his distingunt, quæ ad priuatorum controuersias disceptandas ac finiendas statuta sunt, his verò etiam princeps in contractibus & negotiis suis priuatis teneri vult. l. digna vox. C. de leg. ergo & priuatum ius dicendum est, quod fisco, aut Principi ex talibus causis competit. Svnt Enim quædam publicè vtilia, quædm priuatim. Subauditur, principaliter, secundariò autem & quasi per cognationem quandam, quod publicè vtile est in ciuitate, id & priuatim aliquo modo semper prodest: & è conuerso, quod priuatim vtile est, etiam publicè prodesse solet: cùm reipublicæ quidem intersit, habere locupletes & bonos ciues, ciuium autem habere amplam & bene constitutā rempublicam. Inst. de his qui sunt sui, vel alie. iu. §. pen. & infrà de pop. act. per totũ tit. nec longiorẽ huius rei distinctionẽ quærendā arbitror. Pvblicvm Ius, in sacris, sacerdotibus & magistratibus consistit. Horum pleraque antiquissimo iure Pontificio tractabantur, cuius hodie ne vestigia quidem extant. Consistebat ius publicum ciuitatis Romanæ etiam in fœderibus pacéque & bello. l. conuentionum. infrà de pactis. necnon in auspiciis & augurum atque aruspicum disciplina. Sed hæc pridẽ ante hæc tempora collabi cœ perant egréque sustentari, vt Cornelius Tacitus lib. xi. scribit. Posteà per religionem christianam ex toto sublata sunt. l. nullus. & l. nemo. C. de Malef. & Mathema. Ideò nec verbum quidem de his relatum extat, præterquàm ad improbationem. Privatvm Ius tripartitum est. Collectum est enim ex naturalibus præceptis, aut gentium, aut ciuilibus. Ratio suadet, vt & publicum ex eisdem præceptis collectum esse dicamus. Sed quia de illo nihil, aut non multùm dicturus erat: quòd pleraque ad ius Pontificum, vt dixi, pertinebant, ideò quasi summato illo, diuisionem & præcepta huius tradere incipit. Agricola in Dialecticis existimauit vitiosam esse hanc totam diuisionem, proptereà quòd sacra quoque & cerimoniæ iure gentium constitutæ esse videantur: & idcirco publica aliarum quoque gentium fuerint & ad statum aliarum ciuitatum pertinuerint. Quæ autem ad statum rei Ro. pertinent, ea quoque collecta esse ex naturalibus præceptis, aut gentium, aut ciuilibus. Sed non intellexit Agricola Vlpianum hoc loco de iure ciuitatis Ro. loqui, cùm dixit, huius studij duæ sunt positiones &c. non de iure aliarum ciuitatum, aut gentium, vt Alciatus monet, lib. parad. ii. c. xxxv. Deinde cùm priuatum ius ex illis præceptis collectum esse scribit, non negat, quin & publicum ex eisdem fluxerit: vt & Aldobrandinus interpretatur, Inst. de Iust. & iur. §. fi. Nō enim placet quòd idẽ Alciatus lib. παρέργων i. c. xxxi. noua ratione in hoc defendi Iurisconsultum putat, quòd naturalia iuris aliarum gentium præcepta nihil ad statum rei Romanæ spectarent: cùm ex eis, inquit, non magis Imperiũ Romanis concederetur in alias gentes, quàm aliis gentibus in Romanos, vt scilicet idcirco verum appareat, ius publicum ciuitatis Romanæ non ex omnibus his præceptis collectum esse, nec omnino colligi oportuisse, sed ex Ciuilibus tantùm. Non enim publicum ius vrbis Romæ ad proferendum in alios imperium, sed ad conseruationem ciuitatis propriè ac principaliter pertinebat: & negari non potest, quin Romani in hoc constituendo à naturali ratione, & ab aliarum gentium consuetudine multa acceperint. Ivs Naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Nam ius istud, non solùm humani generis proprium est, sed omnium animalium, quæ in terra, quæ in mari nascuntur. Auium quoque commune est. Hinc descendit maris atque fœminæ coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio. An ergo & illicitæ coniunctiones iuris naturalis sint, quærit hîc post Accursium Bart. & putat esse. Idem, vt significat, de cæteris quoque omnibus, quibus naturæ impulsu homines delinquunt, responsurus. Nā primi, inquit, animorum motus in potestate nostra non sunt, & natura impellimur ad peccandum. Ego ab exemplis hîc positis, ius naturale de iis duntaxat dici intelligo, quæ se vel natura, vel opinione ad rectum & bonum habent, quæ q́ue ea dem homini cum cæteris animantibus sunt communia. Quare & si natura ad irascendum impellimur, non continuò tamen iuris naturalis esse dicas, per iracundiam hominem occidere, aut verberare. Cùm id recto ac bono cōtrarium & sit, & habeatur. quin iuris naturalis potiùs fuerit, à cædibus & violentia abstinere, quod etiā videtur paulò pòst clarè expressum, hominem homini insidiaria nefas esse. l. vt vim. infra eo. Nunc in proposito cùm maris & fœminæ coniunctio, ad bonum se se habere videretur, credibile est homines inter se initio absque delectu (quomodo & cætera animalia) cōmisceri solitos fuisse. Ideò iuris naturalis omnes indifferenter etiam inter ascendentes & descendnetes habitas esse cōiunctiones . Sed hæ iure gentium posteà prohibitæ ac distinctæ sunt, vt ostendit Paulus, l. fi. infrà de ritu nup. quo autore quæstio hæc dilucidè explanatur. Aliæ iure ciuili & moribus, prout quæque gentes & ciuitates posteà sibi constituerunt, interdictæ sunt. Addit Oldendorpius lib. i. Variarum lectionum, in prin. iuris nomine, respectu animalium brutarũ , hoc & aliis locis abusos esse iurisconsultos, pro affectu scilicet & naturæ instinctu, atque impulsu. nam iuris nomen, ad rationem pertinere existimat, qua bruta carent: quod verum arbitror, dum non ideò minus de affectibus atque instinctu qui speciem boni præ se ferat, sensisse iurisconsultos intelligamus. Videmvs Etenim cætera quoque animalia, feras quoque bestias, istius iurisperitia censeri. Suprà etiam dixit, ius istud, latinè tamen vsitatius erat, hoc, & huius. Sed compilatoribus vna vox pro altera fortassè obrepserit, dum exacta omnia in hos libros transferunt. Censeri hoc loco egregia translatione dictum, quasi in numerum huiusce iurisperitorum referri, à conscribendi census more, arg. l. j. versi. qui ex duobus. infrà ad Municip. Nam alij facultatibus, alij capite duntaxat, quòd facultates non haberent, censebantur, & in suos quique ordines ac tabulas & numeros referebantur. Vnde & census pro substantia cuiusque dictus, & capite censi: & recensere, pro eo quod est, relegere atque euoluere. sed hæc iam omnia notiora sunt, quàm vt à me referantur. Ivs Gentium est, quo gentes humanæ vtuntur. Quòd à naturali recedere inde facilè intelligere licet, quia omnibus illud animalibus, hoc solis hominibus inter se commune est. Hoc ius naturali ratione inter homines constitutum esse scribit Imperator, Inst. de iu. nat. §. quod verò. quare & ius naturale interdum appellari videas, Inst. de re. diuis. §. singulorum. Id cùm audis, rectè feceris, si subintelligas hominũ proprium. Est enim ius naturale commune (de quo suprà diximus) quod naturale simpliciter appellatur, pertinetq́ue nō solùm ad homines, verũ etiam ad alia animalia. Est ius naturale proprium humani generis, & hoc dicitur ius gentium. In quo duo requiruntur, vt mox docebimus, in l. ex hoc iure. vt scilicet & ratio illud suaserit. d. §. quod verò. & posteà pro iure receptum sit generali omnium gentium consensione. Non enim satis est naturali rationi quid conuenire, vt id continuò iurisgentium esse dicas. Nec commodiorẽ appellationem, aut notam veterum Iurisconsultorũ sententiæ magis congruentem his adscribi posse arbitror, quàm hanc ipsam proprij & communis discretionem. Nam quod recentiores interpretes vulgò ius naturale distinxerũt , & illud quidem quod nos ius naturale cōmune appellari maluimus, ipsi ius naturale pri marium, seu primæuum vocarunt. hoc verò quod nos proprium humani generis, ipsi secundarium ius naturæ nuncuparunt, & id sanè ius gentium dici consentientes. Rursus tamen in primarium & secundarium diuiserunt. Ac primarium quidem ius gentium dixere, quod initio creatis hominibus diuina quadam vi statim indictum est: secundarium verò quod homines ipsi sibi posteà constituerunt, qualia sunt dominiorum acquisitio, regnorum institutio, bellorum vsus, seruitutes. Hęc inquā ab eis tradita, tanquā nimia subtilitate excogitata, obscura etiā docẽdi ratione per incōmoda , nequaquàm recipienda arbitror: cùm revera nō nisi vnicũ esse ius naturale hominis propriũ appareat, quod ius gentiũ appellatur. d. §. singulorũ . à quo hęc omnia gradatim processere. Hāc sentẽtiā & Corrasius probat lib. vi. Miscell. c. vltimo. & nos inferiùs etiā attingemus ac pleniùs declarabimus, in l. ex hoc iure. in verbo, obligationes institutæ. L. II. Pomponivs Lib. Singvla. Enchirid ii. VElvti erga Devm religio, et vt parentibvs pa triæ ́ pareamus. Horum verò si tẽpus incidat, vtri magis obediendum ac seruiendum sit, quæritur. Certè in pari causa præfeenda esse patrię necessitas, atq; etiā vtilitas videtur: vt plerique philosophorũ tradiderunt, & Romanorum historiis docemur. L. III. Florentinvs Lib. I. Institvt. VT vim atqve inivriam propvlsemvs. Videtur hoc quidem à superioribus continenter ductũ , ad ius gentium referri, sed nihilominus etiā ad ius naturale pertinet. l. iiij. infrà ad leg. Aqui. l. j. §. vim vi. de vi & viar. nā cum aliis animalibus cōmune hoc nobis est. Credibile est autẽ Florentinũ in libro suo de iure naturali loquutũ esse. Nam etiā paulò pòst subdit, Et cùm inter nos cognationem quandā natura constituerit, &c. Sed frequẽtes cōpilatorũ sectiones multis locis obscuritatẽ induxere. Nam Hoc iure euenit, vt quod quisque ob tutelam corporis sui secerit, iure fecisse existimetur. Idem respondendum est, Si ob tutelam rerum, aut propinquorum suorum, vel alterius cuiuslibet quamuis extranei, in periculum tamen adducti faciant. Quinetiam ad id faciendum oppressisq́ue subueniẽdum eodem iure homines inter se obstrictos esse pleriq; consentiunt. in tantũ , vt eadẽ pœ na delinquentem, & eum qui cùm potuit, iniuriæ obuiam non iuit, puniendũ esse traditum sit. c. quantæ. in fi. de sent. excom. Oppressis autẽ subueniendum esse, ad idq́ue homines naturali ratione obstrictos esse, docet & Cicero lib. i. of. in prin. dum tamẽ vsquequaque cum moderatione inculpatę tutelæ faciamus, quod iure ciuili posteà definitum est. l. j. C. vnde vi. Cùm autem hoc iure regna & ciuitates conditæ fuerint. l. ex hoc. infra eo. consequens sanè est, vt regibus ac magistratibus licito iure animaduertentibus, prętextu illo quòd corpus tuum, aut tuorum tueri velis, vi obsistere non possis: ac nec priuato quidem, quibus casibus priuato permissum est vindictā sumere: vt si furẽ , aut latronẽ deprehenderit. l. iiij. ad leg. Aquil. l. furem. ad leg. Cor. de sica. quanquā hęc permissio vindictę , non iure gentium, sed iure ciuili introducta est ex legibus duodecim tabularum. Cæterùm si per iniuriam, aut contra leges, vel contra bonos mores animaduertere in quenquam magistratus velint, an obsisti eis possit, quæsi tum est? Sed animaduertendum id non esse plerisque visum, ne seditiones & turbæ fiant, præsertim si alij sint superiores magistratus, vel princeps ad quos confugias quósve appellas. l. non est singulis. infrà de reg. iur. & hoc iuri gentium conuenire arbitror, quo suæ quisque gentis regibus & magistratibus parere ac subesse iubetur. Iure ciuili autem si ad superiorem potestatem prouocatum sit, & iudex nihilominus exequi sententiam iniquè pergat, nec in proximo sit quem prouocaueris, siquidem reparabilis iniuria non est, resisti posse existimo. argum. infrà appell. pen. nil. no. l. j. & l. ij. §. initium successionis. de origi. iur. Et hoc plerique probant. Abb. c. super eo. col. j. vbi plena additio. de appellatio. Alexan. consil. cxli. lib. ii. Sed si reparabilis iniuria est, nequaquam resisti debet. L. IIII. Vlpianvs Lib. I. Instit. MAnvmissiones qvoqve ivrisgentivm svnt. Modus tamen & ritus ac præcepta manumittẽdi , quorũ tractatus suis locis cognoscemus, iuris ciuilis sunt, & à iure ciuili proditiac cōfirmati . Est Autem manumißio de manu datio, hoc est è manu dimißio. In vulgatis codicibus legebatur, Est autem manumißio, datio libertatis. Proptereà quęsitũ ab Accursio, suámne, an alienā , hoc est, eius qui manumittitur, libertatem dare manumissor intelligatur: vt neutrũ facere posse videatur: cùm nec eius, qui adhuc seruus est, libertas vlla esse intelligetur: nec dominus suam ipsius libertatem alteri dare intendat, aut omnino possit. Sed hoc illud est, quod Paulus ait, Ius ciuile calumniari. quod quidem corruptela temporum nimis iam vsitatum est: nos semel eam rem, in vniuersum admonuisse contenti erimus. Quare nec huiusmodi loca posthàc attingam. L. V. Hermogenia. Lib. I. Ivris Epito. EX hoc ivregentivm introdvcta bella. Intellige, iusta & rationabilia, ne alioquin ex iure iniuriam ortam esse dicas, quod absurdum foret. l. meminerint. C. vnde vi. nam vt Aristo. lib. x. Ethicorum, capi. septimo, scribit. Nemo bellum ob bellum parat: sanguinolentus quippe, inquit, ne dum iniuriosus videretur, qui pugnas duntaxat, & cædes quæreret. Causa ergo hæc distinguitur, vt sciamus, an iure gentium bellum facere liceat. Et imprimis iusta & rationabilia bella esse constat, quæ ad propulsandam iniuriam geruntur. l. vt vim. supra eo. Nec defensionis tantùm, sed & vlciscendæ iniuriæ, recuperandarum & recipiendarum rerum, corrigendi ac resarciendi damni, tuendi quos in fidem receperis, & eosdem si iniuria affecti fuerint, vindicandi: vt Aristoteles in Rhetoricis ad Alexandrum c. iii. significat, proferendæ quoque religionis, denique etiam gloriæ & imperij super exteras atque ignotas gentes comparandi, iustas bellorum inferendorum causas, hoc iure gentium, de quo agimus, semper habitas esse existimo. Postremum hoc, de quo maximè dubitari potuit, videtur mihi idem Aristoteles probare. lib. polit. primo, cap. iiii. & v. prope finem. nec solùm iuregentium, sed & natura iustum esse bellum dicere, quo eos homines, qui ad parendum nati sunt, nec parere volunt, armis subigimus, & meliori imperio obedire cogimus. Id etiam ipsis vtile esse: quare secundum Aristotelis sententiam hoc intelligendum erit, de iis gentibus & nationibus, quæ (vt ait Cicero de Iudæis & Syris) seruituti natæ sunt, nec seipsas regere satis norunt. Nam quamuis ita definiatur, seruitutem esse constitutionem iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur, Instit. de iure natu. gent. & ciui. §. ius autem. & de iure personarum. §. ij. tamen hos tales, qui rationem quidem sentiunt, sed ea perfectè non vtuntur, natura seruos esse, idem Arist. eod. lib. c. iii. rectè docet. Quò faciliùs admittendum, vt sub ditionem atque imperium ciuile, citra durioris seruitutis necessitatem, reuocari possint. Cæterùm sub hoc quidem prætextu & velamento sæpenumero per iniuriam illata esse bella quietis & innocuis gentibus non negauerim, sed in ea re ius gentium nihilominus certum manet, quamuis rei veritas sinistra facti interpretatione nonnunquam peruertatur. Nec alius prætextus Alexandro fuit vexandæ Asiæ, nec Cæsar (quem ob id in senatu quidam hostibus dedendum censuere, quòd feras & ignotas gentes bello vltro adpetisset) alia ratione causam suam defendi potuisse, videtur existimasse, quàm quòd imperium populi Romani super exteros & Barbaros propagare voluisset. Quanquàm illud quidem maximè contra Cæsarem vrgebat, quòd iniussu populi, ac citra senatus autoritatẽ id bellum gesserat. ar. leg. iij. ad. leg. Iul. maie. Quòd si iussu populi fecisset, tum rectè iustúmne an iniustum & cōtra ius gentium bellum quod populus iussisset quęreretur , & Cæsari ex ea re nihil apud suos vitio verti posset. Illud enim proprio ac ciuili Romanorũ iure pridem additũ , & ab ipsius ferè vrbis Romæ incunabilis obseruatum est, vt ita demum iustum bellum censeatur, quod talibus scilicet ex causis suscipitur, si & publicè decretum sit. l. hostes. infrà de capti. & postlim. & aut repetitis rebus, hoc est, expostulata iniuria & causa quæ ad bellum inferendum mouet, geratur, aut denuntiatum antè sit & indictum, quod feciali populi Romani iure comprehensum fuisse scribit Cicero. lib. i. offi. Sed id ius quale fuerit, pauci, opinor, intelligunt, nec quisquam præter Dionisium Halicarnacensem, quem viderim, satis explicat lib. ii. Romanorum antiqui. Sed quoniam Græci, inquit, carent magistratu fœcialium, de potestate illius dicendũ est, & cętera quę hoc loco referre nimis longum esset. Ideò apud autorem ipsum legi poterunt. Quędam tamen ex his etiam iure gentium obseruata videntur, neque hęc ad causam, sed ad solemnia instituendi belli pertinent: vt si interim satisfactum sit, ab armis quiescamus & desistamus. Patrum nostrorum memoria Hispaniarum Reges aduersus Indos atque Antipodas pro gloria & propagando imperio, vt scilicet eos subigerent ac parere cogerent, felicissimè pugnare cœperunt, quod hodiéque faciunt. Aduersus Mauros tunc eorum finitimos, qui magnam Hispaniarum partem, vel Romanis, vel aliis ademptam occupauerant, pro religione certarunt. Corinthiis Romani solius vindictæ causa, quòd legatos suos contra ius gentium pulsassent, bellum intulerunt, & eorum vrbem deleuerunt. Iam reliquis de causis earum quas memorauimus, quoties bella gesserint, notiora sunt exempla, quàm vt à me referantur. Deniq; plena horũ historia est, non Romana solùm, verùm etiā Græca & Barbara atq; omniũ omnino nationum, vt nō immeritò iuris gentiũ id esse existimemus, quod humanę gentes communi quadā con sensione semper inter se egerunt, & ius fasq́ue esse perpetuò existimarunt. Nam quod Accursius & Bart. hîc, licitum id demum bellum esse tradunt, quod populus aut princeps decreuerit, quódque ad propulsandam iniuriam infertur, non omnino satis est, vt totam rem planè intelligas, cùm non distinctè & clarè (vt oportuit) quid à iure gentium, quid à iure ciuili sit, ostendant. Suetonius in Augusto, Nec vlli, inquit, genti sine iustis & necessariis causis bellũ intulit, tantúmque abfuit cupiditate imperium, vel bellicam gloriam quoquo modo augendi, vt quorundam Barbarorum principes in æde Martis vltoris iurare coëgerit, mansuros se in fide ac pace, quam peterent. Iustas simul & necessarias causas voluisse habere Augustum significat, non iustas tantùm, vt bella inferret. Ideò pro imperio & belli gloria augenda non certasse, quasi suo iure id facere potuerit, vt Romano imperio Barbaros parere cogeret. Sanè cùm inter duos populos bellum geritur, vt inter Parthos & Romanos: non posse vtrunque eorum iustam causam fouere, sed alterum iure, alterum iniuria facere, & tamen verum vtrinque iure gentium bellũ esse, quamquàm ab vna parte iniquè susceptum: ideoq́ue & capta hincinde fieri capientium, satis inter omnes constat. Addit Alciatus lib. iii. parad. c. xxi. etiam iustum interim vtrinque esse bellum, propter ambiguitatem scilicet, quæ oritur ex mutua contentione. Sed hoc ego verum arbitror, quantùm ad consensionem iurisgentium duntaxat & effectus belli. Nam non solùm quod natura rectum est, sed etiam quod legitimum, hoc est, legibus & iuri cognitum, iustum dicitur. Tale autem bellum sine dubio iure gentium geritur, ergo & legitimum est. Sed quamquàm legitimum sit, hoc est, iure gentium approbatum, natura tamen vt iustum sit, ex parte illius qui iniquam causam fouet, nullo modo effici potest. nam quod idem Alciatus ad extremum, quasi reticens quæ in eam sententiam disseruerat, iure nostro illicita omnia bella esse adscripsit, proptereà quòd apud Paulum legerat, Ab hostibus captos per iniuriam detineri. l. postliminium. in prin. de capti. probare equidem non possum, quando huic sententię consequens foret, vt nec de nobis capta efficerentur hostium, nec quæ nos de hostibus ceperimus, nostra fierent, cùm claudicare iuris dispositio non debeat. Pauli autem verba alio intuitu prolata, non tanti esse arbitror, vt vniuersum ius belli egregiè his libris perscriptũ destruant atq; euertant. Quod ergo Paulus ait, captos per iniuriā ab exteris detineri, nō aliò pertinet, quàm vt significet quibus cum nos bella gerimus, malam causam eos fouere vsquequaque præsumendum esse, ac proptereà iniustum ex parte eorum bellum esse, non quòd ad legem, sed quòd ad recti naturam attinet, vt prædiximus. Ideo qui tali bello ex nobis capti ab hostibus per vim detinebantur, eos vbi ad nos redierint, meritò pristinum statum recipere. Discretae Gentes. Gens à gente discreta est. Ergo hominum genera, & nationes, atque in his familiæ inter se discretæ sunt. Sed & prouinciæ: dum tamen prouincias intelligamus, non eas terras, quas bello partas Romani in formam prouinciarum redegerunt, quæ proprio vocabulo prouinciæ à nobis appellantur. l. notionem. §. continentes. de verb. significati. Nam diuisiones hæ à Romanis factæ magis ad ius ciuile pertinent, sed accipiamus omnes omnino terrarum partes & regiones, quæ inter se initio distinctæ & separatæ sunt. Regna Condita. An ergo etiam vrbes ac ciuitates hoc iure constitutas dicimus, an suo quamque iure, hoc est, ciuili? Et sanè coitio ciuium vniuscuiusque ciuitatis inter se suo quęque iure magis censeri videtur. Cæterùm in vniuersum omnes iure gentium constant. Murorum quoque & ædificiorum ratio in vniuersum ad ius gentium refertur. Nam domos & tecta sibi condere homines initio cœperunt, & hoc est quod mox dicit, Aedificia collocata. Nam collocata sine dubio legendum videtur, vt Haloander emendauit, non collata, vt erat in vulgatis codicibus. Ex quo infertur, iure gentium licere vnicuique domum, castrum, villam, prætorium in suo sibi ædificare, nisi quatenus iure ciuili posteà prohibitum est. l. per prouincias. C. de ædifici. pri. l. quicunque castellorum. C. de fundis limitrophis. lib. xi. quod ad publicam securitatem pertinet. Dominia Distincta. Ergo iure naturali antiquissimo omnia communia, vel certè nullius in bonis erant. Et hoc sanè intelligunt doctores, tam de mobilibus rebus, quàm de his quæ soli sunt. Quod si verum est, quæritur, furtum quamobrem lege naturali prohibitum esse admittere Paulus & Vlpianus scripserint. l. j. in fin. infrà de fur. l. probrum. de verb. signific. videtur enim potiùs iure gentium prohibitum dici oportuisse, cùm furtum nihil aliud sit, quàm contrectatio rei alienæ. d. l. j. Respondeo, vel de iure naturali hominum proprio (quod nihil aliud est, quàm ius gentium) Paulus loquitur, vel certè etiam iure naturali communi ac primæuo furtum admitti nefas est. Hoc enim ipso quòd aliquis rem occupauerat, ac penes se habebat, vtique plus iuris ei esse debebat in retinendo, quàm alij in surripiendo atque auferendo. Nam occupatio antiquitùs idem propemodùm præstabat, quod nunc dominium. Quod verò Alciatus censuit, in d. l. probrum. nec iure quidem gentium prohiberi furtum, sed iure ciuili tantùm: rectè (vt opinor) ab Augustino confutatum est, lib. iiii. emend. Diuus quoque Augustinus in libris de ciuitate Dei, complura ad hanc quæstionem pertinentia explicat, quibus additur Aristoteles in Problem. sectione xii. problem. vltimo capi. Nos eorum loca indicasse sat habemus. Commercivm. Haloander corrigit, Commercia. Sed veterem scripturam magis probo. Nam commercia plurali numero aut nusquàm apud bonos autores inuenire est, aut raro. Semel quidem apud Lucanum lib. vi. Et mihi sunt tacitæ commercia linguæ. Commercium autem accipe negotiationem & conuentum, atque congressum hominum inter se, mercaturæ aliarumq́ue rerum contrahendarum & gerendarum causa. Cicero, Voluptas nullum habet cum virtute commercium. Frequentiùs tamen ad merces, & res ipsas refertur. Idem Cicero, Commercium in eo agro nemini est. & alibi, locum illum senatorium illi vendidit, cui ne commercium quidem esse oportebat. dicitur, & ius commercij, quod specialiter ad redemptionem captiuorum attinet, cuius frequens mẽtio sub titulo de captiuis, & postl. reuer. in Codi. & in his libris. Nam quòd Accursius, generale nomen ad solas rerum permutationes restringendum putat, haud quaquàm placet, nec ita iurisconsultum sensisse arbitror. Obligationes Institutæ sunt, exceptis quibusdam quæ à iure ciuili introductæ sunt. Adnotaui supra l. j. §. fina. ius naturale dici, proprium & commune. Proprium, quod hominibus solis conuenit. Commune quod tam reliquis animalibus, quàm humano generi natura inditum est. Et proprium quidem illud vsitatiore nomine, ius gentium appellari vidimus. Igitur vt perfectè intelligamus, quæ obligationes simpliciter naturales sint, quæ iuris gentium, in huius capitis interpretatione, eadem relatione vtendum est. Sed hoc amplius sciendum, veteres iurisconsultos non (vt ius naturale) quibusdam appellationibus distinxere: sic obligationes quoque, quæ ex naturali communi iure discedunt, alio nomine, quàm quæ ex iure gentium proueniunt, appellasse. non enim hoc fecerunt, sed vtrasque vno nomine naturales, scilicet appellauere. l. Stichum. §. naturalis. de solut. Quinimò ausim dicere, ad propriā dumtaxat humani generis naturæ rationem, atque æquitatem eos respexisse, cùm naturales obligationes dixerunt, non ad communem illum nobis cum cæteris animalibus naturæ instinctum: nam hoc sensu legisse, nusquam in iure memini. Credo quòd ius illud naturale, commune abusiuè dicitur, pro naturali quodam instinctu omnium animalium, vt suprà dixi l. j. §. ius naturale. eod. titu. cùm ius ad rationem pertineat, qua bruta carent. Quare multò magis abusiuè diceretur etiam obligatio eodem sensu, argu. not. in. l. j. C. de do. promiss. Animalia enim rationis expertia, ad aliquid dandum, vel faciendum, obligata esse, qui possis dicere, cùm traditum sit, nihil ea posse committere, propter quod obligentur, quia sensu carent. l. j. §. ait prætor. si quad. paup. fe. di. Sed nec quod ait, iure gentium, obligationes institutas esse, protinus sic accipiendum est, vt doctores communiter accipere videntur: quasi quodcunque dari, fieri debere, naturalis hæc animi nostri ratio suadet, eius rei etiam iure gentium obligationem constitutam, aut inductam fuisse, continuò credamus. Nam ratio à iure multùm differt, argu. l. cùm ratio. in prin. de bo. dam. Ratio enim ad animum, & naturam pertinet, ius ad actionem, atque exercitationem, vt suprà docuimus, eo. titu. l. j. scholio secundo. Quamobrem an aliquid iuris gentium sit, non ex natura & rationes scrutari conuenit, sed ex facto, hoc est, ex eo, an communiter id inter homines obseruandum receptum fuerit: alioquin nimiò plura, & minutiora, quàm par sit, iuris gentium esse dicendum fuerit. Contrà autem, quodcunque iuris gentium est, id etiam naturali rationi conuenire arbitror, præterquàm in paucis: quæ vtilitatis causa, per necessariam quandam consequentiam, contra naturalem hanc rationem, atque æquitatem recepi oportuit, vt mox docebo. Nam communis illa omnium gentium, & nationum consensio: non nisi in his quæ maximè rationabilia sunt, videtur existere potuisse, & hoc sensu accipienda sunt verba Pauli, in l. cùm amplius. §. is natura. de regu. iur. Dum eum natura debere ait, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem sequuti sumus. Dicit enim, qui iure gentium debet, eum etiam natura debere, non autem è conuerso. vt omnes videntur credidisse. Eadem interpretatio aliis quoque locis facienda est, vbi similiter eadem sententia refertur. Inst. de iu. nat. §. quod verò. Enimuero cùm inter ciues Romanos certo iure agi, semel decretum esset: primùm de obligationibus ita definitum est, Inst. de actio. in prin. neminem ex his, qui quoquomodo obligati sunt, ad solutionem vrgeri posse, nisi secundum nostre ciuitatis iura, quod & illa ratione effici necesse erat: quia sine actione neminem experiri voluerunt, actiones autem ex iure ciuili compositæ sunt. l. j.. §. déinde. infrà de orig. iur. Igitur imprimis naturalium obligationum, hoc est, earum quas naturalis ratio generaliter suadebat, quædam iure ciuili agnitæ sunt atque approbatæ, & consequenter illarum nomine actiones compositæ: quædam in suo statu simpliciter relictæ. Imprimis obligationes omnes quæ iuregentium receptę , aut introductę fuerant, indistinctè approbatæ sunt. arg. l. iurisgentium. in princ. infrà de pactis. nusquàm enim in iure nostro quicquam quod iurisgentium sit, nō acceptum videas & legibus, aut moribus nostris comprobatum. Quædam autem prætereà arbitratu principum, aut populi, vel magistratuum introductæ sunt, hæ quidem etiam rationabiliter (vt putarunt) sed propria tamen quadam ratione Romæ duntaxat, vel certè nō omnibus locis, & nationibus in vniuersum cognita. Quæ ratione quadam, & naturali æquitate subnixæ cùm essent, agnitæ tamen non sunt, hæ in suo nomine remanserunt, vocantúrq; obligationes naturales, quarum nullus effectus maior, quàm vt si eo nomine à sciente aliquid solutum sit, repetitio non detur, toto tit. infrà de cond. ind. Quascumque autem Romanis legibus introductas diximus, aut comprobatas ( comprobatę autem omnes ferè sunt, quarum idonea causa visa est, vt præteriri eas non oporteret) hæ ciuiles generaliter dictæ. Inst. de oblig. §. j. vbi glo. in verbo, iure ciuili. quæ tamen & ipsæ propriis nominibus inter se distinguuntur: vt aliæ quidem iurisgentium dicātur , alię autem legitimæ, arg. l. conuentionum. & l. seq. infrà de pactis. Ciuiles autem ideò dicuntur, vt intelligamus, iure ciuili efficaces eas esse factas, quibus debitores vrgere possimus ad solutionem. Sunt tamen eędem & naturales, hoc est, naturali rationi, atque æquitati cognitæ, eáque subnixæ. Nam si quidem à iuregentium sunt, iusgentium cum naturali ratione congruit: si à certa lege, & lex ipsa vtique rationabilis est, nec sine idonea causa rogari solet. c. erit. iiij. distin. His cōstitutis , interdum euenit, vt qui ciuili obligatione alium obstrictum tenet, puta, ex stipulatu, nonnunquàm æquitate sola deficiatur, vt si nuda pactione conuenit, se nihil eo nomine petiturum. Et hoc casu dicimus naturalẽ obligationem tolli. l. si vnus. §. pactus ne peteret. de pact. ciuilem remanere. Quod & ab initio contingere posse existimant, videlicet, vt sola ciuilis obligatio sine fundamento naturalis æquitatis inducatur: vtputa, Si quis alteri per iniuriam condemnatus sit. Item ex literarum obligatione, post biennium, pecunia interim non numerata. Nonnunquàm solo iuris ciuilis auxilio destituitur quis, naturalis æ quitatis vinculo remanente, velut si peregrinus factus sit, qui initio contractæ stipulationis in ciuitate erat. l. j. C. de hær. inst. vel si contra eum iudicatum sit, non deberi ei, quod re vera debebatur. l. Iulianus. de cond. ind. Et hoc casu, ciuilem obligationem, remanente naturali, intercedere dicimus. Superiore specie, cùm scilicet ęquitate deficiẽte , naturalis obligatio intercidit, per exceptionem aduersus rigorem iuris succurri solet. At si naturalis obligatio ab initio non affuit, dũmodò ciuiliter quis obligatus fuerit, ea obligatio ciuilis périnde efficax est, ad pariendam actionẽ , ac si cum naturali coniuncta esset. Posteriore autem specie, cùm sublata obligatiōe ciuili, remaneat naturalis, creditori nihil auxilio esse potest, nisi debitor sciens ei soluat, tunc enim repetere non potest: quod omnium naturalium obligationum cōmune est: vt prędiximus . Quòd si quando ex naturali obligatione actionem oriri legas, tunc sine dubio, naturalẽ hanc obligationem etiam ciuilem appellari posse, præsumendum est. l. fideiussor. §. fideiussor. infrà de fideius. l. naturalis. de act. & ob. l. j. §. debitũ . de consti. pec. Nam lex eam agnoscendo, atque approbando (quod facit cùm ex ea actionem dari mandat) etiam ciuilẽ eam esse facit. His cognitis, facile intellectu est, quod Triphonius scribit, in l. si id quod. de cond. ind. Si dominus, id quod seruo debuit, manumisso soluerit, repetere nō posse: quia naturale agnouit debitũ . vt enim libertas, inquit, naturali iure continetur, & dominatio ex gentiũ iure introducta est: ita debiti, vel indebiti rationẽ in condictione naturaliter intelligendā esse. Quod ait, naturaliter, nec secundum ius naturale omnium animaliũ commune intelligendum est, vtpote cum illo iure obligationes introductę nullę sint, rursus nec secundum ius gentiũ , quo quidem id potissimum inductum est, vt seruus & dominus (quòd attinet ad acquisitionẽ ) vna atq; eadem persona intelligantur: sed secundum naturalem rationem, hominũ naturę propriā accipi debet, quę latiùs multò patet, quàm iusgentium: vtpote, à qua iusgentiũ manauit. Cęterùm hoc iusgẽtiũ cùm seruitutes cōstituit , atque introduxit, quāuis in vno cōtra hāc naturalẽ rationẽ facere visum sit, dũ libertatẽ homini naturā inditā , violẽter aufert: in altero tamen haud sanè leuioris momẽti naturalẽ ipsam rationem, atq; æquitatem sequutũ est, vt scilicet infirmiores melioribus subiicerentur, atq; parerẽt , quod etiā ipsis vtile futurũ esset, secundũ ea quę suprà dixi, in prin. huius capitis. Quod & si deteriores sint qui bello vicerint, aut eorũ iniusta causa fuerit, nihilominus tamẽ adhuc ratio quędam superest, cum naturali ęquitate cōgruẽs , qua rectè cōstitui visum, vt bello capti victoribus suis seruirẽt , potiùs videlicet, quā vt ab his occiderentur. Igitur ꝙ naturali iuri cōtrariā fuisse seruitutẽ Imperator scribit. Inst. de iu. na. gen. & ciui. §. ij. exaudiendũ magis esse apparet, de naturali instinctu, atq; impulsu, nobis cum cęteris animalibus cōmuni , quo omnia animalia libera esse cupiũt , quā de naturali ac propria hominum ratione, quę sine dubio potiùs id efficit, quod modò diximus. Nec mouet me quòd Paul. Castr. in l. manumissiones. infra eo. & in d. l. si id quod. de cōd . ind. videtur affirmare, accipiẽda esse illa verba Imperatoris, de iure naturali hominũ proprio, hoc est, de iure gẽtiũ : quia, inquit, in brutis nō est dare libertatẽ . Respō deo enim, hoc verũ nō esse, & facilè depręhendi , si naturā ipsam cōsideremus . Docet hoc etiā Æsopicę fabellę exẽplũ , quo equum cũ ceruo pugnaturũ , hominem sibi in dorso collocasse scribit: exinde equum homini seruire coactũ esse, quāuis victor, illo certamine discessisset, ceruum autẽ , libertatem suā retinuisse, quāuis detrimẽtũ in pręsentia acceperit. Enimuerò semel introducta seruitute, posteà per necessariā quandam consequentiā , aliquid contra naturalem hanc hominũ propriam rationem tantisper recipi necesse fuit, veluti quod dominus seruo promiserit, vt hoc iure nō debeatur. Sed naturali tamẽ ratione deberi apparet, quam ius gentiũ nō sustulit, sed pro tẽpore depressam tenet. Idẽ quoque contingit in vsucapione, quę iuris ciuilis est, respectu iurisgentium, quod in seruitute (quæ iurisgentium est) contingere diximus, respectu rationis naturalis. Nam cùm semel ciuitates, & dominia distingui iuregentiũ inductũ esset, bono publico ciuitatis nostrę , hoc est, Romanę , introducta est vsucapio: ne dominia diu in suspenso essent. l. j. de vsuc. Cæterùm si rem tuam vsuceperim, eáque mox ad te peruenerit, naturalis ratio illa, quæ à iuregentium cœpit, tunc cùm dominia distincta sunt, efficit vt tu quod tuum est, recepisse videare, ego eam rem à te petere nullo iure possim. l. si quis emptiones. C. de præscri. xxx. vel xl. annorum. In proposito autem si tu seruo meo sic promiseris, vt vel naturalis duntaxat obligatio, vel naturalis simul & ciuilis ex tua promissione orta sit, quia iuregentium inductum, ac posteà etiam iure ciuili comprobatum est. in l. frater à fratre. de cond. ind. vbi Bar. & in d. l. Si id quod. vt ea obligatio qualiscunque sit, mihi non seruo ipsi acquiratur, additum etiam eodem iure ciuili (prout nos interpretamur. l. placet, infrà de acquir. hær.) vt nec momento quidem temporis penes seruũ obligatio consistere censeatur. Ideò seruo ipsi posteà manumisso nulla te nec ciuili, nec naturali ratione teneri constat, quia scilicet initio mihi statim quæsita est obligatio. Cæterùm potiùs contra naturalẽ æquitatem esset, si vnica promissione vni facta, duobus te in solidũ obligatum esse vellemus dicere. Igitur si manumisso solueris, vsquequaque repetere posse te non est dubium. Ego autem, qui dominus serui fui, etiam ad solutionem te vrgere possum, si ciuilis fuit ea obligatio. Sin naturalis, illud inspiciendum erit, an sciens mihi solueris, vt repetere non possis. Hæc de obligationibus, quomodò iure naturali, gentium, aut ciuili introductæ, aut agnitæ sint, in vniuersum dixisse satis est, ad huius capitis interpretationem. Rursus autem de actionibus, an iure gentium institutæ sint, an iure ciuili quæritur? Et si quidem actiones intelligimus formulas & conceptiones verborum, quæ compositæ sunt, vt inter se ciues Romani experirentur: non videtur dubium, quin hæ iuris ciuilis sint. l. ij. §. deinde. infrà de orig. iur. sin ius persequendi iudicio quod sibi debetur, accipiamus, idq́ue ex contractu iurisgentium descendat, & inter ciues Romanos agi proponatur: sine dubio & hæ ad ius ciuile pertinent, vt prædiximus. quia ciues non nisi iure ciuili agere inter se possunt: Iure autem ciuili comprobatur, & confirmatur iusgentium, addito agendi modo. Quòd si inter exteros agi proponatur, sine dubio iurisgentium esse puto, nec præter eas, quæ ex obligationibus iurisgentium descendunt, vllas efficaces esse arbitror. Denique Præ torem peregrinum Romæ non nisi ex iuregentium ius dicere consueuisse arbitror, cùm apud eum inter exteros disceptaretur. Idq́ue etiam hodie, si res incidat, fieri oportere, veluti si Indus fortè, aut Persa mercaturæ, vel alia de causa, apud nos moram trahens, iudicio quid petat. Qua in re ab interpretibus nostris, sic distingui solere, non me latet: vt quæ ad iudicij ordinationem pertinent, ex iure ciuitatis in qua iudicium agitur, etiam exteri obseruent: decisio causæ ex communi Romanorum iure constituatur. l. cunctos populos. C. de sum. tri. & fi. catho. sed hæc dicere videntur, quia Prætores peregrinos non habemus, vel quòd harum rerum vim haud omnino satis intelligunt. Ratio autem efficere videtur ea quæ nos affirmamus. L. VI. Vlpianvs. Lib. I. Instit. IVs civile est qvod neqve in totvm à iure naturali, vel gentium recedit, neque per omnia ei seruit. Hoc ita ait, Quia quod in ciuitate constituitur, si in totum à iure naturali, vel gentium recedat, hoc est, ei repugnet atque aduersetur, non ius, sed iniuria ciuilis appellanda esse videtur. c. erit autem lex. vbi glo. iiij. dist. Non enim aduersus ius naturale, vel gentium constitui licet, nisi ex magna causa: quā rem Bar. & recentiores longissimis tractatibus persequuntur, in l. j. de const. prin. nos etiam inferius attingemus, in l. lex naturæ. de statu hom. Ex hoc loco sumi potest argumenrũ aduersus leges municipales, quæ quibusdam locis contra naturalem rationem sub prætextu boni publici constitutæ sunt. Qualia sunt, consanguineus obligetur pro consanguineo, Destruantur ædificia eorum qui crimen aliquod admisisse dicuntur (quanquàm vetustissimum morem hunc fuisse appareat ex historiis Rom.) quibusdam temporibus impunitas sit delictorum, Damnetur & necetur quis, déinde accusetur, vel aduersus eum quæratur, ac defensiones eius tum demũ audiantur, & siqua similia, quorum nimiò plura quàm velis vbique reperias. Efficit huius capitis ratio, vt non valeant, ac primo quoque tempore abolenda sint. arg. etiā l. si priuatus. infrà, qui & à quib. l. quoties. de pollicit. Arguit quippe iniquitas & durities taliũ legum, dolo malo versatos esse, qui eas cōstituerunt , quod & ipsum facit, vt valere non debeant. l. j. in fi. de except. doli. c. cùm omnes. de cōst . Paul. Cast. latè in l. j. nu. iij. infrà de legib. Nec mouet me quod Accur. existimat, vsucapionẽ iuri gentium prorsus cōtrariā esse, atque ob id nō parùm laborat. Respondeo enim vsucapionem cum iuregentium aliquomodo conuenire, quo qui in vacua veniebant occupatione ipsa, dominium nanciscebantur, vt ait Cic. lib. off. j. Nam non alia ratione iure ciuili deinde introducta est vsucapio, quàm ne rerũ dominia diu in incerto essent. Quomodò autem cōmune bonum initio causa fuit, vt dominia distinguerẽtur , quò scilicet, solertius homines colerent vnusquisq; quod suũ esset, sic & bono publico ciuitatis nostræ posteà inducta est vsuca. l. j. de vsuc. quare & iusgentiũ quodāmodò in hoc ipso imitatur. Sed cũ iusgentium contra ius naturale videatur induxisse seruitute, cur non & ius ciuile cōtra iusgentiũ aliquid posse dicamus? Respondeo, Seruitus non omnino cōtra ius natuturale est ( secundũ ea quæ proximè diximus) & si tamen sit, ex causa receptam esse negari nō potest, vt etiam admonuimus. quo exẽplo & ius ciuile contra iusgentium ex causa aliquid cōstituere posse confitendum est. Prætereà & si nihil posset, non mirũ id est: quia vtique plus valere vniuersarũ gentium quàm vnius ciuitatis cōsensus debuit in vniuersum. Quod ait, Neque per omnia ei seruit. Sensus apertus est, quia si ius ciuile iurigẽtium per omnia seruiret, iam non propriũ ius ciuile, sed purum, merum & germanum iusgentium appellandum esset, vt Triphonius vocat, in l. bona fides. depos. Quò fit, vt si lex municipij idem sanxerit, quod ius ciuile, de tali lege périnde ac de iure ciuili iudicandum sit: quod & Paul. Castren. putat. l. prima. §. si quæ verò pragmaticæ. Cod. de Iust. Cod. confir. vbi tex. quamuis Barto. & plerique alij contra senserint. l. j. infrà ad leg. Falc. non sat firmis rationibus. nam eas Alcia. rectè confutat, lib. v. παρέργων. c. xxiii. Illud rectè videtur Accur. admonere, vniuersum ius nostrũ quod his atque aliis libris perscriptũ est, quamuis iuris naturalis & gentiũ crebram mentionem faciant, & præcepta complexum sit: nihilominus tamen proprium ius ciuile censendum esse, quia scilicet iuri naturali, vel gentiũ semper aliquid addit, aut detrahit, si non in materia, at saltem in obseruatione atque in forma. L. IX. Caivs. Lib. I. Institv. OMnes popvli qvi legibvs et mori bus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure vtuntur, &c. Non dici potest, quàm perniciosè erratum sit, in huius capitis interpretatione, dum hæc verba sic vulgò accipiunt, quasi per ea relatum sit, vnius cuiusque oppidi, vrbis, aut vici, incolis & municipibus, quas velint sibi leges & iura condere licere: quin & collegiorum consortibus ac sodalibus idem concessum esse autoritate huius responsi voluerunt. qua in re longissimè omnium à vero errasse videtur mihi Paulus Castren. qui nullum prorsus in ea re delectum habet, neque modum tenet, quin omnibus quicunque sint, indifferenter permissum dicat. Nam Barto. & quidam alij verecundiùs fecerunt, cùm distinctionibus quibusdam rem temperarunt, quam tamen in vniuersum restringere & cohibere oportebit. Nos breuissimè sic definiri posse arbitramur: vt siquidem de exteris populis quæramus, expedita res sit, posse eos quas velint sibi leges statuere. Exteros autem populos multos esse, qui vel amicitiam, vel bellum, aut pacem, vel fœdus cum populo Romano habeant: vel neque pacem, neque amicitiam, neque fœdus habeant, neque bellum nobiscum gerant, ignotum non est. l. postliminij ius. infrà de capt. l. non dubito. eod. titu. Hi seu liberi sint, seu sub Regibus suis agant, suo sibi more statuta faciant: hoc proprium illorum ius ciuile, ac populare appellabitur. Leges nostræ nihil ad ipsos attinent: nam quod scribit Proculus d. l. non dubito. in fi. Si apud nos rei fiant, ex ciuitatibus fœderatis, & in eos damnatos animaduertere nos posse: sic videtur accipiendum, vt rei fiant ex delictis apud nos commissis. qua de re magna inter Barto. & Bald. contentio. Barto. d. l. non dubito. Bald. in l. exequutore. C. de exeq. re. iu. & vide Budæum, in d. l. non dubito. Quæ verò gentes & nationes ac populi sub imperio Roma. agunt, quoniam Antonini constitutione, omnes ciuitate Roma. donati sunt, & quasi vnum corpus atque vnus populus effectus est. l. in orbe. infrà de stat. homi. quod & pridem quodammodò fuerat Italis & Latinis omnibus, ac municipiis plurimis ciuitate Ro. donatis. Vnde Cicero in lib. de petit. consulatus, Roma, inquit, est Ciuitas ex nationũ conuentu constituta. Hi pro vno populo simul omnes accipiuntur, quod & Albe. hîc animaduertit. col. ij De his cũ quæritur, an vniuersi aliquid constituere possint, ad principem referri oportet, in quem omne ius & potestas lege Regia perpetuò translata est. l. j. infrà de const. princ. l. j. de off. præf. præt. Princeps verò ita decreuit leges condere, deinceps ad solum ipsum Imperatorẽ pertinere. l. fi. C. de legib. l. si quod extraordinarium. C. de legation. lib. x. vt etiam in discrimen ventum sit, an Senatus ius facere possit. qua de re inferiùs tractabimus. l. non ambigitur. de legib. Sed vacante sede imperij, si omnes coëant & consentiant, vt per Tribus xxxv. olim facere solebant, antequàm Imperatores crearentur (circumscripta illa difficultate quæ ingeritur, ex eo quòd electio Imperatoris ad principes Germanos hodie perpetuò translata esse dicitur) existamarim legem facere posse, quæ deinceps in vniuersum populum atque imperium Rom. valeat. Si quærimus de singulis nationibus & ciuitatibus, sciendum est, quædam initio sic venisse in potestatem ac ditionem Pop. Rom. vt suis legibus deinceps nihiloseciùs vterentur: quod saluis legibus dedere se dicebant, quo iure omnia ferè municipia erant, vt scribit Aul. Gell. lib. xvi. noct. att. cap. xiii. quamuis eam rem iam tum obliteratam fuisse dicat, ac Romanis legibus & iure omnes viuere cœpisse, idq́ue sibi etiam honorificentiùs existimasse. De his si constare posset, quæ quibus legibus saluis inditionem Pop. Rom. venerint, vt de Siculis, apud quos non Romano tantùm iure, sed & suæ cuiusque ciuitatis legibus agi consueuisse, scribit Ascon. Pædianus: hæc suis legibus vti posse non dubitauerim. Nouum autem ius sibi constituere non posse, nisi vt cæteri, de quibus mox dicam. Nam & verbum illud, Saluis legibus, de iis quæ tunc habuerunt, accipiendum videtur, & generalis prohibitio posteà subsequuta, ne cui præterquàm principi leges facere liceat. d. l. fin. facultatem si qua eis relicta esset, omnino abstulit. His declaratis, nulli ciuitati aut genti, quæ subsit imperio Romano contra formam iuris publici quicquam constituere licere arbitror. Quòd si iuri publico non aduersentur, quanlibet legem sibi ferre posse, magis in vim cuiusdam pacti quàm legis valiturā , vt de sodalibus ac collegiis dicimus, idq́ue multis locis in iure probari puto. l. fin. de colleg. ill. d. l. fin. C. de legib. l. ij. §. hoc autem. C. de vete. iur. enu. nam ciuitates Romano imperio subiectæ, priuatorum loco habentur. l. bona ciuitatis. de verb. sign. at priuatorum pactionibus, ius publicum mutari non posse, certum est. l. contra iuris. l. ius publicum. l. iurisgentium. §. si paciscar. de pact. l. nec ex prætorio. de regu. iur. cuisententiæ conuenit, quod & Bald. l. humanum. C. de legib. & Pontificij iuris interpretes, c. cùm accessissent. de constitut. frequentiùs tradiderunt, subditorum statuta, principis confirmatione vsquequaque indigeri: quia scilicet plerunque vltra quàm eis licet, progrediuntur, dum inter se quædam statuunt, quæ pactionibus efficere haudquaquàm possunt: vtpote iuri publico aduersantia. Quomodò autem ius publicum lædi intelligatur, & quatenus progredi paciscendo liceat, ad alium tractatum pertinet, in quo & ipsa veterum iurisconsultorum sententia non obscurè cognosci potest. d. §. si paciscar. Nos eam rem suo loco, quo ad eius fieri poterit, in vniuersum explicare conabimur. l. legis virtus. infrà de legib. d. l. ius publicum. l. si quis pro reo. post Barto. & scribentes infrà de fideiussoribus. Secundum hanc sententiam constituendum videtur, vbicunque legis municipij, ad formam iuris publici pertinentis in iure mentio est. l. fin. de decr. ab ord. fac. l. j. C. de emancip. liber. l. Anthiochensium. de priuil. cred. l. j. versi. nisi fortè. ad Mu nicip. lege, Lucius. §. fina. eodẽ titu. lege, semper. §. legem quoque. de iure immuni. iuncta lege prima. C. de decre. decur. libro x. l. iij. §. planè. quod vi aut clamqua lege diuersum, aut contrarium aliquid iuri communi in municipio statutum, aut obseruatum fuisse significatur, vt de ea lege accipiamus, qua salua municipium in ditionem populi Romani initio venerit, vel quam Princeps posteà specialiter approbauerit, aut Municipio indulserit. dd. ll. cuiusmodi multa Pompeium magnum, Syllam, C. Cæsarem & Augustum quibusdam ciuitatatibus Asiæ & Bityniæ indulsisse tum alij tum Plinius Cæcilius in epistolis ad Traianum memorat, quæ quidẽ magis proprio vocabulo priuilegia, quàm leges nuncupantur. dicta lege, prima, dicta l. Antiochinum. Est tamen etiam frequens in iure mentio earum legum municipalium, quæ ad ius publicum non pertinerent. Sed de ijs rebus latæ essent, de quibus vel inter priuatos pacisci licet. lege, nulli. quod cuiusque vniuers. nomi. lege, item eorum. infra eodem titu. lege, finali. §. sed ea. de muner. & hon. lege, prima. de albo scriben. quibus priuilegij nomen non rectè addideris. Alia verò vsitatissima appellatione, lex municipalis dici videtur, generalis forma & lex Romæ lata, qua de omnibus municipijs & eorum iure in vniuersum cōprehensum erat, ad quam Paulus librum singularem scripsisse memoratur, indice ante digesta. Accipitur hoc sensu titulus primus libro vltimo Digestorum, Ad municipalem & de incolis: vt subaudiamus legem, vt & Politianus & Budæus admonuerunt. Budęus , lege municeps. eodem titu. quamuis quænam ea esset lex, non satis perspectum habuisse videantur. Eius legis mentio Vlpiano, lege, tertia. de decret. ab ordin. fac. cùm ait, lege municipali caueri, vt ordo non aliter habeatur, quàm duabus partibus adhibitis: & in constitutione Cod. lege, prima. de seru. reip. manum. Si ita, inquit, vt lege municipali, constitutionibúsque principum comprehenditur &c. Ego talem quandam legem fuisse arbitror, qualis olim Licinia & Mutia de ciuibus regundis in sua quibúsque ciuitate, cuius Cicero & Asconius Pedianus meminerunt in oratione pro Cornelio. Apparet enim legem fuisse generalem de omnibus municipijs in vniuersum loquentem, quod & responsa ferè omnia sub illo titul. ad Municip. & deinceps subsequentibus quoque titulis congesta indicant. Quamuis autem citra Principis autoritatem non possint Municipes quicquam contra formam iuris publici constituere, tamen si qua inueterata consuetudo sit in Municipio, qua aliquo respectu rationabilis, aut aliqua necessitate suadente inducta esse videatur: Hanc quoque (licet iuri scripto quadam tenus aduersari videatur) obseruari debere existimo, idq́; iuri consentaneum esse. lege finali. C. de testa. lege prima, & vltima. quæ sit lon. cons. lege, obseruare. vbi glo. in verbo consuetudinem. infrà de offic. procon. lege, non tantùm. de dec. lege secunda. C. eodem titulo. l. venditor. §. si constat. com. præd. lege, si sine. §. Lucius. de administ. tuto. quasi Municipium ab initio salua ea lege & consuetudine in ditionem populi Roman. venisse præsumatur: cùm quidem perpetuò obseruatā eam esse appareat, quòd si posteà inualuisse talem consuetudinem constare possit, nihilominus adhuc idem dicendum arbitror, ad principem tamen interim referendum, qui perpensis rationibus, an ea sequenda sit, statuet. Nam alioqui iure satis definitum est, non posse consuetudinem legem vincere. lege, secunda. C. quæ sit long. consuetu. Qua de re & alibi dicemus. leg. de quibus. & lege sequen. infrà de legib. perrarò enim admittenda erit consuetudo, ne contra leges faciendi occasionem præ beamus. Hæc de legibus & statutis municipalibus, déque ijs qui ea condere possunt, in vniuersum dicta sint. L. X. Vlpianvs Lib. I. Regvlarvm. IVstitia est constans et perpe tua voluntas, ius suum vnicuique tribuens. Qua ratione reprehẽ derint quidam hanc definitionem, quid his rursus respondeatur, quomodò Cicero atque alij iustitiam definierint, & quæ dam alia scitu digna, leges apud Alciat. libro primo parer. cap. xxxi. Budæus quoque in hunc locum multa cumulat. Plura verò ad iustitiæ cognitionem & tractationem pertinentia mirabiliter, vt omnia, scribit Aristote. libro quinto. & hic cap. j. & sequen. Eorum scripta nobis indicasse satis est. Illud addendum existimauimus, Victorinum quoque Rhetorem initio expositionis in primum librum Rhetoricon Ciceronis, Iustitiam congruenter huic Vlpiani sententiæ definijsse. Iustitia, inquit, est animi habitus ita informatus, vt omnibus mentis tribuat dignitatem, quo loco, meritis, pro mentis, corrigendum puto. L. XI. Pavlvs Lib. XIIII. Ad Sabinvm. IVs plvribvs modis dicitvr, vno quidem modo id quod semper æquum & bonum est, ius dicitur. Notauimus supra lege prima. scholio. ij. Ius hoc significatu non ferè accipi, nisi cum illa adiectione gentium, aut natura expressa, vel subintellecta. Simpliciter autem hoc sensu qui velit dicere, rectius eum dicturum esse iustum, quàm ius. Nam ius & iniuria ex Aristo. sententia, lib. Polit. v. c. viii. ferè ad actionem & effectum referuntur. Iustum verò & iniustum ad naturam, aut ad legem: & hoc est, quod propriè semper æquum & bonum esse dicere possumus, præsumendo scilicet leges vtique bonas esse, & sapienter conscriptas. Alia significatione ius dicitur locus, in quo ius redditur. Hoc sensu confessum in iure accipiamus, vt habeatur pro condemnato. l. j. C. de confess. Sic intelligi debet, cùm dicimus, in ius vocare: & in lege. xii. Tab. Quando te in iure conspicio &c. DE ORIGINE IVRIS CIVILIS ET omnium magistratuum & succeßione iuris prudentum. Titvlvs II. Vix alius est tractatus magis vtilis, aut necessarius iuris prudentiæ candidatis, quàm hic quem aggredimur. Vix alius rursum quem superiorum temporum imperiti iuris periti magis neglexerint, ac velut clausis oculis pertransierint, dum historicam hanc cognitionem tanquàm superuacuam aspernantur. Sed fuerit id temporum vitium, Recentiores certè Budæus Zasius Oldendorpius aliíque non incelebris nominis iurisconsuti ita agnouere, vt non aliam iuris partem diligentiùs ac pleniùs interpretandam putauerint. Horum præcipuus Zasius interpretatione sua, non minùs se totius Romanæ historiæ, quàm iurisprudentiæ consultum ostendit. Tantorum virorum opera nos labore leuati, pauca duntaxàt quædam pro suscepti muneris ratione adnotauimus. Cætera ex eorum libris petuntur. L. I. Caivs. Lib. Ad .I. Leges Xii. Tab. FActvri legvm vetvstarvm interpretationem. Commemorantur suprà in indice, quem his libris Imperator præposuit, Caij ad leges libri x v. Hi erant ad leges xii. Tab. vt inscriptio huius capitis ostendit, in his ita Caius exordiebatur. Id exordium ad ius ciuile in vniuersum Imperator transtulit, vt & sæpe alia diuersiore etiam interdum ratione à scriptorum sensu, dum ex eorum verbis, quod proposito suo bonum atque commodum est, quoquo modo efficere studet. Quare sæpe incidimus in difficultates, nonnunquàm etiam in perplexitates inextricabiles. L. II. Pomponivs Lib. singvlarvm Enchiridii. NEcessarivm itaqve. Inscribuntur & alia capita ex hoc libro singulari Pomponij. l. veluti. supra tit. j. Sed in indice non liber singularis, sed libri duo Enchiridij Pomponio ascribuntur. quare vel subesse mendum eo loco arbitror, vel hunc librum in duas diuisum fuisse partes. Enchiridij liber latinè dicitur manualis. §. Deinde. Deinde Cornelius Sylla publicas quæstiones constituit, veluti de falso de parricidio, de sicarijs, de iniurijs & prætores quatuor adiecit. Existimaui operæpretium me facturum, si verba Cornelij Taciti, de principijs iuris ad sua vsque tempora, quibus ad varietatem ac multitudinem infinitam legum peruentum esse dicit, hoc loco adscriberẽ , quo Zasium hæsitasse video, tum quòd his verbis dubitationem omnem eximi arbitror, tum quòd iuris nostri progressum omnem, diuersa quadam ratione non minùs elegāter explicant, quàm hoc loco Pomponius explicauerit. Ea sunt libro tertio Annalium hæc. "Vetustissimi mortalium nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eóque sine pœna, aut coërcionibus agebant, neque præmijs opus erat, cùm honesta suopte ingenio peterentur, & vbi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur. At postquàm exui æqualitas, & pro modestia ac pudore, ambitio & vis incedebat, prouenere dominationes, multósque apud populos æternum mansere. Quidam statim, aut postquàm Regum pertæsum, leges maluerunt. Hæ primò rudibus hominum animis, simplices erant. Maximéq; fama celebrauit Cretensium, quas Minos Spartanorũ , quas Lycurgus: mox Atheniẽsibus quæ sitiores iam & plures Solon perscripsit. Nobis Romulus, vt libitum, imperitauerat: dein Numa religionibus & diuino iure populum deuinxit, repertáque quædam à Tullo & Anco. Sed præcipuus Seruius Tullius sanctor legum fuit, quîs etiam Reges obtemperarent. Pulso Tarquinio, aduersum patrum factiones multa populus parauit tuendæ libertatis, & firmandæ concordiæ: creatíque decemuiri, & accitis quæ vsquam egregia, compositæ duodecim tabulæ, finis æqui iuris. Nam secutæ leges, & si aliquando in maleficos ex delicto, sæ piùs tamen dissentione ordinum, & adipiscendi licitos honores, aut pellendi claros viros, aliáque ob praua per vim latæ sunt. Hinc Gracchi & Saturnini turbatores plebis, nec minor largitor nomine Senatus Drusus, corrupti spe aut illusi per intercessionem socij. Ac ne bello quidem Italico, mox ciuili omissum, uin multa & diuersa sciscerẽtur , donec L. Sulla dictator, abolitis, vel conuersis prioribus, cùm plura addidisset, ocium ei rei haud in longum parauit, statim turbidis lepidi rogationibus: neque multò pòst Tribunis reddita licentia, quoquò vellent populum agitandi. Iamq́ue non modò in commune sed in singulos homines latæ quæstiones, & corruptissima rep. plurimę leges. Tum Gn. Pompeius tertiùm consul corrigendis moribus delectus, & grauior remedijs quàm delicta erant, suarúmque legum autor, idem ac subuersor, quæ armis tuebatur, armis amouit. Exin continua per viginti annos discordia, non mos, non ius. Deterrima quæque impunè ac multa honesta exitio fuere. Sexto demum consulatu, Cæsar Augustus potentiæ securus, quæ triumuiratu iusserat, aboleuit, dedítque iura, quis pace & principe vteremur, acriora ex eo vincula, inditi, custodes, & lege Pappia Poppæa præmijs inducti, vt si à priuilegijs parentum cessaretur, velut parens omnium populus vacantia teneret. Sed altiùs penetrabant, vrbémque & Italiam, & quod vsquam ciuium corripuerant, multorúmque exscisi status, & terror omnibus intentabatur, ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium quinque à prætorijs, totidem è cæ tero senatu sorte duxisset, apud quos exoluti plerique legis nexus, modicum in præsens leuamentum fuere. Hactenus Tacitus. Ex his verbis illud quoque apparet, Cornelium Syllam dictatorem esse, de quo Pomponius loquitur. Cicero quoque in oratione pro Cluentio. Posteà, inquit, L. Sylla homo à populi causa remotissimus:" tamen cùm huius rei quæstionem hac ipsa lege constitueret, qua vos hoc tempore iudicatis &c. Loquitur de lege à C. Graccho primùm lata contra senatores qui coijssent, vt quis iudicio publico condemnaretur. Cuius rei quæstionem ea ipsa lege à Sylla posteà constitutam dicit. Hic est enim sine dubio ille L. Sylla, qui posteà Felix apellatus est, cùm per vim remp. possedisset, & dictaturam perpetuam inuasisset, ab initijs bonarum actionum, vt Asconius ait, ad perditas progressus, quanuis Zasius, an is fuerit dubitare se dicat. Quæstiones autem à Sylla constitutas quomodò accipiendum sit, declarant eadem Taciti verba, cum scilicet abolitis, aut conuersis prioribus legibus, plura etiam addidisse eum dicit. Debemus etiam intelligere constitutas quæ stiones, ex eo quòd iudicia ab equitibus Rom. ad Senatores transtulit, quod Ascon. in Verrinis sæpe admonet, & ita Ciceronis verba frequentissima de constitutis iudicijs interpretatur. Quæstio enim hoc loco iudicium significat, & constituere quæstionem, iudicio peragendo certam formam præscribere. Sed Sylla iure potestatis suæ etiam de pœnis criminum quædam canit: quod & senatus sæpe fecit, cùm vel hactenus ei crimini, cuius quęstio decerneretur, proposita pœna non esset, vel vetus lex nimis facilis, aut nimis aspera videretur. Nam & ipsum constituendæ quæstionis decretum: plerumque aut lex, aut Senatusconsultum erat. Quare magnum Ciceroni negotium, cùm pro Milone diceret, suadere iudicibus, nihil noui iuris, quò magis minúsve damnaretur Millo, statutum fuisse ea lege, quam Pompeius tulerat, qua nominatim, vt de cæde Claudij in Appia via facta quæreretur, comprehenderat, & explicando iudicio certam formam dederat. In Antonium autem, quod attinebat, inquit, noua lege quæri de eo qui hominem occidisset, cùm esset quę stio legibus constituta? Tum in eadem oratione pro Milone, oratorio more causæ seruiens. Pompeius, inquit, de iure, non de facto quæstionem tulit, hoc est, vt quæreretur, an iure Clodius occisus esset, non autem an omnino occisus esset. Nam perpetuæ quæstones vt essent pridẽ ante L. Syllam constitutũ fuisse, tum suprascripta Taciti verba, tum idem Cicero significat in lib. de claris. oratoribus, cùm de L. Gellio oratore loquens, ita scribit, Eóque forum tenente, plura fieri iudicia cœpere. Nam & quæstiones perpetuæ hoc adolescente constitutæ sunt, quæ anteà nullæ fuerant. L. enim Piso Tribunus pleb. legem primus de pecunijs repetundis Censorino & Mancilio Conss. tulit. Hactenus Cicero, cuius verba non ita accipienda sunt, quasi ante id tempus de quo loquitur, significet nullos fuisse qnæsitores, & (vt nunc dicimus) iudices ordinarios, apud quos quotidiana crimina punirentur, quod quidam existimarunt. Nimium quippe negotium Senatui, aut Tribunis, vel consilibus fuisset, si in singula singulorum crimina, specialibus legibus, aut Senatusconsultis prospicere per momenta necesse habuissent, aut omnibus ad populum diem dici necessarium fuisset. Sed erant Quæstores parricidij, apud quos homicidia & cæ des vindicabantur, quorum Pomponius suprà mentionem fecit, & à populo constitui solitos, vt capitalibus rebus præessent, dixit, eorúmq; etiam meminisse legem xij. tab. Erant & triumuiri capitales, quorum & Plautus meminit, in Amphitr. Si tres viri me in carcerem compegerint. Et Horatius cùm ait, Sectus flagellis hic triumuiralibus pręconis ad fastidium. Apud hos autẽ & fures & serui nequam, vt Ascon, ait ad columnam Mœniam puniri solebant. Quare, Cicero in diuinatione, Vobis autem inquit, tanta inopia reorum, vt mihi causam præripere connemini potiùs, quàm aliquos vestri ordinis reos à columna Mœnia reperiatis? Eos habuisse carceris custodiam, & cùm animaduerti oporteret, ipsorum interuentu fieri solitum, Pomponius ipse proximè tradidit. Perpetuas ergo quęstiones illo tempore quasdam constitutas fuisse, quæ anteà nō essent, intelligere debemus, vt Repetundarum, Ambitus, Peculatus, & similium criminum, quæ ante partum pop. Romano in exteras gentes imperium, ne cognita quidem erant. Non omnino autem nullas quæstiones fuisse credendum est eorum criminum, quæ quotidie committerentur & legibus xij. tab. vel quibusuis alijs, prout è rep. gradatim visum esset, ante id tempus vindicari iuberentur. nam hoc absurdum esset. Indicat id ipsum etiam verbum illud, Plu ra, quod non ferè sine comparatione dici solet, expressa vel subintellecta, quicquid apud Gellium Capito commentetur lib. v. cap. xxi. Sanè quibus legibus nouæ ac perpetuæ quæstiones constituebantur, his aut nominatim de eo quoque qui quæstioni præesset, qui Quæsitor dicitur, déque Iudicibus qui ei in cōsilio essent, quomodò creari deberent, cauebatur, vt in illa Gn. Pompeij de cæde Clodij, vt Quæsitor suffragio populi, ex ijs qui consules fuerant crearetur. Iudices propositi ab ipso Pompeio fuerunt, & apud Liuium lib. ix. Decreta quæstio, simul & Dictator qui eam exercerent C. Menenius dictus vel si de Quæsitore comprehensum non esset, aut manente lege Quæsitor datus esse desiisset, quod plerũque accidebat, huic rei sic prospiciebatur, vt Prætores creati singulis annis inter prouincias & munera sortirentur etiam has ipsas legum & iudiciorum publicorum quæstiones exrercẽdas , alij alias, vel nonnunquàm etiam vnus omnes, prout vel publicæ occupationes ferrent, vel reorum, ac iudiciorum multitudo poscere videretur. Id ex his Ciceronis verbis pro Murena cognosci potest, & Budæus animaduertit. in l. prima, ad leg. Corn. de sicar. quanuis verba Ciceronis ad manum non habuerit. "Quid in ipsa prætura, inquit, nihil ne existimas inter tuam & istius sortem interfuisse? huius sors ea fuit, quam omnes tui necessarij tibi optabamus, iurisdicundi: in qua gloriam conciliat magnitudo negotij, gratiam æquitatis largitio, qua in sorte sapiẽs prætor, qualis hic fuit, offensionem vitat æqualitate decernendi, beneuolentiam adiungit lenitate audiendi: egregia & ad consulatum apta prouincia, inqua laus æquitatis, integritatis, facilitatis, ad extremum ludorum voluptate concluditur. Quid tua sors? tristis, atrox, quæstio peculatus, ex altera parte lachrimarum & & squaloris & ex altera plena cathenarum, atque iudicum. cogendi, iudices, inuiti retinendi, contra voluntatem scriba damnatus, ordo totus alienus. Syllana gratificatio reprehensa, multi viri fortes & propè pars ciuitatis offensa est, lites seuerè æstimatæ, cui placet obliuiscitur, cui dolet, meminit, &c." Hactenus Cicero nec hoc solùm loco, sed & alijs quæ colligere non vacat. Durauit autẽ hic mos sortiendarum quæstionum etiam in tempora Imperatorum, vt ex his verbis Taciti cognoscitur, Annalium lib. v. de fœnore supra modum exercito loquentis. Sed tum Gracchus prætor cui ea quæstio euenerat, multitudine periclitantium retulit ad Senatum &c. Significat hoc etiam Papin. in l. j. infr à de off. eius. lege Iulia de vi nominatim cauetur, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam, si profisciscatur, mandare. quo loco in libris Thuscis, non contigerit, sed, obtigerit, scriptum esse accepimus. Nec solæ quæstiones ex nouis legibus, sed omnia omnino capitalia prætoribus mandari consueuisse apparet. Nam Quæstores parricidij haud diu fuerunt. Liuius lib. v. Dec. v. Aulo Manlio Torquato Sardinia obuenerat, nequijt ire in prouincia? ad res capitales quærendas ex s. c. retentus. Non mirùm ergo si iudicia publicarum huiusmodi quæstionum plerunque apud Prætores exercebantur. Prætores enim ordinarii Quæsitores erant, non hi quibus iurisdictio vrbana peregrináve obuenisset, nam hæc ad ciuilia negotia pertinebat, vt & verba Ciceronis ostendunt, sed quibus speciale id munus obtigisset, vt quæstiones exercerent, quod de prætoribus in prætores deinceps perpetuabatur. Asconius in argumento Diuinationis in Verrem, cognouisse tunc temporis de pecunijs repetundis M. Glabrionem prætorem, & amplissimos quosque senatorij ordinis iudicasse, hoc est, in consilio ei fuisse refert, & in argumento primæ actionis: cùm videret, inquit Cicero, id agi, vt à Glabrione prætore, & ab ijs iudicibus qui tunc erant, ad alium annum, aliúmque prætorem res tota transiret, eriperetúrque sibi reus patrocinio Hortensij, ac Metelli, qui tunc conss. futuri erant &c. Denique omnia huiusmodi iudicia, quibus Ciceronis orationes pro reis dictas exponit, apud prætores acta esse commemorat. Prætores quoque quatuor quos hoc loco adiecisse Syllam Pomponius refert: ideò adiectas esse intelligere debemus, quia constitutis ex integro atque auctis ab ipso iudicijs & quæstionibus, plura iam munera atque prouinciæ prætoribus incumbebant, vt plures pluribus negotijs deinceps sufficerent. Posterioribus temporibus vbi Monarchæ Imperatores esse cœperunt, criminales quæstiones plerunque à præfecto vrbis exerceri cœptæ. Prætoribus species antiquitatis magis, quàm effectus remansit. Sed hac de re suo dicemus loco. l. j. de off. præt. vrbi. Illud prætereà adnotandum ex verbis Taciti, tres potissimùm fuisse, qui leges & iudicia publica constituerent, Syllam, Pompeium, & Augustum. Vnde nec aliæ ferè de his rebus hodie leges extant, nisi Corneliæ, Pompeiæ & Iuliæ. Nam Augustus leges suas, nō in honorem Iulij Cæsaris (vt quidam putant) sed quia ipse in nomen Cæsaris adoptatus erat, & C. Iulius Cæsar Octauius dicebatur, Iulius appellari voluit. l. j. ad legem Iul. de adulte. Quare & edicta Iulia Horatio dicuntur. Hæc omnia cognouisse suo loco vtile erit. l. j. de offic. eius. l. imperium. de iurisdi. omnium iudi. Postremò quia quæstionem de iniurijs quasi publicam enumerat, idémque etiam Venuleius interdum fecit, in l. hos accusare. .§. omnibus. de accus. Quod & Vlpianus præsumere videtur, in l. prætor edixit. §. j. de iniur. quam tamen actionem priuatam esse constat. l. fina. C. de iniur. Totam hanc rem edisserendam in interpretatione Venulei relinquemus. d. §. omnibus. vbi dixi. Interim à proposito longius non digrediamur. DE LEGIBVS SENATVSQ. CONSVL tis & longa consuetudine. Titvlvs III. Legis appellatio duplex est, vna à Philosophis vsurpata, quæ iure nostro agnita non videtur. de qua Cicero lib. i. de legibus. Lex est, inquit, ratio summa insita à natura, quæ iubet ea, quæ facienda sunt, prohibétque contraria. Eadem ratio cùm est in hominis mente confirmata & confecta est lex. Altera, cùm generali appellatione, quamlibet in quacunque ciuitate scriptam constitutionem, legem appellamus. & hoc modo accipitur sub hoc titulo. Quæ enim singula de lege illiúsque vi & interpretatione mox scribit, ad omnes omnino iuris partes applicari debent, tam videlicet ad Senatusconsulta, de quibus nominatim loquitur, quàm ad prætorum edicta, plebiscita, & cæteras iuris partes. Itaque communis vsus interpretatur. Qua ratione rectè Accurs. hîc ex Io. Cremonen. doctrina, hunc tractatum in vniuersum ad condendas & interpretandas leges, Paulus Castren. etiam ad conseruandas pertinere dixerunt. Vnde cùm hodie singulæ Italiæ ciuitates, suis ferme legibus & statutis viuant, ad huiusmodi municipalium legum & statutorum interpretationem, nullus est in toto iure vtilior quàm hic tractatus Non tamen rectè Paulus id circa etiam sanctiones appellari posse existimauit: Sanctio enim alio sensu dicitur, vt suprà ostendimus. Ideò non nisi impropriè sanctiones appellari possunt. Sanè enim ex hoc titulo, tum ex duobus vltimis Digestorum libris qui sunt, de verborum & rerum significatione. & de diuersis regulis iuris antiqui, plenè perspici potest, quantum huic operi laboris impensum fuerit, quippe tam ex diuersis locis minutè collecta, & inter se quasi conglutinantia sunt omnia, vt vel ambitionis aliquid compilatoribus in hoc fuisse videatur, dum omnes excusisse videri volunt. Traditur sub hoc titulo in vtima parte: Et de longa consuetudine: quæ iuris nostri altera pars est constaréque dicitur ex non scripto. Institu. de iure natur. §. constat. nisi quatenus interdum à iureconsultis refertur. l. moribus. de vulga. & pupilla. substitu. cum simi. ad illius quoque interpretationem, si res patiatur, nihilominus pertinent priora hæc responsa. L. I. Papinianvs. Lib. I. definitionvm. LEx est commvne praeceptvm, virorvm prv dentium consultum, delictorum quæ spontè, vel ignorantia contrahuntur coërcitio, communis reipublice sponsio. Quod ait, lex est commune præceptum. subaudiebatur, olim, Populi, vel plebis: hodie etiam principis, cùm in eum translata sit potestas populi. hoc enim sensit subtilissimus Papinianus per commune præceptum. nam & Atteius Capito legem diffiniuit his verbis, vt Aul. Gell. lib. xix. refert. Lex est generale iussum populi, aut plebis rogationè, magistratus. Sed Atteio illud idem obiectum est, quod Papiniano hîc Accursius obijcit, de ijs legibus videlicet quas nos personales, antiqui, priuilegia appellabant, infra titulo primo. l. j. quæ cùm leges sunt non tamen in commune præcipiunt. Ideóque non videri hanc propriam definitionem esse, sed descriptionem, quandam. Verùm & Atteius & Papinianus commune præceptum, non passiuè, quasi omnibus præceptum dixere (vt & illi tunc & Accur. posteà existimauerũt ) sed actiuè, quòd scilicet vniuersa plebs, aut vniuersus Populus, vel in vna modò re iussissent. Ideoque indifferenter has quoque vocari leges ostendit Aulus Gellius: vt de reditu Ciceronis, vt illa Gnei Pompeij de cæde Clodij, aliæ q́; huiusmodi quas, & Rogationes dixerũt : siue vniuerso populo, siue plebe duntaxat iubente, latæ sint. quamquàm hæc quidem magis propriè plebiscita vocantur. sed leges hæc quoque appellari constat, vt cùm legem Aquiliam dicimus, quæ propriè tamen est plebiscitum, infra ad legem Aquil. l. j. Virorvm prudentium consultum. Designantur per superiora verba, vt diximus, leges & plebiscita ac principum constitutiones, Sed quia satis id non erat, vt omnes legum species definitio comprehenderet, cùm & prætorum edicta & prudentum responsa, & Senatusconsulta complectenda essent, ideo subiicit, virorum prudentium consultum. Nam & Prætor de consilij sententia pleraque faciebat, & Senatus per se prudens erat, & responsa prudentum sine dubio consulta erant. Ad hanc relationem vera esse potest sententia doctorum nostrorum, legem interdum nihilominus valituram, & si non de prudentium consilio facta sit, valebit enim in superioribus duntaxat generibus, in his posterioribus non valebit. Sed in quo genere ponemus statuta nostri temporis? Distinguendum puto, Reip. status popularis sit, an optimatum: vt in populari, legibus vel plebiscitis comparentur, & simili quodam modo fiant. in optimatum autem Repub. ad senatusconsulta magis pertineant, in cæteris eadem relatione vtamur, quod & Castren. probat in l. non ambigitur. infra eo. Sanè ex his verbis notant doctores, fœminas ad statuta condenda non admittendas, quod verum est, sed alia ratione, videlicet quòd fœminæ à publicis & ciuilibus officiis perpetuò remotæ sunt. l. fœminæ. infrà, de reg. iur. Magis dubiũ est, an earum vsus possit inducere consuetudinem. Sed de his suo loco dicendum erit. d. l. fœminæ. & l. de quibus. infra eod. Delictorvm Quæ spontæ, vel ignorantia contrahuntur coërcitio. Quicquid præcipiat dialecticorum doctrina, voluit Papinianus in hac definitione duos præcipuos effectus legis significare. horum alter in peccatis admissisq́ue coërcendis, quem hîc attingit, alter in fide inter ciues conseruanda, quem infrà exequitur, cùm ait, communis reip. sponsio. Prætereà cùm legis virtus sit imperare, vetare, permittere, punire. l. legis virtus. infra eod. titu. iam hæc omnia habemus concinna quadam & quasi aliud agente verborum applicatione. Nam & præceptum dixit, quòd ad imperandum: consultum, quòd ad vetandum ac permittendum, vt & Accur. censet, in glo. in d. l. legis virtus, & coërcitionem, quòd ad puniendum attinet. Illud nimis durum videtur, quòd ea quoque quæ ignorantia contrahuntur delicta, lege coërceri dicit. Sed delicta hoc loco accipi debent, quæ naturalis quædam ratio malè facta esse suasit, velut hominem homini insidiari. l. vt vim. suprà de iust. & iure. & his similia perpetrare. Ignorantia porrò duobus modis accipitur, aut facti, aut iuris. facti ignorantia delinquentes ita demum puniuntur, si aliqua insuper negligentia, aut culpa eorum argui possit: ita videntur accipienda exempla omnia, quæ in hanc sententiam ab interpretibus afferuntur. l. scientiā . §. pen. l. si ex plagis. §. æque. infrà ad leg. Aquil. l. milites. de cust. & exhib. reorum. l. illicitas. §. sicut. de off. præs. l. absentem. §. fin. de pœ. puniuntur autem extra ordinem ac lenius vtique, quàm si scientes prudentésque peccassent. l. capitalium. §. qui ob inimicitias. de pœn. l. qui ædes. de incend. rui. naufrag. l. fin. de ritu nuptia. Prætereà contra eosdem in omnibus ferè casibus iure ciuili proditæ sunt actiones, quibus ei quem damno affecerint, satisfacere compellantur. dd. ll. Agitur autem plerunque damni iniuriæ, ex lege Aquilia, quæ pluribus capitibus in eam rem generaliter prodita est. Quòd si prorsus nulla culpa fuisse probetur eorum, qui admisisse quid dicuntur, tunc nec vlla pœna est, nec ciuilis actio aduersus eos competit: vt si in venatione telum in feram missum hominem interfecerit, vel alio quouis casu homo occisus, aut quid aliud quamuis atrox admissum esse proponatur. l. respiciendum. §. delinquunt. infrà de pœn. l. item Mela. in princi. l. qua actione. §. si quis in colluctatione. l. si putator. ad legem Aquiliam. l. in lege. ad legem Corneliam, de sic. l. prima. Cod. eod. titu. ad legem Corne. l. congruit. §. furiosi. & l. sequen. de offic. præsi. l. prima. de recept. in glo. Socc. consilio xvi. per totum. volu. primo. Vltro autem ex parte eius, qui aliquid huiusmodi patrauit, probandum esse videtur, neque culpa, neque dolo ipsius factum esse. d. l. prima. C. ad legem Cornel. de sicca. l. si non conuitij. C. de iniur. Nam si aliud non appareat, factum ipsum pro dolo, aut culpa accipi videtur, vt dicimus in lege Cornelia de Sicar. dolum pro facto accipi. d. l. in lege. Et hoc est quod doctores nostri dicunt præsumptionem semper vrgere contra delinquentem. Iuris ignorantia si prætendatur, fueritq́ue naturalis illius rationis, quàm & iusgentiũ agnouit, quæ sic delinqui vetat, inscitia haudquaquam accipitur excusatio. Sunt exempla in iure non pauca. l. si adulterium. §. stuprum. ad leg. Iuliā . de adult. d. l. fina. de ritu nuptia. l. ij. Cod. de in ius voc. & hoc sensu accipiendam puto Valentiniani & Martiani constitutionem. l. leges. C. de leg. vt leges eas sacratissimas esse dicat, & ab omnibus intelligi debere, quæ constringunt hominum vitas, hoc est, quæ naturæ vim quodammodò sequuntur, qua nobis insitum est, vt à quibusdam abstineamus. glo. in l. regula. de iur. & fa. ign. His addendæ sunt principales constitutiones, nam & hæ ob reuerentiam Imperatorum à nemine ignorari debent. l. constitutiones. C. de legib. auth. vt fa. no. constit. quod ego intelligo, & si de his loquantur, quæ alioqui naturali ratione non sunt prohibita. Hactenus verum est, per ignorantiam admissa, legibus coërceri. Extra has causas, si ius ciuile, quàm ex aliis partibus constat, ignoratum proponatur: siquidem lex doli mali mentionem faciat, expedita res est, neminem videri dolo facere, qui legis prohibitionem ignorauit. l. siquis id quod. de iurisdict. omnium iudicum. l. siquis in graui. §. siquis ignorans. ad senatusconsul. Syllanian. Si dolum malum lex non requirat, sed simpliciter factum puniat, pœna sine dubio incurritur, quamuis quis leges ignorasse se probare possit. l. prima. Cod. si ad. libe. vbi dixi. Sed à principe venia dari solet, vt ego interpretor. argu. l. diuus. ad legem Corne. de fals. l. quod adhibitus. C. de iis, qui sibi adscribunt. quod variè ex personis & causis constituendum puto. argu. d. l. primæ, Cod. si ad liber. l. ij. in fin. de iure fis. l. auxilium. de minor. d. l. regula. §. Sed iuris. Corrasius libro. iiii. capi. xviii. dummodò sciamus incesti crimen Romana lenitate facillimè omnium remitti consueuisse. dicta l. si adulterium. §. fratres. l. finali. Cod. de incest. nuptiis. quod hodie restrictum est, per auth. incestas. eodem titulo. Item quia ius municipale non nisi in vim cuiusdam velut pactionis inter municipes valet, vt suprà ostendimus, in l. omnes populi. Sciendum est, si legem municipalem quis ignorauerit, pœnam aduersus eum paratam non esse. l. finali, infrà de decre. ab ord. fac. Quod ego indistinctè verùm puto, quicquid alij dicant, quia scilicet pactionibus ignorantes non ligantur, & statuta huiusmodi, interpretatione restringi oportet, cùm ius commune sufficere debeat. Hæc de ignorantia iuris & facti ad excusationem delictorum dicta sint. Nam quod attinet ad patrimonij administrationem, alio loco tractari debet. l. iuris ignorantia. l. error. d. l. regula. vbi glo. infrà de iur. & fac. ign. Commvnis Reipu. sponsio. Hoc est, conspirantis in idem, & consentientis ciuitatis conuentum, & quasi pactum. quæ omnia Papinia. non dubiè ex Demostenis definitione sumpsit, quæ statim subiicitur in l. sequen. nam quod Accur. & Bart. aliiq́ue ad formam ferendæ legis, hæc verba pertinere interpretantur, vt cùm Tribunus, vel consul populum interrogat, velitis iubeatis &c. ineptum est, & à sensu Papiniani alienum. L. III. Pompon. Lib. XXV. Ad Sabinivm. IVra constitvi oportet: vt ait theophrastvs. Describenda sunt verba græca: vt Budæus hîc emendauit, quomodò ea se in ipsis Florentinis Pandectis vidisse attestatur. Nam Haloander hîc errauit cùm Bolognino, qui Politiani codicem non intellexerat. Hoc & alia quædam eodem modo in Haloandri editione errata Augst. rectè notat. lib. opin. iiii. c. i. L. VII. Modestinvs. Lib. I. Regvlarvm. LEgis virtvs haec est, imperare, vetare, per mittere, punire. Vbicunque lex iubet, aut vetat, priuatorum pacto nihil mutari potest: vbi permittit, in omnibus indistinctè pacisci licet, præter quàm si populi ius in aliquo exequi cœperis. Vbi punit, quæ pœna priuatis debeatur, in ea transigere ac pacisci non prohibemur. quam verò fisco, aut alioqui vindictę publicæ causa, lex pendi voluit, ea priuatorum pactis neque tolli, neque minui, neque augeri potest. probatur hæc nostra generalis definitio mulitis locis in iure nostro. infrà de pact. l. iurisgentiũ . §. si paciscar. l. ius publicum. eod. tit. l. liber homo. infrà ad leg. Aquil. Secundum hæc, si inter te & me conueniat, vt testamentum minore numero testium obsignatum valeat, nihil agitur: lex enim septem adhiberi iubet. Si cùm iudicio contenderemus, inter nos conuenerit, vt ex iis qui edicto postulare prohibentur, aliquis pro te postulet, nō valebit cōuentio . l. quos prohibet. infrà de postul. Si accusator cùm reo transegerit, vel conuenerit, vt nulla vel leuiore pœna, quàm quæ lege criminis constituta est, plectatur reus, poterit nihilominus tam ab accusatore ipso, quàm ab alio repeti, atque iterũ accusari. l. qui cœtu. §. fi. ad leg. Iul. de vi pub. nec vel persistentis accusatoris deprecatione quicquā de pœ na minuetur. Et siqua huiusmodi. Sed cùm testamenti factio à lege permissoria esse videatur, Inst. ad leg. Falc. in prin. qua vnicuique idoneo permittitur facere testamentum, cur nō hac ratione pacisci licet, ne testamentũ faciam, vel ne alium quàm te instituā . l. testandi. C. eo. l. vlt. infrà de test. Respondeo, Testamẽti factio publici iuris est. d. l. testandi. quod ea ratione dictũ arbitror, quia publicè interest, nemini vnquam auferri talem facultatẽ , ne desidiæ atque ignauiæ deinceps deditus, qui rerum suarũ arbitrium amisisset, nihil vltra acquirere, ac nec parta quidem conseruare conarentur, ideò contra bonos mores fieri visum est, siquis pactionibus adstringere hanc facultatẽ vellet, non aliter ac si, vt res meas perdere ac dissipare deberem, vel ne quid deinceps acquirere mihi licitũ esset, paciscerer. Adde quod & captandæ mortis votum ea res inducit. Quare idem quoque in cæteris similibus dicendum erit. L. IX. Vlpia. Lib. XVI. Ad Edictvm. NOn ambigitvr senatvm ivs facere posse. Subaudi, consulto, & non contradicente principe, vt declarat statim infra eod. l. xj. cùm ait, Et ideò de his quæ primò constituuntur, aut interpretatione, aut constitutione optimi principis certius statuendum est. Ita etiam firmat Bal. in l. humanum. C. eod. titu. & habet rationem, vt quemadmodùm princeps sine senatu nihil statuit. d. l. humanum, & nouella lxii. quæ inscribitur, de constitutionibus. quinimò se ipsum quoque inter senatores numerat. l. ius senatorum. C. de dign. lib. xii. Sic nec senatus sine principis autoritate quicquam tale facere conetur. Nec absurdæ sunt huiusmodi interpretationes, quibus suppletur sententia scribentis, vt post Accur. probat Castren. infrà eod. tit. l. princeps. Sed vt altius repetamus, sciendum est, quo tempore Vlpia. hæc scripsit, dubium non fuisse, quin Senatus ius facere posset, extant enim adhuc in corpore iuris Senatusconsulta, Imperatorũ temporibus facta, vt Trebelleianum temporibus Neronis. l. j. infrà ad Trebell. Velleianum sub Claudio, vel qui eum statim sequutus est Imperatore. l. ij. infrà ad Vell. & huiusmodi alia, de quibus loquitur Theod. & Valent. constitutio. C. de senatuscons. l. vnica: vt nos interpretamur. Sed occurrunt doctores hoc modo. Si lege Regia omnis potestas populi in Imperatorẽ perpetuò translata erat. infrà titu. j. l. j. & l. j. de off. præf. præt. quomodò sine Imperatore leges à senatu fieri poterant? populus enim in alium transferendo, quasi abdicasse à se potestatem & imperiũ omne videtur. Respondeo, Senatus nihil aliud est, vt Cicero definit, quàm summum Popu. Rom. consilium. Quamuis autem Populi appellatione, vniuersos ciues, numeratis etiam patritiis & senatoribus, contineri scribat Imperator, Insti. de iure natu. gent. & ciu. §. plebiscitum. Veritas tamen est, Romæ semper vt diuersos habitos fuisse Populum & Senatum. Quinimò à primordiis vrbis vsque ad Imperatorum tempora, de potestate inter se certasse, semper tamen in eo res stetit, vt potestas in populo, autoritas in senatu esse diceretur. Earum rerum quæ uis & differẽtia sit, ostendit Liuius lib. 1." Cùm sensissent, inquit, ea moueri patres, offerendum vltro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, vt non plus darent iuris, quàm detinerent: decreuerunt enim vt cùm populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres autores fierent, hodiéque in legibus, magistratibusq́ue mandandis usurpatur. Idem ius vi ademptum, prius quàm Populus suffragium Ineat, in incertum comitiorum euentum patres autores fiunt. Hactenus Liuius. indicant id quoque frequentes huiusmodi inscriptiones, Senatus Populúsque Romanus, " quasi non satis esset Populum dici, vt Senatus quoque comprehenderetur. Dionisius quoque Halicarnass. libro sexto Romanarum Antiquitatum, consulem inducit ita loquentem, Scitis legem nobis esse iam inde ab vrbe condita, quæ omnia in senatus potestate facit, præter magistratuum creationem, legum lationem, & belli inferendi finiendíve arbitrium. Horum trium potestatem esse penes suffragia populi. Idq́ue etiam libro quarto scribit, & superius quoque dixisse memorat. Cæterùm Populus ius suum exercuit vsque in Augusti tempora, cùm per trigintaquinque tribus in quas descriptus erat, non solùm Vrbanus, sed & Latinus, atque omnium omnino municipiorum ac coloniarum, quibus ius Ciuitatis erat, potissima gessit. Paulatim deinde populi ius in desuetudinem abiit, & ad Senatum delatum est. Ac sub Tiberio quidem comitia à populo ad patres translata esse, Tacitus libro primo, & tertio Annalium & Plinius Cæcilius libro tertio, Epistola penultima scribunt. Comitia autem ad Magistratuum creationem attinebant. Cæterorum quoque potestas, videlicet condendi leges, & iubendi bellum, aut pacem, eodem modo per desuetudinem amissa est, vel potius hæc omnia intermissa, & exerceri desita sunt. Quod ea ratione euenire necesse fuit, quia gentibus iam & nationibus propè vniuersis ciuitate Romana donatis, impossibile penè esse cœperat, vt in vnum coire possent. Hoc est, quod Pomponius scribit, in l. secunda, de origine iuris. §. deinde. & §. nouissimè. Si rectè intelligatur: Cùm ait, deinde quia plebs difficile conuenire cœperat, populus verò multò difficilius &c. " Et paulò pòst, Nouissimè sicut ad pauciores viros iuris constituendi via transisse, ipsis rebus dictantibus, videbatur, per partes euenit, vt necesse esset Reipublicæ, per vnum consuli: nam Senatus non perinde omnes prouincias probè regere poterat." Paucorum appellatione, Senatum intelligi voluit. Cæterùm vel Pomponius ipse Fenestellæ verba malo ordine in suum librum transtulit, vel compilatores, verba Pomponij non satis animaduersa temporum ratione retulerunt, dum quæ ille de recentioribus ac nouismis temporibus scripserat, quasi ad antiquissima pertinerent, abduxerunt. At verò Senatus ius suum nunquam deseruit, sed retinuit semper & exercuit saltem in speciem & prætextum quendam: quamuis principum vi turbaretur sæpè, aut transuersus ageretur. Nec solùm suum, sed & populi ius, ac munera administrauit, præsertim interregnis Imperatorum, vel dum Imperatores creat, aut consalutatis ab exercitu potestatem confert. Cæterùm ius istud nunquam in principes ita translatum est, vt perpetuò in omnibus principibus deinceps esset, nisi prout singuli ab Senatu prius comprobati essent. Hoc cùm fieret, tunc demum ius populi in Imperatores conferebatur, nec solùm populi, sed etiam Senatus (vt ego interpretor) scilicet vt tantundem Imperator posset, quantùm populus & Senatus ipse. Non enim quòd milites aliquem appellassent Imperatorem, perinde statim habendum erat, ac si per tribus antiquo ritu appellatus esset, cùm nec iidem ordines, nec idem numerus militum esset. Sed opus erat, vt senatus principi tribunitiam potestatem, hoc est, ius ipsarum tribuum conferret. Ita enim interpretor tribunitiam potestatem, cuius nominis fastigium excogitasse diuum Augustum, Tacitus scribit: ne Regis, aut dictatoris nomen assumeret, ac tamen appellatione aliqua, cætera imperia præminere. Quanquam haud me latet, quosdam scripsisse, tribunitiam potestatem ab Imperatoribus, qui post Iulium Cæsarem fuerunt, ideò vsurpatam, vt sacrosancti inuiolabilésque deinceps haberentur. quod diligenter prospici, exemplum Cæsaris admonebat, à coniuratis ciuibus interfecti. Sed verisimilius est, hæc omnia per tribunitiam potestatem quæsita esse, vt & sacrosancti haberentur, & tribunorum simul, ac tribuum potestatem vno honoris titulo nanciscerentur. Ideò non tribuni dici voluerunt, sed tribunitiæ potestatis, cùm nihil vetaret appellari eos tribunos, quemadmodùm & pontifices, & consules dicebantur. Nunc (vt ad propositum redeamus) hæc senatusconsulta ita demum valuisse interpretor, si princeps ea non ignorasset, neque ab his dissensisset. Nam tribunitiæ potestatis ea potissimùm erat vis & facultas, vt legibus ac senatusconsultis intercedere possent: quod vbicunque facerent, tam lex, quàm senatusconsultum impediebatur, eáque de causa dum senatus habebatur, tribuni plebis pro foribus curiæ antiquitus excubabant, neque prius discedebant, quàm quid intus actum esset, renuntiaretur. Tum vel subscribebant, vel intercedebant, vt ex Valerio cognosci potest, lib. ii. cap. i. sed hoc plus in Imperatoribus erat, quòd in senatu assiduè ipsi interueniebant. Ideóque facilè omnia impedire poterant. Tacitus lib. i. Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non irritas fore senatus preces, quòd relationi consulum iure tribunitiæ potestatis non intercessisset. Loquitur de Tiberio, quem Augustus adhuc viuens participem fecerat tribunitiæ potestatis. Ex historiis quoque perspici licet, posteàquam Resp. semel in vnius potestatem concessit, vsque adeò ex illius voluntate senatum pendere, atque ad illius nutum omnia agere consueuisse, vt verisimile non sit, citra principis autoritatem quicquam, quod paulò grauioris ponderis foret, moliri conatos esse. Huius rei argumentum etiam nunc ex eo sumas, quòd senatusconsultum circa petitionem hęreditatis , de his factum esse relatum est. in l. item veniunt. §. pridie. de pet. hæred. quæ ab Imperatore Adriano proposita, & libello complexa fuerant. Tacitus lib. xx. Volcatius Tertullinus, inquit, Tribunus plebis intercessit, ne quid super tanta re, principe absente, statueretur. Nunc si ad Iustiniani & nostra hæc tempora disputatio reuocetur, meritò sanè dubitant doctores, verúmne sit quod hic dicitur: ipse enim Iustinianus Imperator nec vno in loco ad solum Imperatorem hodie pertinere affirmat, leges cōdere . l. fi. C. de legi. l. ij. §. hoc autem. C. de vet. iur. enu. Quo dicto senatus autoritatm excluderet, quasi maiestatem minuere videtur. Hic nodus ita vulgò soluitur, quasi id significare voluerit Imperator, nulli alteri singulari personę , præterquàm Imperatori leges facere licere. Senatui autẽ licere vtiq; : quia scilicet multarũ personarũ collectione senatus cōstat . Sed Iustinia. cōstitutionibus , nō hunc sensum aut distinguendi propositũ fuisse manifestè apparet, quòd nisi Iustinianũ , quasi extincto senatu (qui temporibus suis certè propèmodum extinctus erat) loquutum esse dicamus: vt si quandoque extaret & quodammodò reuiuisceret, tunc demum huic responso locum esse noluerit, certè non alia horum inter se probabilior conciliatio fieri posse videtur, quàm vt ad ea quæ diximus de Tribunitia potestate omnia referantur, atque hoc modo verum inueniatur, & principem solum legem facere posse, cùm scilicet alios facientes, arbitratu suo impedire possit, & senatum nihilominus quoque posse, si non princeps facientibus interdicat, idq́ue ratio ferme, vt dicamus, cogit. Reliqua quæ hîc disputant doctores, nos alio loco tractanda reseruamus. l. j. infra titu. i. L. XI. Ivlia. Libro XC. Digestorvm. ET ideo de his qvae primo constitvvntvr, avt Interpretatione, aut constitutione optimi principis certius statuendum est. Fortassè legendum est, consultatione. Et hæc verba sine dubio ad senatusconsulta quoque pertinent, de quibus proximè loquutus est. Nam non dubium est, hæc verba non ad vetera interpretanda, sed ad ea quæ ab initio conduntur referri. Cùm disertè dicatur, de his quę primò constituuntur: nec inepta consequentia est. Et ideo &c. Nam cùm suprà dixerit, non posse leges & senatusconsulta ita fieri: vt omnia comprehendant, appositè subdit, de consilio principis statuenda esse, quæ initio constituuntur: quia scilicet principis prudentia multùm iuuare possit in generibus comprehendendis. Deinde in sequenti capite, Ea quæ iam constituta fuerint, ad similia quoque producenda esse, atque ita exercendam iurisdictionem tradit: quicquid Accursius & Io. hîc commententur. L. XII. Idem Lib. XV. Digestorvm. NOn possvnt omnes articvli sigillatim avt le gibus. Deinde subdit in sequenti capite. Nam (vt Pedius ait) Quoties lege aliquid vnum, vel alterum introductum est, bona occasio est, & cætera quæ tendunt ad eandem vtilitatem, vel interpretatione, vel certè iurisdictione suppleri. Interpretatione, inquit, vel iurisdictione. Et suprà dixerat, Is qui iurisdictioni præest. Interpretationem ergo accipe, virorum prudentum. Hi si inter se consentiant, expedita res est, nec exempla desunt. l. quæsitum. & l. scio. de testib. l. si vsusfructus. de aqua pluuia arcenda. l. si quis id quod. versicu. quod si dum proponitur. de iurisdictione omnium iudicum. Si, vt plerunque in causis accidit, controuertant, tum sola relinquitur iurisdictio, quæ idem præstet. Potest igitur iudex si species aliqua, vel dubium apud se emerserit, quod neque lege, neque prudentum interpretatione expressim decisum sit: exemplo & similitudine alicuius legis, quod opportunum esse videatur, constituere: id quod omnes fatentur, & exempla sunt frequentissima. l. j. C. de interdi. l. j. C. quæ sit lon. cons. l. illud. infrà ad leg. Aquil. l. ex facto. de neg. gest. quamuis Accurs. in his exemplis, quæ in iure referuntur, necessarium olim fuisse existimet, consuli principem, quod non puto verum. Hodie certè non necesse est, & si exempla non extarent: cùm satis esse debeat, semel eam rem hoc loco concessam esse. Sed ego iis demum iudicibus de similibus ad similia iudicando progredi per missum arbitror, qui non vt iudices dati cognoscunt: nam hi notionem duntaxat habere dicuntur, sed qui iure proprio magistratum & iurisdictionem acceperunt, vt prętores , proconsules, & præsides prouinciarũ . Nam de his exempla loquuntur. Hi enim propriè iurisdictionem habere dicuntur. l. j. de iurisd. omn. iud. vbi dixi. l. j. in princ. iuncto §. hæc verba. quod quisque iur. Puto etiam legatis proconsulum permitti. Nam & hi quodammodò iudices ordinarij habebantur, quamuis alienam iurisdictionem gererent: arg. l. hos accusare. in prin. de accus. & l. qui neque. de iudic. nec mirum est, hos tales, quę legibus omissa sunt, iurisdictione supplere posse. Nam prætorum antiquorum hæc autoritas semper fuit, vt actiones legibus accommodatas redderent (quas vtiles dicebant) vbi eadem ratio subesset, veluti in lege Aquilia. l. quia actionum. de præscrip. verb. & vtilibus interdictis per in factum actionem dandis. d. l. si vsusfructus. quarum eadem omnino vis est, atque directarum. l. actio. de neg. ges. Proconsules autem & præsides ad exemplum prætorum agunt. l. de his. de off. pręsid . Quòd si quis in aliquo duntaxat articulo, aut causa iurisdictionem acceperit, vel specialis iudex datus fuerit (Nam inter hos aliquid differre arbitramur, vt infrà dicā . l. legatus. de off. procons.) non idem huic concedendum puto, vel aduersus Innocentij opinionem, quam Angel. hoc loco refert. quamuis actiones hodie nec vtiles nec directas impetrari necesse sit, siue apud maiores magistratus, siue apud pedaneos agatur. l. ij. C. de form. & impetr. subl. vbi glo. quia scilicet non tantam potestatem hic habet, nec illi æquè confidere debet lex, vel princeps. Nam neque hic iudex iurisdictioni præesse dicitur, vt suo loco ostendam. l. j. de iurisd. omn. iud. quicquid pontifex Gregorius in contrarium scribat. c. p. & g. de off. deleg. Et solent qui eos iudices dederunt, si de iure consulantur, his respondere. l. eum quem. §. primo. infrà de iudic. Quare cum sententia ipsa, quam ad extremum dicunt, simul actionem reddere, & super reddita pronunciare videantur, qui olim actiones præscribere non poterant, nec posteà eis vt id faciant vllo iure concessum apparet, magistratus suos consulere debent. Obtinet quod hic dicitur, vbi similitudo legis vndequaque congruens reperitur. Quod sanè non sæpè accidit, nec temere eādem rationem, aut causam subesse credere debemus, argumen. l. si verò. §. de viro. sol. matrimo. Cæterùm si omnimoda similitudine deficiamur, consulendus est princeps, vt in his quæ noua emerserint, noua remedia nobis tradat. l. humanum. C. eod. titu. l. j. infrà de vent. insp. Item hæc dicta sunt, de quibus rebus expressam legem non habemus. Quòd si lex sit & interpretatio quæratur, ea quomodò facienda sit, ex Pauli ententia mox docebit. l. si de interpretatione, infra eod. L. XVIII. Celsvs Lib. XXXIIII. Digesto. BEnignivs leges interpretandae svnt, qvo vo luntas earum conseruetur. Sic alibi l. penul. de pœn. Interpretatione legum pœnas moliendas esse, potius quàm exasperandas Et. l. factum. §. fina. de regu. iur. In pœnalibus causis benignius interpretādum esse. Benignius ergo accipe, lenius & remissius, quàm scilicet legis verba significare videantur. Idq́ue in pœnalibus propriè & in iis quæ pœnalium similia sunt intelligamus, nec exempla desunt. l. iiij. §. siue au tem. infrà de manumiss. & ad Senatusconsul. Trebel. l. j. §. qui operas. vt tamen cum temperamento aliquo semper fiat. l. respiciendum. in princ. infrà de pœn. hoc enim modo conseruabitur voluntas legis, cùm intra limites & quasi lineam puniendis delictis adscriptam consistemus, non autem si transgrediamur. Non idem faciendum est, si quid lex permittat, vt etiam plenius accipiamus, quippe hoc modo similiter & lineā transgrederemur, licentiáque magis quàm benignitas hæc esset. Quamobrem rectè videtur existimasse Guilielmus nescio quis hoc loco. Si mortuo filio naturali concubinam, ex qua eum suscepi, vxorem duxero, non legitimari nepotem, qui mihi ex eo sit, neque ad hoc trahendam esse Iustiniani constitutionem. authen. quib. mod. nat. effic. sui. in prin. quod & Bald. probat. Nam quæ Accurs. hîc scribit, non ferè ad veram huius capitis interpretationem pertinere visa sunt. L. XX. Ivlia. Lib. qvinqvagesimoqvinto Diges. NOn omnivm &c. Deinde subdit Neratius. Et ideò rationes eorum quæ constituuntur, inquiri non oportet, alioqui multa ex iis quæ certa sunt subuerterentur. Hoc ita accipiendum est, vt non oporteat inquiri rationes omnino omnium: sed quorundam tamen inuestigare expediat. Nam supra capite præcedenti sic ait, Non omnium &c. Videtur autem aliud esse ratio, aliud mens legis. Ratio est quæ legislatorem ad legem faciendam impulit. Mens est vis ipsa ac potestas legis, quæ descendit ex ratione, ex eáque cognosci & perpendi debet. Et mea quidem sententia omnes omnino iudices siue maiores, siue minores magistratus gerant, siue ordinarij, siue delegati sint, de iis quæ sunt ex mente legis, secundum eam constituere possunt. Non item si aliquo casu lege non comprehenso, subesse tamen videatur eius legis ratio: de hoc enim non nisi qui generali iurisdictioni præsunt constituere poterunt, vt modò dixi, in l. non possunt. cùm ipsis solis de similibus ad similia procedere permissum sit. Quod ait, Multa hoc modo subuerti posse. crebra sunt exempla, vnum atque alterum proposuisse contentus ero. Ait lex, Transigere vel pacisci de crimine capitali, excepto adulterio non esse prohibitum. l. transigere. C. de transactio. Si specialem rationem quærimus, cur non & de adulterio transigi liceat: idcirco id relatum esse post diuersas multorum opiniones, putat Alciat. quia adulteri antiquitus capitali pœna non afficiebantur, sed deportabantur. l. si quis viduam. de quæst. Bart. in l. Claudius. de iis quibus vt ind. Alc. lib. v. Parad. cap. viii. Sed cùm posterioribus legibus, capitalis pœna adulteris irrogata sit. l. quamuis. C. ad leg. Iul. de adul. consequenter videretur dicendum, & de adulterio hodie transigi posse. Tamen satius est rationem non scrutari, ne hoc modo subuertamus legem. Quamuis Corrasius lib. ii. miscellan. c. i. alia quadam ratione, quàm Alciatus, vt mihi quidem videtur, rectè confutauerat, constitutum id fuisse existimet. Expressius hoc in eo apparet, quod diuus Antoninus constituit: Si ante quàm dies legati cedat, Princeps cui relictum erat, ab humanis decesserit, deberi legatum successori eius, non item si Augustæ legaueris. l. quod principi. l. seq. de leg. ij. Differentiæ rationem eam esse Bart. putat, quòd princeps suo iure dignitatem habet, Augusta alieno. l. fœminæ. de senator. atque eo modo nihil speciale in fauorem principis inductum esse, cùm idem & in cæteris dicendum sit, quibuscunque aliquid sub nomine dignitatis relictum est. cap. quoniam Abbas. vbi not. ext. de off. deleg. Qua ratione si principis, aut Imperatoris verbum legato expressum non sit, sed proprium duntaxat nomen, vt puta, Antonino Pio, successori nihil debitum iri putat. d. c. quoniam. argum. l. annua. de annu. lega. quam restrictionem veram non arbitror. Sed id specialiter in principe constitutum puto: quia Antonini temporibus, si legatarius ante diem legati cedentem, ab humanis decesserat, caducum efficiebatur legatum, & proptereà fisco applicabatur. l. j. C. de cadu. tollend. l. item veniunt. §. antè quàm. de pet. hæred. Alcia. lib. iii. dispunct. c. vi. Quamobrem parui retulit successori principis applicari, quod fisco dandum erat. Non idem in Augusta, nec in aliis dicendum fuit: quia scilicet hæc ratio cessabat. Cùm ergo hodie caducorum nomen & materia sublata sit, ac pro non scriptis huiusmodi legata omnia habeantur, ideóque apud hæredem resideant. l. j. C. de cad. tollend. vtique constitutionis Antonini ratio cessat, sed non cessabit dispositio. Nam rationem omittere præstiterit, quàm subuerti legem. Emancipationes liberorum antiquitus per imaginarios seruiles modos fiebant, ideò dictum, eos qui emanciparentur, capite minui. l. liberos. de cap. dim. Inst. quib. mod. patr. pot. solu. §. prætere à. nouell. viij. in princ. Hodie emancipationes citra seruiles repræsentationes fieri inductum est. l. fin. C. de emanc. lib. Non proptereà tamen dicas, eos qui emancipantur, capite non minui. Nam capitis diminutionem eis etiam nunc accidere expressim ipsemet Imperator Iustinianus, qui antiquam obseruationem sustulit, affirmat. Inst. de cap. dim. §. minima. vbi glo. in verbo, vel contra. Similiter & arrogatio: quia solennibus quibusdam modis fiebat: ideò definitum fuit, absentem arrogari non posse. l. neque absens. de adopt. At quamuis ea solennia hodie sublata sint. l. fina. C. de adopt. non ideò tamen magis arrogari absens poterit. d. l. neque absens. Sunt huiusmodi multa in tractatu de nuptiis, quæ inter quosdam prohibentur, inter quosdam non. Itemq́ue sub tractatu de manumissionibus, quę non nisi certis solennibus modis antiquitus fieri poterant, in quibus omnibus legum mens manifesta est, ratio & causa difficiles inuentu. Quòd si inueniantur, atque ex his argumentari liceat, periculosum erit, ne legum placitis non relinquatur locus. Quædam huc pertinentia superius etiam adnotauimus, in proœm. Digestorum. §. hæc autem tria. L. XXIII. Pavlvs Lib. IIII. Ad Plavtivm. MInime svnt mvtanda, qvae interpre tationem certam semper habuerunt. Hoc ita accipiendum existimo, si non euidens antiquæ interpretationis error ostendatur. arg. l. quod non ratione. infra eod. Nam quod ait, Certam interpretationem. Vtique sic videtur accipiendum esse, de qua nunquam fuerit dubitatum. Cæterùm si de fide veri hęsitatum sit, communis tamen sententia quædam obtinuerit, mutari posse arbitror, qualia nostris temporibus multa in iure contra opiniones antiquorum sunt declarata. Ita accipiendum arbitror quod vulgò dicimus, à communi opinione iudicando recedendum non esse. argumen. etiam. l. j. §. sed neque. C. de vete. iure enucleando. l. ex omnibus, & quod ibi notat Fulgosius infrà de offic. præs. L. XXIIII. Celsvs Lib. VIIII. Digesto. INcivile est, nisi tota lege perspecta, vna ali qua particula eius proposita iudicare, vel respondere. Legem etiam pro integro quolibet tractatu accipere conuenit. Nam videmus sæpè sub eodem titulo quædam poni, quæ singula inter se aduersari videntur: cùm tamen re vera ex inferioribus superiora non insubtili ratione restringantur, declarentur, aut extendantur. Exemplum est sub titulo de adopt. cap. xxxii. l. nonnunquam. vbi & hoc notauimus, necnon aliis in locis quæ colligere non vacat. l. doctitij. cum tribus legibus sequ. C. de decur. libro decimo. glo. finali, in l. vltima. in C. de iur. delibe. l. iiij. iuncta l. si quis. C. de fur. & dicam in l. fina. tit. sequenti. L. XXXII. Ivlia. Lib. XCIIII. Diges. DE qvibvs &c. qvare rectissime etiam illvd re ceptum est, vt leges non solo suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. At qui Imperatoris Constantini constitutione. l. j. C. quæ sit long. cons. declaratum est, nō posse à consuetudine legem, aut rationẽ vinci: quomodò ergo per desuetudinem (quæ nihil aliud est quàm contraria consuetudo) lex abrogabitur, & tolletur? Soluitur hic nodus ferè communiter hoc modo: vt Constantini constitutionem de priuata alicuius regionis, aut municipij consuetudine intelligamus: vt per illam, generalis lex non tollatur. Hoc autem caput scriptum esse accipiamus, de consuetudine vniuersorum quicunque subsunt Romano Imperio: vt per illam, lex tolli possit. Docet hoc esse verum verbum illud, Omnium. Et quòd constitutio illa Constantini ad quendam priuatum inscribitur, quem de municipij sui priuata consuetudine consuluisse credibile est. Sed nec in illo quidem municipio obseruabitur talis consuetudo, quæ generali legi obuiat. Nam suprà in l. omnes populi. de iustitia & iure. ostendimus non licere subditis Imperio populi Romani leges sibi, vel statuta facere, quibus quid ex publico iure corrumpant, hoc est, aliquid inducant, quod iuri publico aduersetur. Sed de iis dumtaxat sibi legem ferre posse, de quibus & pacto transigi licet, per legem finalem, infrà de colleg. illic. Idem dicimus & de consuetudine, vt nihil omnino valeat consuetudo regionis, aut municipij cuiuspiam ad iuris publici derogationem. idq́ue vel contra communem opinionem, multis locis in iure expressum esse non dubitauerim, dicta l. ij. C. quæ sit long. consuetudo. l. eos. §. j. de vsur. auth. nauigia. de fur. authen. omnes peregrini. commu. de success. l. ij. §. diuus. Secundum vnum intellectum, infrà de sepulc. viol. Nec vlla municipij, aut loci cuiusquam consuetudo vsquam in iure nostro relata comprobatáque inuenietur, contra ius quod publicam prohibitionem habeat: Sed de iis duntaxat rebus, de quibus etiam inter priuatos pacisci licet. Ideóque etiam expressa municipum constitutione & pacto effici potuissent. Hoc sensu loquuntur exempla omnia à doctoribus relata. l. si sine. §. huius. de administratio. tutorum. l. item. in principio. quod cuiusque vniuersitatis. l. venditor. §.. si constat. communia prædiorum. iuncta l. quosdam. vbi glossa secundum opinionem Py. C. de metall. & metall. libro vndecimo. l. finali. de decretis ab ordine fac. quibus nos suis locis omnibus adscripsimus interpretationem. Quòd sicubi lex aliqua municipalis refertur: vt l. semper. §. legem quoque. de iure immunita. iuncta. l. prima. C. de decretis decurio. super immu. libro decimo. quæ de ea re facta esse videatur, quæ priuatorum pactione effici non potuerit, talem legem aut à principe specialiter permissam, vel posteà confirmatam esse, aut in municipio obseruatam, antequàm veniret in ditionem populi Romani intelligere, vel præsumere debemus, secundum ea quæ superius adnotauimus, in d. l. omnes populi. de iustitia & iure. Quod ergo ait, Tacito consensu omnium, abrogari leges. Sine dubio accipiendum est, de populo, déque legibus Romanis. Nam de iure ciuili Romanorum vsquequaque his libris loquitur. Populus autem Romanus intelliguntur omnes Romano Imperio subiecti. l. in orbe. infrà de statu hominum. Nam ad hos omnes pertinet ius ciuile: cui sententiæ consequens est, vt nisi omnes, aut maior pars subditorum consentiant, lex nulla abrogari possit, argumento l. nulli. quod cuiusque vniuersitatis nomine. l. quod maior. ad municipal. Alberic. dicta l. omnes populi. post principium. Plerisque autem consentientibus, nihil aliud requiri arbitror, quàm vt ne princeps expressè contradixerit. Nam si contradicat, iussum eius altera lex est quæ aut consuetudinem tunc induci non sinit, aut inductam perimit, vnde nouo populi consensu, & noua aliorum vel eiusdem principis tolerantia ex integro opus est, cum longi temporis vsu: vt rursus eadem inducatur desuetudo. Hæc de populo Romano. Nam de exteris populis, quomodò apud eos inducantur consuetudines, quærere ad nos non attinet. Secundum hanc distinctionem, Imperatoris nostri constitutio nouella octuogesimaquinta , qua arma priuatim fabricari, vendi ac teneri vetuit. Nec solùm contrafacientibus, verùm etiam magistratibus, qui ne id fieret non prouiderunt, certas pœnas infligit, sine dubio per desuetudinem sublatam esse dicemus, cùm generaliter in omnibus terris Romani Imperij, arma priuatim vendi ac teneri solita sint, principe id sciente ac patiente. Item rescriptum diui Adriani, quo mortuos in ciuitatibus sepeliri vetuit, dicto §. diuus. contrario vsu abrogatum esse dicemus. Sed & Imperatoris nostri nouellam constitutionem, authentica, vt non luxurientur contra naturam &c. quo capite, vltimo supplicio affici eos iubet, qui blasphemauerint, vel per caput, aut per capillum Dei iurauerint, abrogatum esse crediderim, cùm talis pœna nusquam in vsum recepta fuerit. Sed aut nulla, aut mitior irrogari vbique soleat. Non tamen erunt blasphemi prorsus extra pœnam: sed mitius punientur, quàm lex illa iubeat. quia scilicet consuetudine atque etiam veteribus legibus quadamtenus puniuntur. l. finali. C. de religiosis. Eadem ratione vsu quoque abrogata videtur lex illa, vt quod alea victum sit, restituatur. dicta l. fina. nam nusquàm hodie exerceri ea lex aduersus lusores solet, quicquid contrà dicat Abbas in capi. clerici. de vita & honestate clericorum. glossa in l. si rem. §. finali. vbi Paulus de Castro, de præscriptis verbis. Sed hanc totam rem fusius ac plenius pontificij prosequuti sunt, in capi. primo, de treuga & pace. Alexander quoque egregiè tractauit, in consilio cxxxii. libro primo. ab his petenda, quæ nos consultò omittimus, ne longiorem distinctionem facere necesse habeamus. Hæc sic accipienda sunt, si consuetudo post legem inoleuisse proponatur. Cæterùm si vigente consuetudine, lex huic aduersa feratur, quin consuetudinem perimat, iure ciuili dubium non est, dicto §. diuus. l. prima. §. si quæ verò pragmaticæ sanctiones. C. de Iustinia. Codi. confir. Eius rei argumentum, quòd quibusdam casibus consuetudinem specialiter præseruant legislatores. l. penultima. in fine. C. de constituta pecunia. authentica, de fide. in fine. quamuis iure canonico generalis lex generalem duntaxat, non etiam specialem consuetudinem singulorum locorum tollere traditum sit. capi. primo. de constitutio. libro sexto. Sed nos tam iure canonico, quàm ciuili id accipi debere existimamus, si vel consuetudo priuilegij instar habeat. dicto §. si quæ verò. vbi Castren. vel constitutio aliquid non ad publicum ius, sed ad priuatam causam pertinens inducat. Tunc enim specialem cuiusque loci legem non tollet: alioquin si lex generalis sit, & publicam vtilitatem respiciat, non video cur non & loci cuiusque consuetudinem perimat, cùm in vniuerso orbe Romano aliquid prohibet, aut iubet. tunc enim lata lege iam nec potest quidem localis illa consuetudo rationabilis appellari. L. XXXIIII. Vlpia. Lib. I. De Offic. Procons. CVm de consvetvdine confidere qvis videtur, primùm quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit. Ita legendum esse Augustinus quoque probat, quicquid Accursius vacillet, aut imposturæ faciat. Ego vel aduersus omnium sententiam, hoc caput ita accipiendum arbitror: quasi consilium nobis det Vlpianus, non quasi necessitatem imponat. Apertè enim id agit, vt illum adiuuet atque instruat, qui de consuetudine confidit. Alioquin probari, aut firmari nunquam posset consuetudo. Si iusta exceptio illa existimaretur, quòd contradicto iudicio nunquàm obtenta esset. Nobiscum sentire videtur etiam Albericus hîc in fine, dum dicit, huius capitis hunc sensum esse, vt qui consuetudini innititur, dispicere debeat, an secundum intentionem suam quandoque iudicatum sit, & sententias huiusmodi profert, alioquin consuetudinem talem esse aliis modis probet. Consilium aliis etiam locis dare consueuerunt Iurisconsulti. l. is qui destinauit. de rei vend. l. prima. de inoffic. testamen. cum similibus. L. XXXIX. Celsvs Lib. XXIII. Digestorvm. QVod non ratione introdvctvm, sed errore primùm, deinde consuetudine obtentum: in aliis similibus non obtinet. Exemplum huius rei clarissimum sub titulo, de iniur. l. iniuriarum. §. finali. DE CONSTITVTIONIBVS PRINCIPVM. Titvlvs iiii. DVM libera fuit ciuitas, legibus, Senatusconsultis, magistratuum edictis, prudentum interpretationibus, ac responsis omnia gubernabantur. Sed posteaquàm Respubli. sub vnius ditionem Imperiúmque concessit, tunc demum in vsu esse cœpit hæc iuris pars, quæ constitutiones principum appellantur. Et initio quidem Romani principes proprio munere mandatis exercitibus consulere se profitebantur, nihil certè nisi quod vetustis legibus & moribus conueniret constituebant, ab his autem latæ leges, tanquàm imperatoriam & tribunitiam gerentibus potestatem, accipiebantur. Nam tribunitiam potestatem perpetuam, principes suscipiebant. Iidemq́ue ex veteris iuris autoritate ius dicebant. Sed paulatim eò res processit, vt citra solennium obseruationem, arbitratu suo omnia constituere inciperent: adeò quidem, vt non iniuria neque falsò dictum sit, vetustissimi iuris autoritatem, & disciplinam, principum constitutionibus, veluti securibus concidisse. Mutationes tamen & correctiones meritò in plerisque factas existimo, cùm antiquissimis legibus ac iure quædam nimis rigida & dura, quædam supra modum superstitiosis obseruationibus plena essent, quod Cicero in oratione pro Murena, Aulus Gell. libro vigesimo noct. attic. cap. primo attestantur. Ipsæ quoque principum constitutiones etiam nunc ostendunt. l. fina. C. de adopt. l. j. C. de lat. libert. tollen. l. j. C. de nud. iure Quir. tol. Nihil enim à principibus nisi cum magna ratione constitutum, aut decretum inuenias, vtpote qui præstantissimos iurisconsultos vsquequaque in consilio habere soliti fuerint, sine quorum interuentu nihil expediebant. Quin ab his rescripta omnia decreta & constitutiones dictabantur, tanto quidem sæpè studio tantáque subtilitate, vt nihil admirabilius statui, aut definiri potuisse videatur. Cæterùm in his Digestorum libris, iam inde ab Augusto Cæsare constituta quædam referuntur: vt lex Iulia maiest. repet. pecul. de vi. de annal. de amb. de adulteris, & deinceps vsque ad sua cuiusque scriptoris tempora, quas Iurisconsulti veteres interpretati sunt. Sed in Codice Iustiniano, in quem vniuersa hæc iuris pars collata est, non nisi à Seuero, & Antonino, quod inuenerim, ad ipsum vsque Iustinianum collectæ sunt, principum constitutiones, nec hæ quidem omnes, nam quis hoc facere potuisset? Sed insigniores rationabiliorésque & vsu magis probatæ. Credo quòd superiorum principum bene constituta omnia, vel in libris Digestorum relata, vel in has posteriores constitutiones translata erant. Nam ferè hoc vsu venit, vt dum ex aliorũ autoritate quod scribimus confirmare atque approbare nitimur: superuacuos reddamus superiorũ scriptorum libros, ac veluti luminibus eorum officiamus. Sanè quamuis quædam ex his quæ sub titulo superiore tradita sunt, ad principalium quoque constitutionum interpretationem pertineant, rursumq́ue ex his quę sub hoc titulo referuntur, nonnulla, cæteris quoque iuris partibus interpretandis vtilia esse possint: vt l. ij. & l. finali. infra eodem titu. rectè tamen à Iustiniano factum est, vt de constitutionibus principum specialem tractatum inscriberet. Nam his maxima iuris nostri pars continetur: quædam enim insigniora, nisi specialiter attingantur, quasi neglecta videri solent. l. item apud. §. item ait prætor. de iniur. Cæterùm idem propè sub hoc titulo agit, quod sub præcedenti: vt, quid principum constitutiones sint: quot earum genera, quæ vis & potestas, quomodò accipiendæ atque interpretandæ sint, in vniuersum nos doceat. Bartol. tamen inscriptam habuisse videtur rubricam, non de constitutionibus, sed de mandatis principum, quæ inscriptio vera non est. Quid autem inter se differant, mandata & constitutiones principum, mox docebimus in l. j. infra eod. titu. L. I. Vlpianvs Lib. I. Institvtionvm. QVod Principi placvit, legis habet vigorem: Vtpotè cum lege regia, quæ de imperio eius lata est, populus ei & in eum omne suum imperium & potestatem conferat. In vulgatis codicibus legebatur, Conceßit. Quod illi verbo, Lata est, melius respondet, sed, Conferat, etiam Alberic. hîc agnoscit, & ita prorsus Vlpianum scripsisse puto. Quamuis animaduerterim Iustinianum, quotquot aliis locis huiusce legis mentionẽ facit, Inst. de iure natur. §. sed quod principi. l. j. §. cùm enim. C. de vet. iur. enuclean. l. j. in princ. de offic. præf. præt. l. ex imperfecto. C. de testam. l. ij. §. nouissimè. de origi. iur. Ita semper omnia retulisse, quasi initio vna lex lata fuerit, quę futurorum omnium deinceps Imperatorum potestatem generaliter firmauerit, & imperium à populo Romano perpetuò in principes transtulerit. Quod verum esse etiam Corrasius vir alioqui diligẽtissimus & doctissimus, aduersus Marij Salomonij sententiam (quam ille posuit in tractatu, de principe. lib. vi. & vii.) existimauit. lib. vi. Miscell. cap. viii. Sed historiæ veritas est, consueuisse legem huiusmodi in singulos principes, mox vt ab exercitu consalutati, & à senatu comprobati essent, ferri, non quidem antiquo more per tribus, & populi rogationem (quippe studiis tribuum alia fieri pridem desitum erat, vt paulò antè commemorauimus, in l. non ambigitur. supra titu. j. Ideóque post Augusti tempora nihil omnino per tribus (quòd ad reipublicæ administrationem pertineret) actum esse legimus. Sed ferebatur huiusmodi lex de Imperatore, per senatum ipsum, quod est summum consilium populi Romani: vt definit Cicero. Quare speciali nomine Senatusconsultum appellabatur. Tacitus libro decimoseptimo: Adcurrunt patres, decernitur Othoni Tribunitia potestas, & nomen Augusti, & omnes principum honores. Idem libro decimooctauo, de Vitellio. in senatu cuncta, longis alioum principatibus composita, statim decernuntur. Idem libro vigesimo: At Romæ senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit. Idem lib. xii. in fine. Illatusq́ue castris Nero, & congruentia tempori præfatus, promisso donatiuo, ad exemplum paternæ largitionis, Imperator consalutatur, sententiam militum sequuta patrum consulta. Plena denique horum historia est testimoniorum, præsertim libri illi variorum autorum, qui de vita Rom. Imperatorum inscribuntur. Quinetiam Senatusconsulti de Imperio Vespasiani facti, pars maxima hodie in Laterani Basilica legitur, ærea tabula incisa, quæ prope altare maximum adseruatur, idq́ue etiam Salomonius putat. Eius tabulæ exemplum subscribi curauimus, quod quidem est in hæc verba. " EXEMPLVM TABVLÆ. FOEDVS VE cvm qvibvs volet fa cere liceat, ita vti licvit divo avg. ti. filio caesari avg. tiberioqve clavdio caesari avg. germanico. vtiqve ei senatvm habere, relationem facere, remittere, senatvsconsvlta per relationem, discessionemqve facere liceat, ita vti licvit divo avg. ti. ivlio caesari avg. ti. clavdio caesari avgvsto germanico. vtiqve cvm ex volvntate avtoritateve ivssv mandatvve eivs praesenteve eo senatvs habebitvr, omnivm rervm ivs perinde habeatvr, servetvr ac si e lege senatvs edictvs esset haberetvrqve. vtiqve qvos magistratvm, potestatem, imperivm, cvrationemve. cvivs rei petentes senatvi popvloqve romano commendaverit, qvibvsve svffragationem svam dederit, promiserit, eorvm comitis qvibvsqve extra ordinem ratio habeatvr. vtiqve ei fines pomerii proferre promovere, cvm ex repvblica censebit esse liceat, ita vti licvit ti. clavdio caesari avg. germanico. vtiqve qvecvnqve ex vsv reipvblicae maiestatedivinarvm, hvmanarvm, pvblicarvm, privatarvmqve rervm esse censebit, ei agere, facere, ivs potestasqve sit ita vti divo avg. tiberioqve ivlio caesari avg. tiberioqve clavdio caesari avg. germanico fvit. vtiqve qvibvs legibvs plebeivescitis scriptvm fvit, ne divvs avg. tiberivsve ivlivs caesar avg. tiberivsqve clavdivs caesar avg. germanicvs tenerentvr iis legibvs plebisqvescitis imp. caesar vespasianvs solvtvs sit, qvaeqve ex qvaqve lege rogatione divvm avg. tiberivmve ivlivm caesarem avg. tiberivmve clavdivm caesarem avg. germanicvm facere oportvit: ea omnia imp. caesari vespasiano avg. facere liceat. vtiqve qvae ante hanc legem rogatam acta, gesta, decreta, impe rata ab imperatore caesare vespasiano avg. ivssv mandatvve eivs a qvoqve svnt: ea perinde ivsta rataqve sint, ac si popvli plebisve ivssv acta essent. Sanctio. Si qvis hvivsce legis ergo adversvs leges, rogationes, plebisvescita, senatvsve consvlta fecit, fecerit, sive qvod evm ex lege rogatione plebisvescito s. ve. c. facere oporte bit, non fecerit, hvivs legis ergo id ei ne fravdi esto, neve qvid ob eam rem popvlo dare debeto, neve de ea re cvi actio, neve ivdicatio esto, neve qvis de ea re apvd se agi sinito. " Ex his satis constare arbitror, de singulis Imperatoribus legem ferri solitam, sine qua nulli iustum imperium esse existimaretur. Quamobrem quod ex Vlpiano relatum est, dicta lege prima, infrà de offic. præfect. præto. Reipub. regimenta ad Imperatores perpetuò translata esse, ex sententia ipsius Vlpiani (si modò Vlpianus ita scripsit) sic accipiendum videtur: institutum fuisse, vt Imperatores perpetuò crearentur, atque hi totius Reipubli. curam gererent: quod & Pomponij verba significant, quæ superius retulimus, ex lege secunda. §. Nouissime. de origi. iur. Illud quoque sciendum est, lata lege de Imperio cuiuspiam, siquidem ipse iure agere videri vellet, non continuò per sese omnia administrasse: sed de Senatus sententia pleraque constituisse, vt ex Plinij Cecilij Panegyrico, quem Traiano dixit, cognosci potest. In eo enim bonum principem & qualem omnibus esse decet exprimit. Indicant hoc passim Historiæ, Apparétque etiam Imperatoris Iustiniani relatu, in lege secunda. §. sed quia. C. de vete. iure enucle. Nam Imperatorem Adrianum, cùm edictum perpetuum opera Saluij Iuliani composuisset, edidissétque, Senatusconsulto illud approbari iurasse testatur, quò firmior autoritas esset. Quibus consequens est vt dicamus, Senatum Populúmque Romanum non in totum, ne pro tempore quidem quo quisque Imperator viueret, à se abdicasse imperiùm: cùm videamus sub bonis principibus ita haberi solitum fuisse, vt non minus rata essent, quæ Senatus, quàm quæ Princeps constituisset. Quinimo ausim dicere nihilo plus iuris datum Principi, quàm retentum esse: quoad scilicet Princeps aliquid fieri non prohiberet. Nam ex tabula apparet non id agi, vt Senatus, aut Populus priuentur potestate sua: sed vt principem quasi supremum aliquem magistratum ac velut dictatorem constituant. Veram esse hanc sententiam indicat etiam id ipsum, quod ex Vlpiano refertur, Senatum ius facere posse. Quod etiam Valent. & Theodo. Imperatorum constitutione agnitum & comprobatum est. d. l. non ambigitur. l. j. C. de Senatusconsul. Extántque hodie complura Senatusconsulta temporibus Imperatorum facta, quæ pro generalibus legibus obseruata sunt. Enimuerò quia summum ius etiam magistratuum creandorũ coëgendíq; & habendi Senatum, ac potestas etiam Tribunitia penes Principem erat, vt tabula ostẽdit : cùm quidem quarto capite cautum sit, vt quos magistratus petentes commendauerit, quibúsque suffragationem suam dederit, aut promiserit, eorum comitijs quibusque extra ordinẽ ratio habeatur: idcirco nec alij ferè quàm quos Princeps iussisset magistratus creabantur. l. j. ad ad legem Iuliam. de ambi. Et perrarò eueniebat, vt quicquam, nisi arbitratu Principis, constitueretur. Quid enim auderent, vel consules, vel prætores, qui tum essent, aut omnino Senatus totus: quibus ille statim, si collibitum esset, magistratum abrogare, atque etiam ordine eosdem mouere posset. Quemadmodùm Populum per tribus, quibusdam olim magistratum abrogasse legimus. Igitur tunc demum neque plebs neque Senatus sine principe quicquam poterant: cùm ille impedire voluisset, aut diuersum quippiam iussisset: cùm lege imperij cuiusque Principis ad id quod illi placuisset accipiendum ferendúmque se obstrinxissent, vt abundè suprà exposuimus, in l. non ambigitur. de legibus. Si quid tamen eiusmodi incidisset, quamobrem à gubernaculis Reipub. Principem amouere voluissent (siquidem iusta esset causa, vt quia imperio abuti cœpisset) iure amoueri potuisse existimo: si vel vniuersus Populus conuenisset, quod iam penè impossibile erat, propter immensam eorum multitudinem qui ciues facti erant, præsertim cùm Tribuum & centuriarum ordines iam aboliti essent, vel (quæ altera potestas remanserat) coactus Senatus solenniter omnia decreuissent. argumento not. in l. quod semel. infrà de decret. ab ord. fac. vt de Nerone, de Iuliano & de Maximino olim factum legimus. Nec licuisse principi hoc casu Tribunitiæ potestatis vigore intercedere, vel contrarium quicquam pro se iubere, cùm de suis ipsius delictis ageretur. Huius rei argumentum est, quòd Tribuno quandoque pertinacius intercedente, ne lex ferretur, coactas tribus magistratum illi abrogasse legimus, neque intercessionem, quominus id fieret, obstitisse, vt Asconius Pedian. scribit, in expositione orationis Ciceronis pro Cornelio. Non aliter quam si quis apud iudices accusatus, suo ipsius testimonio defendere se, aut sententia sua se absoluere conaretur. Nemo enim idoneus in sua causa testis, aut iudex est. l. omnibus. C. de testibus. Accedit quod, vt Tribunitia, sic Imperialis potestas, non ad suam cuiusque, sed ad cæterorum defensionem ac tuitionem inuenta erat. Nec ad rem pertinet, quòd Tribuni & alij magistratus neque accusari, neque in ius vocari poterant. lege prima, & secunda, infrà de in ius vocan. illi enim ad tempus creabantur, & ob id facilis expectatio: quoad magistratus abirent. At Imperatores perpetuò quoad viuerent, constituebantur. Quamobrem periculosa expectandi mora: ne interim omnia pessum irent. Hæc dum Romæ Senatus ac principum sedes, & veluti domicilium imperij fuit. Posteà verò quàm opibus imperij comminutis, quæ reliquæ erant Bizantium translatæ sunt, cùm multa alia ex solennibus interiore, tum absque huiusmodi, seu lege, seu Senatusconsulto, iusti Imperatores haberi cœpti sunt, quos aut milites appellassent, aut defuncto Imperatores successores sibi constituissent, id significare voluit Iustinianus. Itaq; eius verba accipienda sunt, vbicunque de hac lege, deq́; Imperatoris potestate loquutus est, aut aliorũ verba retulit, ea scilicet ratione, quòd nihil referre videretur, tacitísne an expressis Se natus suffragijs ea lex ferretur: quippe obediendi assuetudine, voluntas declarabatur. Quanquàm non ignoro esse qui affirment, paucis admodùm, aut nullis ex ijs qui Bizantij sedem imperij habuerunt, paruisse Senatum atque vrbem Romam. Sed procerum conuentus, qui Constantinopoli cum Imperatoribus erant, pro Senatoribus ac Senatu gerebant. Quamobrem nonnunquam & ipsi Imperatorem expulere atque alium sufficere, vt Constantem, eiecto Constantini priuilegio, Herachonæ vxoris eius filio, cum quo illa, marito extincto, imperium administrare cœperat. Nam Senatus vrbis per illa tempora quibus Imperatores Constantinopoli fieri cœperunt, & deinceps in longum æuum, velut captiuus in potestate ac manu hostium, Gotthorum, Vandalorum, Longobardorum & huiusce generis colluuionum, postremò etiam domesticorum tyrannorum detinebatur, qui Italiam totam atque vrbem Romam occupatam tenebant. Igitur cùm vrbis Romæ possessio ab Imperatoribus Constantinopolitanis, veluti pro derelicto habita esset, quæ reliquiæ Senatus in ea remanserant, cumprimùm per captiuitatis iugum respirare potuerunt, ac veluti qui hostium serui fuerant, postliminio reuersi sunt, autoritate Roma. Pontificis: aut quem ille appellasset Imperatorem eum acciperent, se commiserunt. Is Carolum magnum Francorum Regem Imperatorem creauit. Nec dubitandum puto quin reliquiæ illæ veteris & veri Senatus, quantulæcunque fuerint, quæ creandi Imperatoris munus ad arbitrium Pontificis detulerunt (Nam cùm vniuersus populus qui Romæ tunc erat ita fieri voluerit, Senatum quoque consensisse credendum est) plus autoritatis & iuris habuerint, quàm Constantinopolitanus Græcanicorum Senatorum conuentus. Siquidem vrbs ipsa Roma caput Imperij est, nec Senatum inde vnquam perpetuò translatum esse accepimus, nec iure à quoquam Imperatorum, nisi Senatu ipso consentiente transferri potuisse arbitror. Idq́; vt credam, rationibus adducor ijs, quas Furius Camillus olim nobilissima illa Concione sua ad populum recensuit, cùm ne Veios migraretur dissuasit, actionémque à Tribunis susceptam de transferenda vrbe atque Imperij sedibus prorsum fregit, vt etiam nunc apud T. Liuium legimus. Quamobrem Imperatores omnes Constantinopolitanos, qui post Carolum Magnum fuerunt, non iustos Romanorum Imperatores fuisse existimo. Docent hoc eorum quoque facta & mores, cùm plerique hostiliter contra Italiam atque vrbem Romam certauerint, & Christianam religionem, Romæ receptam multifariam turbauerint, atque oppugnarint . Quare nec de illo dubitandum puto, quin eadem Senatus voluntate & velut tacito consensu suffragante, Romani Pontifices non solùm diuino iure, quo illi maximè freti omnia gesserũt , vt Bartolus quoq; refert in l. j. §. præ sides. de requi. & annot. reis, sed humano quoq; vrbis Romæ dationẽ delatam sibi acquirere, & eligẽdi Imperatoris ius ad Germanos transferre potuerint: nā Senatus, hoc totum munus eligendi principem perpetua cōsensione , cũ ipsius vrbis dominatu ad Pontifices detulisse videtur: & hæc omnia facere potuisse, quāuis imminutus esset, cùm ius Collegij, vel in vno retineri cōstet . l. sicut. §. j. quod cuiusque vniuers. quanquam plebis ipsa vrbana per se non idem forsan efficere potuissent. Iam enim tunc populi Romani pars magis, quàmpopulus Romanus erant omnibus subditis imperio, & ciuitate donatis, vt suprà diximus. Approbasse multò ante agnouisséque hoc ius non solùm vrbis Romæ, sed totius planè imperij in Rom. Pontifice videntur etiam Imperatores ipsi Constantinopolitani. Nam & Phocas qui quartus à Iustiniano fuit Romanum Pontificem iure omnium Principem declarasse fertur, & Heraclius, qui ei successit, à Sergio Pontifice diadema accepisse, vt Iygnatius scribit. Sed & qua ratione Romanus Pontifex imperij ius transferre potuit, eadem quoque si iusta causa intercedat, auferre posse dicendum est, quod pontificij rectè tradiderunt. glo. in c. ad apostolicæ. de re iud. lib. vi. Abb. in c. venerabilem. de elect. nō enim sic dedit, vt ab se ex toto alienum faceret: id ex eo quoque planum fit, quòd electi Imperatoris confirmationem sibi ipsi Pontifex reseruauit. Verius est enim quasi vicarium potestatem septem illis Germanis principibus esse voluisse: vt Imperatorem pontificio magis nomine, quàm iure proprio crearent. quare & creatum iam ab ijs, & ab seipso solenniter confirmatum, ex causa ab imperio remouere poterit. interdum fecisse legimus, non solùm diuino, quod propè receptum est, verùm etiā humano & ciuili iure, quemadmodùm & Senatus olim poterat, secundum ea quæ suprà diximus. Sanè ex illis verbis, vti quæcunque ex vsu Reip. &c. existimat Marius Salomonius in tractatu, quod de principe elegā ter scripsit, non licuisse Imperatori regna & ditiones aliáque ad Rom. imperium pertinentia alienare: quoniam ex vsu reip. id non esset. Sed hac de re nos alio dicemus loco. l. fina. de offi. præs. Illud quæsitum est, an collegium Cardinalium hodie eam potestatem idémque ius habeat, quod senatus olim. Sed habere non videtur. non enim à cardinalium suffragio pendet Imperatoris potestas, vt à senatu olim pendebat. Quanuis ex pontificis autoritate ac facultate pendeat, vt theologi & iurisconsulti consentiunt. Barto. d. §. præsides. Ergo neq; ius in vniuersum eos facere posse quisquam dixerit, vt senatus olim, nec Imperatorem ex causa remouere: magis enim hæc omnia Pontifici conuenirent quàm Cardinalibus. Quod quanquàm ita sit, similitudine tamen quadam, & relatione facta, sic illos erga pontificem se habere non ineptè dixeris, vt senatores olim erga Imperatorem, non tamen in omnibus. Non enim pontificis potestas à Cardinalibus sic pendet, vt à Pontificatu illum vnquam amouere possint. Ita accipienda arbitror, quæ hac de re scribit Innoc. in c. cum te. de re iud. per c. Constantinus. xcvi. distinctio. Illud nescire fateor, quare Alciatus præceptor meus hanc legem nō Regiam, sed Rhenniam, seu Rhennium appellarit (nam nec scriptura apud ipsum satis constat) & Augusti temporibus latam dixerit in l. bona ciuitatis. de verborum significa. cùm & Florentinorum codicum fides repugnet, & Theophilus vnus ex compilatoribus, qui institutiones Græcas fecit, nō Rhenniam, neq; Rhenniam, sed Regiam planè nominauerit. d. §. quod principi. nec in Augusti temporũ historijs, vlla huius rei mentio inueniatur. Legem autem Rhenniam omnino aliam fuisse constat, ante Augusti imperium latam: cuius & Cicero mentionem facit, quanuis excussi typis codices corrupti sint, & pro Rhennia legatur, Memmia: quod Augustinus re ctè animaduertit. Eiusdem legis Rhemmiæ meminerunt & iurisconsulti nostri sub titu. de testibus. l. quæsitum. & ad S. c. Tur. l. j. legis Regiæ mentio est etiam titu. de mortuo infe. l. ij. Negat, inquit, Marcellus, lex Regia mulierem quæ præ gnans mortua sit, humari antè quàm partus ei excidatur. Sed hæc videtur fuisse alia ab aliquo ex septem Regibus lata. Cōstat enim multas ab his latas, & quarundam etiam hodie memoriam extare. Sanè hæc de qua agimus, non idcirco quòd à Rege aliquo lata sit (si modò vllo vnquam tempore lata est) nec quòd Imperatorem Regem faceret, Regia appellatur. (Regum enim nomen Romæ perpetuò inuisum, vt suprà diximus) sed quòd maxima quædam & admirabilia ac splendida contineret, idcirco Regia dicta esse videtur. Sic & Regiam Romam aliquando legimus. l. sed & reprobari. §. fina. infrà de excusa. tutorum. & Regias epulas, & si qua similia. Hæc de lege Regia. Postremò quia dicitur hîc, Quod principi placuit, legis habet vigorem, prolixè tractant Doctores nostri de principis potestate, an contra ius diuinum, an contra ius naturæ, vel gentiũ constituere possit, qua de re magni longíque tractatus extant. Horum quem Marius Salomonius scripsit omnino non negligendus. Ego tyrannidem à principatu distinguendam arbitror, volentibus princeps, inuitis Tyrannus imperat. De Tyranno disputare inutile est: cùm ab eo omnia per solidam vim non per leges gerantur. Iusti principis potestatem in disputationem reuocare sacrilegij instar est. l. sacrilegij. de diuer. res. lege, secunda. C. de crimine sacril. & omnino superuacuum, cùm nihil ab eo sine ratione constituatur, alioquin nec leges appellandæ sunt quæ ab eo feruntur, si non sanctæ & iustæ sint. lege, secunda. supra titulo primo. Quin ipse quoque qui hactenus bonus princeps fuit, si nunc malas leges ferre instituit, iam Tyrannus esse incipiet. Quales autem leges Princeps ferre debeat, & vel ex re nata, vel vtilitate aliqua suadente, quatenus vel ex ciuili, vel ex gentium, aut naturali iure mutare liceat, ipsius principis iudicium esse debet, qui omnia facilè explicabit, si vel prudentium virorum consilium, vel rationem sequi volet, vel certè obtinet, principum vitam exempláque imitari. Illud prætereundum non est, quod dicitur principem legibus solutum esse, quomodò quoque iure id ita sit, à paucis intelligi. lege, princeps supra titulo primo. Videntur enim existimare, à seipso solutum esse. Sed tabula indicat, lege ipsa Regia hoc quoque contineri consueuisse, vt legibus ne teneretur. De Augusta nihil cautum, ideò eam teneri dictum est præterquàm intuitu mariti. dicta lege, princeps. Hæc à nobis dicta sint, cætera ex alijs libris cognosci poterunt. Qvodcvnqve igitur Imperator per epistolam & subscriptionem statuit, vel cognoscens decreuit, vel de plano interloquutus est, vel edicto præcepit, legem esse constat. Hæ sunt quas constitutiones vulgò appellamus. Principalium constitutionum tria genera sunt, Epistolæ, Decreta, Edicta. Epistola sunt rescripta ad magistratuum, vel priuatorum relationem consultationémve, quæ rescripta ad libellos dicuntur, nam libellos multi assiduè porrigebant, ad quos non grauatè rescribebat princeps, & quasi de iure responsitabat. Huiusmodi fere sunt vetustissimæ quæque constitutiones in Iustiniani Codice relatæ. Harum Papirius Iustus olim xx. libros cōposuit , vt in indice refertur. Decretum, est sententia principis in alicuius causæ cognitione lata, siue ea diffinitiua sit, siue interloquutoria. l. metum. §. quod ait. infrà quod met. cau. Decretorum Paulus olim libros sex collegit. Edictum est quod Princeps iubet, & solenni more (vt omnibus innotescat) obseruandum proponit. Edicti appellatione orationes quoque in Senatu haberi solitas, cōtineri existimauerim. Atque horum trium exempla plenius prosequitur Theophil. in Institu. d. §. sed & quod principi. Quædam etiam hîc ab Accur. referuntur. Sed Principum sententiæ olim quidem sic indistinctè pro legibus accipiebantur. Nec repugnat huic sententiæ, quod Antonini decretum de confundendis partibus in computatione legis Falcid. non videatur pro lege quandoque obseruatum esse. l. j. §. si cohæredis. infrà ad leg. Falc. Nam rationem in interpretatione eiusdem decreti assignauimus. Veruntamen posteriores principes Theodosius & Valent. editis constitutionibus. l. ij. & iij. C. de legib. ita demum accipi decreta principis pro legibus voluerunt, si specialiter illud quoque additum sit, vt pro legibus in vniuersum obseruentur: nimia sanè modestia (ne dicam diffidentia) credo satis iam legum esse ad causarum decisionem existimantes, néve obiecto principis exemplo, scrupulus quotidie iudicibus inijceretur, vel causæ decisio per calumniā differretur, dum principalis sententiæ exemplum expectatur. Sed Iustinianus posteà l. fin. C. eo. ti. de legib. hactenus hoc quod Theodosius & Valentianus iusserāt , correxit, & ad pristinam obseruantiam redegit: Vt si principis sententia vtrisq; partibus præsentibus lata sit, pro lege habeatur, & eodem modo in similibus causis deinceps ab omnibus iudicetur, licet specialiter additũ hoc non sit, quæ res eam habet rationem, quòd exemplum & præiudicium principalis sentẽtiæ non leue haberi debet, nec temere à iudicibus negligi, si per obreptionem extortum esse, dici non possit, quæ suspitio tunc subesse potest, cùm absente altera parte quidpiam statutũ est. Ita accipiendas arbitror has constitutiones, quæ inter se videntur pugnare. arg. l. fi. infrà hoc tit. & quod dixi in l. inciuile. suprà ti. j. quāuis Doctores aliter interpretentur. Potest addi etiam quarta species constitutionum, Mandata principum, quæ scilicet Præsidibus prouinciarũ dabantur, quorum in iure frequens mentio. In Codice autem constitutionũ etiam specialis tractatus, qui inscribitur, De mandatis principum. Nam mandata hæc pro legibus recepta sunt. l. annonam. infrà, de extraor. cri. l. diui. de pœn. Multa ex his referuntur sub tit. de off. procons. & leg. & de offi. præs. Est etiam nouella constit. Iustiniani xvii. de mand. princ. vel (vt Haloander vertit) Præcepta præ sidum. ex qua horum principaliũ mandatorum natura plenè cognosci potest. L. IIII. Modestinvs. Lib. II. Excvsationvm. A Ί ΜΕΤΑΓΕΝΕ'ΣΤΕΡΑΙ ΔΙΑΤΑ'ΞΕΙΣ Αίχυρότεραι των πρό άυτων είσιν. id est, constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his, quæ ipsas præcesserunt. Interierat ob Græ cæ linguæ ignorationem postremum hoc caput, omnium maximè necessariũ , quod nobis ex Pandectis Florent. restitutũ est. Quotidie enim ac passim incidimus in constitutiones, quæ alijs aduersari videantur. exemplum in his tribus quarum proximè mentionem feci. Vbicunq; igitur hoc euenerit, primùm quidem id quod edixit Iustinianus, in l. ij. §. contrarium. C. de vet. iu. enucl. sequendum erit, vt videlicet subtili animo diuersitatis rationem excutiamus. Si nouum fortasse aliquod inuentum, vel occultè positum sit, quod pugnantiam excludat, vel aliam naturam inducat. Si hæc ratio non profecerit, tum an aliquo modo posterior cōstitutio ad priorem trahi possit, videndum erit, quod supra tit. proximo præceptum est. l. sed & posteriores. Postremò vbi nihil horum satis profecerit, inspectione hac vtendum censeo, vt posterior quoque præualeat. Necessariò autem dicendum est, Imperatorẽ hoc respōsum nobis proposuisse, quòd huiusmodi aliquid in suis libris inueniri posse cogitauerit, & sanè nō raro accidit, cùm & sibi ipsemet Iustin. in vno eodẽ q́; libro interdum sic aduersari videatur: vt nulla alia quàm hac vna temporũ ratione conciliari, aut defendi possit. Budæus in annotat. ad l. iij. tit. ad legem Iul. maiest. exempla aliqua assignat, quibus in Codice augustali non vetustiores solùm, verùm ipsius quoq; Iustiniani cōstitutiones ab recẽtioribus ipsius Imperatoris sanctionibus correctas putat. l. quisquis. C. ad leg. Iul. maies. per l. sancimus. de pœnis. l. ij de præd. min. (sed vult dicere legem vij.) per l. fin. si ma. fac. al. rat. hab. l. iiij. de furt. per l. antepen. eod. tit. & alias quasdam, sed earum quæ sub eodem tit. positæ sunt facilè admittas correctionem, vt notauimus supra tit. j. l. inciuile. quia scilicet titulus & tractatus quilibet pro vno capite accipitur aliarũ autem difficilè. Nam si aliter diceremus, haud satis sibi cōstaret Imperatoris diligentia. Hoc intuitu constitutum olim fuerat, non valere constitutiones, quæ sine die & consule proferuntur. Prima cōstit . Cod. Theod. tit. de leg. Sed hoc Iustinianus posteà in priuilegijs duntaxat locũ habere voluit. l. si qua. C. de diuers. rescri. Nos ex ordine Imperatorum & alijs cōiecturis argumentari debebimus. DE STATV HOMINVM Titvlvs V. Exequitur sub hoc tit. materiam eorum omnium, quorum quasi primordia & notiones traditæ sunt sub tribus titulis Institutionum. De iure personarum. De ingenuis. & De libertinis. Nec de his solùm tractatur, seruis scilicet & liberis, Ingenuis & libertinis. Sed aliæ quoq; inter liberos homines differentiæ ostenduntur: vt inter masculos & fœminas. l. in multis inter mōstrosos & perfectos. l. non sunt. Item alios esse qui iustis nuptijs procreantur, qui vulgò nunc legitimi, olim iusti liberi appellabantur: alios qui spurij & nothi. l. Paulus. li. seq. Alios prætereà ciues Romanos censeri, alios externos & peregrinos. l. in orbe. l. seq. Alios sanos, alios furiosos. l. qui furere. Alios iam editos, alios adhuc tātùm conceptos esse. l. qui in vtero. l. pen. de quibus omnibus generaliter disserit, ac ferè id agit, vt demonstret qua ratione singuli aliquem ex supradictis statum & conditionẽ capiant. Quòd si omnium huiusmodi differentiarum effectus omnes explicare voluisset, sine dubio nimis longum facturus erat. Explicantur hi, per omnes ferè iuris partes: quare nusquā non proderunt elemẽtares hæ notiones. L. II. Hermogenianvs. Lib. I. Ivris Epitomarvm. CVm igitvr hominvm cavsa omne ivs constitv tum sit, primò de statu hominum, ac pòst de cæteris ordinẽ edicti perpetui sequuti, & his proximos at cōiunctos applicātes titulos vt res patitur, dicemus. Quod Hermogenianus libris sex iuris epithomati, (nam totidẽ scripsisse commemoratur) facere instituit, vt edicti perpetui ordinẽ sequeretur, id propemodùm Iustinianus quoq; his Digestorũ libris, fieri mādauit . l. j. §. quia autem. C. de vet. iu. enuc. (vt suprà diximus in Rubrica de iust. & iure.) Ideò accipiẽda sunt hæc verba, vt cætera omnia, ex persona Imperatoris. Edicti perpetui. Edictum perpetuum quod & quando compositum fuerit, tam copiosè scribunt Budæus, Alciatus, Augustin. & nouissimè Duarenus, vt repetere nō sit necessarium. Bud. hic. Alcia. lib. ii. dispunct. xxvii. & lib. iii. ῶαρέργων. c. iij. & in Rub. de edẽ . Aug. lib. i. emẽda . c. v. Duaren. c. lv. anniuer. disput. Illud meminisse haud ab re fuerit, quod Pompo. scribit, in l. ij. §. Seruius. suprà de orig. iur. Aulum Offiliũ edictũ prætoris primum diligẽter cōposuisse . Nam ante eũ , inquit, Seruius duos libros ad Brutũ quàm breuissimos ad edictũ subscriptos, reliquit. Quibus verbis apparet, nō primùm Iulianũ (vt omnes existimāt ) edictũ cōposuisse , sed alios quoq; ante eũ id negotij aggressos esse, adeò nō in vno eodẽ q́; scriptore ad summā perfectionẽ q́; cuiusq; inuenti statim peruenitur. Appellat Iulianũ Imper. in l. ij. §. sed quia. C. de vet. iur. enuc. legũ & edicti perpetui subtilissimũ conditorẽ . Quò fit vt existimem Offiliũ quidẽ in edictis colligendis ac certo ordine componendis & cōstituendis duntaxat elaborasse. Iulianum verò etiam detractis, aut additis quibusdā , curasse, vt edicta ipsa cùm inter se, tum verò etiā cum veteribus legibus ac principalibus constitutionibus conuenirent. Eius rei argu. est, quòd edicta quædā ex cōpositione Iuliani sine dubio translata hodie, aliter atq; ante Iuliani tẽpora erāt , habẽtur : vt interdictũ , vnde vi. quod Alc. annotauit. Propter id caput edicti (inquit) Marcellus l. qui duos. de cōiung . cum emanc. lib. quod à Iuliano introductum est, id est, ex noua clausula. Nam hoc facere potuit Iulianus: vt aliquid detraheret, vel mutaret, vtpote, cuius operi nō ab Imperatore solũ , sed etiā ab Senatuscōsulto autoritas accessura erat, d. §. sed quia. Offilius verò nō potuit, à quo nō tanquā à legislatore, sed tanquā à iuriscōsulto liber accipiebatur. Fuit cũ existimarẽt Iuliani cōpositionẽ inscriptā fuisse tit. Diges. Nam Iuliani Digest. libri xcix. cōmemorātur , in indice ante Digesta. De edicto, vel ad edictum pertinẽs , nihil aliud ei adscribitur. Adhæc quia Imperator in d. l. ij. §. hoc autẽ . antiquos edicti perpetui cōmentatores posteà extitisse scribit, qui opus moderatè confectũ huc atq; illuc in diuersas sentẽtias producẽtes , in infinitũ detraxerint, ex eóq; maximè Romā sanctionẽ confusam fuisse tradit, existimabā Iurisconsultorũ eorũ , qui post Iulianũ scripserunt Digestorum libros, vt Alpheni, Celsi, Scæuolæ & aliorũ , ad edictum perpetuum omnes pertinuisse, & ob id, non Vlpiani, nec Pauli Digestorum libros commemorari, quòd scilicet suos ipsi simpliciter, ad edictum inscripserāt . nam Paulus octoginta, Vlpianus octoginta tres ad edictum reliquit, Digestorum nullos, vt eadem propè dispositio ac materies vtrorumque istorum esset. Sed Augustino hoc non placet. Ideò amplius quærendum censeo. L. V. Marcia. Lib. I. Instit. ET servorvm &c. servi avtem in dominivm no strum rediguntur, aut iure ciuili, aut gentium. Iure ciuili, si se maior xx. annis ad pretium participandum venire passus est. Sed nonne hoc est contra Diocletiani & Maximiani cōstitutionem . C. de lib. cal. l. liberos. qua liberos priuatis pactis seruos fieri non posse rescripserunt? quæ ita accepta est, vt in illius interpretatione Bal. ait, quasi nemo sui ipsius dominus sit. Nónne item contra id quod vulgo dicimus, Neminem videri dominum esse membrorum suorum. l. liber homo. infrà ad leg. Aquil. Sed sciendũ est vtilitatis causa hoc ius receptum esse, ad excludẽdas fraudes quæ in venditionibus seruorũ fierent, dum passim pro seruis liberi venum irent, ac paulò pòst liberali causa manu assererẽtur . Ea propter quod hîc dicitur non habebit locum, si emptor sciens liberũ emerit. l. liberis. §. siquis sciens. infrà de lib. cau. l. fi. quib. ad liber. proclam. non lic. quæ maxima est declaratio ad hũc locum: vera est enim cōclusio , nō posse liberum hominẽ libertatem suam quacunque pactione, vel contractu amittere, nisi hoc vno casu, cũ sese liberũ sciens, quasi seruum ad pretiũ participandũ ignoranti emptori vendi, aut alio quouis modo distrahi patitur. l. si vsusfr. §. in summa. de libe. cau. idq́ue specialibus senatusconsultis contra subtilẽ iuris rationem inductũ est, vt cōmercia sustinerẽtur . l. iij. quib. ad lib. procl. nō lic. Nā cætera quæ Accur. requiri admonet, vt & verè pretij partẽ capiat, & ea gratia vendi se patiatur, & statũ suũ non ignoret, etiā vt xx. an. vtiq; maior sit, ex ipso cōtextu ferè intelligũtur . Quòd si horũ quippiam deficiat, quia tũc seruus nō fit ꝗ vendi se patitur, ad obuiandũ caliditati, actionẽ in eũ dedit prętor in factũ , per quā emptori damnũ resarciri iubet. l. rectissimè. vbi not. de lib. cau. Illud dubitari potest, si in patris potestate fuerit, ꝗ se vẽdi passus est, an nihilominus seruus fiat, cũ patriā potestatẽ inscio atq; inuito patre effugere posse nō videatur. Inst. ꝗb . mo. ius pa. po. sol. §. fi. Sed nihilosecius seruum fieri respōdendũ est, ex mente legis: nā illud tantũ inspicitur, an liber sit, & maior xx. an. Prętereà quẽadmodũ capitale aliꝗd cōmittẽdo , pœna eũ patri subducere potest, sic & fraus posse debuit. Sanè hoc casu iniuriarũ actio suo, non filij nomine patri competit aduersus venditorem. l. j. §. & vsquam. infrà de iniur. L. VI. Gaivs. Lib. I. Instit. LIbertini svnt, qvi ex ivsta servitvte manv mißi sunt. & supra capi. ꝓximo , Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt. Notũ est libertinorũ appellatione, antiꝗoribus tẽporibus sic acceptā fuisse, vt libertini dicerẽtur , ꝗcũq; in infinitũ descẽdissent ex iis, ꝗ olim manumissi essent. Ingenui quorũ maiorũ nemo seruitutẽ seruisset. Sed posterior ętas aliter accepit, vt hîc refertur. Sue. in Claud. Ignarus tẽporibus Appij & deinceps aliquādiu libertinos dictos, nō ipsos qui manumitterẽtur , sed ingenuos ex his procreatos, quod Budæus quoq; post Vallam adnotauit, in l. fi. infrà de Senat. Sanè quod Accur. hîc in fin. glo. Iustam seruitutẽ interpretatur, quæ domino grata atq; accepta fuerit: sine dubio delirum est, & si fieri possit, ex libro aboleri debet. Iustam seruitutem vulgò, nunc legitimam & rectam, hoc est, veram & iure cognitam seruitutem appellant. Nam nisi talis seruitus sit, libertinũ manumissio non facit: & hoc est quod sæpe rescriptũ esse relatum est. Inst. de ingen. in fi. Natalibus non officere manumissionem. Qvi in vtero &c. Refertur hæc eadem distinctio, ex eodem Paulo, sub titu. de verb. & rer. signi. quo loco Alciati interpretatio, & ad huius & ad pen. capitis huius tit. interpretationem sufficiet, quæ nobis in totum probatur. L. XI. Pavlvs. Lib. XVIII. Responsorvm. PAvlvs respondit evm, qvi vivente patre et ignorante de conditione filiæ conceptus est, licet post aui mortem natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est non videri. Conditionem pro matrimonio & coniunctione scribendum putauit Hal. quo sensu in iure sæpè accipitur. l. fin. de sponsal. l. qui liberos. de ritu. nupt. Sed Florentiæ esse, De coniunctione filiæ. Admonet August. qua in re non multùm laborauerim. Meminisse autem oportet, iure ciuili nuptias non consistere, nisi consentiant etiam hi, quorum in potestate coëuntes sunt. l. ij. infrà de ritu. nupt. Veruntamen secundum Iuliani sententiam videri patrem, qui filiæ coniunctionem sciat, consentire, nisi expressè dissentiat. l. in sponsalibus. de spons. arg. in l. si furiosi. C. de nupt. Nos idem etiam in matrimonio filij existimamus, ex constiturione Antonini. l. si vt proponis. l. j. C. eod. titu. de nupt. Quamobrem quod ait hîc, ignorante patre, ideò dictum interpretamur, quia si sciuisset pater, nec reclamasset, nulla quæstio fuisset, ergo quod de filia hoc loco dicitur, idem in filio quoque dicendum erit. argu. d. l. si vt proponis. Illud quoque sciendum eundem Paulum lib. sentent. recept. ii. titu. xx. ita scribere. Eorum qui in potestate patris sunt: sine voluntate eius matrimonia iure non contrahuntur, sed contracta non soluuntur. Contemplatio enim publicæ vtilitatis priuatorum commodis præfertur. Hæc sententia nouissimo iuri Pontificio, quo nunc vtimur, satis congruit, quo vel inuitis patribus filiisfamil. suo sibi modo matrimonia copulare permittitur. cap. cùm causam. extrà, de rapto. cap. sufficit. xxvii. quęst . secunda. quamuis Corrasius libro primo Miscell. cap. xvii. etiam iure canonico consensum eorum, quorum sunt in potestate, requiri putet: Sed lapsus videtur quòd Lucij Pontificis constitutionem non viderit. d. c. cùm causam. A Iustin. certè non nisi magna cùm ratione talis licentia exclusa esse videri potest, quòd ea res maximam nonnunquam turbarum & domesticorum dissidiorum causam præbeat, vt frequentibus exemplis admonemur. Quamobrem veram puto Angeli sententiam existimātis nec cogendum auum huiusmodi nepotes agnoscere, nec quod ad hæreditatis quidem suæ successionem eis relinquendam attinent, sed nec quod attinet ad alimenta præ standa agnoscere cogetur, vt ego sentio, per l. si vt proponis. C. de nupt. Sanè generaliter hîc docemur vbicunque impedimento aliquo matrimonium initio non constitit, sublato impedimento (quamuis voluntate eadem perseuerante, iustum matrimonium esse incipiat. l. etsi contra. Cod. de nupt. l. eos. infrà de ritu nupt.) non proptereà tamen liberos anteà conceptos iustos fieri, sed eos duntaxat, qui posteà procreati fuerint, quod ego indistinctè in omnibus dicendum arbitror, etiam si principali beneficio posteà legibus soluti fuerint, qui antè non iure copulati erant, nisi vt & liberi ante quæsiti, pro legitimis habeantur, adiectum sit. l. qui in prouincia. §. diuus. infrà de ritu nupt. Nec mouet me Iustiniani constitutio. l. cùm quis. C. de nat. lib. qua etiam susceptos ex concubina legitimos fieri noluit, si nuptialibus instrumẽtis posteà confectis, vxoris loco concubinam habere cœperis, differentia quippe magna est, non enim retro concubinam habuisse videri potest, qui matrimonium contrahere voluit. Nam animi destinatione concubina æstimatur. l. pen. infrà de concubi. eáque animi destinatio iam inde ab initio esse debet, vt velit quis illam habere concubinam. glo. in l. in concubinatu. in verbo, testatione, eod. tit. de concub. In hoc autem nostro ea fuit animi destinatio, vt vxorem habere vellet, nō concubinam. Planè si nuptias contraxisse proponas (exemplum enim reperitur in l. fin. de concub.) posteà cognito impedimento, vel pœnitentia ductum, eandem emisisse, deinde in concubinatum reduxisse, mox sublato impedimento, nuptias rursus cum ea contraxisse, concubinatus tempore quæsita, filios iustos effici ex eadem constitutione dicendum erit. L. XII. Item. Lib. XIX. Respons. SEptimo mense nasci perfectvm partvm iam receptum est, propter autoritatem doctißimi viri Hypocratis. Et ideò credendum est eum qui ex iustis nuptijs septimo mense natus est, iustum filium eße. De tempore humani partus multæ veterum medicorum, philosophorum & iurisconsultorum quæ stiones, eorum variasq́ue opiniones retulerunt Plin. lib. vii. cap. v. Gell. lib. iii. c. xvi. Plutarchus. lib. v. de pla. phil. c. xvii. Macrob. lib. j. in somnium Scipionis. c. vi. Censorinus in lib. de natali die. Scripserat Paulus eadem quæ hîc refert lib. iiii. Sent. recept. titu. viii. in hæc verba. Septimo mense natus matri prodest, ratio enim Pytagorei numeri hoc videtur admittere, vt aut septimo pleno, aut decimo mense partus maturius videatur. Sed Iusti. septimum totum mensem expectari noluit, sed satis esse, si vel vnum, aut alterum eius mensis diem attigerit, quæ sententia Vlpiani fuit ex rescripto diui Pij centesimo & octogesimo secundo die natum, isto tempore natum videri. infrà de suis & legit. l. intestato. §. fin. Ideò sublatum hinc à compilatoribus illud verbum. Pleno. Sed & Mediolani ætate nostra magnum quendam virum etiam centesimo septuagesimo sexto die natam sibi filiam agnouisse accepimus, Medicorum & Philosophorum requisitis autoritatibus blanditum sibi, quod nobis nullo modo probari potest, supra hoc tempus vsque ad decimum mensem impletum, quicunque natus sit, videtur Iustin. tanquàm iustum agnouisse, quamuis multæ veterum controuersiæ, an octauo mense, vel gigni possit, vel natus vitalis sit, & proficere debeat. Gell. loco suprascri. Sed post x. menses natum, iustũ nō haberi, ideoq́ue ad legitimam hæreditatem non admitti comprobauit. d. l. in testato. §. fina. l. Gallus. in princip. de liber. & posthum. quamuis & quod ad hunc attinet, antiqui nunquàm decimo mense, nisi exacto edi partum existimassent, vt ostendit idem Gellius & Massurium Sabinum scripsisse constaret, Prætorem olim L. Papyriũ secundo hærede lege agente bo. pos. cōtra eũ dedisse, cùm mater partũ se xiii. mensibus tulisse diceret, quoniā nullũ certũ tempus pariendi statutum ei videretur: ita enim quidam existimarent, & hoc est quod Gentilis ille medicus nescio quis consultus à Cy. respondit ei, etiam xii. vel xiii. mense gigni posse, quod Barto. penè fabulosum esse visum, est in l. Gallus. in princ. de libe. & posth. Sed vtilius fuit legibus hoc definiri, quibus hac in re omissis aliorũ placitis, standum erit. Nec quòd Hypocratis autoritas hîc recepta est, idcirco etiam aliorum recipienda erit, nisi ex integro consultus Princeps, aliud specialiter approbauerit. Illud quæstionis est, si vno fortè, aut altero die post completum decimum mensem natus sit, an nihilominus iustus haberi debeat. Accur. hîc iustum habendum non existimauit. per text. in d. §. fin. argu. etiam d. l. Gallus. in princ. quam sententiam ego quoque probo, quamuis idem alibi contrarium scripserit. d. l. Gallus. in princ. & in auth. de rest. & ea quæ par. §. fin. ita enim scripta lex est, post decimum mensem natum, non admitti ad hęreditatem , à qua si semel digressi erimus, nihil iam certi supererit, quin autoritatibus impulsi, vel tertio etiam, vel quarto die ac deinceps post statutum tempus aditum recipiamus, veteri equinæ caudæ paulatim conuellendæ exemplo, quod Horat. refert. Prætereà si mulier secundò statim mense post viri mortem alteri nupserit, exinde septimo mense pepererit: verius hunc iustum filium censeri oporteat, quæritur, hunc enim tam nono quàm septimo mense natum videri posse. Sed ego posteriorem virum hunc agnoscere compellendum arbitror, quod & Imol. existimauit, in d. l. Gallus. in princ. sibi enim imputet, qui talem intra luctus tempus vxorem duxit. arg. l. si quis domum. loca. Quin hoc ipsum à Paulo hîc, & à Celso alibi responsum esse. l. cùm legitimæ. infrà eod. titu. nisi posterior hîc maritus contrarium manifestissimè ostendere possit: secundum Vlpiani sententiam, in l. filium. infrà titu. j. si tamen filius ab hoc agnitus, ex priore se procreatum dicat, idq́ue ostendere paratus sit, audiendum puto, sed præsumptioni iuris interim locum fore. Ad hanc rem pertinentia quædā tractat etiam nouella Imperatoris constitutio xxix. de rest. rer. dot. & ea quæ parturit in vndecimo mense. L. XIIII. Pavlvs. Lib. IIII. Senten. NOn svnt liberi, qvi contra formam hvmani generis, conuerso more procreantur. Veluti si mulier monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit. Partus autem qui humanorum membrorum officia ampliauit, alicuius videtur effectus, & ideò inter liberos connumerabitur. Germana Pauli verba vnde hoc caput descriptum est, hodieq́ue lib. eius senten. iiii. leguntur hæc, sub titu." De intestatorum successione. Mulier si monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit. non sunt enim liberi, qui contra formam humani generis conuerso more procreantur. partum qui membrorum humanorum officia duplicauit, quia hac ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse placuit." Rectè enim August. l. j. emen. c. viii. animaduertit, hæc à Paulo ad interpretationem s. c. Tertulliani scripta esse, quo ingenua ter enixa, libertina quater, vel quæ ius liberorum à Principe impetrasset (id quod tum frequentissimum erat) ad filij bona admittebatur. Sed tamen contra Paulum censuerat Vlpianus, cuius & sententia relata est. l. quæret aliquis. de verb. signifi. Porten tosum quoque, vel monstrosum partum prodesse matri, nec enim esse quod ei imputaretur, quæ qualiter potuisset edidisset, nec quod fataliter accidit, parenti obesse oportere. Possunt hæc non inter se pugnare? Sed sciendum est ius liberorum pridem à Theodosio, deinde etiam à Iustin. sublatum esse. l. j. & ij. C. de iure lib. Ideoq́ue vt mater admittatur, quoties pepererit, hodie non requiri. Quare non ad s. c. interpretationem, sed aliorum accipi hæc voluisse Iustinianum necessariò dicendum est. Igitur quod ait, Non esse liberos &c. probanda videtur Accursij interpretatio, si videlicet de ipsorum liberis & eorum commodo agatur. Ideoq́ue nec pater eos instituere, vel exheredare tenebitur, nec præteriti rumpent testamentum, quod & Iustiniani constitutione expressum est. l. quod certarum. C. de posthu. hæred. glo. fin. in l. quod dicitur. C. de lib. & posthu. Sed nec sacro baptismi lauacro abluendi sunt. Arch. v. dist. c. baptizari. nec eos pater alere agnosceréve ex s. c. de liber. agnoscen. compelletur. Quin huiusmodi monstra alere antiquitus nefas erat, & primo quoque tempore magistratibus denunciari oportebat, qui procul in ignotas terras auehi statim curabant, quòd existimarent huiusmodi portenta deorum iras comminus & pestem sequi, vt ex Liuio apparet. hinc prouerbium, Monstrum alere: in illos quos nefas aliquod tegere suspicarentur. Quare etiam hodie quæri potest, an siquis monstrum aliquod huiusmodi educauerit, pœna legis Corneliæ teneatur, qui id occiderit. Et Franciscus Petrarcha lib. memorab. iiii. tractatu. vi. c. xx. ex facto id Veronæ tractatum refert: absolutúmque eum, qui quasi Centaurum, humano capite quadrupedem, equo similem, occursu ipso perturbatus commotusq́ue occiderat, neque id clam haberi conatus erat: vt omnino dolum malum, qui imprimis requiritur, vt legi Corneliæ locus sit, abfuisse constaret. Quòd si dolo malo factum proponeretur, tunc hominis ne, an bestiæ similius fuisset, quærendum existimarem. arg. l. quæritur. hoc tit. Nam lex Cornelia hominem occisum requirit. Quòd si de parentum commodo tractari proponatur, fueritq́ue in consideratione, vel matrimonij, vel generandi affectus, qui vt in plerisque apud antiquos, sic fuerat & in s. c. Tertulliano, tunc probabiliorem videri voluisse Vlpiani sententiam, vt hi quoque proficerent. Cui rei consequens est, vt si quid relictum si sub conditione hac, Si pepererit, per hunc extitisse conditio videatur. Non idem in conditione, Si liberos susceperit, vel, Si ex se natos habuerit, plerunque enim sic conceptis verbis, filiorum ipsorum causa relictum videtur. l. Lucius. in fin. cum concor. infrà de hæred. inst. Nam filios habere hæc dici non potest, & ita ego sentio, quamuis Accur. aliter in hoc loquatur. Qua ratione nec à muneribus ciuilibus vacationem præstabunt, non magis quàm nati & defuncti. Nam vacatio intuitu filiorum datur. l. fin. infrà de iure immun. Sanè quòd humanorum membrorum officia hîc cōmemorātur , eáque Accu. videtur interpretari, vt in manu digitos, quæsitum est, si lex sit, vt qui alteri membrum abscinderit, eodem membro retalietur: an si digitum absciderit, digito multari debeat, & quamuis plerique existiment non debere, ea moti ratione, quòd digitus non membrũ esse (quod sic propemodùm definitur, pars corporis, vt crura, manus, pedes) sed membri officium videatur. Ego tamen alium fuisse Iurisconsulti sensum. Ideoq́ue con trariam sententiam veriorem puto. Cùm enim lex in eo quod maius est, talionem esse voluit, quantò magis & in hoc, quod est minus? nec legem xii. tabularum huic quoque parti parùm cauisse vnquam dixerim, qua scriptum fuit, si membrum ruperit meum, è pacto talio esto. Adde quòd nec omnino impropriè videtur digitus, membrum appellari, cùm propriè quidem, articulus dicatur: artus verò nihil aliud nisi membrũm latinè significet. Neq; enim tam verba quàm legis mentem & rationem inspicere nos oportet. l. scire leges. l. contra. & seq. suprà de legibus. L. XV. Triphonivs. Lib. X. Dispvtationvm. ARethvsa. &c. Arescusam maluit Haloander, sed hac de re Aug. lib. iii. c. xi. Arethusa notissimi nominis fons, vnde hoc nomen, ductum. Cæterùm quod in sequẽti capite affirmat Accur. si quo ordine nati sunt, apparere non possit, tam quartum quàm tertium futurum liberum. arg. l. cùm inter. C. de fideic. liber. rectè à Barto. aliisq́ue compluribus reprehensum arbitror. Sed eorundem sententia nimis dura est, existimantium neutri libertatem competere. arg. l. duo sunt Titij. de test. tut. Benignius & humanius videtur quod Baldo & Angelo eius consanguineo placuit, cogendũ hoc casu hæredẽ alterũ eligere, vt is liber sit. argu. l. si quis seruũ . §. si inter. de leg. ii. Qua humanitatis ratione, & duobus liberis vno vtero genitis, si incertum sit vter prius editus fuerit, primogeniturę , quam vocant, ius eum esse consequuturum, quem pater iusserit: idq́ue Bald. & Alexan. probant. Alex. hîc, in addit. ad Barto. Bald. in l. in quibus. C. de sec. nupt. Illum tamen ego non ingenuum, sed hæredis libertum fore credo. & hactenus Barto. sententiam sequor, proprius enim stricto iuri erat, vt cùm re vera ingenuus apparere non posset, pro seruo haberetur. Vnde satis gratiæ videtur consequi, si quoquo modo ad libertatem peruenit. Idem dicendum & si hæres alterum posterius natum esse, cùm scilicet Arethusa iam libera facta sit, confiteri velit, vt alterum in seruitute retineat, alterum arbitratu suo ingenuum faciat. Ingenuitas enim non priuati, sed publici iuris est. Ideò non debet à voluntate cuiusquam dependere. Quæ ratio efficit, vt in proposito nec à sorte quidem iudicari debeat, ne ciuitatis ordines temere ac veluti per ludum inquinentur. l. j. infrà de collus. deteg. Nam nec libertum suum adoptando patronus, quod ad cæteros attinet, ingenuum facere potest. l. fin. infrà eod. titu. quamuis quod ad se & familiam suam spectat, ingenuum faciat. l. sciendum. de ritu nupt. Quæ runt etiam Doctores, quoniam hîc dicitur, satis esse vel eo momento quo pariat, implere conditionẽ : vt libera parere videatur. quomodò intelligi hoc possit, cùm prius impletam conditionem perspicuè ostendendum esse videatur. l. qui hæredi. §. fin. infrà de cond. Soluitur, quia nec seruam peperisse dici potest, cùm vtique ante partum editum impleta fuerit conditio. Idcirco liberum peperisse à prudentibus probatum videri. Nam & Thales Milesius velocissimum rerum omnium intellectum esse, ideoq́ue quamquā tempus in motu distinctum non inueniatur, in intellectu tamen distingui posse existimauit, vt Baldus refert. Sed & philosophorum magister Plato, cùm Sophistę quærerent, quando moriens moreretur, cùm iam in morte esset, an tum etiam cùm in vita foret? idemq́ue de cæteris similibus, aliiq́ue viuentem adhuc mori putarent, alij nihil in eo tempore vitæ relinquerent. Ipse neque vitæ id tempus, neque morti dedit: quippe vtrunque inter se pugnare, nec ex duobus contrariis altero manente, alterum constitui posse vidit, cùm quæstio fieret per diuersorum inter se finium, mortis & vitæ cohærentiam, ea propter expressit ipse medium quoddam tempus in confinio positum, quod repentinam naturam appellauit, quo repente id fieret, quod in alterum transiret, vt refert Gell. lib. vi. cap. xiii. Noct. Atticarum. Quamobrem non necessariũ fuisse videtur, cùm lex Cornelia eorum qui apud hostes decesserint, testamenta quæ antequàm caperentur fecerant, perinde confirmet ac si in ciuitate decesserint, nec aliis verbis eius legis sententia vsque relata sit, quotquot locis eius in iure mẽtio est, vt l. lege Cornelia. cũ concord. ibi in glo. infrà de test. necesse inquam fuit excogitari ab Accur. quem omnes posteà sequuti sunt, in glo. mag. Instin. quib. non est perm. fac. test. l. fi. nouam cautionem, vt præambulat (sic enim ipse dixit) captiuitatis hora fingi eos decessisse dicerent, qui apud hostes sic decesserunt. Proderit hæc Platonis sententia ad aliarũ quoque quæstionum explicationẽ . Postremò quæritur, si execto ventre, tres educti sint, an hæc libera decessisse videatur, & probant omnes non fuisse liberam quæ non pepererit. Cæterùm si ita scriptũ sit, Si filios tres habuerit, decessisse liberam. Sed in hoc ego subsisto: libertas enim ante existentem conditionem competere non potest, existente verò conditione, nulla iam est, quæ libera fiat, non magis quàm cùm post mortem legatarij conditio existit. Quod si mihi ita legatum proponas, Si Arethusa tres pepererit, vel, tres liberos sustulerit, habuerit, genuerit, eaq́ue defuncta tres ex vtero extracti sunt: deberi mihi legatũ verius esse, quicquid hac in re doctores controuertant, cùm & partus dicatur, qui hoc modo editus est. l. quod dicitur. de liber. & posthu. l. etiam mulier. de verb. sig. & verisimilius sit, testatorem effectum magis, quam modum respexisse, vt cùm sub conditione emancipationis relinquitur, & ante decedit pater quàm filios emācipauerit . Sufficit quoquomodò ab eius potestate filios liberatos esse. l. iij. C. de cond. inser. L. XVII. Vlpianvs. Lib. XII. Ad Edictvm. IN orbe romano qvi svnt ex constitvtione diui Antonini, ciues Romani effecti sunt. In orbe. legendũ esse, non, In vrbe, pridem declarauerat Alciatus, ostenderatq́ue id permultis & rationibus & autoritatibus. lib. ii. dispun. c. xxi. Sed vt nihil omnino dubij supersit, fecit nuper autoritas & diligentia Augustini, qui nō sola codicum fide, sed & Iustiniani testimonio manifestè id comprobari animaduertit. auth. vt lib. de cæt. in fin. Comprobatur etiam Ælij Spartiani autoritate, qui in vita Seueri Imper. principio ita scribit. "Seuerus Africa oriundus imperium tenuit, cui ciuitas Leptis pater Geta, Maiores equites Romani ante ciuitatem omnibus datam. Ab illis igitur tota huius capitis interpretatio accipienda est." Nos quoque quædam huc pertinentia suprà diximus, in l. omnes populi. & in l. non ambigitur. de legib. & in l. prima. de const. princ. Illud scien dum est, Diuum Chrisostomum, seu quis alius interpres est illi annexus, dum in actis Apostolorum quæritur, qua ratione Paulus ciuem Romanum, etiam natum se esse dixerit, cùm è Tharso Ciliciæ oppido ortum esse constaret, constitutionem hanc non Antonino, sed Adriano adscripsisse. qua in re tam deceptum eum apparet, quàm in temporum ratione, cùm ante Adrianum fuerit Paulus, veriq́ue similius sit, vel Tharsum à Gn. Pompeio bello Pyratico, vel quo alio ab Imperatore ius municipij accepisse: cuius iuris ea potestas erat, vt ciues Rom. municipes haberentur, quod & infrà dicemus, in l. j. ad municip. vel Pauli patrem ob insigne aliquod de Rep. meritum, ciuitate Romana quandoque donatum fuisse. Sanè inter cætera, huius constitutionis hanc quoque vim & effectum existimant, vt omnes subiecti Rom. Imperio, Romæ (vtpote in communi patria) conueniri possint. gl. in l. Roma. infrà ad municip. & in l. ij. de iudic. vbi doctor quod illa ratione verum est, quia & magistratibus illis apud quos ciuis sum, & his apud quos domicilium habeo, parere debeo. l. incola, & his magistratibus. infrà ad municip. Nobis autem sic hoc probatur, dum sciamus, non proptereà tamen Romæ etiam defendi debere hunc, qui tantummodò ciuis Romanus sit, vt scilicet bona eius ex primo & secundo decreto (quod vocant) possideri, vel distrahi possint: si Romæ iudicium accipere non sit paratus, etiam tunc temporis cùm in prouincia agit: non enim ad hoc obstringitur. l. ad cognitionem. ex quibus cau. in poss. eat. l. j. & ij. eum qui appellauerit in prouin. defen. præterquàm si, vel Romæ contraxerit, vel arbitraria actione agi proponas: aliud est enim aliquo in loco cōueniri posse, aliud defendi debere: hoc enim ad præsentem, illud ad absentem refertur, & defendi quidem debet vnusquisq; vbi contraxit, vbi domicilium habet, & quo in loco vt solueret se obligauit, ex vi arbitrariæ actionis: quibus locis si inuenitur, vtique & conueniri potest. Sed hoc amplius in patria vnusquisque conueniri potest, licet neque ibi contraxerit, nec domicilium habeat, nec omnino vt solueret se obligauerit. Verùm hoc casu defendere se non tenebitur, vt ego sentio, quod & infrà dicam, in rubr. de iudic. & in l. hæres absens. eodem titu. Adnotat prætereà Accur. hîc, seruos omnes, si Romæ maneant, liberos & ciues Romanos fieri. Quandam etiam portam esse Romæ, quæ idcirco libera appellata sit, quòd per eam ingressi serui, liberi illico fiant, quod splendidè falsum est: nec nisi ex anilibus deliramentis processisse potest. Hodie certè Romæ vulgò ita fertur, seruos qui in vrbem venerint, vbi vel in Capitolium ascenderint, vel Diui Petri Basilicæ limina attigerint, si se Christianos esse approbare possint, continuò liberos fieri, quod tam nulla lege, quàm nulla ratione dictum est, per iniuriam tamen quandoque (vt audiuimus) etiam dicta secundum seruos sententia, vsurpatum. L. XVIII. Idem Lib. XXII. Ad sabinvm. IMperator adrianvs pvblio marcello rescripsit, liberam quæ prægnans vltimo supplicio damnata sit, liberum parere, & solitum esse seruari eam dum partum ederet. Sed si ei quæ ex iustis nuptiis concepit, aqua & igni interdictum est, ciuem Romanum parit, & in potestate patris eße. Qui vltimo supplicio damnantur, tam viri quàm mulieres statim & libertatem & ciuitatem perdunt: præocupatq́ue hic casus mortem, vt Paulus ait. l. qui vltimo. infrà de pœn. Et quamuis vltimum supplicium solam mortem interpretemur. l. vltimum. eod. ti. tamen idem olim erat, & si in metallũ damnatus quis, vel in opus metalli datus esset. l. quidam. eod. tit. cui rei consequens erat, vt & matrimonium solueretur, quod non nisi inter liberos & ciues Romanos esse poterit. Inst. de nupt. in prin. Sed cùm hodie nouella Iustiniani constitutione, auth. de nupt. §. illud etiam. & seq. & auth. sed hodie. C. de don. inter vir. nemo ingenuus natus, ex damnatione qualibet seruus fiat, nisi cum vltimo supplicio statim cōsumitur , vt Accur. putauit. glo. d. auth. sed hodie. consequens sanè est, vt hoc solo casu matrimonium dirimi intelligamus, non tam per seruitutem, quàm per mortem. Efficiebantur autem hi sic damnati serui pœnæ, non principis, vel fisci. l. quidam. eo. tit. Quare quia serui & ancillæ vtique efficiebantur, dubitatum est, an ex hac liber nasceretur? Et responsum nasci liberum, notissima illa ratione: quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in vtero est. Inst. de ingen. §. j. Idem ab Antonino quoque rescriptum est. l. si ante. C. de pœn. Quòd si post sententiā mulier concepisset, non pœnæ, sed fisci seruum pariebat. glo. in d. l. si ante. l. generaliter. §. ex damnata. iuncto §. præcedente. de fideicom. liber. Sed si aqua & igni interdictum ei sit, hoc est, si deportata fuerit, vt hodie interpretamur. l. iij. ad leg. Iul. pecu. non idem nec nunc erit, nec olim erat, cùm libertatem hęc sententia non ademerit, sed ciuitatem tantùm. d. l. quidam. Ideò de illo qui ex hac antè conceptus erat, non illud quæsitum est, an liber, sed an ciuis Romanus, & an iustus patri filius nasceretur, & respondet liberũ & iustum nasci. Nam matrimonium hoc casu, manente affectione maritali, etiam iure veteri durabat, argu l. j. C. de rep. Quare etiam posteà concepti ac nati, si affectio vtique remansit, liberi & iusti filij erunt. Hodie cùm matrimonium ab initio cum seruis quoque vel ancillis inter scientes contrahi possit, extrà de coniug. seru. cap. secundo, & fina. quæri potest, an contracto matrimonio inter liberos, superueniente seruitute, matrimonium duret, & filij posteà concepti liberi nihilominus, an serui nascantur. Sed solui matrimonium per superuenientem seruitutem, excepto captiuitatis casu, & proptereà liberos non nasci, expeditum est, d. authent. de nupt. §. sed & captiuitas. & §. quod si indici. Nam & iure canonico matrimonium cum ancillis non nisi his viris esse potest, qui earum conditioni non ignari, scienter cum his contraxerunt. Et quanquam inter tales matrimonium contrahatur, ancillæ tamen nihilominus seruos pariunt. Host. in sum. eod. tit. de coniug. ser. De cæteris iuris ciuilis effectibus, an inter hunc patrem & filium ex ancilla vxore susceptum existant, maior dubitatio. Sed ego excepto eo, quòd filios ex tali vxore genitos non habebit in potestate, quia serui sunt illis, cuius ex ancilla suscepti sunt. dicto capi. secundo & fina. Reliquos omnes effectus iuris ciuilis locum habere arbitror. Quare & teneri patrem hos instituere, vel exhæredare, & intestato hæredes futuros, & agnosci ab eo, alíque oportere arbitror. Nam cùm Romanæ leges, quod ad matrimonia attinet, in iuris pontificij sententiam concedant: consequens est, vt hi filij non solùm iuris canonici, sed & iuris ciuilis omnia actiuè & passiuè habere debeant: quamuis alioqui dicamus, seruos quod attinet ad ius ciuile, pro nihilo haberi. l. quod attinet. de regulis iuris. Imputet autem sibi, qui sciens cum aliena ancilla contraxit, si posteà etiam alienos seruos hæredes instituere, alere, atque agnoscere cogetur: dum tamen dicamus, non ideò minus & dominum teneri, vt his præstet, quæ aliis seruis à dominis præstari debent: aliàs vel cogi vt vendat, aut manumittat, vel pro derelicto eos habere intelligatur. Institut. de his qui sui vel alie. iur. §. sed & maior. l. fin. pro derelic. L. XIX. Celsvs Lib. XXXI. Digestorvm. CVm legitimae nvptiae factae svnt, Patrem liberi sequuntur &c. Subauditur, quantùm ad familiam & patriam potestatem, honores etiam: vt Accursius rectè interpretatur: liberi tamen dicuntur & matri & auo materno, quamuis in eorum potestate non sint. l. prima. C. de conditio. inser. l. cognoscere. §. liberorum. de verbo. significatione. nonnulla enim iura & materno generi in his reseruata sunt. l. quique. cum sequentibus legibus. de in ius voca. Cicero quoque Philip. secunda. in principio eodem sensu. " Cùm recordarentur omnes libertinum generum & liberos tuos nepotes Q. Fabij libertini homines fuisse." L. XXI. Modestinvs Lib. VII. Regvlarivm. HOmo liber qvi se vendiderit &c. Vendiderit, hoc est, vendi passus fuerit. Sic damnasse aliquem, pro accusando damnari fecisse, Latinè dicimus. Nam & lex ait, Qui vendi se passus est, & ignarum esse emptorem oportet, vt seruus fiat, qui liber venditur. Cæterùm si seipsum quis venalem faciat, siue se liberum emptori dicat, seruus non efficitur, siue seruum esse se affirmet, ac seipsum vendere velit, nihil agit, cùm suiipsius venditor idoneus seruus non habeatur. DE HIS QVI SVNT SVI, VEL ALIE. IVRIS. titvlvs vi. SVB proximo titulo id propemodùm egisse videtur, vt quemadmodùm nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodùm natura iusti filij efficerentur ostenderet. Sub hoc id potissimùm agit, vt dominorum patrúmque in seruos ac liberos potestas quanta sit, declaret. Quomodò ea patribus, vel post ali quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo, vel vbi esse cœperit retineatur, veluti furore superueniente, vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec semel amissa inuitis filiis recipiatur. Quædam prætereà ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omissa inseruntur. Estq́ue hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patrúmve potestate. Non tamen patriæ quidem potestatis effectus & consequentiæ hîc explicantur. Permulti enim magníque sunt, atque etiam maiores vetustissimis temporibus fuere, cùm perinde in liberos atque in seruos vitæ necísque potestas patribus esset. l. finali. C. eodem titulo. l. in suis. in fine. de liberis & posthumis. vt exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octauo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant, sub titulo, De patria potestate, qui titulus maximè ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius diligenter in Institur. sub eodem titulo, de patria potestate. §. j. Sed & de dominicæ potestatis effectu, si quid omissum est, multis aliis locis per aliorum tractatuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas personas nob. acq. infrà de acquirendo rerum dominio. l. acquiruntur. cumsequen. & de stipulatione ser. toto titulo. L. I. Gaivs Libro I. Instit. DE ivre &c. nam apvd omnes peraeqve gen tes animaduertere poßumus dominis inseruos vitæ necisque potestatem fuiße, & quodcunque per seruum acquiritur, id domino acquiritur. Cautè non dixit, acquiri, nec verbum illud, iuregentium, repetiit, vt scilicet hoc in medio relinqueret cogitandum: an acquisitio per seruos, à iuregentium sit, an à iure ciuili. Verius enim id videtur esse quod Zasius admonuit, suprà de origi. iur. in præfatione, non omnino omnes gentes hoc iure vsos esse, vt quodcunque serui quærerent, id dominis acquirerent. Ponit Accursius hoc loco plenam huius rei declarationem, vt sciamus interdum speciali aliqua ratione, domino per seruum non acquiri. Eius glossam videre ac memoria tenere, iuuenibus operæpretium existimamus, in verbo domino. L. III. Gaivs Lib. I. Institvt. ITem inpotestate nostra svnt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. Constituisse id Romulus fertur, vt patri per omne tempus vitæ omnis potestas in filium esset, siue coërcere, siue verberare, siue vinctum rustico operi detinere mallet, siue etiam occidere, aut vendere, vt autor est Dionis. Halicarna. lib. ii. quod ita obseruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responso docemur. l. fina. C. de patr. pot. l. in suis, in fine, de lib. & posthu. Illud tamen Constantini constitutio negat licuisse patri filium vendere, quod sanè rationabilius est. Cæterùm hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Græcum hominem, quàm Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam differentiam reliquisset Romulus, si vtroque æquè vendere permisisset. Quanquàm autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodij loquens, passim dicat, eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, libertatem amittere. tamen id sic intelligi debet, non vt seruus fiat, qui filius esse incipit, sed vt alterius iuri, hoc est, patriæ potestati per omnia superius dicta subiiciatur. Exempla quibus patres olim iure suo filios aut damnauerunt, aut occiderunt, apud Valerium legere est, libro octauo, sub titulo, De parentum seueritate aduersus liberos. Hodie vt dominorum in seruos (quod præcedenti capite dictum est) sic & parentum in filios, hactenus coarctata potestas est: vt sine præsidis prouinciæ permistu, patri aduersus filium nihil grauius constituere liceat. l. inauditum. infrà ad legem Corneliam. de sicar. l. iij. & l. sequen. C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glossa, in d. l. inauditum. non audiendum esse patrem, quide magno & capitali crimine non in se commisso, filium suum apud præsidem prouinciæ, vel prætorem accusare velit, quemadmodùm nec auditur frater: quinimò exilij pœna plectitur. l. si magnum. C. qui accus. non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter. C. eodem titulo. de his qui accus. non poss. Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cùm id tantùm prohibeatur pater, indemnatum filium necare, sed accusare eum apud rectorem prouinciæ simpliciter iubeatur. dicta l. inauditum. Nam exempla veterum declarant, sæuisse patres magis sæpe in filios ob peccata quæ in alios, quàm quæ in seipsos commisissent. Nec hodie quicquam mutatum est, nisi vt præsidis interuentu filius coërceatur, dictis legibus. Quamobrem pater nec se inscribere, nec cætera accusationum solennia implere necesse habebit: quippe in eo cessat suspitio calumniæ. Idcirco extra ordinem à præside audiendum, & nocentem filium extra ordinem damnandum ac puniendum puto: nisi patrem domestico odio magis, quàm fortis & boni ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam hæc ratio in causa fuit, vt neque matri, neque fratri accusatio permitteretur. Fratres enim sæpissimè inter se oderunt. Et (vt ait ille) fratrum quoque gratia rara est. Matres autem quamquàm filios natura intentius ament. Vnde & ille lepidissimus versus est in Tiberium, Dispeream si te mater amare potest. Interdum tamen muliebri leuitate vehementibus ac magnis odiis exardescunt: vt in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visum est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quàm nepotes & deinceps, qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: vt cùm idem propè ius in vtrosque haberent: filios à seruis hac ipsa liberorum & seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declarat. Ob id multitudinis numero, & si vnicus duntaxat filius sit, interdum vtimur, vt apud Gellium, libro secundo, capitulo quinquagesimo tertio. Hæc autem appellatio posteà etiam ad nepotes ex filia producta est: vulgari vsu quandoque ita vsurpante: quamquam hi non sint in potestate. l. cogno scere. §. liberorum. de verborum significatione. l. prima. C. de conditione inser. vt & suprà diximus. Postremò Hæbreos quoque qui apud nos sunt, cùm Romano communi iure viuant. l. Iudæi Romano iure. C. de iud. liberos in potestate habere rectè dictum existimo, vt & Baldus hoc loco probat. L. VII. Vlpianvs Lib. XXV. Ad Sabinvm. SI qva poena paterfamilias fverit affectus, vt vel ciuitatem amittat, vel seruus pœnæ efficiatur: sine dubio nepos filij loco succedit. Rectè quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubio legendum est, non, Paterfamilias, sed, pater. Cùm enim suprà ex ipsomet Vlpiano, sic definierit paterfamilias illos esse, qui suæ potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim impropriè loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiæ non aliter scriptum dicas. Erroris causam præbuisse suspicor, antiquum scribendi morem: paterfamilias illud enim F. sequens à quo incipit verbum, fuerit, sic acceptum est, quasi ad præcedens verbum, pertineret, inde & alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quærunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus, hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex forma iuris municipalis, an & hîc succedat nepos, an verò ille suum locum teneat, & per illum fiscus: vt scilicet institui fiscus debeat, vel exhæredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, hæreditatem pro illo sic damnato fiscus capiat. Et concludunt omnes, eos qui ex forma iuris municipalis capitali crimine absentes damnantur, hoc est (vt vulgo vocant) banniuntur, non amittere ea quæ sunt iuris communis, hoc est Romani, sed ea duntaxat quæ sunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quòd si quis speciali iussu principis absens, capitali sententia damnatus fuerit (id quod poni dicunt in banno imperiali) hunc ea quoque, quæ iuris communis sunt amittere. Quasi sententia capitalis contra absentem lata, non alio quàm hoc casu principis autoritate fulciatur. Bartolus hîc & in l. amissione. §. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cùm suprà in l. omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quæ aduersus ius publicum quid disponunnt , quàm si speciali principis decreto comprobata sint: consequens videtur, vt qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur: ac proptereà etiam quæ iuris communis sunt ea amittant. Respondeo, quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in vniuerso Romano orbe esse voluit: ideò non mirum si ea quæ publici iuris sunt, hic talis non amittit, sed quæ illius priuati municipij duntaxat. Nam capitali sententiæ damnatus, ciuitatem amittere debet non aliam, atque illam, cuius ex iure damnatus est. L. XI. Modestinvs Lib. I. Pandectarvm. INviti filii natvrales, vel emancipa ti non rediguntur in patriam potestatem. Naturales accipe ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore genitos, quicquid Accursius controuertat, qui verbi illius, rediguntur, significationem, non satis perspectam habuit. Naturalium sanè triplex appellatio: nam interdum iusti filij quíque in potestate nostra sunt, naturales dicuntur, ad differentiam adoptiuorum. l. nepotes. in fine. supra eodem titulo, de quibus hoc loco non agitur: frequentius verò naturales dicuntur, ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore geniti, qui nec in potestate nostra sunt, sed sui iuris habentur: vt hoc, & aliis sæpe locis. l. ex facto. §. ex facto. infrà ad Trebellia. Hi rursus in multos species distinguuntur, variísque appellationibus recensentur, quas diligentissimè exequitur Alciatus libro quarto παρέργων. cap. v. Tertio modo naturales dicuntur, qui nati illico in potestate nostra sunt, non vt patrum, sed vt dominorum, veluti qui nobis ex ancillis nostris suscipiuntur. Nam hi & serui & naturales filij nostri sunt. l. naturalis. de præscrip. verb. l. fina. C. communia. de manumis. l. de ancilla. C. de liber. cau. l. denique. de pignor. l. omnes. §. Lucius. quæ in fraud. cred. Quamobrem Martialis de equite Rom. qui ancillis suis commisceretur, domum repetere eum equitibus vernis dixit. Hodie hi liberantur à seruitute, simul ac pater actis publicis interuenientibus filios eos suos esse professus fuerit, aut filiorum nomine appellauerit. Non tamen hoc eis sufficit, vt & iustorum filiorum iura consequantur. l. vnica. §. similíque modo. C. de latin. liber. toll. Inst. de adopt. §. fina. Sed etsi pater moriens nemini hos legauerit, vel tradi iusserit, cum eorum matre, si & ipsa viuat, liberi efficiuntur. d. l. fin. C. comm. de manum. Quod ait, Inuitos non redigi in potestatem: quęri potest, si consentiant, quomodò redigantur. Ego per arrogationem id fieri intelligo. l. qui liberatus. infra tit. i. quam rem plenius infrà explicaturus sum. l. fin. seq. tit. DE ADOPTIONI. ET EMANCIPAT. ET aliis modis qvibvs pat. pote. solvitvr. tit. vii. ADOPTIONVM antiquitus frequens vsus, dum earum iura religiosè habita sunt, & incorrupta mansere. Adoptabant ferme hi, quibus vel natura filios non dedisset, vel datos, fors ademisset, vt familiarum nomina & sacra priuata, quæ pontificum legibus perpetua esse iubebantur, naturalibus deficientibus, per adoptiuos conseruarentur. Id & ad memoiam sibi in posterum gloriosum, & ad præsentis status solatium ac decus conducibile existimabant: orbitatis miseriis, ac insidiarum occasionibus sublatis, quę aduersus orbos non raro intenderentur. Denique Rom. Imperium à C. Cæsare in Augustum, ab Augusto in Tiberium à Tiberio in Caligulam Germanici filium (quem & ipsum olim Imperatorem destinatum, iussu Augusti Tiberius adoptauerat. Instit. eod. tit. in princ.) à Claudio mox in Neronem adoptionis iure, translatis opibus, & continuata potentia descendit. Nec liberis adoptiuis patres deserere, aut ad naturales mox redire liberum erat. Retinebantur quippe etiam inuiti coërceban túrque iure patriæ potestatis. l. non potest. infra eodem titulo. Sed nec filij ipsi ab adoptiuis patribus expelli, aut inuiti emancipari poterat, nisi ex causa, quod & Bartolus credidit, in l. quidam cum filium. de verborum obligationibus. & Viglius probat. Institut. de exhæred. liber. in rubrica. Nec Græco more abdicari eos licebat, ne iterum alterentur, aut etiam vt ex toto à paterna familia abalienarentur, cùm abdicationum mos Romanis legibus improbatus fuerit, lege abdicatio. C. de patria potestate. Alciatus libro secundo dispunct. capi. vigesimooctauo. Viglius loco supradicto. Enimuerò sequutis temporibus, vt bene constituta omnia paulatim ferè ad vitium labuntur. Adoptionum incommoda quædam existere cœpere, dum vel ab adoptiuis patribus parùm constanti animo habiti filij exhæredarentur: quod facere semper licuit, etiam aduersus filios naturales, querelæ inofficiosi testamenti periculo imminente. Instit. de inofficio. testamen. in princip. d. l. quidam cùm filium. vel comminutis patrimoniis atque attritis operibus (quod luxu temporum non raro eueniebat) frustra hæredes scribebantur. Quamobrem tam naturalium, quàm adoptiuorum parentum hæreditatibus exclusi illusiq́ue sæpenumerò reperiebantur. Hac de causa Iustinianus Imperator, credo etiam ex eo quòd Christiana religione introducta, veterum familiarum inania sacra interierant: & propagandi nominis ratio inanem quandam gloriam, pietati nostræ non admodùm probatam continere videbatur, edita constitutione. l. penultima. C. de adopt. Quod primum ac præcipuum in adoptionibus fuerat, vt adoptiui in familiam transirent, id sustulit, aliáque induxit, quibus omnia ferè adoptionum iura perturbata sunt. Eam tamen adoptionis speciem, quæ arrogatio dicitur, in suo statu ac iure reliquit. Idcirco adoptio hodie perrarò fit: arrogatio sæpius. Nam si naturalem patrem habeat, quem adoptare cupimus, eum ante omnia emancipari curamus, vel certè speciali principis indulgentia, vt in potestatem nostram transeat, impetrari solet. Nec ferè aliter hodie ad adoptandum procedere solemus eos, qui in alterius potestate sunt. Quamobrem nouæ huius constitutionis abrogatione, non multum iacturæ fieret, nec nullo negotio princeps subleuaretur, specialibus rescriptis id tribuendi, quod veteribus legibus ex æquo omnibus concedebatur. Cæterùm cùm sit adoptio post naturam alter modus, quo iusti filij nobis effici possunt. Ideò cùm sub præcedenti titulo dictum sit, quomodò natura iusti filij nobis fiant, bona ratione subtexitur tractatus adoptionum. Quotuplex adoptio sit, quomodò, & apud quos fiat factáque dissoluatur: quæ illius vis & affectus sit, quos & à quibus adoptari liceat: omnia secundum veteris iuris autoritatem declarantur, atque explicantur. Sunt huius Rubricæ duæ partes: vna, de adoptionibus. altera, de emancipationibus. Quæ duæ res ideò coniunctim tractantur, quòd maximè inter se adgnatæ atque affines sunt. Nam hoc iure tum maximè soluitur potestas patris naturalis, cùm filius alteri in adoptionem datur. Sanè quod subiungitur: Et de aliis modis, quibus patria potestas soluitur. Id non vltra exequitur Imperator, quàm vt morte solui cōmemoret , vel patris, vel liberorũ . l. si quis. l. seq. infra eo. ti. ciuitatis quoq; amissionẽ recenset. l. si paterfa. eo. Sed id quoq; obiter, & velut aliud agens, quia scilicet de his modis, quibus patria potestas soluitur, ple nius disseruerat, Institutionibus. Adoptionum iura, Pontificum & Augurum libris conscripta fuisse apparet, ex oratione Ciceronis ad Pontifices, pro domo sua. Certè non duodecim tabularum lex, non edictum prętoris vllum de adoptionibus relatum extat, sed moribus ciuitatis paulatim hoc ius introductuctum est, deinde scripto etiam comprehensum. Instit. de acquis. quæ fit per arrog. in princ. vbi dixi contra glo. & ibi etiam Theoph. notat. Posterioribus temporibus Senatusconsulta quędam de his facta commemorantur Cornelio Tacito, Suetonio, & principum constitutionibus. l. penult. C. eod. tit. Inst. de acquis. per arrog. in princ. iusiurandum quod in arrogando iuraretur, à quinto Mutio pontifice maximo compositum fuisse, & Massurium Sabinum, qui Tiberij temporibus fuit, de adoptionibus quædam scripsisse, & comitia arrogationibus faciendis arbitris pontificibus haberi solita esse, Aul. Gellius scribit, libro v. capi. xix. Ad Massurij libros commentationes posteà scripsere Vlpianus & Paulus. Ideò frequentia ex vtriusque horum libris, qui ad Sabinum inscripti erant, capita sub hoc titulo referuntur. L. II. gaivs Lib. I. Instit. GEneralis &c. qvae species adoptionis dicitvr arrogatio: quia & is qui adoptat, rogatur, id est, interrogatur an velit eum quem adoptaturus sit, iustum sibi filium eße, & is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. Atqui arrogationem dictam esse, Aul. Gellius scribit, quia transitus hic in alienam familiam per populi rogationem fieret, lib. v. noct. att. cap. xix. "Quin etiam eius rogationis verba refert hæc, Velitis iubeatis, vti l. Valerius. l. Titio, tam iure legéque filius sibi siet, quàm si ex eo patre matréque fami. eius natus esset, vtique ei necis vitę q́ue potestas siet, vt pariendo filio est. hoc ita, vt dixi, ita vos quirites rogo. Proptereà impulsos quosdam, deceptum hoc loco Caium nostrum existimasse, Alciatus scribit, libro nono παρέργων, capi. quinto." Existimat ipse ethymologiam à Caio excogitatam, quæ tempori suo magis conueniret: quia vetus mos rogationum iam inde à Tiberij temporibus exoleuerat. Ego vt rogationum morem abolitum fuisse non negauerim, quod etiam suprà ostendi, in l. non ambigitur. de legib. & in l. j. de const. princ. ita rogari eos quoque solitos fuisse, qui adoptarentur, affirmare possum, ex his Ciceronis verbis, in oratione ad Pontif. pro domo sua, contra Clodium. "Sed cùm hoc ius à maioribus proditum sit, vt nemo ciuis Romanus, aut libertatem, aut ciuitatem possit amittere: nisi ipse autor factus sit, quod tuipse potuisti in hac causa discere (credo enim quanquàm in illa adoptione legitimè factum est, nihil tamen te esse interrogatum, autor ne esses, vt in te P. Fonteius vitæ necisq́ue potestatem haberet, vt in filio) quæro si aut negasses, aut tacuisses, si tamen id triginta curiæ iussissent, num id ratum esset? certè non, quia ius &c." Ex his verbis adducor, vt à duplici mutuáque rogatione, tam populi, quàm eorum qui inter se adoptarent, arrogationem dictam existimem, quod maiorem rationem habet, nec Grammatico magis in hoc quàm Iurisconsulto credendum esse. Nam & eorum quæarrogatorem arrogato, si pupillus sit, vicissim promittere oportet, ipsius penè stipulationis formula, paulò pòst refertur. l. non enim. infra eodem. Illvd vtriusque adoptionis cōmune est, quod ij qui generare non poßunt, quales, sunt spadones, adoptare poßunt, castrati autẽ non poßunt. Rectè animaduertit Aug. lib. iiii. emen. c. v. quatuor hæc postrema verba, Castrati autem non poßunt, non reperiri, nec in Florẽtinis Pand. nec in lib. Insti. Caij primo, vnde hoc caput descriptum est. Vera tamen horũ verborum sententia, quę etiam in institutionibus Imperatoris ascripta sunt. §. sed & illud. Inst. eo. tit. assentiorq́ue in omnibus Augustino, Theophili interpretationem probanti. d. §. sed & illud. Hoc videlicet iccirco constitutum esse, quòd spadones quidem aliqua in spe generandi esse possunt, si fortè naturale impedimentum remoueatur, quo interim coire prohibentur, at castrati nullam omnino spem habere possunt. Castratos autem propriè eos dici, quibus genitalia obscissa sunt. Thillibias, quibus à matribus, aut à nutricibus, vel quo alio casu attrita sint. Spadones verò qui ob morbum aut corporis frigiditatem generare non possunt. At Eunuchorum appellationem de his omnibus generalem esse ego quoque consentio, quamuis & spadonum appellatione, ex sententia loquentis, interdum etiam hi omnes contineantur. l. si serua. in fine, de iure dot. l. spadonum. de verb. signifi. Qua in re longissimè omnium errasse Alciatum apparet, in d. l. spadonum. Nobis autorem indicasse, sat est. Illud hoc loco adscribi non intempestiuum: fuisse antiquitus etiam tertium adoptandi modum, ex testamento scilicet, vt ex Cicerone, Tranquillo, aliisq́ue Latinis scriptoribus cognosci potest. Cicero de claris. orat. Liciniæ filius Crassi testamento qui fuit adoptatus. Tranq. in Cæs. Sed nouissimo testamento tres instituit hæredes sororũ nepotes: C. Octauium ex dodrante, & L. Pinariũ & Q. Pedium ex quadrante: reliquos in ima cera. C. Octauium etiam in familiam nomenq́ue adoptauit. Obseruari etiam hodie hunc morem apparet, cùm ea lege hæredes aliquos instituimus, vt nomen nostrum & gentilitia insignia gerant. Qua de re alio loco dicam. L. IIII. Modestinvs. Lib. II. Regvlarvm. MAgistratvm apvd qvem legis actio est, et emancipare filios suos & in adoptionem dare apud se poße, Neratij sententia est. Hæc aliis quoque locis repetita sunt. l. ij. de offi. præt. l. ij. de off. præs. Cæterùm adoptiones apud magistratus fieri, ideò receptum videtur, vt testatiores essent, magisq́ue omnibus innotescerent, non autem quia causæ cognitio à magistratu adhibenda esset, quod Bar. & Bal. hoc loco & plerique alij falsò videntur existimasse. Satis quippe habebatur, si inter se consentirent hi, inter quos adoptio contraheretur, quiq́ue adoptandos darent. Sic arrogationem quoque quæ ex indulgentia principali fit, apud Præsidem, vel Prætorem intimari oportere traditum est. l. ij. C. eod. titu. eadem ratione professiones quoque eorum qui nascerẽtur , apud Præfectos ærarij Saturni fieri constituit diuus Marcus. l. cũ de ætate. de prob. Donationes quoq; non alia de causa actis publicis insinuari debent. l. donatio. & l. data. C. de don. Sed & manumissiones seruorum & emancipationes liberorum eodem intuitu apud magistratus facere iubemur. l. j. & l. fin. C. de emancip. liber. & de manumiss. vind. per totum titu. "Quare Paulus libro ii. Senten. recept. apud magistratus municipales, inquit, si habent legis actionem, emancipari & manumitti potest." Pertinebat ea res ad excludendas fraudes, præsertim eas, quæ falsa interdum opinatione atque errore circa statum & conditionem alicuius committi possent. Quia verò tam adoptio, quàm manumissio & emancipatio etiam specie quadam imperij explicabuntur (quod vel illud indicat, cùm imperio magistratus adoptionem fieri traditur. l. ij. supra eod. arg. l. manumissio per lectores. ff. de manumiss. vind.) Imperium autem non nisi iis competebat, qui maiores magistratus essent. Ideò illud quoque additum est, non posse adoptionem apud alium, quàm apud quem plena legis actio est, celebrari. l. nostra. & l. j. C. eo. tit. Nam legis actionem apud eum esse dici, qui iurisdictioni præsit, & maiorẽ aliquem magistratum gerat, copiosè hoc loco Budæus ostendit. Addit Alcia. lib. iii. παρέργων c. ii. hunc illum esse, qui & merum & mistum imperium habere dicitur, quales sunt Romæ Prætores, in prouinciis proconsules, & earum præsides, quod & verum apparet, excepto quòd merum imperium Prætoribus Romæ non omnibus competebat, nec illi quidem qui vrbanam peregrinámue iurisdictionem sortitus esset: sed his duntaxat, quibus iudiciorum publicorum capitales quæstiones legesq́ue exercendæ obtigissent, vt suprà ostendimus, in l. ij. §. deinde. de orig. iur. Verùm & si alij merum imperium non habebant, non ideò tamen minus apud eos legis actio erat. Cicero de lege repetundarum in Verrem. "Quis igitur est, inquit, qui neget, oportere eorum arbitratu lege agi, quorum causa sit lex constituta? Vlpianus de offi. præt. l. Barbarius. de prætore loquens. Quid dicemus? an quæ dixit, quæ decreuit, nullius fore momenti, an fore propter vtilitatem eorum, qui apud eum egerunt, vel lege, vel quo alio iure?" ex his quoque exemplis clarè apparet, quid sit lege agere. clarius autem id ostendit Ascon. Pœdanus in tertia Verrina, quum verba illa Ciceronis, lege ageret in hæreditatem, ita interpretatur. experiretur iure, quemadmodum probaret se hæredem scriptum esse, & possessionem à Prætore peteret. Fuit igitur hęc dubitandi ratio in his responsis, quòd nemo videretur in se se atque in sua causa suo ipsius imperio vti posse. l. ille à quo. §. tempestiuum. ad Trebel. l. pen. de arb. nec actorum fides in sua causa cuiquam temere committenda. Sed vtilitatis causa receptum est, quod hîc dicitur, quoniam & species illa imperij, in talibus negotiis adhiberi soliti, paulatim obsoleuerat. arg. d. l. manumissio. & d. l. pen. & fi. C. de emancip. liber. & quod potissimam vtilitatem ac rationem horum continebat, vt scilicet quod gestum esset, omnibus innotesceret: id nō minus apud acta ipsiusmet Prætoris, aut consulis, quàm alterius cuiuslibet præstari posse visum est, nec de fide dubitandum esse, cùm per tabularios & scribas publicos acta apud tales magistratus conficiantur. Quare verum id quoque arbitror, quod hoc loco Baldus adnotauit, posse hodie comitem Palatinum & suos ipsius filios apud se legitimos facere, dumtamen cætera rite expediantur: hoc est, instrumenta, vt moris est, per notarium conscribantur. nam dubitari posse arbitror, an talis actus sine publica scriptura gestus valeat. Amplius & illud probauerim, Prætorem, aut Consulem filios alienos apud seipsum sibi adoptare posse. nam Augustum id fecisse Suetonius significat, cùm Caium & Lucium domi adoptasse, per assem & librā emptos à patre, Agrippa scribit. Domi enim intelligendum apud se, cùm scilicet supremam potestatem obtineret. nam pri uatus id facere non potuisset. Quæ Accur. hoc loco scribit, leuiora sunt, quàm vt à quoquam confutari necesse sit. Nos ad institutum pergamus. L. VII. Celsvs. Lib. XXXVIII. Digestorvm. CVm adoptio fit, non est necessaria in eam rem autoritas eorum, inter quos iura adoptionis consequuntur. Certi iuris est adoptatum à me, fieri adgnatum non solùm liberis, quos in potestate habeo, sed & fratribus & patruis meis cæterisq́ue qui modò ab eodem auo, vel proauo descenderunt. Insti. de legit. agnat. success. §. per adoptionem. vbi Theophil. l. ij. §. hæreditas, de suis & legit. cùm hoc ita sit, æquum videbatur, vt hi saltẽ adhiberentur, qui potestati meæ subiecti non sunt, ne ignorantibus, vel inuitis in facultate mea esset, hæredem eis quandoque futurum parare. Sed quia nominis & sacrorum cuiusque familiæ conseruandorum ratio sic poscebat (nam adoptio, vt diximus, his duabus de causis maximè in vsu esse cœpit.) Idcirco omissa horum autoritas, ne si recusarent, in potestate eorum aliquando foret, extingui familiaria sacra, & gentis nomen. quod ne accideret legib. xii. tabu. prospectum fuisse significat Cicero de legib. his verbis: Sacra priuata perpetua manento. præsertim cum testamento sibi prospicere illi possint, si hæreditatem suam ad adoptiuum meum peruenire nolint. Si tamen euidens fraus ostenderetur, vt puta, si quis agenti alicui agnato meo, dato pretio, ea spe adoptandum se dederit, vt legitimam hæreditatem meam quandoque nanciscatur: sine dubio nō profuturam huic adoptionem, sed illo excluso aliis proximioribus locum fore existimo. Quinetiam speciali s. c. Neronis temporibus facto appositè id cautum fuit, ne simulata adoptio, in vlla parte muneris publici iuuaret, néve vsurpandis quidem hæreditatibus prodesset, autor Cor. Tacitus lib. ann. xv. Hodie generali iuris constitutione talis adoptio eleuabitur, qua plus valere quod agitur, quàm quod agi simulatur, declaratum est. C. plus val. quod agit. per totum titu. L. VIII. Modestinvs. Lib. II. Regvlarvm. QVod ne cvratoris avtoritas intercede ret, in arrogatione antè tenuerat, sub Diuo Claudio rectè mutatum est. Oportet & tutoris autoritatem interuenire, si impubes sit qui arrogatur, vt noua Iustiniani constitutione declaratum est. l. fin. C. de auto. pręst . cuius rei rationem illam assignat, quòd iniquum esse videatur, tutelam solui, non admonito tutore, cuius ea res interesse potest. Eadẽ ergo ratio, vt & curatoris autoritas requiratur, efficit. Enimuerò si tutor, aut curator arrogationi consentire nolint, nihilominus tamen eam perfici posse existimo, si pupillo, vel adulto expedire constet, & cætera conueniant. Apparet enim non ideò horum autoritatem requiri, quòd eorum potestas ad subiiciendum alteri pupillum valeat, sed priuato dumtaxat ipsorum intuitu Gell. libro quinto cap. xix. "Neque pupillus autem neque mulier quæ in parentis potestate non est, arrogari potest: quoniam & cum fœ minis nulla comitiorum communio est, & tutoribus in pupillos tantam esse" autoritatem potestatémque fas non est, vt caput liberum, fidei suæ commissum, alienæ dictioni subiiciant. Ex his apparet impuberum & adultorum arrogationem, à principis voluntate & gratia totam dependere, non à tutorum, aut curatorum autoritate. Nam quod ad fœminas attinet, arrogari eas quoque posse ex rescripto ac speciali principis indulgentia, aduersus veterem atque obsoletam comitiorum rationẽ , posteà receptum est. l. nam & fœminæ. infrà eod. l. in adoptionem. ii. C. eod. tit. L. IX. Vlpianvs. Lib. I. Ad Sabinvm. ETiam caecvs adoptare, vel adoptari potest. Sed an mutus & surdus possint, quæritur. Ego iure antiquo non potuisse existimo: nam multa faciendis adoptionibus solennia interuenire necesse erat, inter quæ etiam stipulationes fuisse, credibile est. Hodie cùm Iustiniani cōstitutione solennia omnia adoptionum sublata sint. l. fin. C. eod. titu. & satis sit, patrem naturalem apud acta profiteri, velle se dare filium suum in adoptionem, præsente ipso filio & illo qui cùm adoptaturus est, videtur adoptio quodammodò esse cœpisse vnus ex his contractibus, qui consensu perficiuntur. Hos contractus cùm & mutus & surdus quoquomodò intelligentes inire possint. l. seruo inuito. §. pen. ad Trebell. Bart. in l. j. §. j. & §. siquis ita, de verbo. obliga. consequens est, vt & adoptare & adoptari, & in adoptionem dari possint, idq́ue etiam Callistrati responso manifestè apparet. l. si pater naturalis. vbi Barto. infrà eod. Qua ratione etiam arrogare & arrogari posse eosdem crediderim. Quamuis enim arrogationem ab interrogationibus, quas inter se faciunt, dictam esse, traditum sit, in l. ij. supra eo. non proptereà tamen huiusmodi interrogationes hodie necessarias esse existimamus. glo. in d. l. ij. arg. l. ij. C. eod. tit. L. X. Pavlvs. Lib. II Ad Sabinvm. SI qvis nepotem. &c. cum l. sequen. Videntur hæc duo responsa per arg. à contrario sensu manifestè præsupponere, si filius adoptioni non consenserit, adgnasci nepotem auo suum hæ redem, quasi ex alio quolibet filio adoptatum. Cuius rei quàm magnus effectus sit, nemo non videt. Nam & institui, vel exhæredari hunc quoque oportebit, & ab intestato succedet pariter cum filio. Inst. de success. ab inte. §. cùm filius. & de exhær. lib. §. si filius. ego etiam Vlpiani responso. l. iiij. §. j. de bo. poss. contratab. hoc ipsum probari puto, si rectè modò Vlpiani sententia intelligatur. Nam Accur. peruertere eam conatus est, Bar. aliquatenus restituit. in d. §. j. vbi dixi. Pertinẽt huc & quæ inferius dicemus, in interpretatione responsi Proculiani. l. si is qui nepotem. eod. titu. L. XIII. Papinia. Lib. XXXVI. Qvaestionvm. IN omni, &c. Eadem ratione desinit quoque eius ciuitatis ciuis esse, cuius per adoptionẽ ciuis esse cœperat. l. sed etsi. infrà ad muni. & de incol. L. XV. Vlpia. Lib. XXVI. Ad Sabinvm. SI pater fa. &c. §. In arrogationibvs cognitio vertitur, num fortè minor sexaginta annis sit is qui arrogat, &c. Cũ is adoptatur, ꝗ in patris naturalis potestate est, nulla causæ cognitione opus esse visum est. Sed sufficere voluntatem patris, qui consentientem filium in alterius potestatem tradit, adeò quidem vt nec necesse sit, autorem in eam rem fieri magistratum, apud quem adoptatur. Sed satis est, coram eo fieri, cum solenni testatione apud acta. l. fina. C. eodem tit. omnia tamen sedente ipso pro tribunali fieri oportere Angel. interpretatur. l. si consul. §. eo. sed in arrogationibus secus est, vt hîc vides. Et quidem circa eas triplex inspectio. Nam si maior xxv. annis sit, qui arrogatur, quoniam satis ipse sibi consulere, & prouidere potest, nihil aliud inspicere, vel inspici mandare solet Princeps, nisi ea quæ publicam & veluti censoriam curam atque animaduersionẽ postulant. Talia enim sunt, quæ hoc loco referuntur. Quòd si pupillo maior sit qui arrogatur, minor tamen xxv. annis, hoc amplius in eo consideratur, num tutelæ fortè aut curæ administratæ suspicio subsit, vt ex sequentibus docemur. in l. nec ei. Ego idem existimo, & si alia qualibet ex causa, vel negotiatione arrogator implicatus sit adulti rationibus: quamobrem videri possit hoc veluti suffugium æris alieni captare. In pupillis autem præter hæc omnia, illa quoque inspiciuntur, quæ paulò pòst commemorat. d. l. nec ei. §. iis duntaxat. Quamquàm autem credi possit, in prima illa specie, cùm maior scilicet xxv. annis arrogatur, per libellum (hoc est supplicationem Principi oblatam & ab eo subscriptam) rem expediri posse, si Princeps fortè fidem iis habuerit, quæ precibus comprehensa sunt, obreptionis scilicet periculo ac pœna imminente, si aliter rem se habere quandoque appareat. Posterioribus tamen duobus casibus, hoc est, si impubes, vel si adultus sit qui arrogatur, consultius factũ iri existimo, vt cognitio mandetur, & decretum causa cognita solenniter interponatur. Nam Principi hodie cognitionibus operam dare mos non est, vt antiquitus fuit. Ideò rem totam mandare necesse est. Sed nec libertvm alienvm, &c. Subaudiendum est, patrono non consentiente, quod ego præter Accursij & cæterorũ opinionem dicendum arbitror, etiam aliis locis vbicunque hoc pronunciatũ legimus. l. sed etsi. §. patronum. infrà de in ius voc. l. j. §. ij. si quis à par. fuer. man. Cur enim cæteris conuenientibus, non & huic Princeps annuat, cũ volenti patrono nulla fiat iniuria, & libertinorũ adoptiones etiā ingenuis permissas ex eo intelligere possimus, quòd libertos nostros adoptare indistinctè permittimus. Illud prætereà crediderim, siue meũ , siue alienũ libertum arrogare velim, facilè me à Principe illud quoq; impetraturũ , vt & natalibus restituatur, cũ assentiente patrono non insolitũ sit hanc ipsam nataliũ restitutionẽ indulgeri. l. j. & toto tit. de natal. rest. Quòd si nataliũ restitutio specialiter impetrata nō sit, quāuis ingenuus sit qui arrogat, libertinũ tamen manere arrogatũ constat. l. fi. suprà tit. ij. præterquàm quod attinet ad familiā illius ꝗ arrogauit. l. sciẽdũ . de ri. nu. Ego etiā respectu eius ꝗ arrogari eũ cōsensit , ingenuũ habendũ arbitror. Planè vno casu ex sentẽtia Vlp. in l. fi. infrà eo. tit. videtur alienũ libertũ , nec expectato patroni cōsensu arrogari permitti, filiũ videlicet in seruitute nostra nobis genitũ & à domino posteà manumissum, quod Principis beneficio fieri pleriq; interpretātur . Ego ne tũ quidẽ iuris patronatus dānũ patrono irrogari puto, nisi tacitè vel expressè consentiat. Secũdũ hāc sentẽtiā si alienus libertus arrogatus, posteà emācipatus fuerit, an sub ius patroni iterũ redigatur, dubitari potest: qua in re distinguẽdũ puto, vt siqui dem natalium quoque restitutio ei concessa fuerit, non redigatur, si concessa non sit, redigatur. hoc enim casu, magis interquiescere ius patronatus arrogationis vinculo atque autoramento impeditum, quàm extigui, aut tolli apparet. Igitur sublato impedimento, rursum excitari dicendum est. Non idem, si arrogatoris morte, vel ciuili, vel naturali exierit de potestate, quippe tunc consummata magis arrogatio, quàm finita esse dici debet, cùm in sacris & nomine adoptiuæ familiæ remaneat. Meritò sub ius patronatus non redigetur. Nec mouet me in superiore, quòd filius à patre in adoptionem datus, deinde emancipatus, remanet sui iuris, nec in patris naturalis recidit potestatem. Idcirco enim illud euenit, quia dato filio in adoptionem, patria potestas ex toto soluitur. At libertus conditionem suam, nihilosecius retinet, eliso magis quàm sublato iure patronatus. Amplius sciendum est, in hanc sententiam Massurium. "Sabinum apud Gellium lib. v. cap. xix. scripsisse, libertinos quidem ab ingenuis iure adoptari posse, sed id neque permitti neque permittendum esse, vt homines libertinæ conditionis in iura ingenuorum inuadant, alioquin si iuris, inquit, ista antiquitas seruetur, etiam seruus à domino per prætorem dari in adoptionem potest, idq́ue plerosque veteris iuris autores scripsisse." Hæc ille. Sed Iustinianus poscente temporum ratione, inter libertinos & ingenuos non multum differentiæ reliquit, vtpote qui etiam ius aureorum annulorum libertinis omnibus in vniuersum concessit. auth. ne liber. de cæt. in fine. sed & veterum sententiam de seruo adoptando comprobasse videtur Institut. eodem titu. §. fina. addito tamen temperamento, vt per adoptionem ante omnia liberi fieri intelligantur. Scribit enim apud Catonem bene relatum esse, seruos si à dominis adoptati sint, hoc ipso liberari posse, ego enim sic accipiendum putaui, vt nihilominus adoptio perficiatur. Quid enim impedire debet, præsertim manente eadem voluntate? Idem credidi etsi aliis in adoptionem dentur. Sed magnopere Aldobrandinus dissentit, in d. §. fi. Ideò amplius quærendum censeo. Postremò hoc loco admonendi sumus, permitti interdum, & fratrem suum alicui arrogare, vt Papiniani responsum ostendit. l. si filius. in princ. de bon. liber. L. XXII. Vlpia. Lib. XXVI. Ad Sabinvm. SI arrogator &c. Quærit Accursius, quarta ex arrogatoris bonis ei qui impubes arrogatus est, ex constitutione diui Pii debita, cuius in iure frequens mentio est. l. nostra. Insti. eodem titu. §. cùm autem, infrà de inoffi. test. l. Papinianus. §. si quis impubes & de collat. bon. l. j. §. si impuberem, an intelligi debeat, vniuersi patrimonij, an portionis illius duntaxat, quam arrogatus abintestato habiturus esset? Est hoc magis probat, cũ huius ipsius portionis quarta sufficiat ad naturalem filium ab inofficiosi querela excludendum. d. l. Pap. §. quoniā autem quarta. l. cùm parẽtibus . C. de inoff. te. cùm enim addptio naturā imitetur, nihil amplius huic arrogato, quā cuilibet ex naturalibus liberis indulgendũ videri. Nam & vt nihil amplius arrogato, quā naturali tributũ dicamus, existimat Bar. ex Cy. sententia, non minus naturali filio, quàm arrogato competere ius reuocandi, si quid in fraudem legitimæ portionis, iure naturæ debitæ, à patre alienatum sit. l. fi. infrà, si quid in frau. pat. Cyn. in l. j. C. si in frau. patr. quæ sententia non omnino sine dubio est. arg. l. non vsqueadeò. si à par. quis fue. man. Addit Bald. rationem superioris pronunciati, ne si aliter dicamus, & plures quis arrogauerit, quod ex causa aliquando permitti putat: arg. l. si pater. in fin. hoc titu. explicari res nō possit, dum impossibile erit, bonorum omnium solidam partem singulis concedi. Sed ego hanc sententiam veram non arbitror, cùm semper ita scriptum animaduerterim, arrogato quartam bonorum arrogatoris, ex constitutione deberi. ll. suprà citatis. Nec turbat me ratio Baldi, cùm siue vno contextu plures arrogati proponentur, non ineptè vnam omnibus quartam suffecturam possis diceret, siue plures successiuè arrogati sint: & hoc casu præcipuam illius causam fore, qui primus arrogatus fuerit, cæteri deinceps suo ordine ex diminuto patrimonio partes ferant, posterior quique exiguiores quasi ære alieno gradatim detracta & hæreditariis creditoribus persoluto. Nam quarta hæc portio tanquam æs alienum considerari solet. dicto §. si quis impubes. Sed & verius illud existimauerim, non permittendum esse cuiquam, vt plures arroget. argu. l. nec ei. §. prætereà, suprà eodem: quod si accipimus, iam sententia Baldi tota corruit. Nam quod legimus in l. si pater. §. fin. supra eodem. non permitti plures arrogari, nisi ex iusta causa: & iustam causam interpretatur Accursius, si fuerit quis multùm diues: ego tali casu necessariam esse autoritatẽ Principis existimo, etiam specialiter in hoc, vt de portione qua de agimus nominatim constituat. Aliquin sic ineundam esse rationem, vt suprà dixi. Nec inuidia illa onerari arrogatus debet, quòd hoc modo plus quandoque consequuturus sit, quàm filius naturalis: respondeo enim quia satis erga illos natura propensi sumus, meritò arbitrio patris aliquid relinquendum fuisse. At erga arrogatos, quia natura non adstringit, legibus prouidendum fuit. Placuit hæc sententia & Guidoni de Sul. quem non sat firmis rationibus confutat Albericus, in hac l. Illud tenendum, portionem hanc, non omni quicunque arrogatus sit deberi, verùm ei duntaxat, qui cùm arrogaretur, impubes fuit: sed nec bonorum quarta pars computatur eorum, quæ quis cùm arrogaret habuit, verùm eorum, quæ mortis eius tempore fuerunt. Quòd si aliquid viuens in fraudem alienauerit, ad eandem rationem id reuocari debet. d. l. fin. si quid in frau. patron. L. XXIIII. Vlpia. Lib. I. Opinionvm. POst mortem, &c. §. Neqve adoptare, neqve arrogare quis absens, nec per alium huiusmodi solennitatem peragere potest. Et alibi, nec mulierem, nec alium quemquam per procuratorem vindicta manumittere seruos suos posse. l. nec mulierem. C. de manumissis vindicta. Sed nec absens emancipare, vel emancipari potest, nisi à Principe subuentum sit. l. pen. C. de emancip. lib. similiter traditum est mulierem absentem nubere non posse, quia necesse sit deduci eam in domum viri, vt absenti nupsisse intelligatur, quæ deductio per procuratorem explicari nequit. l. mulierem. de ritu nupt. quamuis Canonistæ aliter censuerint. Host. tit. de spons. §. qualiter contrahantur. In summa, horum omnium præcipua illa ratio traditur, quòd procuratorum vsus ad ea duntaxat pertinet, at in iis valet, quæ in administratione patrimonij consistunt. glo. in d. l. nec mulierem. Qua ratione responsum est, non posse curatorem furiosi seruum manumittere: quia manumissio non est in administratione facultatum furiosi, quæ solæ curatori commissæ sunt. Quare debere eum alteri seruum tradere, à quo posteà manumittatur: si libertatem fortè debeat furiosus, puta, ex fideicommissi causa. l. seruus furiosi. de manumis. nam si non debeat, nihil est quòd manumitrere studeat. His consequenter dubitatum est, an comes Palatinus spurium per procuratorem id fieri petentem legitimare possit. Videtur autem distinguendum, an porrectis ab aliquo precibus non vt à procuratore sed vt à nuncio, absentem spurium consulto legitimauerit, & hoc casu rectè factum dicamus: valiturámque legitimationem, tanquam nudo comitis ministerio, ex autoritate Principis perfectam. Nam Principem etiam absentes legitimare posse dubium non est, vt & natalibus vel famæ aut ciuitati restituere. & in priuilegiis Comitum Palatinorum esse solet, vt etiam absentes legitimare possint. An verò quasi præsentia spurij necessaria esset, officium & solennia verba in personam procuratoris direxerit, & tunc non valituram legitimationem, nec procuratorem ad eam rem idoneum habendum fore, dicamus, quamuis nuncius idoneus haberetur, stante huiusmodi priuilegio. Nam præter id quòd gesta per nuncium, intelliguntur gesta ab ipsomet domino non ab nuncio, sed per organum nuncij, subtilem illam differentiam vsquequaque agnosci oportet, quòd procuratorum vsus propriè in administratione rerum patrimonialium versatur, vt etiam ipsius verbi significatio indicat. Et Martialis epigrammate quodam mirè exprimit, cùm ait, Procuratorem vultu qui præferat ipso. & paulò pòst, Res non vxoris, res agit iste tuas. Plautus quoque, Condus promus procurator peni. At nuncij etiam aliis rebus adhibentur, quæ in bonis nostris non sunt, nec ad bona pertinent, non tamen omnibus. Nam si solennitas peragenda sit, per nuncium expediri non potest, vt hoc loco docemur. Hac ratione nec compaternitatem, quam vocant, per procuratorem, qui filium tuum meo nomine de sacro baptismi fonte leuauerit, contrahi posse, cùm ea res ad patrimonij administrationem non pertineat, idq́ue etiam Pontificios doctores probare, Bart. scribit, in l. Gallus. §. forsitan. in fin. de liber. & posthu. Ego nec per nuncium quidem contrahi posse arbitror, quia solennibus quibusdam opus est, & quidem ad sacrorum rationem pertinentibus, quæ per alium peragi posse non videntur, tametsi contrarium obseruari sciam. Illud notandum est, adoptionum & emancipationum solennia, quæ antiquitus obseruabantur, Iustiniani constitutionibus sublata esse. l. fin. C. eod titu. & l. fi. de emanc. liber. ea qualia essent, etiam nunc cognosci potest. ex Institutio. Caij lib. i. titu. quibus modis filij exeunt de pat. pot. Non tamen etsi solennia sublata sunt, ideò minus opus est præsentia partium. Nec cessante ratione hoc casu cessabit lex: secundum ea quæ suprà diximus, in lege non omnium. de legib. Nam præsentia quidem non solùm hoc loco, sed ipsis etiam Iustiniani constitutionibus requiritur. L. XXXII. Papinia. Lib. XXXI. Qvaestionvm. NO nnvnqvam &c. Legendum est, & sequens caput coniunctim, cùm vnicam sententiam hæc duo efficiant. Enimuerò cùm supra eodem titu. l. nec ei. dixerit, non permittendum tutori, arrogare pupillum suum: mirum omnibus visum est, cur vitrico eidémque tutori, hoc loco dicat permitti. Accur. ex Ioannis sententia diuum Antoninum speciali beneficio, quod ad exemplum trahi non debeat, hoc indulsisse, Bartol. finita demum tutela hoc permitti, alij aliter, suo quisque modo censuerunt ac tradiderunt. Ego nouum non esse in his libris animaduerti, vt generali definitione præmissa, etiam longius progresso sermone, specialis casus interdum subijciatur, quo regula locus non sit. Admonuit hoc Tribonianus suprà ex Celsi sententia. l. inciuile. de legibus. Cùm inciuile esse dixit, nisi tota lege perspecta, vna aliqua eius particula proposita iudicare, vel respondere, non ignarus nec dissimulans, vt apparet, aliquid in his libris ita scriptum & collocatum fore, vt imprudentibus obrepere talis error possit. Neque enim legem appellauit Celsus minutum aliquod caput, aut sectionem, qualem hodie legem appellamus, non sat latinè, sed integram & plenam de vniuersa aliqua re legem ac tractatum intellexit: vt lex Iulia, lex Cornelia, quæ etiam de diuersis negotijs ac rebus interdum cauebant. Tutori autem idcirco priuignum suum arrogare permissum puto, quòd restituendæ tutelæ periculum propiore cura & complexu matris rependi existimatum est. Nonnulla tamen suspitio fraudis fuit, ne mariti amore mulier in causa filij præuaricaretur. Sed satis huic arrogato consuli visum, quòd pubes factus vendicare se in pristinum statum potest, quod & alij cuilibet arrogato per in integrum restitutionis auxilium permittitur. l. iij. §. si quis minor. infrà de in integrum resti. Sed huius qui à vitrico eodémque tutore arrogatus fuerit, meliorem causam vsquequaq; præsumi, & facilius expediri arbitror. Cæterùm an hodie quoque Vitricus tutor esse possit, si vel matrimonium tutelæ superuenerit, vel post matrimonium tutela delata sit, copiosè disputant hîc Doctores. nos alio fortassè dicemus loco. pertinent enim hæc ad interpretationem nouellarum constitutionum, quarum sensus haud omnino obscurus est. L. XXXV. Pavlvs Lib. I. Respons. PEr adoptionem dignitas non minvitvr, sed augetur, vnde Senator, etsi à plebeio adoptatus est, manet tamen Senator, similiter manet & Senatoris filius. Traditur hoc idem sub titu. de Senatoribus. Senatoris filius. secundo reponso. Scriptum est enim non amitti senatoriam dignitatem adoptione inferioris dignitatis. Omnes autem, qui hoc loco scripserunt, idem intelligere videntur & de arrogato, vt non minuatur eius dignitas, sed augeatur eodem modo. In quo quidem maior dubitatio videri poterat. Nam cùm & capite diminuatur, & qui anteà sui iuris fuerat, per arrogationem alieno iuri subiectus esse incipiat, quomodò augeri dignitatem eius dicemus, ac non potius si qua fuerat minui? Præsertim cùm & naturalis agnationis ius, & paternorum libertorum obsequia, sine dubio intereant. Institu. de acquis. per arrog. §. j. Denique non alio intuitu P. Clodius, Senator cùm esset & patritius, Fonteio homini plebeio se ad arrogandum dedit, quàm vt Tribunus plebis per leges creari posset. Quòd non nisi plebeij homines Tribuni plebis fieri possent. Patritij autem perpetuò prohiberi viderentur. Proptereà quandoque dubitaui, an verum sit, quod Zasius hoc loco scribit, Patritium nihilosecius, atque antè fuerat remansisse Clodium. Nam differentiæ nonnihil deprehendere videbar, vt arrogatus quidem planè amitteret dignitatem, adoptatus verò non item: quia scilicet hic de potestate in potestatem transfertur. Ille autem velut de libertate eripitur in seruitutem. Quia tamen adoptio per emancipationes & manumissiones antiquitus fiebat. l. fi. C. eodem titu. & seruilibus quibusdam modis filius à naturalis patris in adoptiui manum transferebatur, propter quod eum quoque capite minui constabat. l. liberos. ff. de cap. dimin. nouella lxxxi. in princ. Instit. de cap. dimin. §. minima. Idcirco de hoc maximè dubitatum existimabam. De arrogato non item. sed verius est ad vtrosque hoc caput pertinere, quod illa verba indicant. Senator & Senatoris filius. Nam senatorem intelligi vult eum, qui sui iuris est, & arrogatur. Senatoris filium, qui à patre in adoptionem datur. Nec verum est patritios Romæ prohibitos fuisse Tribunos plebis fieri, sed vt plebeij crearentur simpliciter cautum fuisse. Quare illud tantùm inquirebatur, an plebeius esset: non vt ne esset patritius. Pro solutione autem & conciliatione eorum quæ aduersari videntur, sciendum est, nihil commune habere dignitatem, cum statu hominis. Institu. de cap. dimin. §. quibus autem. Ideò & si statum quis mutat, non continuo tamen consequens est, vt & dignitatem perdat, cùm ex diuersis non rectè inferatur. l. Papinianus exuli. de minor. Vel certè vtilitatis causa contra strictam iuris rationem hoc ius receptum est: vt in multis alijs iuris articulis videmus. l. ita vulneratus. §. penul. ad leg. Aquil. Nam hæc sententia imprimis ad molliendas pœnas pertinet: cùm maioris dignitatis homines mitius puniantur. argu. l. pen. infrà de pœn. & ad libertinarum coniugia, ab amplissimis familijs remouenda proficit. Ne si aliter diceremus, legi Papiæ de maritandis ordinibus, per adoptionem fraus quandoque fieret. arg. infrà de ritu nup. l. lege Papia. Quare idem in omnibus dignitatum gradibus ac titulis dicendum erit, vt Bal. scribit hîc. Nam & ciuem fieri eius ciuitatis, cuius pater adoptiuus est, & nihilominus suæ quoque ciuitatis ciuem manere constat. l. ordine. in fine. l. seq. infrà ad Municip. l. assumptio. eodem titu. L. XLI. Modesti. Lib. II. Regvlarvm. SI pater filivm. Videtur hoc responsum opposita ratione pugnare, cum responso Papiniani sub titu. de liber. & posthu. l. filio quem parte. nam in omni ferè iure sic obseruari scribit, vt veri patris adoptiuus filius nunquam intelligatur, & proptereà non translatum, sed redditum videri, qui anteà emancipatus à patre suo, posteà arrogatus est. Quare ergo non & hic nepos in patris iterum arrogati potestatem reuertitur? Soluit Albericus: quia nepoti interim ius quæsitum erat, ne recideret in potestatem patris, ideò ei inuito tale ius auferri non debuisse, quam rationem & nos probamus, idémque in omnibus similibus incidentibus dicendum arbitror: vt quæ commoda per emancipationem alijs quæsita fuerint, reddito paternæ potestati filio, nihilominus firma maneant. In ijs verò, quæ ad filium ipsum attinent, perinde prorsus habeatur, ac si non translatus sed redditus esset, sempérque in eiusdem patris sui potestate mansisset. L. XLIII. Pomp. Lib. XX. Ad Qvintvm Mvcivm. ADoptiones, &c. Adrationem huius & sequentis capitis, pertinent complura capita, quæ mutuo se declarant, superius relata. l. nepotes. suprà titulo primo. l. cùm nepos. l. si quis nepotem. cum l. seq. & l. si pater filium. suprà eodem titu. Adoptiones, ait Iurisconsultus, non solùm filiorum, sed & quasi nepotum fiunt, vt aliquis noster nepos esse videatur, perinde quasi ex vero filio, vel incertè natus sit: ita enim edidit Haloander. Sed in vulgatis libris erat, vel deinceps natus sit, quod verbum cum superioribus non conuenit, nisi pronepotum mentionem addas. Quòd si ex vero emendatus est codex, iam dubitari non potest, quin & tanquam ex mortuo filio, aut etiam nunquàm nato, vel ex pluribus natis incerto, hoc est, nemine specialiter designato, nepotem nobis adoptare liceat. Quod Bart. & Gne. contra Accursium & antiquorum omnium, etiam Baldo probatam opinionem, rectè existimarunt, in hac lege. Nam suprà in l. adoptare. eodem titu. disertè traditum est, adoptare quem loco nepotis posse, tametsi filium non habeat. Tam autem non habet, qui non sustulit: quàm qui, cùm sustulisset, amisit. secundum hanc Sententiam reuocari possunt in dubium decisiones quædam, non sat firma ratione ab Angelo & Baldo hoc loco traditę , Si mulier ex duorum consuetudine filium pepererit, quamuis iure Canonico naturales & spurij à parentibus ali debeant, neutrum tamen horum necessariò hunc alere cogendum esse. Si post mortem filij, quem susceperim ex concubina, matrimonium cum ea contraxero, illum qui ex eo filio natus erat, iustum mihi nepotem non fieri, nec in potestatem meam redigi beneficio constitutionis. Nihil enim horum hoc capite concludenter probatur. Alijs fortasse rationibus vera esse possunt, sed sequens responsum, in quo maior difficultas est, inspiciamus. L. XLIIII. Procvlvs Lib. VIII. Epistolarvm. SI is qvi nepotem ex filio habet, in nepotis lo cum aliquẽ adoptauit, nō puto mortuo auo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse: sed si sic adoptauit, vt etiam iure legis, nepos suus eßet, quasi ex Lucio, puta, filio suo, & ex matrefamilias eius natus esset, contrà puto. Ita habent antiqui omnes codices, ita edidit & Haloan. Sed equidem magnopere quæsiisse me fateor, qua de lege loqueretur Proculus, ex qua demum adoptato, tribui ius consanguinitatis significaret, quasi non & simpliciter adoptatus id consequatur: nam Accursiana interpretatio non placebat, ad naturæ differentiam trahentis, cùm ea res nihil ad hunc locum pertineat. Nunc non dubito corrupta esse. Pro verba, eúmq; ita scripsisse, Sed si sic adoptauit, vt ei tam iure, lege nepos suus eßet, quàm si ex Lucio &c. Erat quippe ea formula rogationis in adoptando, quam etiam superius ex Gellio retulimus, velitis iubeatis vti. L. Valerius. L. Titio tam iure legéque filius sibi eßet quàm si ex hoc patre matre́ familias eius natus eßet &c. Eam formulā Pomponius hîc retulit ex frequenti Iurisconsultorum vsu. Apparet autem ob similitudinem scribendi, quàm facilis lapsus in errorem fuerit. Nec si opus sit dubitauerim, vel Tribonia no adscribere huius loci deprecationem: cùm nullam specialem legem fuisse vnquam acceperint, qua consanguinitatis ius adoptatis specialiter tribueretur. Verba autem illa, iure lege, frequentia sunt apud veteres. Cicero pro domo sua, Fueris sanè Tribunus, tam iure lege, quàm fuit, hic ipse Rullus. Cæterùm vt Proculi sententia aperiatur, sciendum est, consanguinitatis ius, propriè inter fratres eodem patre ex iustis nuptijs procreatos, vel adoptatos esse dici. Hi propriè quidem consanguinei, sed magis generali nomine, etiam agnati dicuntur. Cæterùm agnati vltra fratres, non propriè consanguinei dicuntur, sed impropriè. Denique nec vterini fratres quanuis ex legitimis nuptijs, nec vulgo quæsitus, etiam si eundem patrem certa opinione demonstrare possint, consanguinei dicuntur. atque hi ne agnati quidem, sed cognati propriè appellantur. Inst. de success. cogn. §. vulgò. l. vulgò. suprà de statu hominum. Huius differentiæ ea vis est, quòd in successione ab intestato, prima quidem causa suorum hæredum est. Post illos verò, consanguineorum, hoc est, fratrum eorum, qui ab eodem patre sunt, gradatim deinde adgnatorum, hoc est, eorum qui eiusdem gentis vltra fratres sunt, demum cognati admittuntur: vt in Institut. docemur. titu. de legit. adgn. succes. quod & alibi cognosci potest. l. j. § penul & fin. infrà de suis & legit. Erátque iure ciuili consanguinitatis etiam effectus ille, quòd post consanguineos, non admittebantur adgnati ad legitimam successionem, sed cognati proximi, si modò consanguinei defuncto superfuissent, híque non adijssent hæreditatem. Institu. de legit. adgna. succcess. §. placebat. l. j. in princip. de suis & legit. quod ipsum & in agnatis obseruabatur, vt recusante agnato, ad quem successio delata erat, ad proximum cognatum hæreditas statim deferretur, siue idem agnatus esset, siue non. Nam solus propinquitatis gradus obseruabatur. d. §. placebat. Erant & alij effectus, quos colligere non vacat. Nam matrimonium inter consanguineos, si proprio sensu acciperes, contrahi non poterat, inter adgnatos poterat, duorum puta fratrum filios, & deinceps. Institu. de nup. §. duorum. Eodem sensu accepit & Virgilius cùm dixit, consanguineus læti sopor. Ex Græco (vt opinor) Poeta. Quamuis Petrarcha noster haud satis intellexisse videatur, cùm locum illum ita reddidit. Il sonno è veramente, qual huom dice, Parente della morte &c. Fratrẽ enim potius vertere debuit, quàm cognatum. His cognitis plana est Proculi sententia. Consanguinitatis ius non includit, vt fratres isti inter se eodem patre geniti videantur, nisi specialiter adoptatus hic tanquàm ex lucro naturalis nepotis pa tre proponatur, idq́; & sivnum tantùm filium habere, vel habuisse dicas hunc auum, qui adoptauit. quia scilicet supra lege proxima, definitum erat, posse eum quasi ex quolibet, etiam mortuo, vel nunquàm nato adoptare. Neque enim in ambiguo præsumi debuit, tanquàm ex Lucio adoptasse, qui incerta destinatione adoptauerit: cũ res facti, iure ciuili nō præsumatur, nisi quatenus ab eo qui dicit, probetur. Ergo hi inter se nō cōsanguinei propriè, sed agnati, quasi ex duobus fratribus nati dicentur. Quare & matrimonio simul iungi poterũt hoc quidem iure, si fortè fœminam adoptatam proponas, & succedent inter se, non tanquàm consanguinei, sed tanquàm agnati. Propter quod ab alijs consanguineis excludentur, si qui fortè erunt, vt puta, si ex Lucio alij filij superstites fuerint. Hæc nostra sententia est in hoc capite (vt Bart. ait) difficili, & semper malè intellecta, quam & antiquus interpres sub nube, ac velut diuinans attigerat. in glo. ij. in princip. dum agnatos tamen hos inter se fore scripsit, argumen. l. qui in adoptionem. supra eodem, sed voluit citare l. cùm adoptio. quæ melius facit. Albericus tamen eiusdem interpretis vestigia sequutus, plenè percepisse videtur, quod scilicet ad consanguinitatis ius ac nomen attinet, vt posteaquàm hæc scripseram, comperi monente ac præeunte Augustino. L. XLVI. Vlpianvs Lib. IIII. Ad Legem Ivliam et Pap. IN servitvte mea qvaesitvs mihi filivs, in po testatem meam redigi principis beneficio potest. Libertinum tamen eum manere non dubitatur. Et suprà ex Modestino, de ijs qui sunt sui, vel alieni iuris. l. finali. Inuiti filij naturales, vel emancipati, non rediguntur in patriam potestatem. An ergo intelligimus esse principalis rescripti formam, qua tales filios consentientes Princeps, sine cuiusquam ministerio, aut solennitate in potestatem nostram redigit? an arrogandi hos tales nobis indulgentiam concedi? Et sanè hoc magis puto, cùm sub hoc titu. passim scriptum sit, datum filium in adoptionem, deinde emancipatum, in naturalis patris potestatem vt honestè redeat, adoptandum, hoc est, arrogandum esse. l. qui liberatus. l. adoptare. suprà eodem titu. Si enim vt iustus filius quandoque emancipatus in potestatem rursum redigatur, arrogatio necessaria est. quantò magis eadem necessaria erit, vt naturalis redigi possit? Quibus tamen Comitibus Palatinus etiam hoc à Principe indultum scio, vt emancipatos filios, vel naturales, per rescriptum redigere possint sub potestatem patrum. Quare multò magis ipsemet Princeps hoc fecerit. An autem & Spurios eadem facilitate in potestatem redigi, vel arrogari permittendum est? Et respondet Baldus in dicta l. fin. Principis æstimationem hanc esse oportere, comitem autem Palatinum ex toto abstinere debere. Quod verum puto. Idem & de procreatis ex incesto, vel damnato coitu legisse memini, ne alioqui per hos modos legibus fraus fieret. auth. ex complexu. C. de incest. nup. Sed Comites Palatini hodie omnia in priuilegiorum codicillis habere se profitentur. Quibus vtinam ne tam facilè ac sæpe in perniciem iustorum & legitimorum filiorum vterentur. Reliqua ad hoc responsum pertinentia, superius adnotata sunt. in l. si paterfam. §. fi. eo. ti. Nunc ad sequentem titulum transeamus. DE RERVM DIVISIONE, et Qvalitate. Titvlvs VIII. Consilium Iustiniani fuit, his quatuor libris, eam iuris partem tradere, quæ Græcè, τὰ ῶρωτα, nuncupatur, primordia scilicet, & Tragoreas Institutiones in ius ciuile continentem, proptereà quòd communia quædam complexa est, sine quorum cognitione ius ciuile tractari non potest. Igitur cùm suprà dictum sit, omne ius, aut ad personas, aut ad res, aut ad actiones pertinere, hactenúsque summas personarum diuisiones ad cuiusque ferè statum pertinentes, exequutus fuerit: nunc sub hoc titulo, generales quasdam rerum inter se diuisiones & qualitates tradere incipit: exinde de actionibus, quibus maxima iuris ciuilis pars continetur, (quæ tamen aut rebus, aut personis semper cohærent) déque ijs quæ ad actiones pertinent, ad totius ferè operis consummationẽ disputaturus. Nam & libri septem de iudicijs, & qui post eos sequuntur octo de rebus, ac deinceps plerique, sine dubio adiectiones, vel exercendas, vel acquirendas, & ex contractibus suscipiendas pertinent, quanuis de actionibus & obligationibus separatum quoque tractatum fecerit. Sed sub eo de pertinentibus ad actiones in vniuersum loquitur: sub singulis autem titulis specialiter de singularum vi ac natura disserit. Igitur in hac prima parte multa præmunit. In primis magistratus populi Romani apud quos actiones & iudicia exercentur, eorúnque cuiusque potestatem ac dignitatem sigillatim nos docet, quæ dam interim arrepta occasione, declarat, breuitati imprimis consulens. Quòd si quando ex vsu, putat: dispositionis potius atque ordinis ratione tantisper neglecta, extrinseca quædam & quasi aliorsum spectantia, per connexitatem tamen affinia inserere, mauúltque sæpius ad eiusdem rei commemorationem reuerti. Hæc nostra in vniuersum opus Digestorum opinio est, qua nec multùm ab Accursio dissentimus. glos. l. ij. de statu hom. & in Rub. de iudi. Rubrica hæc, vt est generalis, sic generalis tractatus materiam indicat. Quare nequaquàm opus sit explanatione. Sanè Franciscus Duarenus vir doctus & diligens, cuius commentationes, his perscriptis, vidimus, lib. dip. j. c. lvj. existimat. Quod dicitur, Omne ius, vel ad personas pertinere, vel ad res, vel ad actiones, non sic intelligi oportere, vt de his tribus separati tractatus esse debeant, sed significat nullam partem iuris esse, in qua tractanda non simul hæc loca incurrant: vt in stipulationum tractatu, quæ personæ stipulari possint, quæ res per stipulationem promitti, quæ ex eo contractu actio oriatur. Ego tamen à communi intellectu discedendum non arbitror. Non enim coniunctim, sed disiunctim loquitur Iurisconsultus. Vel ad res, vel ad personas, vel ad actiones ius pertinere. Nec rationem video, cur non seorsim & principaliter de vnoquoque tractari possit, & debeat: cùm præsertim expressè id facere instituisse se Imperator profiteatur. Institu. de iure natu. §. fina. & totis constitutionum libris, quod facturum se proposuerat, re ipsa exequutus fuerit. L. II. Martianvs Lib. III. Institv. QVaedam natvrali ivre commvnia svnt om nium &c. deinde subdit, Et quidem naturali iure communia sunt omnium illa, aër, aqua profluens, mare, & per hoc litora maris. Accurs. ius naturale hoc loco, pro iure gentium accipit, credo quòd animaduerterat paulò pòst subiungi, Quia non sunt iurisgentium sic vt mare. l. nemo. infra eod. Alibi quoque iure gentium mare commune esse referri viderat. Instit. eod. tit. §. & quidem. & §. litora. Ego iure naturali, quod omnibus animalibus commune est, communia hæc esse sentio, nec à verbis discedi oportere: cùm enim hoc iure omnia omnium communia initio fuerint, nec in his posteà iuregentium distincta sint dominia, vt in cæteris: consequens est, vt ea sub primæua & antiqua conditione sua remansisse dicas. Nec mouet me, quòd iurisgentium ea esse interdum significatur. Nam ius gentium iuri naturali sic inest, vt species suo generi. Quamobrem quod iuris naturalis est, vtique & iuris gentium est, sed non econuerso. Quanuis autem ius gentium in quibusdam iuri naturali repugnare videatur, tamen in plerisque cum eo consentit, & illius vestigia imitatur, qua de re plenius suprà diximus, in l. ex hoc iure. verbo, obligationes institutæ. de iusti. & iure. Qvaedam vniuersitatis &c. Existimaui quandoque intercidisse hinc duo verba, vt initio scriptum fuerit. Quædam naturali iure communia sunt omnium, quædam publica, quædam vniuersitatis &c. Sed vt vt res se habeat, suppleri certè debet hæc diuisio, vt & Accurs. hîc rectè monet. Id vel ex eo percipi licet, quod paulò pòst eorum quoque, quæ publica sunt naturam docet: quod ineptè faceret, si non in diuisione superius apposuisset. Apparet hoc etiam ex principio eiusdem tractatus in Institutionibus, quo in loco tota hæc diuisio penè ad verbum refertur. Sed & in exequendis partibus diuisionis, videntur compilatores aliquid vel deprauasse, vel addidisse, quod obscuritatem inducat, nec omnino satis ipsi sibi constare, quid, quatenus & quo iure publicum, vel commune censeri debeat, aut quonam modo hæc inter se distinguantur. Quin & inter veteres super hac re magnopere hæsitatum esse. Ego ad declarationem in primis sciendum arbitror, Publicorum appellationem propriè ad res Pop. Roma. pertinere, non ad res aliarum ciuitatum, nisi abusiuè. l. bona ciuitatis. & l. sequen. de verb. signi. arg. in l. fina. C. de cursu publ. lib. xii. Cuius rei illa est ratio, quòd hæc vox Romæ nota vbicunque Romanis legibus inserebatur, non aliarum ciuitatum, sed ipsius Pop. Rom. res significabat. Denique sic ius publicum initio huius operis appellari vidimus, quod ad rei Romanæ statum spectaret, sic alia permulia, publica dicta, quasi populica: quòd Pop. Rom. vsibus & commodis seruirent. Cæterùm cùm Romana potentia sic aucta esset, vt totus propè terrarum orbis Romanæ ditionis atque imperij, omnes homines è Pop. Romano esse viderentur, vtpote omnibus imperio subiectis, etiam ciuitate Romana donatis, vt suprà vidimus. l. in orbe. de statu hominum. Tunc sanè publicorum appellatio latius patere cœpit, vt penè ea quoque, quæ aliàs omnium communia habita erant, comprehendere videretur. Hinc videmus, ea quæ commu nia sunt, quibusdam locis publica appellari. l. Aristo. infra eodem. Tum tamen à prudentioribus ita diffinitum est. Iure naturali, in quo vtique ius gentium inest, vt proximè admonuimus, communia omnium remansisse, aërem, aquam profluentem, mare, & per hoc litora maris, & cætera, quæ hîc enumerantur in sequenti capite. Sed de litoribus multi dissensisse videntur: & in primis Celsus, litora, inquit, in quo Populus Romanus imperium habet, Populi Romani esse arbitror. l. litora. infrà nequit in loco publi. Cicero quoque in Topicis ad Trebatium Iurisconsultum scribens: Solebat igitur, inquit, C. Aquilius collega & familiaris meus, cùm de litoribus ageretur, quæ publica esse vultis, quærentibus ijs, ad quos pertinebat, quòd esset litus, ita definire, quà fluctus eluderet. Iabolenus quoque lege, litus. infrà de verborum signific. litus publicum esse dixit, quatenus maximè fluctus exæstuat. Et Pomponius, quod in litore publico, vel in mari extraxerimus, nostrum esse. lege, quanuis. infrà de acquirendo rerum domin. Et alij alijs in locis eadem appellatione recensuere. Nos litora omnia quatenus quidem vsui maris seruiunt, communia censeri existimamus, non aliter atque ipsum mare. Id significant duo illa verba, per hoc, etiam in Institutionibus apposita, in principio huius tituli. Vt dicat, mare omnium commune esse, & propter mare, etiam eius litora. Quatenus verò alijs rebus vtilia esse possunt, tam vsu quàm dominio & proprietate, publica censeri: Et hanc fuisse eorum sententiam, quos suprà commemorauimus. Sic enim & ripas fluminum, quòd ad vsum attinet, publicas dicimus: quod verò ad proprietatem, priuatas, hoc est, eorum qui propinqua præ dia possident. lege, riparum. infrà eodem. Nec illarum tamen vsum per omnia publicum esse, sed quantùm duntaxat vtendi fluminis ratio postulat. Quare arbores ibi natas cædere, non omnibus licet, sed earum dominis tantùm, naues verò ad has religare licet. Vnde & si quid religatis nauibus, illarum vel retinendarum, vel deducendarum causa, cædi oporteat, non videtur hoc prohiberi, dummodò bona fide fiat. Docet hoc & propria significatio illius verbi, vsus, quod ad nudam quandam commoditatem magis refertur, quàm ad fructum aliquem, ea re vtenti acquirendum. Institu. de vsu & habit. in principio. Sed cùm eorũ , quæ publica sunt, duæ species inueniantur: Altera eorum quæ ad fiscum & ærarium pertinent, ac velut in patrimonio Populi Romani habentur, vt publica vectigalia, pecuniæ agri publici: Altera eorũ , quæ publicis, duntaxat vsibus & commodis seruiunt: nullo ex his in fiscum, aut ærarium Populi Romani fructu, nulláve negociatione, aut commercio instituto, qualia sunt Romæ Theatra, Fora, Basilicæ, Campus Martius. lege prima. §. hoc interdictum. infrà, ne quid in loco publico. lege, sed Celsus. de contrahenda emptione. Ad posteriorem hanc speciem pertinere litora Vlpianus scribit. lege, quod in litore, infrà de acq. rer. dom. "Quod in litore quis ędificauerit , eius erit. nam litora non ita publica sunt, vt ea quæ in patrimonio populi sunt, sed vt ea quæ primùm à natura prodita sunt, & in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissimilis eorum conditio est, atque piscium & ferarum, quę simul atque apprehensa sunt, sine dubio, eius in cuius potestatem peruenerunt, dominij fiunt." Sed sic accipi debet hæc Vlpiani sententia, vt occupandi litoris no stri ius, in alium quàm nauigationis & percurrendi maris vsum, non nisi ei qui ciuis Roma. hoc est, qui sub imperio Rom. sit, competat. Non aliter, quàm si in Theatro aut in Basilica locum quispiam ceperit, aut in Campo Martio constiterit, prohiberi ciuis Rom. non possit: quia occupatione ipsa, momentarium quoddam & (vt sic dicam) vsuarium eius loci dominium nactus sit, quoad ibi maneat videlicet duraturum. Externus autem iure prohiberi possit, vtpote qui nihil omnino iuris habeat in ciuitate. Idóque nec locis publicis suo iure frui queat. Intelligenda etiam Vlpiani sententia est, vt publici litoris dominium ciuis Rom. non perpetuum quærat, sed quale suprà diximus, temporarium, & quod vsu magis, quàm proprietate contineatur. Quamobrem scribit Paulus, litora quæ fundo vendito coniuncta sunt, in modum nō computari: quia nullius (inquit) sunt, sed iuregentium omnibus vacant. l. litora. de contrah. empt. quod ego admittendum puto, etsi venditorem aliquando id litus exarasse, aut coluisse appareat, modò non litus esse desierit. Nam hoc casu occupatione, tanquàm alluuionis iure, plenum quoque eius litoris dominium nactus foret. Nec repugnat Vlpiani exemplum, quod de feris bestiis & aliis attulit: quæ simulatque apprehensa sunt, capientium dominij statim fieri dicit, & pleno iure quæri significat, nec ciues Rom. ab exteris distinguit. Hæc enim, etsi pleno iure quæruntur, vbi tamen amiseris, continuò tua esse desinunt, nec nos aliud in litorum iure constituimus. Et cùm illa omnium communia sint, litus verò publicum, appositè dicitur, tantundem iuris habere ciuem in eo quod publicum est, adipiscendo, quantum quilibet exterus in eo acquirendo, quod omnium est commune. Sed nec mouet me, quòd Iustinianus litorum vsum publicum iuregentium haberi scribit: proprietatem verò intelligi posse nullius in bonis esse, sed eiusdem iuris esse, cuius est, mare, & quæ subiacent mari: vt terra, vel arena. Instit. de rer. diui. §. litorum. Quippe cùm eorum vsus, quatenus mari seruit, tam iure naturali, quàm iuregentium communis sit, vt ostendimus: bona ratio est, quare & publicus appellari possit, quemadmodùm in maiore summa, minorem inesse dicimus. Proprietatem verò nullius esse, priuati scilicet, rectè Accursius interpretari videtur, vtpote quæ publica sit. d. l. litora. Sed quia non ita publica est, vt ea quæ sunt in patrimonio populi, sed vt ea quæ in nullius adhuc dominium peruenerunt. Ideò relatione quadam, eiusdem iuris esse videri dicit, cuius est mare. Tantundem enim iuris in iis quæ publica sunt, occupandis permissum est ciuibus Roma. quantùm quibuslibet tam ciuibus, quàm externis, in eo quod est commune. Sed nec officit huic conclusioni, quod scribit Scęuola . l. in littore. ne quid in loco publico. In litore iuregentium ædificare licere, nisi vsus publicus impediatur. Sic enim id quoque accipiendum est, si in eo solo populus Roma. imperium habeat, & ciuis Rom. sit qui ædificare vult. Quod porrò ait, iuregentium id concedi, non eò pertinet, vt litus huiusmodi externis quoque gentibus commune esse significet, quippe paulò antè diffinitum erat, publicum popu. Romani id litus esse. Sed vt iuregentium inductum esse ostendat, vt cuiusque ciuitatis & gentis litus popularibus suis ad ædificandum pateat. Sic & quod Vlpianus scribit: In litore (vt in mari) iuregentium omnibus ædificare licere, nec prohibendi ius esse, nisi ex vna causa, si damni infecti sibi quispiam caueri velit. l. j. §. nunciatio. de oper. no. nunciat. eadem relatione atque distinctione videtur accipiendum: vt omnibus intelligamus ciuibus Romani orbis, non etiam externis. Nam cùm semel admissum est, litus publicum esse, vt ita rem totam constitui oporteat, necessaria quædam consequentia efficitur. Ideò autem subtilis hæc differentia inter publica & communia in his libris expressa non est: quia vt initio diximus, pop. Romani imperio & ciuitate propè in vniuersum orbem aucta, eodem ferè numero haberi cœpta sunt communia & publica. Quin ausim dicere, nec compilatores quidem huiusmodi differentiam satis intellexisse, ideò tam obscurè tractasse, vt quidem vix à quoquam, cuius scripta viderim hactenus intelligatur. Igitur secundum hæc quæ diximus, iure prohiberi non poterunt externæ gentes appellare ad litus nostrum, quemadmodùm nec nauigare in mari. Qua ratione & in siccum descendere, & naues subducere & nautica instrumenta reficere poterunt: vt & Virgilius significat illis versibus. Quod genus hoc hominum, quéue hunc tam Barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenæ. Bella cient, primáque vetant consistere terra. Sanè hoc ita videtur intelligendum esse, dummodò ne longius quàm litus se extendit, progrediantur, & à maleficio abstineant, nec exploratores venerint tentandi, aut speculandi causa. Hi enim non solùm litore, sed mari quoque ipso ac tota prorsus nauigatione prohiberi poterunt iuregentium atque Imperij, cùm non tam litorum & maris vsum, quàm abusum petere videantur. His consequens est, vt si qua gens populariter ad nos delata in litore nostro concederit, non possit in eo sibi vrbem & tecta condere sine permissu principis, quippe iam non ad vsum maris id pertinet. Veruntamen in mari ipso iactis molibus ædificare poterunt, si citra fraudem id faciunt: vt & mox dicam. Quamuis autem (secundum ea quæ hactenus diximus) litus ita publicum sit, vt in patrimonio populi esse non intelligatur: tamen si aliqua vtilitas suadeat, distrahi id posse & pretium eius in ærarium redigi, vel pro ædificiis in eo construendis, solarium (quod vocant) imponi posse non dubitauerim. arg. l. iij. §. si quis nemine. infrà, ne quid in loco publi. Non secus ac Campillartij aut fori pars aliqua, si populus, aut princeps id statuant, sine dubio vendi possit: quamuis hoc fieri non soleat, nec debeat, nisi ex magna causa. Illud sanè intererit, quòd vendito alio loco publico, plenum ius ad emptorem statim transibit: vendito litore, manebit communis vsus causa, cui princeps, aut populus non potest præiudicare. l. venditor. in princ. vbi dixi, contra glo. si seru. vend. Denique sic Dido litus ipsum ab Hiarba emisse dicitur: in quo Carthaginem ędificaret , quod Virgilius his in versibus significauit. Fœmina quæ nostris errans in finibus vrbem, Exiguam pretio posuit, cui litus arandum. Cuique loci leges dedimus &c. Illud etiam hoc loco quæri potest, mare, aër & aqua profluens, quantùm ad vsum duntaxat, an & quantùm ad proprietatem ac dominium attinet, communia omnium esse intelligamus. Sed nulla videtur esse vtilitas quæstionis, vtrumque enim dicas, nihilo plus tamen ex his rebus, quàm vsum capias. Sed magis arbitror dominij plenam causam in his non esse, non secus ac pisces & volucres, haud rectè ad omnes iure dominij in commune pertinere dixeris: quoniam quæ in singula apprehensio requiri solet, vt dominium priuatim consequamur, eandem in commune quoque respectu omnium multò magis necessariam esse iudicari debet. Prætereà dubitari potest, an à piscantibus in mari princeps, aut populus Rom. licito iure piscium decimas, aut quid aliud exigere possit. Et an præternauigantes, ad alicuius vectigalis solutionem vrgere, præsertim si ad litus non appulerint? Et prædictis consequens est, vt nō possit: quippe mare omnium gentium commune est, nec eius causa decreto principis immutari potest. d. l. venditor. in princip. si seru. vend. Si tamen aliqua iusta causa intercedat, quamobrem hoc fieri necesse sit, contrà puto. Quid enim si instructa classe oram illam tueri, vel laternam (phanade vocant) pernoctes accensam habere solitus sit? hoc etiam ipsorum qui piscantur, aut præternauigant, interest. Rectè igitur aliquid cum moderatione exigi, vel seruitutem aliquam imponi hoc nomine licebit. glo. in d. l. venditor. Et sanè initio semper vbi vectigalia & portoria huiusmodi instituuntur, tale aliquid, verè an falsò in speciem prætendi solet. Sine causa verò, nec sub malis quidem principibus imponuntur. Adhęc non ineptè dubitari potest, an exules Romanis terris (quos hodie bannitos vocant) nostrorum litorum oras præternauigare & appellere possint, pro vsu scilicet eorum, quæ ad nauigationem pertinent. Certè si constare possit, bona fide eos id facere: vtputa si tanquàm exteri quilibet & peregrini, commutandarum mercium causa, mare ingressi fuerint: impunè dimittendos esse existimauerint, nec prætextu legum municipalium permittentium offendi posse: sed vix est, vt hoc accipi debeat: nam præsumptio contra hos semper vrget, cùm ea lege in exilium dati sint, vt in loca Imperio nostro subiecta, deinceps nullo modo, nisi capitis sui periculo reuertatur. Cæterùm ludubrio erunt leges, si quod in terra facere non licet, in mari permittendum esse dixerimus. Non enim dubitandum est: quia imperij ius & in mare extendatur, in eóque à principe exerceri possit: cùm iuregentium atque inueterata consuetudine obseruatum sit: vt etiam in mari distincta sint imperij iura, ac velut regna, tractus scilicet & sinus quosdam, in quibus ciuitas, aut populus quilibet Imperium habere intelligantur, vt Veneti hodie in sinu Adriatico: Genuenses in Ligustico mari, quod Baldus rectè adnotauit, in Rubrica huius tituli. Idem tamen non rectè, Venetorum vrbem Rom. Imperio proptereà non subesse existimat, quòd in ipso mari iactis molibus exædificata sit: & idcirco verum sit, eos esse dominos, qui ædificauerint, cùm mare omnium commune sit. Respondeo enim nihil commune habere dominij causam, cum causa Imperij. Quare vt Veneti suorum ædificiorum domini sint: non tamen statim & Imperij ius habere eos consequens est, non magis quàm priuatum quemlibet in domibus, aut in agris suis. Quod Alciatus quoque contra Ias. probauit. Ias. in l. ex hoc iure, Alciatus lib. ii. dispunct. cap. v. sed alia ratione Venetorum causa defendi potest, quam tamen hoc loco referri non est necesse. Inde illud etiam quæri potest, cùm rescripta principum ostendant, omnes qui eius ordinis sunt, vt iure militari te stari non possint, si in hostili loco deprehendantur, quomodò possint, & quomodò velint, testari posse. l. fina. ff. de milit. testam. l. prima. de bon. poss. ex test. mil. an si quis in hostilis maris plaga deprehensus, minus solenniter testatus fuerit, valeat eius testamentum? Et puto sustineri. Nam mare quamuis omnium commune sit, quantùm tamen ad imperium, & vim bellicam attinet, tanquàm hostium nostrorum proprium intelligitur. Quare multò magis idem dicendum erit, si in portu, aut litoribus hostium quis testatus fuerit, quamuis Baldus aliter existimasse videatur in hac l. Postremò an sinus aliquis maris priuati iuris cuiuspiam ita effici possit, vt commutatitium ac peculiare eius dominium habere idem intelligatur, quæsitum est. Sic enim Veneti sinum Adriaticum, Genuenses Ligoticum, Gallorum Rex Narbonensem, alij denique alios pleno iure ad se pertinere contendunt. Sed ego circunscripto Imperij iure, de quo suprà dixi, proprium duntaxat maris vsum priuatim acquiri posse arbitror, dominium non posse. Et vsum quidem non principis, vel populi concessione, quippe qui ea, quæ iure naturali communia sunt omnium, in priuatum vsum, aut dominium cuiusquam redigere non possunt, sed nec longæ possessionis præscriptione, cùm hæc ad loca publica iuris gentium obtinenda non proficiat. l. fina. de vsucapionibus. verùm occupatione ipsa & iactis molibus atque ædificiis, quandiu hæc non aut tolluntur, aut derelinquuntur. Priuatus interim illius maris vsus erit eius, qui id incluserit. Sed proprietatem & dominium ædificiorum ac cementorum, quæ in eo iecerit, idem sine dubio habebit. l. ergo. in fine. de acquirendo rerum dominio. d. l. fina. de vsucapio. l. si quisquam. de diuers. præscript. Et ita accipiendum est quod scribit Paulus. l. sanè. infrà de iniur. Si priuatum ius maris ad aliquem pertineat, Vti possidetis interdictum ei competere, si ius suum exercere prohibeatur. Priuatum ius, pro priuato vsu dixit, ac fortassè ita planè scripsit Paulus: Priuatus vsus: & facilis immutatio fuit, cùm Z. pro M. scribendo frequenter vterentur. Nam dubium non est, etiam pro solo vsu, interdictum Vti possidetis competere. l. fina. infrà, Vti possidetis. Neq; enim placet communis doctorum opinio existimantium, vel priuilegio, vel vsucapione huic de quo Paulus loquitur, dominium maris acquiri potuisse, atque eadem ratione, vel erratione potius Venetis quoque & Genuensibus acquisitum esse. glos. in dicta l. sanè. Castr. in l. Insulæ. de iudiciis. Angel. consilio ccxc. Circunscripta pactorum serie. Sed nec proprium quidem vsum ad Venetos & Genuenses pertinere existimo, cùm nec iactis molibus, ea maria incluserint, nec omnino id iure facere potuerint, quòd proptereà nauigationem impedirent. Verùm imperij duntaxat ius habere eos, quo citra cuiusquam iniuriam vti debeant, vt suprà dixi. Si enim propter id quod tu occupasti, deterior efficiatur nauigatio, inter omnes constat, cogi posse te vt moles diruas, vel si quis eam rem initio prospexerit, etiam impedire te, ne ædifices. d. l. litora. l. j. §. si in mari. de flum. Quamobrem cautius est decretum principis antequàm extruas desiderare, ne post sumptus demum factos in controuerfiam & periculum reuoceris. d. l. quamuis. de acq. rer. dom. Quid verò si in eodem mari ante te quispiam quid extruxerit, tuáque ædificatio nunc illi impedimento futura sit: an is prohibere te quominus facias, iure possit? Certè si in publico extruere quid velis, expedita res est, proditis etiam in eam rem specialibus interdictis, Ne quid in flumi. publi. &, De loco publi. fruen. Sed verius est, & in mari prohibendi ius esse, siquidem rectè Vlpiani sententia accipiatur, suppleatúrque ex aliis cum ipsiusmet, tum aliorum responsis. Vlp. l. j. §. nunciatio. de ope. no. nunc. & d. l. j. de flum. Pomponius in d. l. quamuis. de acq. rer. dom. L. III. Florentinvs Lib. VI. Instit. ITem lapilli et gemmae caeteraqve qvae in litore inueniuntur, iure naturali nostra statim fiunt. Annotatum ab Accursio hoc loco, ea propriè communia appellari, quæ occupatione statim nobis acquiruntur, ita vt in dominio nostro illico esse incipiant, velut aquam profluentem simul atque ad te deriuaueris, lapillum simul atque inueneris & apprehenderis, feram bestiam vbi cœperis, & alia huiusmodi. Publica verò dici ea, quę occupatione non acquirantur, nec omnino acquiri possunt, qualis est alueus fluminis. Sed hæc definitio non est vera. Siquidem publica eo modo accipiamus, quo à nobis proximè declaratum est. Cæterùm nec veram puto esse differentiam, quam Accursius inter hæc constituit: cùm siue de mobilibus loquamur, publicorum quoque quędam sint, quę occupanti statim acquiruntur: vt missilia in vulgus iacta: siue de immobilibus ac rebus soli: & perinde qui in litore publico ædificat, soli dominus constituatur. l. in tantùm. infra eodem. vt qui in mari dominio scilicet vsuario, & quandiu duntaxat ædificatum habuerit, duraturo. Illud notandum est, lapillos & gemmas de quibus loquitur, si inuentæ atque apprehensæ nobis mox exciderint, non in Pristinam causam reuerti, sed manere eius qui inuenit, at feræ bestiæ vbi captæ euaserint, illico in Pristinam causam reuertuntur. Huius differentiæ illa ratio assignari potest, quòd recipiendæ libertatis spiritum hæc habent, eóque vtuntur. At superiora nequaquàm talem spiritum habent. Ideò in dominio eius qui ea apprehenderit, continuò permanent. Hac ratione fera quoque bestia si capta atque occisa tibi euestigio exciderit, tua esse non desinit: nam recipiendæ libertatis affectum hæc iam non habet. L. IIII. Marcia. Lib. III. Instit. NEmo, &c. Idqve divvs Pivs piscatoribvs Formianis & Capenatis, rescripsit. Capenatibus, Legendum arbitror, erroris causam, quòd initio compendij gratia ita scriptum fuerit. Capenat. quę scribendi adsuetudo Iustiniano non parum negotij exibuit: vt vidimus suprà in proœmio Digestorum. Capena oppidum iuxta Albam fuit, cuius meminit Solinus, & Capena porta Romæ, quæ eò duceret, de qua Martialis. Capena grandi porta qua pluit gutta. Quamuis à Camænarum æde, cui propinqua fuerit, dictum esse, frequentius annotatum sit. Virgilius, lucósque Capenos. fortè vt Capenis, vel Capenatiis legendum sit. Capenatis certè ratio latini sermonis non patitur. L. V. Gaivs Lib. II. Rervm qvotidianarvm. RIparvm vsvs pvblicvs est ivregen tium sicut ipsius fluminis. Quoniam publici appellatio propriè ad ciuitatem Romanam refertur. l. bona ciuitatis. de verborum significatio. vt suprà diximus. Meritò intelligendum est, de his fluminibus Martianum & Caium his locis loquutos esse, quæ in terris Romani Imperij sunt. Alia suæ cuiusque gentis simili quodammodò abusiuè publica esse dici voluisse. Secundum hoc fieri poterit, vt aliquod flumen quibusdam locis publicum populi Romani sit: quibusdam non sit: sed aliorum, velut Ister & Ganges, quò Romana arma non penetrarunt. Non enim placet communia hæc censeri. Si enim suapte natura communia essent flumina, nequaquàm potuissent Romanis legibus publica effici (vt prædiximus) Illud notandum, cùm suprà retulerim, publicorum quædam esse tanquàm in pecunia populi, quædam quæ publicis duntaxat vsibus in promiscuo seruiant: velut Campus Martius. d. l. sed Celsus. de contr. empt. videri flumina, & portus quasi mistam quandam speciem inter vtrunque horum tenere: quòd nullum quidem horum commercium sit, sed in promiscuo cunctis seruiant, nonnullum tamen ex illis fructum Rom. principes, aut fiscus interdum capiat, veluti portoria, & eius generis vectigalia quædam. An ergo instituere princeps possit, vt nemini in flumine publico piscari liceat, exempli causa, nisi solutis centum? Et non puto debere eum hoc facere, non magis hercule quàm ne feras bestias, aut volucres capere liceat. Sed nec pedagium (quod vocant) ad vadum fluminis instituere: quanquam hæc sæpenumerò etiam ab inferioribus regulis attentari videamus. Sanè si ex causa tale aliquid instituere velit, non dubium est posse eum id facere, quemadmodùm si totus populus Roma. vnanimi consensu id constitueret: nam vniuersum ius populi in principem translatum est. Quod ait, flumina esse publica, nō de aqua ipsa profluente intelligendum est, quippe ea omnium est communis, quantùm ad vsum scilicet, vt suprà dixi. l. quædam. in principio. quamuis deriuari prohibeatur, scilicet, si proptereà deterior nauigatio fiat: sed de mistura ipsa & composito (vt ita dicam) ipsius fluminis corpore accipiendum est, prout fluuius ex alueo, ripis, aqua, & quæcunque eo continentur, constat. Nec mirum ex profluente aqua quæ omnium communis est, publicum flumen constitui. Nam & in flumine ipso publico nata quandoque non publica sunt, sed nullius, ideóque occupantium statim fiunt: vt insula in regione, in qua ager limitatus sit. l. j. §. si Insula. infrà, ne quid in flumi. publi. Pisces quoque in flumine nati, non publici sunt, sed capientibus conceduntur. Ideóque velut communium naturam obtinent. Quod ait, Penè omnia, eò pertinet, vt sciamus quædam flumina priuata esse: nam perennia demum publica sunt, reliqua priuata: secundum Cassij definitionem, l. prima. §. primo. infrà, ne quid in flumine publico. Postremò quod dicit, Riparum vsum publicum esse iuregentium, non eò pertinet, vt omnibus omnino etiam exteris gentibus in solo nostro concedi earum vsum significet: quippe prohibendi ius esse aduersus exteros, vt superius demonstrauimus. Significat ergo ita apud quosque populos initio institutum esse, vt suæ cuiusque gentis & nationis hominibus flumina regionum suarum in promiscuo seruiant, vt & suprà dixi: nam alioqui non publica esse flumina, sed communia dici oporteret. Ita etiam aliis locis interpretari debes, vbicunq; aliquid publicum esse iuregentium refertur. L. VI. Marcia. Lib. III. Instit. INtantvm. §. Vniversitatis svnt, non singulocum , veluti quæ in ciuitatibus sunt, vt theatra, stadia, & his similia. Ciuitates accipe alias præter vrbem Romam: nam hæc Romę publica sunt, vt modò dixi, l. quędam . ne quid in flu. publ. Videto tamen quod scripsi, sub titulo, de verborum significat. cap. lxvii. l. inter publica. quod huic sententiæ aduersari videbatur, nisi vera interpretatione ad rectam rationem reuocaretur. Religiosvm Autem locum vnusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. In commune autem sepulchrum, etiam inuitis cæteris licet inferre, & licet posteà ratum non haberit, quàm illatus est mortuus: tamen religiosus fit locus. Corrige hæc posteriora verba, vt August. ex Pandectis Florentinis docet lib. i. Emendat. cap. secundo. vt legas, Concedente domino, licet inferre, & licet posteà ratum non habuerit, quàm illatus est mortuus, religiosus locus fit. Barbarum enim nimis & durum esset, si ignorante, aut inuito me, locus meus quodammodò eripi mihi posset, quamuis aliàs decretum sit, cogi posse me, vt iter ei præstem, qui aditum ad sepulchrum suum aliunde non habeat. l. si quis. infrà de religios. Id enim maiore quadam ratione constitutum est, nec domino fundi æquè præiudicat. Cenotaphivm Quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Virgilius. Vide Budæum in hunc locum, vt planè intelligas, quid sit Cenotaphium, & quis vsus atque origo fuerit Cenotaphiorum. L. IX. Vlpia. Lib. LXVIII. Ad Edictvm. SAcra &c. Sciendvm est locvm pvblicvm, tvnc sacrum fieri poße, cùm princeps eum dedicauerit, vel dedicandi dederit potestatem. Quod sacrum fit, siue de priuato, siue de publico, vtique alienari intelligitur, cùm nullius in bonis esse incipiat: res autem publica iniussu populi alienari non potest, & in populi locũ successit princeps. Prætereà & si priuati alicuius sit ea res quam dedicare volumus, adhuc necessaria est principis autoritas. Quia ipse his temporibus quibus Iurisconsultus hęc scripsit, pontificatũ maximum gerebat: sacrandis verò rebus pontifices pręerāt . Inst. eo. ti. §. sacræ. Nam Romę ex inscriptionibus veterũ monumentorũ apparet, nullũ ferè principẽ fuisse, quin idem & pontifex maximus fuerit, & tribunitiā potestatẽ gesserit, sed pontificis titulus simpliciter adscribitur. Imperatoris nomen & tribunitię potestatis cōmemoratio , nu merali nota plerumque subsignatur, puta, Imperator V. Tribunitiæ potestatis X. quod significat (vt ego interpretor) quintum, aut decimum. Est autem eius differentię ratio, quòd Pontificatum quidem semel in perpetuum recipiebant, tribunitiam verò potestatem in annos singulos. At Imperatoris titulo, ideò ita subsignabant, vt intelligeretur toties iustis præliis victorem principem à militibus Imperatorem consalutatum esse: quod in feruore ipso & gratulatione victoriæ fieri solebat. "Cicero epistolarum, lib. ii. Ita victoria iusta, Imperator appellatus sum apud Issum: quo in loco sæpe vt ex te audiui, Clitarchus tibi narrauit, Darium ab Alexandro esse superatum. Durauerat enim vetus mos etiam in Cæsarum tempora." Hodie cùm pontificatum Imperator non gerat, credendum est, sola eius autoritate, sacrum fieri non posse. Quare hęc verba tanquàm ab Vlpiano non tanquàm à Compilatoribus accipi debent, quod non paucis aliis locis accidit, quicquid Iustinianus contra pręceperit . Nam aliter ratio quarundam rerum in his libris nequaquam constat. L. X. Pomponivs Lib. VI. Ex Plavtio. ARisto. &c. Qualis quantúsque hic vir fuerit T. Aristo, præ sertim diuinarum atque humanarum rerum cognitione, qui nosse cupiat, is Plinium Cecilium legat, lib. i. epistola ad Catinium, tum libro viii. epistola ad ipsummet Aristonem. Nam Plinij temporibus floruit sub Traiano Imperatore. Et præcellentis ingenij atque industriæ & sapientiæ virum fuisse apparet. DE SENATORIBVS. tit. ix. DE senatoribus & senatu, multa copiosè Budæus explicat, in l. fin. sub hoc tit. quæ iuuenes perdiscere ac nosse velim, antequàm de senatorum priuilegiis cæterísque ad eos & eorum filios pertinentibus tractare incipiant. Nam vt ferè in reliquis partibus iuris, ita sub hoc tit. nihil ad historicam cognitionem pertinens positum est. Videtur enim Imperator credidisse eos qui ad ius ciuile tractandum accederent, totius rei Romanæ peritos fore. Ideò pauca quædam in ipso Digestorum limine, seorsim atque in vniuersum admonuisse contentus fuit. l. ij. de orig. iur. Non ignarus (vt opinor) multa suis locis desiderari posse, quę aliunde tamen acciperentur. Illud admonendi sumus, quod & suprà attigimus, in principio operis, quo tempore Iustinianus hos libros composuit, fuisse quasi duplicem senatum, alterum Romæ, alterum Constantinopoli. Nam vtrique pro senatoribus & senatu gerebant, tam qui Græcis Imperatoribus aderant, quàm qui in Italia atque vrbe Roma superstiterant ipsi, vel eorum maiores, aut certè interim quoquo modo in senatum & consilium vrbis Romæ peruenerant. Sed hi per hæc tempora sub regibus Gottorum agebant, nec quicquam commune habere se cum Constantinopolitano senatu & Græcis hominibus arbitrabantur, donec ab Imperatore nostro liberata Italia, ac pulsis Gręcis , sub vnius ditionem iterum omnia concesserunt. Iustior autem senatus vter intereà credendus fuerit, & quæ adusque tempora, verus ac legitimus senatus Romæ, vel in Græcia fuisse videatur, abundè iam exposuimus, in l. non ambigitur. de legib. & in l. j. de const. princ. Ideò repetere non necesse existimo, sed de gradi dibus atque honorificis appellationibus Senatorum ac Populi Romani magistratuum, de quibus deinceps vsque ad finem huius primi libri tractatur, quæ nobis olim, post doctissimorum virorum ambiguitates, in mentem venerunt, hoc loco adscribenda duximus. Igitur Patricium genus clarum antiquitus dictum esse, Lucanus his versibus ostendit, Pharsa libro septimo. Hic patriæ perit omne decus, iacet aggero magno Patritium campis commista plebe cadauer, Mors tamen eminuit clarorum in cæde virorum Pugnacis domiti. Vlpianus quoque claram personam dixit Senatoris, vel vxoris eius. l. curator. infrà de curatori. fur. & claram dignitatem Senatoriam appellauit. l. non est verisimile. quod metus causa. Clarissimi autẽ appellatio, vbi citra adulationem loquendum esset, ijs adscribatur, qui non solùm patritij & Senatores essent, sed & amplissimos honores ac magistratus gessissent. Docet hoc Asco. Pedianus, qui cùm in argumento quod prætulit diuinationi Ciceronis in C. Verrem, meminisset, iudicio illo Glabrionem prætorem & amplissimos quosque Senatorij ordinis iudicasse, mox in expositione, iudicium, inquit, siue dubio magnum est, & ex persona Verris, qui post præturam de fortunis omnibus dimicat, & amplitudine iudicium. Sunt enim clarissimi &c. Cicero quoque in orat. pro domo sua, clarissimos viros, principes ciuitatis vocat. "Claritas generis & clarissima gens etiam de horum posteris dicebatur. Plinius in Paneger. ad Traianum. An consularis viri triumphalisque filius, cùm tertiò Consul creatur, ascendit non debitum hoc illi, non vel sola generis claritate, prouentum. Et paulò post, An aliud à te quàm Senatus reuerentia obtinuit, vt iuuenibus clarissimæ gentis debitum generi honorem: sed antequàm deberetur, offeres? Accipitur & diui Antonini constit. in hunc sensum. lege prima. C. de dign. libro xii. Si vt proponitis, & auum consularem & patrem virum prætorium habuistis, & non priuatæ conditionis hominibus, sed clarissimis nupsistis, claritatem generis retinetis." Paulatim tamen factum, vt clarissimi generaliter dicerentur Senatores omnes, tam qui honores gererent gessisséntve, quàm qui non gessissent: prætereà & qui Senatoria ornamenta impetrassent, & ab his omnibus prognati filij, aut nepotes eodem titulo indifferenter decorarentur. Clarissimos, qui nihil vltra quam Senatores sunt, appellat Constantini constitutio. C. de ijs qui ven. æt. impetr. l. ij. Eodem ferè sensu dictum apud Lampridium, in vita Alexandri. Præfectis suis Senatoriam dignitatem addidisse eum, vt viri clarissimi & essent & dicerentur. De his accipi debet, quod scribit Modestin. Custodias auditurum Præsidem clarissimos viros adhibere debere, qui in ciuitate illa sunt. lege, custodias. de public. iudic. quanuis vulgo non intelligatur. nam custodicæ quasi in conuentibus publicis audiebantur. l. vnius. §. fina. de quæstion. Quare & antiquissimis canonibus. xv. quæst. vij. cap. penul. traditum est, episcopum nullius causam audire debere, absque præsentia suorum clericorum, & id quandoque etiam recentioribus temporibus obseruatum. cap. ex literis. de diuor. Qui honores adhuc gererent, frequentissimè hi quoque clarissimi dicuntur: vt prætor vrbanus. l. prima. ff. de rebus eorum. Prætor tutela ris. l. j. C. de tut. illustri. præfectus prætorio. l. prima. C. de sententiam passis, & restitu. proconsul. aut præses prouinciæ. l. prima. C. de priuatis carceribus. l. fina. ad legem Iuliam. de vi publi. lege prima. de annon. & capit. l. decuriones. ex quibus causis infam. irrog. Sed nec de his qui senatoria duntaxat impetrauerant ornamenta, quíque erant, vt Ausionius ait, muneris exortes, nomine participes, exempla desunt. Si Senator, ait Constantini lex, vel alius clarissimus priuatos habeat filios editos, quippe antequàm susciperet dignitatem &c. l. si Senator. C. de dignita. libro duodecimo. alios à Senatoribus clarissimos hîc intelligi non oportet, quàm qui Senatoria, consularia, Proconsularia, aut prætoria ornamenta meruerant: ad clarissimatus enim dignitatem omnes hi referebantur. l. secunda. C. de domesti. & protect. libro duodecimo. & lege prima. de præpositis cub. Eadem enim prorsus dignatione habebantur, qua Senatores. Iam de liberis istorum omnium, indifferenter clarissimos eos quoque censeri atque appellari, & in clarissimatus dignitate numerari, dubium non est, dicta l. si Senator. lege, fœminæ. ff. de Senatoribus. Hæc de clarissimi appellatione. Illustris verbum, apud antiquos notitiæ fuisse non meriti. Ideóque etiam in meretricibus inueniri, cùm & nobiles & Illustres dicuntur, adnotat Seruius loco illo Virgilij: Illustres animas nostrúmque in nomen ituras. Quo quidem significat, posterioribus temporibus planè tanquàm meriti, acceptum esse. Apud Ciceronem & latissimos quosque scriptores, Synonimia sunt, clarus & illustris. Denique libri extant Plinij Cæcilij de viris Illustribus. & Suetonij Tranquilli, de Illustribus Grammaticis, non alio argumento, quàm quo Cicero, de claris Oratoribus inscripsisse dicitur: quanquàm sint qui inscriptionem illam Ciceronis esse non putent, sed Brutum simpliciter inscripsisse. Cæterùm posterior ætas, præsertim quò propius ad Iustiniani tempora accedit (credo quòd clarissimorum tam pertæsum erat, quódque eorum numerus nimis tam excreuisset, vt veri Senatores vix dignosci possent ab imaginarijs & fictis) Illustris titulum honorificentiorem esse duxit, quàm clarissimi. Ideò de numero clarissimorum quosdam secreuit, quos Illustres appellaret: vt præfectos vrbi, aut præ torio. lege, præcipimus. C. de appellationibus. lege, viros. C. de palatinis sacrarum largitionum & rerum priuatarum. libro xii. Nouas prætereà quasdam dignitates inuenit, aut à paruis initijs ad summa euexit, quas qui adepti essent, Illustres hi quoque dicerentur. Vt Quæstor Cæsaris, Comes sacrarum largitionum, Magistri Militum, & si qui eiusdem gradus. Nam administrationes quidem ipsas, propriè Illustres vocabant, per illas autem qui eis præfecti essent. At nec consules ordinarios, hoc est, qui re vera consulatum gerebant, nec patritios eos, qui quasi patres Imperatoris habebantur, & cæteris honoribus anteponebantur. lege, nemini. C. de consulibus. libro xii. hoc nomine appellatos inuenio, non quia non eo digni haberentur, sed credo, quòd ampliores quasdam appellationes his attribuere æquum esse arbitrarentur. Vt Magnificentissimos, Gloriosissimos, Sublimissimos, Excellentissimos, aut eminentissimos eos dicerent. lege prima. §. ad istum. C. de nouo Codice confirmando. l. diuor. C. de quæstionibus. l. si quando. C. de appellationibus. l. sancimus. C. de consulibus. libro xii. Hinc est quod generaliter sic dispositum & traditum sæpe inuenias, viros à maximis dignitatibus vsque ad omnes Illustres aliquid facere posse, vel non posse, quod rectè Accursius descensiuè & inclusiuè accipiendum esse tradit. Authentica, Maximis. C. de nuptijs. & in corpore vnde sumitur. & authentica, quibus modis naturalies efficiantur sui. §. illud quoque. lege fina. hoc titu. de Senatoribus. authenti. vt ab illus. per totum textum. Quò fit vt vera esse antiquorum sententia videatur, quosdam esse supra Illustres, qui tamen non superillustres appellentur, vt ipsi existimarunt, sed ijs nominibus, quæ nos recensuimus, ornentur. cùm nusquam ea vox inueniatur. Nam quod Valentini, & Theodosij constitutione legebatur, super illustris, est cognitio præfecturæ. lege penultima. C. de officio præfecti prætorio. Rectè ab Haloandro correctum esse videtur, semper illustris &c. Eminentissimorum tamen appellatione, etiam ipsos Illustres interdum contineri animaduerti. dicta lege diuo. C. de quæstionibus. Quòd si ij qui Illustres administrationes gessissent, Senatores vel ab initio non fuissent, vel per eas facti non essent, perfectissimi dicebantur, dicta lege, diuo. vt Alciatus libro tertio dispunctionum. capitulo quarto, in fine rectè sentire videtur. Sed certè vel Senatores plerunque ad tales dignitates promouebantur, vel promoti Senatores quoque efficiebantur. Id tacitè significauit Amianus Marcellinus, libro vigesimoprimo, prope finem, de Constantio Imperatore loquens, cùm ait: "Nihil circa administrationum augmenta, præter pauca, innouare passus est, nunquàm erigens cornua militaria, nec sub eo dux quisquam, cum clarissimatu prouectus est. Erant enim (vt nos quoq; meminimus) perfectissimi." Nec occurrebat Magistro Equitum prouinciæ Rector, &c. Nam hoc vult Amianus significare, Constantinum non promouisse Duces suos addita etiam Senatoria dignitate, vt alij facere soliti erant. Quamobrem perfectissimos dictos fuisse. De his etiam intelligi debet titulus, de perfectissimatus dignitate, libro duodecimo Codicis, quanquàm constitutio sub illo posita, non de veris perfectissimis loquatur, sed de ijs qui eius dignitatis codicillos impetrauerit. Nam hæc quoque dignitas, vt aliæ superiores, codicillis à principe nonnunquàm impetrabantur. Ideò cautum à Constantino, ne cui minus honestis natutalibus orto, aut minur liberaliter educato concederetur. dicta lege prima. Verùm quia Imperatores non clarissimi generis homines ad tantos gradus rarò assumebant, aut certè assumptos plerunque etiam Senatores faciebant, Ideò rara in iure, (vt prædiximus) huius dignitatis mentio, apud Cassiodorum nulla. Nam Ghottorum Reges, quorum nomine epistolas ille & dignitatum codicillos concipiebat, Romanis legibus ac moribus omnia agere instituerant, & Senatui quæcunque agerent probare. Probabilis autem mos non erat, vt à plebe homines, præteritis Senatoribus & Patritijs, ad tales dignitates extollerentur. Moris autem hoc fuisse, & quasi per legitimam quandam consequentiam vsurpatum, vt qui Illustres administrationes & dignitates acciperent, si Senatores non erant, ad Senatoriam quoque dignitatem simul assumi intelligerentur, alia quoque permulta ostendunt. Imprimis Iustiniani nouella constitutio sexagesimanona, quæ inscribitur, de decurionibus, vt accepta dignitate præfectoria &c. Ea autem, inquit, ab Imperatore codicillorum datio, Præfectoriæ dignitatis videlicet, ad hoc tantum valeat, vt honoratus ipse magni Senatus portio esse videatur: multò ergo magis hoc efficiet præfectura ipsa in actu posita, aut olim administrata. Sed & constitutio vltima Codicis, libro tertio, sub titulo, vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur, non obscurè ostendit, quosdam ex his statim Senatores censeri, vt Præfectos, Consules, Magistros militum. Alios post peractam demum administrationem Senatorio ordini sociari, vt Quæstorem, & præpositum cubiculo Imperatoris, quod ipsum & de præposito cubiculo Augustæ alia constitutione traditum est, lege finali. C. de præpositis sacri cubiculi, & de omnibus cubicularijs, & priuilegijs eorum, libro duodecimo. Quare seruis ociùs Senatores tamen efficiebantur omnes. Prætereà sub hoc titulo, capite vltimo, ita scriptum est. Senatores accipiendum est eos esse, qui à patritijs & consularibus vsque ad omnes Illustres viros descendunt: quia hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Quibus verbis non obscurè significatur, maximas dignitates gerentes, aut his defunctos, quicunque sint, Senatores esse intelligi. Quod verò ait, solos eos in Senatu sententiam posse dicere, quomodo intelligendum sit, eo loco, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam consistorium principis, ad quod omnia ferè Senatus munera translata erant, ex proceribus constabat & Senatoribus. lege, humanum. C. de legibus. lege prima, ad legem Iuliam maiestatis. vt significat etiam Cassiodorus, libro sexto, variarum formula. Quomodo proceres vacantes fiant, & Iustinianus nouella xxii. de appellationibus. §. adhæc. & nouella lxii. quæ inscribitur, de consultationibus. in principio. Proceres autem ij erant, qui administrationes gerebant. Senatores qui tam gessissent, aut certè & si nunquàm gessissent, dummodò in actu positi Senatoria munera obirent atque exercerent. Hi omnes veri, non imaginarij Senatores generaliter Illustres dicebantur. lege, decurionibus. C. de silentiarijs & decurionibus. libro duodecimo. Reliqui qui solis Senatorijs codicillis, aut ornamentis vterentur, vel Senatorum liberi essent, clarissimi tantùm appellabantur, & sola clarissimatus dignitate fruebantur. Hinc est quòd Constantini constitutio sub eodem titulo: vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. lege prima, ita loquitur. Quicunque non illustris, sed tantùm clarißima dignitate præditus, &c. Denique cùm rubrica ipsa ita sit inscripta, Vbi Senatores, vel clarißimi &c. In nigro non nisi de illustribus & clarissimis tractatur, ex quo apparet, per Illustres intelligi Senatores. Nam Illustres omnes sine dubio & clarissimi erant, sed non econtra, clarissimi omnes Illustres, nisi interdum fortè (quia natura sua synonyma hæc esse diximus) appellationes hæ confundantur: vt in principio constitutionis Zenonianæ, cuius suprà mentionem feci, dicta lege finali. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. Illustrauit & clarum fecit, pro eodem accipitur, quod & alijs quibusdam locis (perpaucis tamen) factum est. lege prima, de præpositis lab. libro duodecimo. dicta lege secunda. de ijs qui veniam ætatis impetrauerunt. rubri. & lege prima, & secunda. C. de tutela illustrium, vel clarissimarum personarum. quibusquidem locis non de ipsarum dignitatum discrimine, aut muneribus principaliter agitur, sed de alia quauis re, cui mẽtio earum dignitatum obiter incidit. Sanè Illustres hactenus modo dictos existimat Alciatus, quo ad illustres gererent administrationes. Vbi gessissent, clarissimos simpliciter appellatos putat, quod nos non probamus. Vt enim clarissimi vtique semper appellari possent, tamen & Illustris titulum, post peractam quoque administrationem, eis remansisse argumento sunt complures constitutiones, dicta l. finali §. viros autem Illustres. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. l. secunda. C. vt dignitat. ordo seruetur. lib. xii. præsertim illæ, quæ Illustres iudicio per procuratores adesse statuunt, dicta l. fina. de iuiurijs . authen. vt ab illustris. nam alioquin Illustres dignitates plereque id præstare videntur, vt qui eas gerunt, neque agere neque conueniri possint, vt præfectura vrbis, vel prætorij. l. secunda, de in ius vocand. Quare superuacuo id cautum foret, vt per procuratores iudicio adessent. Remanebat enim hoc eis velut insigne honoris gesti. Quin eorum quoque filij Illustres nonnunquam dicti. d. rubri. & l. fina. C. de tutela Illustr. & patribus Illustribus Senatoria dignitate ac priuilegijs exæquati. dicta l. finali. C. de iniur. qua de re inferius plenè disseram. l. fina. hoc titu. Ex his intelligi posse arbitror, viros illustres ab Imperatore appellari eos, ad quos scribitur proœmium Digestorum, vel quòd ex talibus orti essent, vel quòd illustres ipsi administrationes peregissent. Nam Anatolium quidem à talibus ortum esse Dorotheum per se Quæstorem, Cratinium verò Comitem sacrarum largitionum fuisse, ipsemet Imperator scribit. l. secunda. §. quæ omnia. C. de vet. iur. enucl. Cæteri ad quos idem proœmium scribitur, aut eodem loco orti, aut honoribus eisdem, vel similibus vsi erant, aut certè illustratus vacantis dignitatem, & codicillos à principe meruerant. sæpissime enim, vt diximus, impetrabantur hæ dignitates: vt qui non gesserant, tamen gessisse viderentur. Hi vel Illustres sine cingulo constituti, dicta l. finali. de iniurijs. vel vacantes Illustres appellabantur, dicta l. ij. C. vt dignita. ordo seruetur. Quarto apud Cassiodorum etiam formula, Illustratus vacantis legitur, cuius ex tenore hoc ipsum cognosci potest. Hæc de illustribus & clarissimis, atque etiam de perfectissimis dicta sint. Sed spectabiles quoque qui dicantur, nisi declarauerimus, nihil egisse videamur. Igitur spectabilis titulus, vt illustris, ab administratione quoque ducitur, sed inferiore, que tamen post illustratum, statim consequitur. Estq́; hic titulus omnium nouissimus. Nam speciosæ personæ Senatoriæ, antiquitus dicebantur, lege speciosas. de verborum significat. credo ab ornamentis Senatorijs, lato clauo, calceis lunatis, & si quibus alijs insignibus vtebantur. Qui aliquo pluris, quàm Senatores essent, clarissimi olim, posteà Illustres dici cœperunt, vt suprà ostendimus. At Præfecti, qui initio Senatores non erant, sed ex equestribus creabantur, spectabiles dicti: non Præfecti vrbis modò, sed & Præfecti vigilum, lege tertia, infrà de officio præfect. vig. Nam Vlpianus cohortibus vigilum spectabilem virum ab Augusto Præpositum dicit, quem Dionis. libro lv. ex equestri ordine fuisse scribit. Præfectus quoque Augustalis ex equestribus eli gebatur, ideò spectabilis appellatur. lege prima. C. de priuileg. caro. l. quinque summates. C. de decurionibus. libro decimo. Tantùm enim non speciosi nomen additum his est, quod quidem Senatoribus conueniebat, nec de alijs temere vsurpari debuit. Non enim Alciato in hoc assentior, qui spectabilis appellatione, etiam illustrem contineri existimat. Nam Illustres solos veros Senatores esse iam demonstrauimus. Spectabilis autem titulum & spectabilitatis dignitatem præfectis propriè attribui solitam ostendit etiam Cassiodorus, in formula Comitiuæ primi ordinis, cuius verba mox referemus. Cæterùm quia Præfecti Augustalis imperium quod ad exemplum proconsulum antiquorum acceperat, latè patebat. lege prima, infrà de officio prefect. August. Ideò illud quoque factum videtur, vt exemplo eius, cæteri non Senatorij ordinis viri, quibus vniuersæ diœceses gubernandæ mandabantur, initio spectabiles dicti fuerint: vt Comes Orientis Asianæ, vel Ponticæ diœcesis. Duces Moderatores quoque, puta Rhetiarum & Illyrij. (Hi sic dicti videntur, quòd ijdem & belli duces & moderatores prouinciarum constitui consueuissent. authen. de appellat. §. illud. l. præcipimus. & lege, si quando. C. de appellationibus.) Hæc appellatio posteà in ipsis veluti Satrapijs & administrationibus perpetuò mansit, & ab eis duci cœpit, siue Senatores essent qui eas gererent, siue non excepta præfectura vrbis & prætorij, quæ pridem Senatorio ordine dignata, maturè ad Illustres transijt. Igitur spectabiles hi omnes supra clarissimos, etiam prouinciarum præsides habebantur. l. prima. C. vt omnes iudices tam ciui. quàm militi. in principio. quia scilicet prouinciæ iam in minutiores partes dissectæ & distinctæ erant: vt cognosci potest, ex indice consuetudinum pro officijs soluendarum ab Imperatore nostro post nouellam constitutionem, præcepta seu mandata præsidum continentem, posito. Quinimo Præsides ipsi prouinciarum in quibusdam subesse intelligebantur his spectabilibus: vt præfecto prætorio Africæ moderatores illarum partium. lege prima. C. de officio præf. præto. Afric. hîc enim quoque spectabilis dicebatur, dicto §. illud. in authen. de appellat. Ad exemplum horum etiam in comitatu principis spectabiles alij haberi cœpti, qui quasi inferioris generis post Illustres administrationes, aut officia assequuti erant: vt Vicarius Præfecti vrbi, Præfectus annonæ, præpositi, notarij, cornicularij, Aduocati fisci, Cartularij sacri cubiculi, scriniarij & si qui similes. Item extra comitatum principis nonnulli citra diœcesim administrationes, vt procuratores Cæsaris & exactores tributorum. Hi omnes comitiuæ primi ordinis adscribebantur. Nam ea propriè attributa fuisse spectabilibus videtur, hoc est, præfectorijs, vel quibus instar præfectoriæ dignitatis concessum esset. Dicebatur autem comitiua primi ordinis, quanuis Illustres antecederent: quia illustres non tanquàm comites, sed velut pars corporis ipsius Principis numerabantur. d. l. quisquis. C. ad legem Iuliam maiest. Quemadmodùm & Princeps ipse se tanquàm vnum ex Senatoribus haberi vult. l. ius Senatorum. C. de dign. lib. x. Sed re vera primi erant Illustres, hoc est, Senatorij ipsi. Post ipsos autem præfectorij & præfectorijs exæquati statim consequebantur. Et hoc est quod Ausonius ait: Præfecturarũ titulo tenuere secũdo . Titulus enim hic spectabilis, erat secundus pòst Illustris, quanuis ad primi ordinis comitiuam pertineret Cassiodorus in formula comitiuæ eiusdem primi ordinis, Quid ergo, inquit, de tali honore sentiatur, agnosce. Quando Præfecti viri pro tot laudabilibus institutis, huius inueniunt proœmia dignitatis, & meritò cum tanta pompa cæditur, quæ Senatorij quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara, & consistorio nostro dignissima, quæ inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur &c. In formula quoque ipsius spectabilitatis. Atque ideò, inquit, te spectabilitatis nitore decoramus, vt sententiam tuam in conuentibus publicis spectandum esse cognoscas, cùm inter nobiles decorus adsederis. Illud enim semper tenendum, plures penè fuisse quibus imaginaria, quàm quibus vera hæc dignitas contigisset, cùm vel officia alia instar supradictorum spectabilitatis titulo decorata essent, vel codicillis hæc dignitas, vocantibus sæ penumero concederetur. Comitiuæ autem secundi ordinis rara in iure mentio, tantùm in vltima constitutione tituli, De professoribus & medicis, libro x. C. inuenimus. Nec quinam proprio huic Comitiuæ adscriberentur, satis compertum habemus. Ex prædictis tamen planè apparere arbitror, quid sibi voluerit Isidorus, cùm scripsit, Primos ordines Senatorum dici Illustres, secundos spectabiles, tertios clarissimos. sed re vera posteriores hi duo ordines, non propriè Senatores erant, quòd scilicet ad munia Senatoria attinet, sed quòd ad dignationem atque honorem duntaxat. Nam inter Illustres quoque ipsos, gradus rursum fuisse quosdam, necesse est dicere, cùm aut simpliciter Illustres, hoc est, Senatores essent, aut secundum administrationes & potestates quas obtinuerant, & vtroque modo intelligi posse arbitror, quod Pomponius scribit. l. iiij. de Senatoribus. Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore. Et quod Modestinus tradit. l. spadonem. §. scire oportet. de excusatione tutorum. Si quis Senator sit, Tutor erit etiam liberorum eorum, qui inferioris ordinis Senatores sunt. In quo etiam Augustini autoritate defendimur. Illud nequaquàm rectè Alciatum existimasse arbitror, non à muneribus, seu officijs ipsis dignitates accipi, sed Illustres viros ad ipsa munera assumi consueuisse. Nam secundum hæc quæ hactenus diximus, Illustratus dignitas ac titulus, aut ab administratione, aut à Senatorio munere ducitur, aut personis quibusdam, ad exemplum eorum qui hæc gesserunt, codicillis indulgetur, qui alio modo initio quæratur non animaduerto. Nam generis Illustrium caput aliquod fuisse necesse est dicere, nec à genere ducitur, nisi eo modo quo suprà dixi. Postremò meminerimus, spectabiles administrationes & illustribus nonnunquàm committi, quod Iustiniani constitutio indicat, dicta l. si quando. C. de appellat. His pristina Illustratus dignitas non minuitur, sed noua spectabilitatis accessione augescunt. Ab his an perinde atque ab Illustribus, an verò vt à spectabilibus appellari oporteat, Iustiniani constitutiones definierunt. dicta l. si quando. & l. præcipimus. C. de appellat. auth. de appella. §. illo. Eadem ratione credendum est, & ex his qui tantùm clarissimi essent, & ex his quoque, qui nec clarissimi nec Illustres erant, quosdam ad spectabilitatis gradum sæpissimè atque indifferenter promoueri consueuisse. Hæc de his dicta sint. Hinc ad alia transeamus. L II. Marcelvs Lib. III. Digestorvm. CAssivs longinvs non pvtat ei permittendvm qui propter turpitudinem &c. Supplet glosa vetus, vt apparet, intelligendum esse, de turpitudine in officio commissa. Ego amplius & circa res ad officium, hoc est, ad munus ipsum senatorium pertinentes, accipiendum arbitror. arg. l. eadem. §. j. ad legem Iul. rep. aliter nō vera nec bona esset ratio, quam subdit: quia lex Iulia repetundarum hæc fieri vetat. Nam lex Iulia repetundarum, initio contra eos lata est, qui in officio, aut quocunque ministerio publico positi, auaritiæ causa perperam statuissent, vel decreuissent. Posteà ad omnes omnino, qui quacunque de causa in officio, aut munere publico corruptè egissent, extensa est. l. iubemus. C. ad legem Iul. repet. & l. vij. §. hodie. ff. eo. titu. vbi dixi in rub. cùm igitur publico iudicio damnatus, infamis fiat, meritò à testimonio repelli debuit. l. iij. §. lege Iulia. de testibus. d. l. ea lege. §. primo. Quod verò Accur. ait, siue amoto irrogetur infamia iuris, siue infamia facti, habere locum quod hîc dicitur. Vtile quidem est, vt sciamus, non omnem qui ordine mouetur, infamia iuris infamem fieri, sed causam inspici, an famosa fuerit. l. ordine. infrà ad municip. l. ad tempus. de decurio. l. qui cum vno. §. ad tempus. de re milit. l. ictus fustium. infrà de his qui no. infa. Sed veram non esse Accursij sententiam, saltem quòd ad dicendum testimonium attinet, ex supradictis intelligi licet. Nam qui propter aliam turpitudinem, aut causam, quæ infamiam iuris non irrogat, amotus fuerit, & si Iudex dari prohibeatur. d. l. cùm prætor. infrà de iudicijs. non tamen etiam à testimonio ferendo repelli eum iure cautum est, quanuis existimatio eius apud bonos viros grauata sit, quam infamiam facti appellamus. Leuior tamen fides his adhibetur. glos. in l. j. C. de sac. sanc. eccle. vbi Ias. & in l. nullam. C. ex quibus cau. infam. irrog. l. iij. §. duæ causæ. infrà de Carb. edicto. Eandem propemodùm interpretationem facit Bart. quanuis non eisdem rationibus vtatur, dum Accursij erratum frustra tueri conatur. L. III. Modestinvs Lib. VI. Regvlarvm. SEnatorem remotvm a senatv, capite non minvi, sed Romæ morari, Diuus Seuerus & Antoninus rescripserunt. Sed ei Romæ morari Modestinum scripsisse puto. Nam hanc particulam multis locis intercidisse aliàs adnotauimus. Sanè cùm duo hæc sint pronunciata, de priore quidem dubitari potuit, quia generaliter traditum est, capite eos minui, quorum status mutatur. Institu. de capitis diminutio. in princip. Sed hinc non status sed dignitas mutatur. Institu. eodem. §. quibus. lege cognitionum. §. minuitur. de varijs & extraordinarijs cogni. Meritò capite eum non minui responsum est, nec distinguendum, an ex famosa causa motus sit, an non: cùm nec infames, nec ignominiosi capite minuantur. Si non aliud concurrat, quod eorum statum mutet, veluti si libertatem quoque vel ciuitatem, aut familiam cum accepta ignominia amittant. l. fina. ff. de cap. dimi. posteriori pronunciato dubium facere potuit, quia de militibus traditum erat, ignominiæ causa missos, neque Romæ, neque vbi princeps sit, morari posse. l. sed & milites. §. scribit autem. de excus. tu. l. milites. §. missionũ . de re mil. l. ij. §. miles. de his qui not. sed non placuit principibus, hanc pœnam propriè in militibus constitutam, ad vrbanas dignitates extendere. Nam & si similis fortè conditio, non tamen exemplum par subesse visum est. Hinc apparet deceptum Accursium, dum distinguit, an ex famosa causa remotus sit hic Senator, an ex alia non famosa: cùm nec milites quidem ex causa non ignominiosa missi Romæ esse prohibeantur. Nam secundum Accursij interpretationem, Imperatorum sententia peruerteretur. L. V. Vlpia. Lib. I. Ad leg. Ivliam et Papiam. SEnatoris filivm accipere debemvs, non tan tùm eum qui naturalis est, verùm adoptiuum quoque, &c. Subsequuntur & duo alia capita in hanc sententiam, & ad eandem legem Iuliam & Papiam. Alterum ex Paulo, alterum ex ipsomet Vlpiano descriptum. lege Papia permissum erat omnibus ingenuis præter Senatores & eorum liberos, libertinam vxorem ducere. l. lege Papia. infrà de ritu nup. Prætereà ex constitutione diui Marci. l. diuo. C. de quæst. Prohibebantur eminentissimorum, necnon etiam perfectissimorum virorum liberi, vsque ad pronepotes, quęstionibus , vel plebeiorum pœnis subiici. Eminentissimorum verò appellatione (vt obiter hoc quoque dicam) videtur diuus Marcus significare voluisse Senatores omnes, etiam qui honoribus vsi essent, vt puta consulares & prætorios. Eos quoque qui Senatoriis ornamentis decorati essent, quiq́ue ex his omnibus defenderant, quos generaliter clarissimos appellari suprà ostendimus. Perfectissimorum autem appellatione, alios comprehendere voluisse videtur, qui cùm Senatorij generis non essent, magistratus tamen aut publicas meruerant administrationes, fuitq́ue eadem constitutio etiam ad decuriones aliarum ciuitatum & municipiorum per consuetudinem extensa, vt idem Vlpi. testatur. d. l. diuo. §. fi. fuerunt igitur huiusmodi priuilegia Senatoribus & eorum liberis concessa. Quare eorum interpretatio secundum subiectam materiam ex infrascriptorum capitum rationibus & autoritatibus sumi poterit. Nam & hoc intuitu à compilatoribus inserta sunt. L. VIII. Idem. Lib. VI. Fideicommissorvm. FOeminae, &c. Fideicommissorum & legatorum quorundam incapaces erant personæ clarissimæ, veluti, si tribus eis emenda legaretur. l. patronus. in principio. de lega. iij. quam Alciatus lib. i. παρέργων. c. xvi. tesseram frumentariam interpretatur: quamuis nec ipse quidem videatur animaduertere, eius incapacem fuisse clarissimam personam. Ideò scripserat Vlpianus hęc de clarissimis personis in libris fideicommissorum. Sed an fœminæ eitā illustres dicantur intuitu maritorum? Et Iustiniani constitutio dici ostendit. l. si qua illustris. C. ad s. c. Orphicianum. L. XII. Vlpia. Lib. II. De Censibvs. NVptae. &c. Senatores autem accipiendum est eos esse, qui à patriciis & consularibus vsque ad omnes illustres viros descendunt, quia & hi soli in senatu sententiam dicere possunt. Suspicatur Haloander non esse hæc Germana Vlpiani verba, sed à compilatoribus, aut addita, aut in aliam formam mutata, quæ suspicio & mihi hæret. Quis tamen horum verborum sensus sit, nec Budæus, quamuis multa hoc loco scripserit, nec alius quem viderim, satis explicat, præ ter Alciatũ , qui lib. iii. dispun. ca. iiii. obiter interpretari videtur dicta hęc esse, de descendentibus Senatorum, qui Senatores illustres fuissent, hoc est, administrationes aut honores maximos meruissent, aut certa consularia, vel alia quælibet earum dignitatum insignia obtinuissent: vt scilicet ipsos quoque qui ex his descenderant, Senatoriam dignitatem habuisse significetur. Nam putat hoc obseruatum esse, vt cùm equestris, vel plebei ordinis aliquis beneficio Principis in Senatum allectus fuisset, ius Senatorium ad hæredes suos non transmitteret, nisi & insignibus illis fuisset ornatus. Ego quòd ad insignia attinet, nemini illius officij quod gessisset insignia necessaria, aut omnino tribui solita arbitror. Sed qui verè senator fuerat, aut consul, aut Prætor: hunc sine dubio etiam citra Principis indulgentiam illius dignitatis quam gesserat, insignibus suo iure vti potuisse. Insignia autem iis tribui consueuisse, qui non gesserant. Quòd ad sensum huius capitis attinet, verius esse existimo, non de liberis Senatorum, sed de ipsis Senatoribus hæc dicta esse, siue Vlpiani hæc verba sint, siue Triboniani, quod magis suspicor. definit enim à patriciis, hoc est, à maximis dignitatibus (nam Patriciatus dignitatem hanc posterius excogitatam supra omnes iis temporibus habitam fuisse constat. l. nemini. C. de cons. lib. xii.) vsque ad omnes illustres, hoc est, in illustri dignitate positos. quorum duo genera fuisse abundè suprà ostendimus, in Rubri. huius tituli, simplices videlicet Senatores & proceres, qui aliquam illustrem dignitatem gererent, Senatores esse intelligendos, quo loquendi modo, etiam aliis locis vsus est. auth. maximis. C. de nupt. & in corpore vnde sumitur, & authen. quibus modis naturales efficiuntur sui. §. Illud quoque. & authent. vt ab illustrissi. &c. Nam his locis statuitur, à maximis dignitatibus vsque ad omnes illustres, quæ dam permitti, vel prohiberi, & rectè Accursius addit interpretationem, vt non descensiuè, sed inclusiuè accipiamus. Eadem ergo sententia scribentis & hoc loco fuisse videtur, vt verbum illud, Descendunt, pro eo quod est, gradatim inferius procedunt, accipiamus. hoc etiam Augustino magis placet, vt quandoque in huius loci mentionem incidimus. Si tamen quærimus, an ex talibus nati, Senatores & ipsi intelligantur eo ipso quòd ex ta libus nati sunt, certè qui superiora tempora respiciat, etiam ea quibus Vlpianus scripsit, sine dubio dicendum videtur, Senatores eos habitos non fuisse. Senatorum enim filij duntaxat appellabantur. Id ostendunt pleraque capita sub hoc titulo, quibus separatim de Senatoribus & de Senatorum filiis tractatur. Quin de hoc potissimùm disputari videtur, vt Senatorum priuilegia ad eorum liberos extendantur, quod alioquin necessarium non fuisset. Denique allegi consueuisse constat, non solùm Senatores, verùm etiam Decuriones singularum ciuitatum & municipiorum. l. ad rem publicam. de muneribus & honoribus. & toto titulo. de decurionibus. Quam allectionem non sine diligenti personarum consideratione fieri consuluisse, verisimile est. Natus tamen ex Senatore, clarissimus & ipse appellabatur, non solùm masculus, sed & fœmina. l. fœminę . suprà eodem. quod plenius paulò antè declarauimus, vt senatoriæ quidem dignitatis conditionem, ac veluti honorificam hanc memoriam à patre acciperet, ipsam verò Senatoriam dignitatem non acciperet, nisi cùm in Senatum demum allegeretur. Et hæc ratio est, cur multis locis, clarissimorum mentionem sic fieri videmus, vt intelligere liceat, non eosdem clarissimos & Senatores esse. Rubrica. & l. prima. Cod. vbi Senatores, vel clarissimi. l. si Senator. Cod. de dignita. libro xii. Quòd si Iustiniani sæculum & mentem eius consideremus, videtur mihi non ipse solùm, sed & qui ante ipsum modico interuallo principes fuerunt, voluisse vt ex Senatoribus Senatores continuò nascerentur, nec allectio expectaretur. Quemadmodùm & de decurionibus constituerunt. l. decurio fortunam. & l. in filiis. Cod. de decurionibus. libro xii. nouella xxxviii. de decurionib. §. si cui verò. Hoc significat Rubrica libro v. Cod. de tutoribus, vel curatoribus illustrium, vel clarissimarum personarum. Nam illustres ex illustribus natos haberi præ sumit, quod & alibi obseruaui. l. secunda. §. quæ omnia. Cod. de veteri iure enucleando. Omnes autem illustres Senatores haberi hoc loco definit. Apertius hoc demonstrant constitutiones duæ: altera Valentini Theodo. & Archad. quæ est posterior sub illo titulo. de tutoribus vel curatoribus illustribus: altera sub eodem titulo. Cod. de decurionibus. libro xii. l. exemplo. quæ est Gratiani & Valentini. Nam in his prorsus sic loquuntur Imperatores, vt ex Senatoribus natos, Senatores vocent, etiam adhuc pueros, aut infantes. Credo raritatem ciuium & difficultatem munerum obeundorum, quæ apparent fuisse causæ, quamobrem decuriones vel inuitos in ciuitatibus & curiis retineri oportuerit. Id quod nouissimæ quoque constitutiones manifestius indicant, nouella xxxviii. lxix. ci. In senatoribus idem quoque obseruari suasisse in Senatoribus & Senatu ipso. Hoc sanè si verum est, intelligendum videtur de filiis masculis, quíque ex Senatoribus in actu positis orti essent, non si quibus fortassè illustratum, seu Senatoriam imaginariam dignitatem, vel ornamenta sola Principes indulserant, argumento l. omnes. C. vt dign. ordo ser. libro xii. Nam & si constitutionibus expressè cautum esset, vt ex Senatoribus nati, Senatores haberentur: non de aliis tamen quàm veris Senatoribus accipiendũ foret: verba enim cum effectu exaudire debent. Extat apud Cassiodorum epistola, qua illustris viri filium princeps in Senatum referri mandat, ei solere hos in Senatum allegi testatur. Quamorem intelligere possumus, adeò inualuisse hanc consuetudinẽ , vt pro iure iam obseruaretur. Quod si cui mirum videatur, illustrium filios non expectata allectione pro Senatoribus haberi, cogitet is & alios olim hoc numero habitos fuisse, qui tamen re vera Senatores non erant. veluti qui honoribus populi vsi essent, quales currulibus magistratibus functi. Nam hi etiam antequàm in Senatum legerentur, pro Senatoribus habebantur. Ideò edictum de vocandis Senatoribus, ita conceptum erat, Senatores quibusque in Senatu sententiam dicere licet: vt Aul. Gell. scribit, libro iii. Noct. Att. Cæterùm si secundum Alciati sententiam hunc locum interpretari velimus, subiecta illa ratio. Quia & hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Non satis conuenire videbitur, non enim soli hi sed & alij quoque sententiam dicunt: vt patritij ipsi & consulares, qui per se initio in Senatum venerunt, nisi solos intelligas, ex descendentibus Senatorum, de quibus descendentibus hoc loco agat. Nam Senatores alij erant, pręter illustres, imaginarij & ficti, velut clarissimi tantùm & spectabiles, de quibus ad Rubricam scripsimus. Hi Senatoria munera non obibant. Quare nec qui ex his descenderant, in Senatu sententiam dicebant. Sed nec hanc interpretationem probare possum, quia nimis durè subauditur illud verbum, Ex descendentibus. Nec Alciatum in mente hoc habuisse arbitror. Sed superiora verba duntaxat interpretari, posteriorum istorum securum: in quibus tamen tota difficultas consistit. DE OFFICIO CONSVLIS. Tit. X. Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitq́ue Imperium & potestatem maximam, excepto quòd in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. suprà de orig. iur. & à consulibus ad populum prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quòd & rebus iudicandis initio præessent, donec prætores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Posteà constituta sub domina Cæ sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem non mirum si tum pauca de officio consulis, aut à iurisconsultis nostris, qui temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut à compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam penè ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures cōsules fieri inualuerat, quàm binos atque ordinarios, dum consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib. x. l. pe. & fi. de consulibus. lib. xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem & de Prętoribus factum erat, vt quidam etiā in his honorarij crearẽtur : & exigua Prætorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat, in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero excerptũ est quicquid Iustinianus hîc posuit. Idẽ Vlpianus, de officio quoq; consularium librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc nihil extare adhuc inueni. L. I. Vlpia. Lib. II. De Offi. Consvlis. OFficivm consvlis. &c. Consvles apud se seruos suos manumittere poße, nulla dubitatio est. Subaudi hodie, cùm scilicet vsitatum iam hoc sit, olim tamen de hac re sæpe quæsitum est. l. an manumittere. infrà de manumiss. apud collegam verò suum, cui scilicet par Imperium est, neque consul, neque Præ tor, nec alius quisquam magistratus manumittere potest. l. apud. eodem titu. de manumiss. l. apud filium. secun. respon. de manumiss. vind. cuius rei illa ratio est, quòd specie quadam imperij, per lictores & verba magistratus iubentis, eximebatur seruus de manu domini, & dominus solennia quædam verba dicere solebat. l. manumissio per lictores. eod. titu. Nam imperium in parem exerceri nō potest. l. nā magistratus. infrà de arb. quod ergo hîc subiungit (sed si euenerit, vt minor xx. annis consul sit, apud se manumittere non potest: cùm ipse sit qui ex Senatusconsulto consilij causam examinat, apud collegā verò causa probata potest) sic accipiendum est, vt apud se causam examinare non possit minor. Ideò hactenus manumittere impediatur: sed si omnino manumittere velit, tunc apud collegam suum proposita & probata causa, demum apud se ipsum manumittere poterit: quod & alibi idem Vlpianus scribit. l. si rogatus. §. fi. de manumiss. vind. aliter interpretando ipse sibi contraria scripsisse videretur, quod absurdum est. Nam probatio causæ extra figuram imperij & iurisdictionis, de plano fit apud consilium, à consule coactum. Quare in hac parte cessat ratio impediens, ne scilicet collegæ imperio submittere se videretur. Non enim submittit se imperio, qui causam duntaxat apud collegam examinare curat. Sed quomodo ipse in sese imperio vti poterit? l. ille à quo. §. tempestiuum. infrà ad Trebellianum. l. pen. de arbitris. respondeo cùm imperij species magis quàm imperium adhibeatur, verè nec cogitur à quoquam, nec omnino cogit ipse se. Quia tamen similitudine quadam cogi videtur, ideò minus remitti de dignitate consulis visum est, si apud se id fieret quàm si apud collegam eius. DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO. Titvl. XI. Præfectum prætorio non senatorij ordinis, sed equestris creari solitum fuisse, ostendit Sueto. in Tito. cùm præfecturam quoque pretorij suscepisse eum, nunquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam, scribit. Durauitq́ue hic mos (quamuis à Tito interruptus) vsque in Alexandri tempora. Hîc demum hoc quoque munus Senatorium esse voluit, quod Lampridius ostendit in vita eius, cùm ait. "Præfectis suis addidit Senatoriam dignitatem, vt viri clarissimi & essent & dicerentur, quod anteà vel rarò fuerat, vel omnino non fuerat, vsque eo. vt siquis Imperatorum successorem præfecto prætorio dare vellet, laticlauiam, & Senatoriam eidem per libertum summitteret. Alex. autem Senatores idcirco voluit esse præfectos prætorio, ne quis non Senator de Romano senatore iudicaret." Extant libri duo postremi epistolarum Cassiodori, quorum prioris initio præfatur, scripsisse se eos libros, cùm esset præfectus prætorio Romæ, sub Regibus Gottorum. (Nam hi exemplo Imperatorum viuebant.) In his semper appellat se Senatorem populo. quò fit vt Romani senatoris, qui hodie in Capitolio ius dicit, appellationem ab hoc descendisse existimem. Post Alexandri tempora ad Iustinianum vsque, supremum dignitatum omnium gradum præfectos obtinuisse, tam Vlpianus hoc loco, quàm principales constitutiones. l. præfectus. C. de offi. præf. vrb. l. nemo. de dignita. lib. xi. & nouella lxii. de constitutionibus. declarant. Idem quoque Cassiodorus libro vi. Epistolarum. Potestati, inquit, præfecti prætorio, nulla dignitas est æqualis, vice sacra iudicat, nullus ei miles fori autoritate præscribit, excepto officiali magistri militum. Curiales etiam verberat, in officio suo ius retinet singulare, & talibus tantisq́ue noscitur iubere, quos etiam prouinciarum non auderent iudices in qualibet parte contemnere. Hæc de præfecto prætorio. Illud addendum, quòd defuncto eo, constitui solebat, qui vice præfecti ageret interim, dum Princeps de nouo præfecto sufficiẽdo deliberaret. l. iij. §. à præfectis. de leg. iij. & præ fectum habuisse ius gladii posteà docebimus. l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. præs. Alia quædam ex annotationibus Budæi cognosci poterunt. L. I. Avrelivs Arcadivs. &c. De Offi. Praefec. Praet. REgimentis reipvbl. ad Imperatores perpe tuò translatis. Annotaui suprà. l. prima. de constit. Principum, de singulis Imperatoribus Senatusconsultum fieri consueuisse, quò suprema potestas electo Imperatori concederetur, vt Victori quondam Syllæ concessam fuisse meminit Plutarchus, in vita eius prope finem. Sed Iustinianus hoc & aliis locis semper ita loquitur. Itaque veterum iurisconsultorum verba refert, vt si initio vnica lex, aut Senatusconsultum de omnibus deinceps perpetuò futuris Imperatoribus factum esset: quia scilicet temporibus Iustiniani neque lex, neque Senatusconsultum iam in eam rem necessarium existimabatur. DE OFFICIO PRAEFECTI VRBI. Tit. XII. Quoties magistratus ex vrbe proficisci contingebat, vigente Republica, Præfectum Vrbi creari mos erat: quia verò latinarũ feriarum causa, magistratus omnes & plurima pars populi in montẽ Albanum quotannis conscendebant. Ideò vsitatũ fuit, vt pręfectus vrbi latinarũ causa singulis annis in ciuitate constitueretur, & iam velut ordinarius ac status magistratus haberetur. Hoc est, quod Pomponius scripsit, in l. ij. §. deinde Cornelius. suprà de orig. iur. quoties proficiscuntur magistratus, vnum relinqui qui ius dicat: denique vocari præfectum vrbis, & ita olim constitui solitum: posteà verò latinarum feriarum causa introductum esse, & quotannis obseruari. Meminit etiam A. Gell. lib. xiiii. capite octauo, quo loco & Varronis & Q. Mutij sententiam citat, dum quæsitum refert, an Præfecto huic ius esset conuocandi, habendiq́ue senatum. Meminit & Dionisius Halicarnass. lib. vi. cùm paucis annis post exactos Reges, à præ fecto vrbis frustra quæsitos scribit iuuenes duos, qui victoriam duorum consulũ de latinis, contra quos profecti erant, in foro statim renunciauerāt , ea ipsa hora qua parta esset. Latinis autem feriis sacra quædam vetusto ritu in Monte Albano fieri consueuisse, & è latinis municipiis petentibus carmen dari vsitatũ fuisse constat, qua de re Ciceronis quoq; versus extant in lib. de Diuinatione. Cum tumulos Albano in monte niuales Lustrasti, & læto mactasti lacte latinas. Igitur Præfecturæ officium per eos duntaxat dies exercebatur, quibus latinorum causa magistratus aberant. Hi dies quia & pauci & feriati erant, idcirco nullum ferè negotium (quod quidem ad iurisdictionem & pecuniarias causas pertineret) ad præfectum deferebatur. Sed de his duntaxat quoad quietem ciuitatis, & populares in officio tantisper continendos pertinerent, cognoscebat quoad scilicet magistratus reuerteretur. Nam & post latinas duo quoque alij dies religiosi erāt , quibus à negotiis ciuilibus abstinebatur, quod Cicero his vernis ostendit, ad Q. Fratrem. Duo erant dies, qui post latinas erant religiosi &c. Posteà diuus Augustus, vt perpetua esset præfectura vrbis, excogitauit, vt Tranquillus in vita eius scribit C. xxxvii. quod ego sic accipio, vt præsentibus quoque magistratibus intendere præfectum voluerit his rebus, & curis tumultuariis, quibus absentibus magistratibus vacare consueuerat, quæ scilicet imperio magis quàm iurisdictione continentur, & ad quietem ciuitatis ac populares exemplo cohibendos pertinent. Ideò pleraque his similia officio præfecti vrbis sub hoc titulo adscribuntur. Nam per antiquæ consuetudinis vestigia, præfecturam vrbis paulatim ad hæc peruenisse apparet. & hæc ratio est, quamobrem delicta maximè à præfecto puniuntur. Nam credibile est, huic potissimùm curæ antiquitus intendisse præfectum, vt commissa absentibus magistratibus, quorum de ea re notio esset, crimina è vestigio vindicaret, & seditionum materiam imprimis tolleret. "Tacitus lib. xiiii. Pari ignominia Valerius Ponticus afficitur, quòd reos, ne apud præfectum vrbis arguerentur, ad Prætorem detulisset: interim specie legum, mox præuaricando vltionẽ elusurus. Eiusdem Cornelij Taciti verba ex lib. v. annalium adscripsi, quæ superiora omnia planè confirmant. Namque anteà, profectis domo Regibus, ac mox magistratibus, ne vrbs sine imperio foret, diligebatur qui ius redderet, ac subitis moderetur. Feruntq́ue ab Romulo Dentrem Romulium, pòst ab Tullio Hostilio Numam Martium, & ab Tarquinio superbo Sp. Lucretium impositos. Dein Consules mandabant, duratq́ue simulachrum, quoties ob ferias latinas præficitur, qui consulatus munus vsurpet." Cæterùm diuus Augustus, & quæ sequuntur, Habuisse præfectum vrbi Vicarium potestatis suæ, qui vice præfecti agere dicebatur, constat. l. fin. C. eod. titu. eius vicarij constitutionis formulam apud Cassiodorum videre est: quæ inscribitur, Formula Vicarij vrbis, sed inscribi debet, Vicarij præfecti vrbis, vt ex tenore eius apparet. Quanto in honore in posterioribus temporibus habiti fuerint præfecti vrbis, cognosces ex his quæ superiori titulo subnotauimus. Nam præfecti prætorio & præfecti vrbis eandẽ propè dignitatem obtinebant. Plurima de præfecto vrbis colligit Alex. ab Alexan. libro vi. gen. dierum. c. xx. L. I. Vlpia. Lib. Singvlari, De offi. Praefec. Vrbi. OMnia, &c. Item solent ad praefectvm vrbi, etiam tutores, siue curatores remitti, qui malè in tutela versati, grauiore animaduersione indigent, &c. Suspecti tutoris postulatio siue accusatio, mistam quandam naturam obtinet inter ciuile iudicium & criminale, vt ostendam infrà de offic. eius. l. iij. §. cùm propriam. Descendit autem ex legibus duodecim tabul. inst. de susp. tut. in prin. non ex noua aliqua lege, quę criminalis iudicij quæstionem introduxerit. Ideò Romæ prætori, cui vrbana iurisdictio obueniebat, competisse videtur, secundum ea quæ suprà tradidi, in l. ij. §. deinde Cornelius. de orig. iur. arg. l. j. §. fin. de suspec. tut. Quod ergo ait, remitti tutores grauius puniendos ad præfectum, intelligendum est à prętore . Nam hoc alibi clarè exprimitur. l. j. §. fi. de susp. tut. Prætori enim cui vrbana iurisdictio obuenisset, licebat quidem de suspecto cognoscere, & pronuntiare, sed grauius punire atque animaduertere non licebat: quoniam hoc non pertinet ad iurisdictionem. Hæc in vrbe Roma. In prouinciis autem Præsides ipsos, si res exigat, grauiores has pœnas exequi posse non dubitandum est. l. de omnibus. infrà de officio Præsidis. dum tamen per seipsos hoc faciant. l. j. §. suspecti. vbi Bart. infrà ad Turpil. Non enim ex prouinciis ad præfectum remitti oportere intelligendum est, arg. hac l. in prin. l. fi. infrà eod. & l. ij. C. eod. tit. Illud tenendũ , grauiorem hanc animaduersionem erga Plebeios, & humiliores duntaxat exerceri solere. d. l. j. §. fi. de suspec. tut. & l. iij. §. tutores. eod. tit. Nam Senatores & senatorij generis homines, corporaliter puniri non solent. l. diuo. C. de quæstionibus. L. III. Vlpia. Lib. II. Ad edictvm. PRaefectvs vrbi cvm terminos exierit, po testatem non habet, sed extra vrbem potest iubere iudicare. Ita sine dubio legendum est hoc responsum, vt & Haloander correxit. nam antiquior textus ab interpretibus penè corruptus est: dum verum sensum non satis absequuntur. Notum est, potestatis verbo, in persona magistratum, imperium significari. l. potestatis. de verb. sig. imperium autem à iurisdictione diuersum intelligi. Nam iurisdictio ad causarum ciuilium disceptationem pertinet, imperium ad coërcendos homines valet, quod plenius infrà attingam. in rub. de iurisd. om. iud. & in l. imperium. eod. tit. iurisdictioni autem etiam iudicis dandi licentia inest. d. l. imperium. Cùm hoc ita sit, primò visus est iurisconsultus hæc sentire, præfectũ vrbi cùm terminos egressus est suæ ditionis (ea intra centesimum milliarium circumscribitur, suprà l. j. in prin.) imperium non habere, sed iurisdictionem retinere: & proptereà eo loco distentum, iudices tamen qui intra terminos ditionis suæ iudicent, dare posse, de rebus scilicet ad iurisdictionem, non etiam ad imperium pertinẽtibus : Quippe cùm imperium ipse iam non habeat, videturq́ue hæc fuisse expositio antiqui interpretis, quā tamen Accursius mirè implicat atque inuoluit. Sed vera non est: negari enim nō potest, id quod caput est in hac materia, quin omnino priuatus sit præfectus, vbi terminos excessit, vt de Pręsidibus prouinciarum dicimus. l. iij. de offic. præsidis. Ideò nec vllam iurisdictionem contentiosam in quemquam habere, quamuis voluntaria fortassè ei relinquatur, exemplo proconsulum proficiscentium, aut decedentium. l. j. & ij. de offi. procons. l. emancipari. suprà, de adop. qua de re aliquid paulò pòst dicam, sub tit. de offi. procons. Prætereà generaliter traditum est, neminem posse, nisi qui in magistratu positus sit, iubere iudicare, adeò quidem vt nec quo die priuatus quis futurus sit, iudicare iubere possit. l. eum quem. infrà de iur. om. iudic. hîc autem certè extra terminos magistratum gerere dici non potest. Accedit alia quoque generalis regula, extra territorium ius dicenti impunè non pareri, quæ de illo quoque accepta est, qui cùm extra territorium agit, de rebus intra territorium comprehensis ius dicere vult, vt id facere non possit. l. fi. vbi Albericus, in princ. de iuris. om. iud. Nam quòd iurisdictionem huic Præfecto aliísque magistratibus prouincia egressis, etsi non in actu, tamen in habitu, relinqui dicunt, vt proptereà iudices dare eos posse defendant, id quale sit, nec ipsos quidem satis intelligere arbitror. Quem enim iudicem dare possit, qui iurisdictionem in actum deducere atque exercere nequeat, cùm potissimum sit hoc iurisdictionis munus, iudices litigantibus dare. d. l. imperium. & l. j. eod. tit. Adde quòd nec Latini sermonis puritas satis patitur hanc interpretationem. Subaudiri enim oportet, nescio quid non satis vsitato more, puta, agens, vel, existens, hoc modo. Sed extra vrbem agens, vel existens, potest iubere iudicare. Quod quàm durum sit, nemo Latinæ linguæ peritus non iudicabit. Quòd nisi ratio me longè fugit, certè duæ illæ particulæ, Extra vrbem, melius respiciunt verbum illud, Iudicare, quàm verbum, potest. Igitur sciendum est, non idem esse iudicem dare, quòd iubere iudicare: vt hactenus falsò existimatũ est, differũt enim hæc inter se. Nam iudex datur initio cognoscendæ causæ, iubetur iudicare, qui iam cognouit, sed aliquo respectu subtrahit se, ac sententiam dicere recusat. Argumento huic rei est Vlpiani responsum, sub tit. de vacat. mu. capite pen. & nouella Imperatoris constitutio, vt iudices sacras iussiones non expectent, quæ aliter inscribitur de iudicibus. Præcipit enim Imperator, vt iudices sententiā dicant, de quibus causis cognouerunt, non expectato iussu suo: quia scilicet consuetudo illa inualuerat. Hoc frequentius dicimus, cogere iudicare. Nam tractatus, de arbitriis receptis, & vt qui receperunt, sententiam dicant, totus ferè in hoc consumitur, vt cogi iudicare arbitros à Prætore doceamur, edicto suo id facturum se pollicente. Pertinet tamen ille etiam ad iudices datos. Nam sub tit. de iudiciis legimus, de qua re iudex cognouerit, de ea quoque pronuntiare cogendum esse. l. de qua re. Ait igitur Vlpianus, Præfectum vrbis, cùm terminos exierit, potestatem hoc est, imperium non habere, sed hoc ei permissum esse, vt Romæ agens extra vrbem, id est, extra terminos ditionis suę , possit iubere iudicare. Quod de his iudicibus intelligendum puto, qui cùm intra terminos iudices dati essent, & de causa cognoscere cœpissent, posteà longius profecti sunt. Conuenit huic sententiæ, quod alibi relatum vidimus. l. venditor. §. fin. de iudi. Iudices à Præside datos, etiam in tempus successoris durare, & cogi pronuntiare: quia scilicet iniquum est, magistratus, aut loci mutatione, susceptam cognitionem deseri, & litigatores frustrari. Facit etiam Valentiniana constitutio. l. ij. C. eo. tit. qua permittitur Præfecto, officiales suos & populares homines Almæ vrbis ditioni obno xios, arbitratu suo de prouincia euocare, quamuis seditioni obnoxios in omnibus codicibus corruptè legatur. Non negauerim tamen, iubere iudicare, interdum accipi pro, iudicem dare. l. Prætor. §. qui autem. infrà de vacat. mu. vt in l. xii. tab. à Cicerone relata, Prętor esto, qui priuata iudicet, iudicaríve iubeat. Sed frequentius hoc, quo dixi sensu, accipi contendo, vt ex duobus responsis superius citatis apparet. d. l. eum quem. d. l. venditor. §. fin. Nec tamen incongruum existimarem ita intelligi hoc responsum, vt præfectum Romæ agentem, etiam rebus integris iudices extra terminos dare posse dicat: qui scilicet de rebus intra terminos contractis cognoscant & decidant. Æquum enim vt & de his extra vrbem quoque constituere Præfectus possit. Ex his apparet quam longè errauerint doctores nostri sumendis argumentis ex hoc responso. Nam secundum nostram interpretationem, nec Legatus Pontificius (quem de latere legatum vocant) nec Proconsul, nec Præses extra commissam sibi prouinciā agentes rescribere, iudicare, aut causas delegare poterunt, quod omnes falsò admittunt. Nec hoc cuiquam mirum videri debet: cùm hi prouincias egressi, statim priuati esse incipiant. d. l. iij. de off. præs. At qui in prouincia est, imperium tenet. Ideò facilius extendere & prorogare id potest, quàm priuatus iam in prouinciam, vnde egressus est, imperium quod non habet, reflectere. Sanè vno casu, si necessariam moram in itinere patiantur, antequàm adhuc in prouinciam peruenerint, hæc atque alia huiusmodi facere poterunt. arg. l. aliquando. eo. tit. de off. procons. & legati. Quòd si ex prouincia decedendum eis sit, iurisdictionem antequàm proficiscantur, mandare debent, arg. l. j. §. huius rei. infrà de off. eius. Nam vbi semel decesserint, incipiunt statim priuati esse. Ideò iurisdictionem quam iam non habent, minimè alteri mandare, nec per alios hæc quæ ad iurisdictionem & imperium attinent, explicare possunt. Hæc de his, qui magistratus, aut quasi magistratus prouincias & administrationes ad tempus sortiti sunt. Aliud dixerim in episcopis, & cæteris qui in perpetuum creantur, quales nostri temporis Duces, Comites, Barones, & Marchiones. Hi enim sine dubio, vbicunque distineantur, potestatem & dignitatem atque officia sua retinent. Ideò & prædicta facere poterunt: qua re placent doctorum distinctiones. Ratio diuersitatis inter hos & illos manifesta est. Hi enim principis, aut populi instar obtinent, & perpetuas ac proprias dignitates acceperunt. Magistratus autem tantisper mandatas ac veluti precarias potestates gerunt. DE OFFICIO QVAESTORIS. Tit. xiii. ORIGINEM & progressum quæsturæ qui plenius nosce cupiat, is Cornelium Tacitum legat: cuius hæc verba sunt. lib. "Annalium xi. Iisdem consulibus P. Dolabella censuit, spectaculum gladiatorum per omnes annos celebrandum pecunia eorum qui quæsturam adipiscerentur. Apud maiores virtutis id præmium fuerat, cunctísque ciuium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus, ac nec ætas quidem distinguebatur, quando prima iuuenta consulatum, ac dictaturas inirent. Sed quæstores Regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex Curiata ostendit, ab L. Bruto repetita. Mansitq́ue Consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorẽ populus mandaret. Creatíque primũ Valerius Posthumius, Æmylius Mamercus lxiii. annos post Tarquinios exactos, vt rẽ militarẽ comitarentur. Deinde gliscentibus negotiis, duo facti, qui Romæ curarent, mox duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia, & accedentibus prouinciarum vectigalibus. Pòst lege Syllæ viginti creati, supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. Et quanquam ęquites iudicia recuperassent, quæstura tamen ex dignitate candidatorum, aut facilitate tribuentium, gratuito concedebatur: donec sententia Dolabellę velut venundaretur. Hactenus Tacitus." Asconius quoq; Pædianus, hęc , inquit, erat prima Senatoris administratio, quæstorem fieri, & in prouinciam curam gerere pecuniæ publicæ, in vsus diuersos errogandæ. Titulum de officio quæstoris, & in Codice constitutionum habemus. Extat prætereà nouella Iustiniani, quę inscribitur, de quęstore . Sed hęc de alio quodā quæsturæ genere loquitur. Fenestellam (quem Vlpianus paulò pòst autorẽ laudat) citat & Asconius Pædianus passim in expositione orationum Ciceronis. Huius Fenestellę librum, quem de magistratibus Romanis composuerat, periisse, ex multis deinde multorũ autoritatibus ac libris, alium eadem inscriptione à Pomponio Læto coagmentatũ fuisse, qui sub Fenestellæ nomine, hodie circumfertur. Autor est Alcia. lib. iiii. de verb. sig. prope finem. Cętera quoque ad hunc titulum pertinentia magis ad historicam cognitionem, quàm ad facultatem Iurisconsulti spectant. DE OFFICIO PRAETORVM. Tit xiiii. QVO tempore Prætores primùm creari cœperint, & quod ius qúęve illorum potestas ac numerus fuerit, tradit plenè Alex. ab Alexandro, eum videto in genialium dierum libris. Pleniùs autem ea quę Prętoris officio posterioribus his temporibus relicta sunt, in Codice constitutionum explicantur, sub eodem scilicet tit. de officio prætoris, ibi etiā numerũ Prętorum , quos olim decẽ & octo creari solitos cōstat , ad tres redactum fuisse legimus, qui proprium larem ac domicilium in ipsa vrbe haberent. Loquebantur enim Imperatores illarum constitutionum autores, de vrbe Roma. Quanquàm Iustinianus videatur accipi voluisse de Constantinopoli. Sanè Prętori merum Imperiũ nō competiisse plerique existimāt , tum quia legimus Pręfecturā vrbis omnia crimina sibi vendicasse. l. j. de of pręf . vr. tum ex eo quoq; quòd solet Prętor remittere tutores, qui dolo versati sunt, circa substantiā pupillorum, ad Præfectum vrbis puniendos. l. j. §. fi. de susp. tut. Sed vera non est hæc opinio, vt abundè iam demonstrauimus in l. ij. de orig. iur. iunctis not. in Rub. de offi. præf. vrb. L. III. Vlpianvs Lib. XXXVIII. Ad Sabinvm. BArbarivs Philippvs cvm servvs fvgitivvs esset, Romæ præturam petiit, & Prætor designatus est. Repetierat hoc exemplum Pomponius ab antiqua historia, quò maior vtilitas quæstionis appareret: ne nunquam posse hoc accidere crederemus: vt seruus per errorem Pręturę imponeretur. Cęterùm verba hæc, & quæ posteà in fine capitis subiiciuntur, Quòd ius multò magis in Imperatore seruandum est accidisse hoc ostendunt, cùm libera adhuc ciuitas esset. Nam Pomponij temporibus, magistratuum creatio ad curam principis pertinebat. l. j. ad leg. Iul. de ambi. Anteà autem à populo solemni more magistratus petebantur, & tribuum suffragiis mandabantur. Nam quòd Accurs. hoc loco scrupulum iniicit, quasi lex ambitus vetuerit honores & magistratus peti. Falsum id esse dignosci potest. Cùm legem ambitus eos tantùm tenuisse constet, qui per pecuniā , aut malis artibus inuadere magistratus & ad populi Rom. honores obrepere conati essent: vt docet Alex. ab Alex. lib. iii. c. xvii. apparétque ex lib. Q. Ciceronis ad M. Fratrem, qui inscribitur, de petitione consulatus. Præ hensationes verò & blandā petitionum rationẽ minimè vnquàm lex illa sustulit. Hodie etiam hoc sensu accipi debet. Caput i. ad leg. Iul. de ambitu. Cùm ait, contra hanc legem, &c. Nam in municipiis & ciuitatibus cęteris , excepta vrbe Roma, sententia eius legis etiam nunc viget, & vtilis interpretatio esse potest. DE OFFICIO PRAEFECTI VIGILVM. Tit. xv. L. I. Pavlvs Lib. Singvl. De Offi. Praef. Vigi. APvd vetvstiores incendiis arcendis trivm uiri præerant, &c. Hi fuerunt triumuiri capitales, quorum mentionem Pomponius facit, in l. ij. suprà de orig. iu. qui & nocturni dicebantur. Eorum munus ad pręfectum vigilũ translatum est: cui rei vt multis aliis antiquorũ magistratuum mutationibus, ac dignitatis & officiorum diminutionibus, Augustus studuit, re vera quò magis Reipub. statum mutaret, & veterum institutorum obliuionẽ induceret. Cęterùm sub prætextu illo, quòd quidam minus diligenter officio suo vacare, adsueti essent. Sic Prætorum munus quod ad criminalia iudicia attinet, ad Præ fectum vrbis per occasionem traduxit: vt superius etiam admonuimus. L. III. Pav. Lib. Sing. De Offi. Praefe. Vig. NAm salvtem, &c. Et svper omnes praeposito spe ctabili viro qui Præfectus vigilum appellatur. Equidẽ Romanum hunc fuisse scribit Dion, quem Augustus primùm Præfectum fecit. Quare ex hoc loco apparet, spectabilis titulũ initio additum equitibus, qui ad præfecturas proueherẽtur , nō autẽ Senatoribus. Nam & Præ fectus Augustalis spectabilis appellatur. l. j. de of. pręf . August. Cùm nec ipse Senator esset, sed equestris ordinis: magna tamẽ eius administratio atq; imperium: qua de re pleniùs modò diximus, in rub. de Sena. Mirè delirat hoc loco Accurs. dum duos esse facit Pręfectos vigilũ , cũ re vera nō nisi vnus sit de quo & Paul. hîc & Pomponius superius loquutus est, de orig. iu. l. ij. §. & hęc omnia. De hoc quoq; pręfecto vigilũ , pauca quędā scribit Alex. ab Alex. lib. iii. gen. dier. c. xvi. Non fuisse huic potestatẽ sęuerius animaduertẽdi inter omnes cōstat . l. vnica. C. e. & l. fi. hoc ti. Quidā tamẽ existimant, potuisse eum in seruos vsq; ad mortem animaduertere. ar. l. fi. infrà de cōd . cau. da. quod verum puto. Sed merũ hoc imperium in omnes cur nō & huic Pręfecto datũ sit, magno negotio quęrit Albe. hîc, & in l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. Pręs . Vera ratio est, extra ordinẽ cōstitutũ eum, nō tanquàm magistratũ cognoscere, sed per noctẽ & tenebras securitatẽ duntaxat pręstare , donec luxerit. d. §. & hęc omnia. & l. iij. hoc ti. Ideò satis supérq; permitti ei visum est, si humiliores modò castigare posset, iudicij for ma nō seruata, vt ego interpretor, eos scilicet quos vel noctu deprehenderit, vel nocte nō deprehensos, per lucẽ demũ inuestigauerit. Et hoc est quamobrem de solis furibus, effractoribus, & incendiariis cognoscat. nam nō alij magis per noctem delinquunt, & ciuitatis velut quietem conturbant. Hos Præfectos hodie in Italia Barisellos, in Gallia Subuigerios & Subuicarios appellant. DE OFFIC. PROCONSV. ET LEGA. Tit. xvi. SCRIPSERVNT multi ex veteribus Iuriscons. libros, de offi. Procons. & Rectorum Prouinciarũ . Ex his compositus est hic & sequens tractatus, qui de officio Præsidis inscribitur. Sunt & alij duo in primo Codicis libro: alter, de officio Procōsulis , & legati: alter, de officio Rectoris prouincię &, vt nulli patrię suę administratio sine speciali permissu Principis permittatur. Hos qui bene & diligẽter legerit, ac memorię mādauerit , vtilitatẽ vel maximā capiet. Nā pleraq; in vniuersum ad regẽdas & administrādas prouincias pertinẽtia , sub his tit. cō prehẽsa sunt. Alia insuper valde vtilia & scitu digna cōgessit Imperator in singularem cōstitutionẽ , quā inscripsit. Præcepta Præsidum, quę inter nouellas sanctiones habetur. Si quis tamẽ adhuc etiā plura desiderauerit, is Epistolā Cice. legat eā , quā scripsit ad Q. Fratrẽ , Asiā Procōsule tũc obtinentẽ . Multa enim copiosè, vt cętera , disserit Cice. in ea Epistola, quibus obseruatis, regẽdarũ prouinciarũ peritissimi effici poterimus. Deligi cōsueuisse ex cōsularibus Proconsules, eósq; in prouincias illas mitti, quarũ cura Senatui relicta esset. Ab Imperatoribus autẽ in prouincias illas, quarũ sibi curā suscepissent, Pręsides vel legatos destinatos esse, interdũ Senatorij, nōnunquàm inferioris ordinis viros Alcia. scribit, in l. speciosas. de ver. sig. Id verũ esse, & qua ratione, quóq; ordine ab Augusto primùm institutũ fuerit, apud Dionem legas, lib. liii. Historiarũ . Inscribitur Rubrica hîc & libro i. Codicis. De officio proconsulis & legati. Cęterùm nouella constitutio cxxxiiii. cui titulus est: Vt nemini iudicum liceat habere loci seruatorem. Prouinciales Magistratus in vniuersum prohibet in prouincijs sibi creditis vicarios instituere. An ergo legatos habere poterũt , quęri potest, & posse arbitror, qui scilicet Procōsulibus ipsis adsint, vel ab ipsis ad res gerẽdas pro tẽpore destinentur. Sed nō vicarios illos, quos tunc tẽporis vsurpata cōsuetudine in singulis ciuitatibus ob auaritiā instituere studebāt , hoc significat illa cōstitutio . Nec enim legitimũ & antiquũ adiutorẽ adimere voluit Pręsidi prouincię Imperator, sed corruptum duntaxat morẽ tollere, & velut inueteratũ morbũ sanare. L. II. Marcia. Lib. I. Instit. OMnes Proconsvles, Statim quàm vrbem egreßi sunt, habent iurisdictionẽ , non tamen cōtentiosam , sed voluntariā : vt ecce manumitti apud eos, &c. An in homines dũtaxat prouincię suę , an omnino in omnes habeāt hāc iurisdictionẽ quęritur ? Ego puto in oẽs . arg. l. emācipari . suprà de ado. Notādus est loquẽdi modus, statimquàm, pro eo ꝙ frequẽtius dicitur, statimquum, & fortasse initio ita scriptũ fuit. Apvd Legatum verò Proconsulis nemo manumittere potest. Opinionẽ Roglerij probo, vt quę hîc dicũtur , intelligamus secundum superiora, videlicet quandiu Proconsul in prouinciā nō peruenerit. Ratio est in promptu: quia nec antè potest Procōsul legato mādare iurisdictionẽ . Cùm verò in prouinciā peruẽtum est, & legato mandata fuerit iurisdictio, tunc & manumitti posse, atque adoptari, & legis actionem apud legatum esse arbitror. l. apud Proconsulem. de manumissis vindicta. arg. l. pen. infra eo. Eandem scilicet quæ apud ipsum Proconsulem in iuris dicendi munere, quamuis non eodem modo. Nam Proconsuli quidem propria est legis actio & iurisdictio, legato autem aliena & quasi precaria. Non solet tamen Proconsul inconsulto principe adimere legato suo iurisdictionem. l. solent. §. j. infra eo. qua de re plenius modò dicturi sumus in l. legatus. infra eod. titu. L. IIII. Vlpianvs Lib. I. De Offic. Procons. OBservare, &c. Nemo proconsvlvm stato res suos habere potest, sed vice eorum milites in prouinciis funguntur. Statores rectè legi arbitror, nō , stratores. Itaque etiam legendum titulum, lib. xii. Codicis. De statoribus, vt idem Haloander emendauit, quod & Alciatus videtur existimasse, in annotationibus ad dictum titulũ . Statores autem intelligendos puto, quos alibi milites stationarios appellari vidimus. l. j. §. quies quoque populariũ . suprà de offi. præfect. vrb. à stationibus in quibus manentes, Præsidibus præsto essent, ad varia officia, potissimùm tamen ad edicta, & epistolas perferendas: vt cognoscitur ex Cicerone lib. ii. Epistolarum Familiarium. Literas tuas mihi stator tuus reddidit, &c. Hodie Florentiæ Tabulatinos non absimili ratione vocant. Romæ Cursores, & Mandatarios. Sensus est, non debere Proconsulem hos eligere, de numero suorum, sed stationariis militibus, ad hæc officia sibi destinatis vti. Nec repugnat, vt Accursius existimauit, quòd his de publico, certa merces constituta sit. d. l. j. C. de stator. Hîc enim nihil aliud agitur, nisi vt admoneamur, nō debere Proconsulem habere statores proprios, & velut priuatos, dum fortè vti vult domesticis, aut familiaribus suis ad hæc ministeria, sed publicis personis huic muneri vacare assuetis, vti debere. Hoc intuitu scriptum est à Paulo, præ sidis prouinciæ officiales perpetuos esse. De talibus enim quibusdam Paulus loquitur. l. præsidis. si cer. pet. Sic inferiores magistratus, secum ducere nō possunt Cancellarios & domesticos, ac nec assessores quidem, vt apparet: verùm his vti debent, qui sibi præpositi sint à Decurionibus ciuitatum. l. nullus. C. de assess. Quin ea potissimùm huius prohibitionis ratio esse videtur, quia publico salario hi omnes fruuntur: ne minus idoneos quandoque proponerent, Rectores ipsi, alicuius affectionis, aut priuati commodi causa, quod & infrà pleniùs attingemus. l. fin. de assess. L. VI. Vlpianvs Lib. I. De Offic. Procons. SOlent, &c. Sed hoc genvs mandati extraor dinarium est. Accursius interpretatur speciale. Ego vtilitatis causa receptũ potiùs, quàm stricto iure agnitũ , intelligi velim. Eodẽ sensu & proximo cap. accipiẽdũ puto, extra ordinẽ ius dicere, & vbicunq; extraordinariā animaduersionẽ , aut pœnā imponi legimus. l. fi. de fur. cũ si. Sic etiā accipiendũ quod dicitur, in exercitatione publicorũ iudiciorũ hodie extra ordinẽ probari crimina. l. ordo. infrà de pub. iu. Id est enim, vt ego interpretor, omissis antiquis solẽnibus , et superstitiosis veterũ iudiciorum scrupulositatibus. Iudicia denique omnia hodie extraordinaria esse, non alio intuitu dictum puto. Inst. de interd. §. fina. Nam vt legatus proconsulis causas criminales audire possit, hoc magis ex Imperatoris benigna concessionem habet, quàm stricto iure ciuili. l. j. C. eo. tit. Nec Enim potest quis gladij potestatem sibi datam, vel alterius coërtionis ad alium transferre. Ego indistinctè accipio, quomodocunque potestas data sit, hoc est, siue generaliter, siue specialiter, siue lege, seu qua alia iuris parte. Sed etsi commissi magistratus autoritate ac iure, seu principis delegatione generali, vel speciali competat, idem dicendum puto. Ac nec si proficiscatur quidem, Proconsul, aut Præses, licere eis exercitationem iuris gladij mandare arbitror, quamuis legis Iuliæ exercitatio à proficiscente mandari possit. Nam pœna illius legis nō est gladij animaduersio, vt pleniùs mox dicemus, in l. j. de of. eius. L. VII. Idem Lib. II. De Offic. Procons. SI in aliqvam, &c. Cvm plenissimam avtem Iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romæ, vel quasi magistratus, vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent. Extra ordinem Romæ ius dicebant, hoc est, non tanquàm magistratus, Præfectus annonæ, & Præfectus vigilum, l. ij. sanè Præfectus. suprà de orig. iur. l. fin. de off. præfect. vig. "Suetonius quoque hoc sensu in Vespasiano sorte eligit, per quos rapta bello restituerentur, quíque iudicia centum viralia, quibus peragendis vix suffectura litigatorum ætas videbatur, extra ordinem diiudicarent, redigeréntque ad breuissimum numerum." L. IX. Idem Lib. I. De Offic. Procons. NEc qvicqvam, &c. Vbi decretvm necessa rium est, per libellnm id expedire Proconsul non potest. Accipiendum hoc pronunciatum est, de simplici libello, quem hodie vulgò supplicationem vocant. Nam huic subscribendo, nō potest, nec debet Proconsul ea expedire, in quibus causæ cognitio necessaria est: qualia sunt decreta in alienationibus rerum minorum, dationes, vel excusationes tutorum, & similia. Nec alio sensu accipiuntur tituli illi in Codice constitutionum, quando libellus principi datus litis contestationem faciat. Et de precibus Imperatori offerendis, sensum huius capitis hunc verũ esse, etiam duobus exemplis, vno ab Imperatore, altero ab Vlpiano ipso relatis manifestè comprobatur. l. minorum. C. de pręd . min. l. excusare. de excu. tut. Hodie nulli ferè non nota huius responsi sententia, quamuis antiquiores difficillimam eam omnium existimauerint. De Plano autem Proconsul potest expedire hæc. De plano fieri aliquid dicitur ad differẽtiam eius, quod fit pro tribunali, quicquid Accursius commentetur. Marcellus. l. j. §. abolitio. ad Senatuscon. Turpil. Abolitio priuatim à Præside postulari & impetrari solet. Item pro tribunali, non de plano, Paulus quoque l. vnius. §. fin. de pœnis. Custodiæ non solùm pro tribunali, sed & de plano audiri possunt, atque damnari. Scribit Bartolus ad nouellam Fęderici constitutionem extrauag. ad reprimendum. in verbo, de plano, multa huc pertinentia, copioséq; ostendit, quę causę de plano expediri possint, quę non. Reminiscendum etiam hoc loco causas quasdam antiquitus fuisse cognitionis, quasdam ordinarij iuris. Cognitionis esse dicebantur, quæ proconsul, aut princeps extra ordinem audiret: ordinarij iuris, quæ solemni iudiciorum more, statis temporibus agebantur, qua de re Alciatus scribit, lib. vi. παρέργων. c. v. & lib. ix. cap. xxiii. Remanent hodiéque huius differentiæ vestigia in iure nostro, non pauca, ipsa tamen differentia sublata est. Nam cùm omnia iudicia facta sint extraordinaria, videntur hodie ad cognitionis potiùs, quàm ad iuris ordinarij speciem pertinere. Instit. de interd. §. fina. qvae Etiam omnium Præsidum communia sunt, debent & ab his obseruari. lta corrigit Haloander. Sed magis placet vetus scriptura, & debent ab his obseruari, à præsidibus videlicet, cùm sint eis communia cum proconsulibus. L. XII. Pavlvs Lib. II. Ad edictvm. LEgatvs mandata sibi ivrisdictione, ivdicis dandi ius habet. Antiquiores addiderant negationem, quia alibi legerant, à iudice iudicem datum, iudicis dandi ius non habere. l. à iudice. C. de iud. Idem esse rati iudicem dare, & mandare iurisdictionem, sed deceptos eos constat: cùm & alibi sine negatione hæc sententia relata sit. l. cùm Prætor. §. j. infrà de iudic. & ratio hoc suadeat, vt mandata sibi iurisdictione, possit legatus iudicem dare: nam iurisdictio etiam dandorum iudicum licentiam continet. l. j. & l. imperium. de iurisdictio. om. iud. Adde quòd nec in Pandectis Florentinis reperiri negationem testatur Augustinus lib. j. Emend. cap. iii. Igitur sciendum est, aliud significare, iudicem dare, aliud, iurisdictionem mandare. Iurisdictionem porrò & ius dicendi, verbum, propriè ad ciuilia, non ad criminalia pertinere, vt ex Cicerone & Pędiano Asconio tertia in verrem actione cognosci potest, quę inscribitur, de iurisdictione. Et quidem mandare iurisdictionem, est quasi vicarium officij sui disceptandis, ac diiudicandis ciuilibus causis substituere. Quod cùm faceret, solebat Præ tor, vel Pręses arbitratu suo deligere eum, cui iurisdictionem mandaret. Plerunque autem mandabat legato suo, vt dicam in interpretatione sequentis capitis. Et quanquàm vel ad vnam causam tantùm, atque inter certos litigatores, puta, Lucium & Sæium mandari possit iurisdictio. l. solet. l. Prætor. infrà de iurisdi. om. iud. frequentius tamen obseruatum videtur, vt generaliter in omnes causas, aut in plures quasdam eiusdem generis personas mandaretur. Credo quòd ea res minus afferre posset suspitionis. At iudices inter certas personas, & ad certas controuersias ciuiles scilicet & pecuniarias, constituta etiam plerunque, & deducta ad certum statum atque articulum causa, nominatim dabantur: vtputa, inter Lucium & Caium iudicio finium regundorum, vel iuris disceptationi, vel nudæ etiam facti cognitioni: vt nisi hoc, aut illud factum esset, quæreretur: quod iudicium in hæc, aut in illa verba, dare, vel constituere dicitur. Hi & iudices & disceptatores dati dicebantur. l. placet. ij. C. de ped. iud. Pedanæi quoque appellantur, vt mox recensebimus, in l. j. de off. eius. Legebántque inito statim magistratu, prętores magnum numerum eorum, quos iudices litigantibus, prout quibusque causis expedire arbitrarentur, darent, vt Aulus Gellius significat, lib. ii. cap. xiiii. Ho. & Atti. Addit Corasius lib. iii. Miscel. cap. xiii. etiam ex centum viris, quibus præerant Prætores iudices sæpenumero dari consueuisse, quod & verum puto. Hi tamen iudices non prætoris arbitratu, sed vel sortitione antiquo ritu (de quo Asconius Pædianus & Seruius in illum locum Virgilij, Quæstor minus vrnam mouet, &c. Plinius quoque in Panegirico ad Traianum, multa scribunt) vel ipsarum partiũ litigantium approbatione atque vnanimi petitione dabantur. arg. l. ij. §. j. & l. obseruandum. de iud. l. ex consensu. de appellationibus. Hāc ego causam esse puto, quamobrem in iure nostro hi Iudices nonnunquàm appellantur arbitri. l. j. C. de ped. iud. l. si arbitrer datus. C. de senten. l. fi. infrà de iudi. & quod coram eis agitur, non minus arbitrium, quàm iudiciũ dicitur. Nam & Cicero hos ipsos arbitros honorarios appellat, hoc est, à prætore datos. Quorum, inquit, controuersiam solebat tanquàm honorarius arbiter iudicare carneades. Tum alio loco, Arbiter Holanis & Neapolitanis de finibus agri à senatu datus. Sed & in oratione pro Murena Iuriscōsultis obiicit, quòd nunquam statuere potuerint, iudicémne, an arbitrorum dici oporteret. & Asconius Pædianus, arbitrium suscepisse eum dici scribit, qui iudicis partes suscepit. Sortitionis quoque, seu conuentionis, & consensionis huiusce intuitu in oratione pro Cluentio ita scridit Cicero. "Maiores nostri neminẽ voluerunt ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicẽ , nisi qui inter aduersarios conuenisset. Iudices igitur velut nudo interuẽtu prætoris à partibus ipsis, vel cōueniẽtibus , vel sortientibus, tāquā arbitri ex cōpromisso sumi videbantur", & vtrique ab arbitrando dicebantur, seu certè quòd totius rei arbitrium & facultatem recepissent, quæ res à litis contestatione originem sumebat, vt Imperator scribit, auth. de exhib. reis. §. vbi verò. Nam litis contestatio rursus tacita quæ dam conuentio erat litigatorum (quòd iudicium in hæc, aut in illa verba acciperent) promittentium Iudicis sententiæ acquiescere. Multùm tamen inter arbitros, & Iudices datos interesse apparet. Illud potissimùm quod ex sententia arbitri, compromissorij actio hoc iure nulla oritur. l. j. C. de arbi. At ex sententia huiusce iudicis dati oritur. Vtrique tamen ęquè notionem duntaxat habere dicuntur. l. ait Prætor. in princ. de re iudi. non enim iudex datus iurisdictionem habet, sed notionem tantùm, exemplo arbitri, vt ego sentio. arg. d. l. ait Prætor. l. notionem. de reg. iur. quod & Alciatus probat, lib. ii. parad. ca. iiii. & nos aliis argumentis inferius confirmabimus. l. fin. in princ. de offi. eius. delegatus verò iudex quem nunc vocamus, is videlicet, cui vel generaliter, vel specialiter mandata est iurisdictio, iurisdictionem vtique habere intelligitur, quamuis Alciatus lib. ii. parad. c. i. in fin. inter hunc cui ad vnam causam mandata est & iurisdictio, & iudicem datum nihil omnino interesse putet: hanc enim opinionem falsam esse ratio euincit. Qui hæc quæ hactenus diximus, recte teneat, poterit is, vt arbitror, intelligere loca iuris nostri quædam, hactenus, vt videtur, non satis cognita. d. l. ait Prætor, in princ. & l. à diuo Pio, de re iud. totum titulum, qui & à quibus appellandum sit. l. notionem. de verb. signi. l. j. C. de ped. iud. Nos ea suo quæque loco annotabimus. Dixi sanè iudicem dari consueuisse in causis ciuilibus & pecuniariis duntaxat, proptereà quòd crimini cognoscendo & publicè vindicando iudicem datum nunquam inuenimus. Quamuis mandatam ad id quandoque iurisdictionem legamus. Nam iudices, quos antiquitus sor tiebatur Prætor, iudex quæstionis criminalis, non iudices dati, sed in consilium adhibiti dicebantur. Apparet hoc in iure nostro, vbicunque iudicis dati mentio fit. Est enim semper de ciuilibus causis, non de criminalibus. Idem significat & Plinius ad Arianum lib. ii. epistolarum. & lib. iiii. ad Vrsinum, epistola ix. quicquid Budæus aliter sentire videatur, in l. vltima. de senatoribus. circa medium. Ita enim loquitur Plinius in illis epistolis, quasi iudices propriè æstimandis litibus darentur, etiam si damnum, aut pecuniaria pœna ex criminibus peteretur. Senatus autem cognitionem retineret, vbicunque grauius aliquid in reum statuendum esset. Nunc in proposito haud mirum videri debet, si Proconsulis legatus, cui scilicet iurisdictio iam mandata est, iudicem dare potest, quamuis mandatam iurisdictionem minimè in alium transferre possit. l. fin. in princ. de offic. eius. l. more maiorum. de iurisdict. om. iudi. Non enim iudicem dando, iurisdictionem à se abdicat legatus, aut in alium transfert, sed notionem tantùm, vt ostendimus, & litigatores quodammodò consentientes ad eum quem dat iudicem remittit: quod potissimum est iusdicentis munus, vt scilicet aut ipse iudicet, aut per alium iudicari curet. d. l. j. de iuris. om. iud. Eadem ratio est, quamobrem nec iudex datus, alium rursus iudicem dare potest, preterquàm si à Principe datus fuerit. l. à iudice. C. de iudicijs. quia scilicet à Prætore iudex datus iurisdictionem non habet, quæ in dando iudice potissimùm requiritur. at à Principe datus habet, quia scilicet hîc nec solemni sortitione, nec partium approbatione deligi solet, sed principis arbitratu quod tam nouæ Iustiniani constitutiones. l. fi. C. vbi & apud quẽ cau. in integ. rest. l. rem non nouam. & l. cum speciali. C. de iud. quàm Romanorum Pontificum decretales epistolæ ostendunt. tit. de rescript. & tit. de officio iudicis delegati. Nec me fugit Ciceronem in oratione pro Q. Roscio, iudicium certæ pecuniæ esse dicere, arbitrium incertæ. Iudicium cùm an debeatur, arbitrium cùm quantùm debeatur quęritur . multaq́ue in hanc sentẽtiam disseruere, quasi id declarando, de quo in oratione pro Murena dubitat. Sed animauerti passim hæc confundi, iudiciumq́ue & arbitrium indifferenter dici, & si non de summa quantùm debeatur, sed de iure an omnino debeatur, quæstio sit. Hæc ad huius capitis explorationem sufficere arbitror. Reliqua ad hanc materiam pertinentia dicemus in aliorum locorum expositione. L. XIII. Pompo. Lib. X. Ad Qvint. Mvcivm. LEgati proconsvlis nihil proprivm habent, nisi à proconsule eis mandata sit iurisdictio. Cùm ea sit natura illius particulæ, Nisi, vt in casu excepto concludat contrarium eius quod propositum est, puto ego hîc legendum esse, nec si à Proconsule, &c. Nam & superius, in l. solent. §. sicut. dixit licere Proconsuli adimere legato suo iurisdictionẽ , dum tamen consulto Principe id faciat, si potest legato adimi iurisdictio à Proconsule, certè nequaquàm ei propria est. Nam germana significatio illius verbi, proprium, est, vt aliquid sic nostrum esse significemus, vt auelli à nobis non possit: quo sensu Virgilius. Nimium vobis Romana propago Visa potens superi propria hæc si dona fuißent. Id est, perpetua & mansura: & inferius multis locis clarè expressum est, legatum etiam mandata iurisdictione propriam eam non habere, sed eius qui mandauit munere ac vice fungi. l. j. §. j. l. & si Prætor. de off. eius. l. solet. & l. seq. de iur. om. iud. nec diuorũ Seueri & Antonini rescriptũ . l. cognitio. §. cùm propriam. de off. eius. huic interpretationi obstat, vt cùm eò venerimus, explanabimus. Nam quod Accursius hîc initio de legatis futuris exponit, subfrigidum est, quasi mandata demum iurisdictione, legatus esse incipiat quis Proconsuli suo, falsum enim hoc est. Nam legatus esse Proconsuli statim quum ab eo adscitus est, incipit: potestq́ue in aliis muneribus ac rebus, puta, bellicis, aut tributariis, munus suum exercere, quamuis mandata ei nondum sit iurisdictio. Quòd si textus non sit corruptus, necessariò dicendum arbitror, verbum illud propriũ , exceptioni implicitum, pro eo quod est, certum, hoc loco sumi debere: quo sensu & Virgilius dixit. Hunc mihi da proprium virgo sata nocte laborem. Vt significet nullum esse certum legati munus, nisi mandata demum ei iurisdictione. Quare interim legatus quidem erit, sed ea tantùm exequi poterit, quæ sibi sigillatim ac specialiter à Proconsule mandabuntur, donec iurisdictio mandata fuerit. Et hoc magis placet. L. XIIII. Vlpia. Lib. XX. Ad leg. Ivl. et Pap. PRoconsvles non amplivs qvam sex fascibvs vtuntur. At Consules vtebantur duodecim. Prætores verò Romæ duobus vsos apparet. Cicero contra Rullum ad populum, de Campanis Magistratibus. Quum cæteris in coloniis Duumuiri appellentur, hi se Prætores appellari volebāt . Et paulò pòst, deinde anteibant lictores, nō cũ bacillis, sed, vt hîc Prætoribus antè eunt, cum facibus duobus. Plau. in Epid. Ius dicis. Ep. Me decet. resp. Iam tu igitur nobis Prę turam geris? Ep. Quem dices digniorem esse hominẽ hodie Athenis alterum? Tesp. At vnũ à Prætura tua Epidice abest. Ep. Quidnā ? Tesp. Scies, lictores duo, duo viminei fasces virgarum. Nam Athenarum mentio fit, quia rem geri Athenis adsimulatur. qua tamen in vrbe lictorum & fascium vsum tunc temporis non fuisse constat. Sed facetum exprimit Plautus, alludens ad Romanam consuetudinem. Cornelius Tacitus lib. ii. de Germanico. Hinc ventum Athenas, fœderiq́ue sociæ & vetustæ vrbis datum, vt vno lictore vteretur. Alex. tamẽ ab Alexandro lib. ii. gen. dierum. c. xv. scribit, Prætores sex lictoribus Romæ cum fascibus. At in prouinciis sibi decretis etiam cum securibus vsos esse. Cuius rei nullum, vt moris eius est, autorem citat. scribit L. Florus in epitho. Liuij. Syllam Dictatorem cum fascibus xxiiii. processisse, id quod ante eum nemo fecerat. L. XV. Lvcinivs Rvfinvs. Lib. III. Regvlarvm. ET legati proconsvlvm tvtores dare possvnt. Quia tutoris datio nec iurisdictinis est, nec imperij. Sed ei soli competit, cui nominatim à lege, aut senatusconsulto, aut à Principe id iuris concessum est, vt tutores dare possit. l. muto. §. tutoris. infrà de tutelis. ideò non poterant legati Proconsulum tutores dare, quamuis mandata eis esset iurisdictio: nam imperium quidem per se non habent. Mandata autem iurisdictio nō pertinet ad hanc facultatem. Primus igitur diuus Marcus oratione sua legati Proconsulum & quibusdam aliis vt iuridico Alexandriæ specialiter hoc concessit, vt tutores dare possent. l. j. infrà de tuto. & curato. datis ab his. l. ij. de offi. iurid. Alex. Hoc ergo est quod hîc quoque refertur, legatos Proconsulum tutores dare posse, quod exaudiendum est, speciali iure per dictam orationem eis indulto. Sed an mandata demum eis iurisdictione, an & antequàm mandetur tutores dare possint, quæritur. Ego puto nō nisi post mandatam iurisdictionem, hoc eis permitti. arg. suprà eod. titu. l. legati. & l. cognitio. §. cùm propriam. infrà de officio eius. L. XVI. Vlpia. Lib. II. Ad edictvm. PRoconsvl portam romae ingressvs, deponit imperium. Imperium hoc loco accipe, insignia imperij, quibus non solùm proficiscens, verùm etiam decedens in itinere Proconsul vtitur. arg. l. j. suprà eod. hoc enim significat verbũ illud, deponit. & Accur. quoque idem probat. Nam paulò pòst de off. Præs. l. iij. ex sententia Pauli dicturus est. Pręsidẽ simul atque Prouincia excessit, priuatum esse. quò fit vt verum & solidum imperium interim non habeat, sed imaginarium & fictum. Hoc ipsum ergo est quod vrbem ingressus deponit. Quod verò Accursius putat hîc in glo. & voluntariam iurisdictionem Proconsulem retinere, quoad in vrbem peruenerit, ego verum non arbitror. arg. l. si fortè. infrà de off. Præsidis. Nec mouet me quòd proficiscens, etiam antequàm in Prouinciam peruenerit, iurisdictionem huiusmodi exercere potest. l. ij. suprà eo. non enim par ratio est decedentis Proconsulis & proficiscentis. Proficiscenti magis fauendum fuit, & prouincialium desideriis velut obuiā eundũ . Decedẽti satisfactũ videri potest, quòd in vrbem vsq; , insignibus suis vti ei permissum est. DE OFFICIO PRAEFECTI AVGVSTALIS. titv. xvii. Evndem titulum habemus & lib. primo. C. ac sub eo duas constitutiones, quarũ posteriore non præfectus Augustalis, sed præfectus prætorio Augustali, legitur, quāuis in aliquibus libris verbũ illud, Prætorio, non reperiri Haloander adnotet. Sed vtvt res se habeat, eundẽ vtiq; significari arbitror, quemadmodũ & Præfectus Orientis, Africæ, Illyrici, nonnunquam legitur, qui tamen sæpius Præfectus prætorio Oriẽtis , Africæ, & Illyrici appellatur. Indicant duæ illæ constitutiones, prouinciarũ quarundā moderatores, & iudices ordinarios huic præ fecto subesse. Hoc etiā Imperatoris nostri nouella cōstitutio demonstrat. auth. de appell. §. illud. Nā appellationũ causas ab Ægyptiaco tractu, & ei adiuncta vtraq; Lybia, ad præfectũ augustalẽ defferri iubet. Quomodò scilicet, & præfecto prætorio Africæ quosdā præsides subesse posteà voluit. d. l. j. de off. præfec. præt. Afri. Nunc spectabilẽ dictũ , superius ostẽdimus , in Rub. de Senat. Et quanā atione sic dictus fuerit, exposuimus. Vera origo & causa huius præfecti constituendi, dandiq́ue ei lege sub Augusto lata, imperiũ ad similitudinem procon sulũ , id quod initio statim refertur, ea videtur fuisse, quòd superstitione quadā , seu certè superstitionis velamento insita prouidẽtia deterritus fuerit Augustus, & ante Augustũ senatus, ne proconsulares fasces in Ægyptũ mitterent, vt Spartianus in vltimo xxx. Tyrānorũ scribit, & Cornelius Tacit. illis verbis demonstrat, lib. ii. Annal. "Nam Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus, aut equitibus Ro. illustribus (id est, vt ego interpretor, qui honoribus vsi essent) seposuit Ægyptũ , ne fame vrgeret Italiā , quisquis eam prouinciā claustraq́ue terræ ac maris, quāuis leui præsidio aduersum ingentes exercitus insedisset. Hactenus Tacitus. Ob hanc igitur causam, in prouinciæ formā redacta Ægyptus nō est:" Nec senatores hunc magistratũ accipere cōsueuerunt , sed equestris ordinis viri, quemadmodũ & iuridicus Alexādriæ ex his creari solitus, & si qui alij per Ægyptũ administrationes gererent, quod idem Tacit. lib. xii. significat. Nā diuus Augustus, inquit, apud Equestres qui Egypto præsiderent lege agi, decretaq; eorũ perinde haberi iusserat, ac si magistratus Romani cōstituissent , & paulò pòst, Claudius omne ius tradidit, de quo toties seditione, aut armis certatũ . Cùm Sẽproniis rogationibus equester ordo in possessione iudiciorũ locaretur, aut rursum Seruilię leges senatui iudicia redderent. Qui Ægypto præsiderent, Iuridicũ Alexādriæ & hũc pręfectũ accipere debemus. Nā & iuridico Alexādrię legis actionẽ datā cōstat . l. j. infrà de of. iurid. Alex. Ex his ĩtelligere licet, quare nō ꝓcōsul , sed pręfectꝰ ĩ Ægyptũ , & quo ex ordine mittatur, reliqua huc ꝑtinẽtia , paulò pòst explicabimus. ĩ ru. de of. iur. Alex. DE OFFICIO PRAESIDIS. TIT. XVIII. Qvibvs temporibus iurisconsulti, quorum ex libris Pandectarũ opus compositum est, scripserunt, longè maioris dignitatis erant proconsules & Præ sides prouinciarũ , quā temporibus Iustiniani habiti fuerunt. Nā tum quidẽ & ampliores prouinciæ fuisse videntur, & à præsidibus ad Principẽ , vel præfectũ prætorio rectà ibatur. Sed posterior ætas magistratus quosdā interiecit, quales præfecti prætorio Africæ, Oriẽtis , aut Illyrici, qui vniuersas regiones ac velut Satrapias administrarent, atq; eo ipsi plerunq; accederent, remanẽte nihilominus, vt ego arbitror, alio generali ac supremo præfecto prætorio apud Imperatorẽ , vel certè patritiis, aut magistris officiorũ intendẽtibus . Prouincias prætereà exiguiores atque angustiores fecisse vidẽtur , vt proximè admonuimus. Proptereà non mirum videri debet, si nouissimis quibusdam constitutionibus spectabiles præfecti, Præsidibus anteponuntur, aut non tam honorificus de Præsidibus sermo habetur, quàm de præfectis. l. j. C. vt omnes Iud. tam mil. quàm ciui. in prin. L. I. Macer. Lib. I. De officio Praesidis. PRaesidis nomen generale est, eo qvod et procōsules & legati cæsaris & omnes prouincias regentes, licet Senatores sint, præsides appellātur . Procōsules semper vtiq; ex Senatoribus, hoc est, ex cōsularibꝰ deligebātur , at Pręsides necesse erat ex Senatoribꝰ deligi. Id hoc loco voluit iuriscōsultꝰ significare. Scribit idẽ & Dion lib. liii. vbi plenius rẽ totā ab Augusto primũ institutā explicat. IN L. II. Vide quæ scripsi, in l. si Consul. suprà de adopt. L. III. Pavlvs. Lib. XIII. Ad Sabinvm. PRaeses, &c. Habet interdum imperium & aduersus extraneos homines, si quid in alium manu commiserint. Ita emendauit Haloander. Nā antiquus Codex habebat, si quod malũ cōmiserint . Quicquid sit, puto etsi nō manu, sed fraude aliqua, & dolo malo, aut etiā verbis ( quādo verborũ magnā vim esse, ad veneficia creditũ est) & ad corrũpẽdos animos aliaq́; permulta valẽt , aut alio quocũq; modo nocitũ sit, posse pręsidẽ animaduertere, ꝓpter generālẽ quā subiicit rōnẽ . L. VI. Vlp. Lib. I. Opinionvm. ILlicitas, &c. §. Veritas rerum erroribus gestorum non vitiatur, & ideò præses prouinciæ id sequatur, quod conuenit eum sequi ex fide eorum quæ probantur. Ponit Accursius in principio glossæ suæ, aliquot exempla ad sententiam iurisconsulti maximè pertinentia. Nam verus sensus est, debere Præsidem iudicando negotiorum veritatem sequi, non si quid perperam à partibus scriptum, dictum, gestum, aut factũ sit, errorem ad calumniam, aut perniciem cuiusquam trahere atque arripere, sic tamen vt fides veri constet, quod probari, ad onus eius incumbere videtur, qui errorem subesse ac rem aliter atque gesta, scripta, aut dicta sit, se habere dicit. Sed quod idem Accur. hinc elicere conatur, non debere eum qui iurisdictioni præest, secundum conscientiam & religionem suam iudicare, sed secundum allegata & probata duntaxat, id nec rectè elici nec vsquequaque verum esse arbitror. Fuit enim alia mens iurisconsulti hoc loco, quam talem quæstionẽ diiudicare, vt & Oldendorpius pridem animaduertit in Var. lectionibus. Nam magnam hac de re controuersiam antiquitus fuisse etiam. Aul. Gell. ostendit, lib. xiiii. noct. att. c. ii. Quòd si hodie reuocata antiqua consuetudine, iurare debent iudices, se quod iustius existimauerint statuturos. l. rem non nouam. auth. seq. C. de iud. iam planum est non posse iudicem contra ea quæ ipse nouit iudicare. Ego quod in specie non absimili fecisse se idem Aul. Gel. scribit, facere debere quẽlibet iudicẽ existimo, vt iuret sibi nō liquere. nā iudicādi necessitate etiā hodie, hoc dato iureiurādo , eũ solui apparet, nisi ex integro sibi indulgeatur tẽ pus , quò melius cognoscere possit. l. si de meis. §. fi. de arb. l. Pom. de re iud. Neq; enim hoc casu tenebitur omnino absoluere, vt Acc. putauit dict. ll. & arg. §. cō modũ . inst. de interdi. Nā generaliter traditũ est, facti quęstionẽ in potestate iudicātis esse, iuris verò autoritatẽ , ĩ potestate legis. l. ordine. infrà ad mu. l. j. ad s. c. Tur. quod nihil aliud significat, nisi iudicis arbitrio ꝑmissum esse, quātā ꝗbusq; ꝓbationibꝰ fidẽ habeat, vt & alibi expressum est. l. eũ quẽ . §. j. de iud. l. iij. de test. & ita accipere debemꝰ , quocũq; loco iudici aliꝗd ex aspectu ꝓbari posse, relatũ est. l. eadẽ . infrà de fer. l. minor xxv. an. adita. de mi. l. si irruptione. cō . di. Fatẽdũ tamẽ , si lege aut iure etiā de modo ꝓbationũ caueatur, debere iudicẽ id seꝗ , q cō stitutũ est, cũ generaliter traditũ sit, nō aliter debere iudicẽ iudicare quā quomodò legibꝰ , aut moribꝰ ꝓditũ est. inst. de of. iu. ĩ prin. Quòd si eius potestatis iudex sit, vt aliũ iudicẽ dare possit, vel si pars à principe, aut à prętore id petat, dari aliũ iudicẽ debere expeditũ est gl. ma. ĩ c. j. de of. or. apud quẽ etiā testimonio prioris iudicis causa ĩstrui poterit. c. dilecto. vbi casus, de test. l. ob carmẽ . §. j. ĩfrà de testi bus. Abb. in c. cùm à nobis. eo. tit. Hodie Romæ iudices à Pontifice delegati etiam leuiore aliqua de causa sæpe iudicatu se soluunt, quod causam ad cancellariam remittere vulgo dicunt: neque enim æquum esse videtur, eum cogi iudicare, qui in talem aliquam perplexitatem incidisse se prætori, aut Principi suadere possit, quod ex dignitate, atque autoritate hominis non difficile accipiendum puto. arg. l. licet autem. cum duabus ll. sequen. infrà. de arb. hoc etiam Corrasio placet. lib. iiii. Miscell. cap. xx. Quòd si superior potestas, aut Princeps huic iudici parum fidei habeat, ideoq́ue excusatione eius non accepta, iudicare eum cogere omnino pergat, ancipiti loco in quo variè laboratum est, in c. pastoralis. §. quia verò. de offi. deleg. vbi Panor. nec appellari posse arbitror, siquidem iudicium iam receperit, quia prætor ex edicto suo perpetuo iudicare eum cogit. d. l. licet. & per tot. tit. infrà de arb. quo casu certi iuris est, appellationem non dari, quamuis doctores nostri hactenus haud satis hoc vel intellexerint, vel animaduerterint. l. fi. infrà de appella. recip. vel non. Si verò non receperit, appellationis auxilium vtique indulgendum esse. Quòd si in prosequenda appellationis causa, per iniuriam succubuerit, vt omnino iudicare necesse habeat: tunc (quando ex philosophorum præceptis potius omnia mala perpeti quàm iniustum, aut indignũ facere admonemur) magis secundum ea, quorum ipse certam scientiam habeat, iudicare ac pœnam æquo animo persoluere & sustinere, quàm secundum ea quæ perperam acta sint, decernere oportere, Panormitano, & quibusdam aliis placuisse video. in d. §. quia verò. Sed ego à Publij Affricani exemplo discedendum non arbitror, quod refert Cicero, & probat in oratione pro Cluentio. Nam is, inquit, cùm esset censor & in Equitum censu C. Licinius sacerdos prodiisset clara voce, vt omnis concio audire possit, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse, si quis contradicere vellet vsurum esse eum suo testimonio. Deinde cùm contra nemo diceret, iussit equum traducere. Itaque is cuius arbitrio & pop. Romanus & exteræ gentes contentæ esse consueuerant, ipse sua conscientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Hactenus Cicero. Exemplum autem Affricani etiam Pontificiis decretis approbatum videtur. ij. q. j. §. quando autem crimen. Huc subiungi posset illa quęstio , an Iudex apud quem causa agitur, supplere debeat etiam in facto, si quid omitti animaduerterit ab alterutra partium. nā in iure supplere eum posse admittunt omnes, sed in facto distingunt, an vt iudici notum sit, an vt priuato, vt sub priuati persona non possit, sub persona iudicis possit. Nos indifferenter & posse & debere iudicem etiam in facto sibi priuatim noto supplere existimamus: si quidem boni viri officio fungi velit, ne aliter contra religionem & conscientiam suam iudicare necesse habeat, nec vllo iure hoc prohiberi, quinimò expressè preceptum esse. l. j. C. vt quæ des. ad. par. vbi dixi. l. eum quem. §. j. infrà de iud. hoc etiam Affricani exemplo superius recitato conuenit, modò vt cum ingenio & dignitate hoc faciat: & tam quod ipse admonuerit, quàm quod partes dixerint, æquo animo & sine vlla differentia affectúve apud se discuti patiatur: nam aliter aduocati potius quàm iudicis partes tenere videretur, quod iuri publico non conuenit. l. quisquis. Codic. de postulationibus. Illicita ministeria sub prætextu adiuuantiũ militares viros procedẽtia , &c. Militares viros puto hîc appellari, cohortem exequutorum, quos vulgò birros vocamus, & ministeria illicita intelligi, quos illi secum ducerent, quasi pauciores exequutionem facere non possent: item exploratores & sicophantas, quibus ad concussiones faciendas quandoque vterentur, non inusitata etiam hodie in quibusdam Italiæ vrbibus corruptela. Sicvti medico imputari euentus mortalitatis non debet: ita quod per imperitiam commisit, imputari ei debet, &c. Sed qua pœna punietur? Respon. olim puniebatur: vt scribit Paul. lib. v. sent. recep. his verbis, si ex eo medicamine, quod ad salutem hominis, vel ad remedium datum erat, homo perierit, is qui dederit, si honestior fuerit, in insulam relegatur, humilior capite punitur. Hodie arbitrio Præsidis hoc relictum est, vt sequentia verba significant, quod iustius est vt variè ex personis causisq́ue & morborum generibus ac circunstantiis statuat. Hoc etiam in omnibus delictis obtinet, vbicunque specialis pœna legibus non est imposita, vt arbitrio præsidis pœna statuatur. l. prima. vbi Bartolus, de effract. §. primo. §. Qvi vniuersas prouincias regunt, ius gladij habent, & in metallum dandi eis potestas permißa est. Lege Valeria à Valerio Publicola primùm lata. Hæc non lege Portia & Semproniis rogationibus antiquitus prohibitum fuit, ciues Romanos vinciri, verberari, necari, aut quocunque supplicio affici iniussu populi. Soli consuli permissum erat, vt coërcere & in vincula publica duci iubere posset: non tamen vt in caput ciuis iniussu populi liceret ei animaduertere. l. ij. §. exactis deinde regibus. suprà de orig. iur. vbi Zasius. præsertim si ad populum prouocaretur. Nam de prouocantibus loquebatur lex publicolæ, vt Dionisius eam refrt. lib. v. Roma. Antiq. Centuriatis autem comitiis de capite ciuis apud populum agi oportuisse, & quis ordo iudicij eius esse consueuerit, scribit Cicero in oratione ad Pontifices, pro domo sua. & Plutarchus in vita Gracchorum. Hinc actio illa nobilissima eiusdem Ciceronis, in C. Verrem, quæ inscribitur, de suppliciis, quæ scilicet ille in Siciliam Præturam gerens contra ius fasq́ue de Ciuibus Romanis sumpsisset. Denique ipse Cicero non alio magis obiecto crimine in exilium pulsus est, quàm quòd ciues Romanos consul necari iussisset, quamquàm decreto & consulto senatus id fecerat, sed indennatos necasse arguebatur, quòd videlicet populus de his non iudicasset. Durauit hoc priuilegium Ciuium Rom. etiam in tempora Imperatorum. Nam in actis Apostolorum legitur, diuum Paulum tormenta, quæ sibi à Tribuno intentabantur, vitasse: cùm Ciuem Romanum se esse dixisset, Tribunum etiā sibi timusse , quòd eum vinxisset. Tacitus lib. xiiii. Cùm quidam more maiorum necandum reum censuisset, contradictum scribit, Carnificem & laqueum pridẽ abolita, & esse pœnas legibus constitutas, quibus sine iudicũ sæuitia & temporum infamia, supplicia decernerentur. Hæc sunt frequentissima illa pœnarũ genera potissimùm sub primoribus illis Imperatoribus vsurpata, aquæ & ignis interdictio, in insulā deportatio, in mettallũ , vel in opus metalli damnatio, & vt quidam bestiis obiicerentur, quasi in fraudẽ legum recepta atq; introducta. Nam his pœnis damnati vitæ discrimen vtique adibant, carnifex tamen & gladius ac tormenta ab eorum corporibus abstinebantur, ea videlicet reuerẽtia , quòd Ciues Rom. essent. Sed quemadmodùm libera ciuitate nimiùm multis interdũ grassantibus, vbi vel exemplo opus esse, vel trepidis rebus summo ac terrifico imperio contineri oportere animos videbatur, Dictatores creari moris fuit. Isq́; mos vt induceretur, præcipuam causam fuisse eandem legem Valeriam, Dionisius lib. v. scribit, vt essent qui sontes & citra populi autoritatem, etiam si tribuni appellarẽtur , aut ad populum prouocaretur, necare, & supplicium de his sumere possent, prout ex vsu Reipub. esse existimarent, id quod & iuris nostri autores tradiderunt. l. ij. §. itaque dictatores. de orig. iur. l. j. de offic. præfect. præt. Alex. ab Alexan. lib. iiii. gen. dierum. cap. xxiii. sic Imperatores postea quàm vniuersi populi partes ac potestatem suscipere, hoc ipsum ius animaduertendi in caput ciuis, aduersus præscripta legum, quibusdam specialiter tribuere instituerunt, præfecti vrbi, præfectis prætorio, legatis suis præsidibus prouinciarum. Quia verò dictatores vti gladio consueuerant, gladiúmque ab his defferri, vel præferri eis moris fuit, præcipuum insigne eorum potestatis atque imperij, quod Cicero in oratione pro Cluentio significat, illis verbis. Non censorium stylum, cuius mucronem maiores nostri multis remedijs retuderunt, æquè posthac atque illum gladium dictatorium pertimescamus. Quanquàm & fascibus vterentur, vt ostendit idem Dionis. lib. v. prope finem. & Liuius, lib. viii. (Non enim idem erant gladius & secures, quæ fascibus inserebantur. l. aut damus. §. j. de pœnis. nec his assentior, qui non de gladio materiali, sed de intellectuali, vt vocant, Ciceronis verba accipienda existimant. Nam hoc modo vitiosa comparatio, seu translatio sine dubio facta esset.) Quia gladio inquam, dictatores vti consueuerant, ideò per antiquæ consuetudinis vestigia obseruatum est, vt quibus principes tantam hanc potestatem darent gladio eos præcipuo eius instrumento adcingerent. Inde cingulum dignitatis dictum videtur, qua voce nihil frequentius in iure nostro. Hunc cingendi gladij morem fuisse ad stolam seu cingulum militare alligati, in signum conferendæ potestatis, vt de capite militis iudicare quis posset, & in damnatum animaduertere, nec alij prætereà id facere licuisse, Dionis. quoque lib. liii. scribit. Significatur etiam duobus capitibus in iure nostro sub titu. de mil. test. l. Titius. & l. penul. quæ pridem Viglius agnouit. insti. de milita. testamento. in Rub. Idem ostendit scitum illud Traiani verbum à Plin. in Panygirico relatum. Ego quidem in me si omnium vtilitas ita posceret, etiam præfecti manum armaui, &c. Et quod Dion scribit, in vita eiusdem Traiani, cùm Tribunatum militum Suræ traderet, parazonium quo pro dignitate accingendus erat, nudum ei porrexisse, dixisséque, Hunc ensem accipe, quem pro me ita demum strinxeris, si iustè imperauero, sin contrà, eo in perniciem meam vtitor. Nam & tribunis militum ac præfectis classium & aliarum ius gladij dabatur: vt militaria delicta coërcere possent, & quidem hoc intererat, quòd ab his prouocatio non erat, ab alijs erat: vt significat Paulus lib. v. sentent. recept. titu. xxviii. & Cicero de legibus, tabula ii. post princi. Hodie quicunque exercitum acceperunt, eosdem & ius animaduertendi in milites caligatos habere voluit. Iustinianus ex responso Venulei, l. solent. in fin. aliàs. §. de militibus. de cust. & exhib. reor. nec appellatio aduersus horũ sentẽtias interdicta videtur, nisi seditionem fecerint. l. si quis filio. §. quod tamen. de iniust. rup. l. cōstitutiones . de appel. Extat apud Cassiodorum. lib. vii. variarum formula comitiuæ prouinciæ, hoc est, vt ego interpretor, regiminis, aut administrationis prouinciæ, qua ipsos quoque quibus ea comitiua daretur, gladio armari atque instrui memorat. Hinc etiam nunc mos antiquus durat, vt maioribus his magistratibus ensis pręferatur , velut Romę Senatori Capitolino. (Is & morem & nomen hoc à præfecto prætoris duxisse videtur. Præfectũ enim prætorio, qui Romæ erat Senatorem populo, Gotticis illis temporibus dictum fuisse suprà annotauimus.) Præfertur gladius etiam prætoribus, quos potestates vocant, in omnibus ferè illustrioribus Italiæ ciuitatibus. Hinc ergo factum, vt ius gladij dicatur, potestas animaduertendi hîc. & lib. ix. Cod. Theodosiani. titu. xxxi. consti. j. Et honores iuris gladij, quibus hæc potestas accederet, Lampridio in Seuero. Hactenus de verbi ratione. Nũc de re ipsa dicamus. Gladij potestatem ego sic accipiendam puto: vt Magistratus aliquem necare possit, lictoris, aut Carnificis manu adhibita. Si hoc facere non possit, nec merũ Imperium, nec ius gladij habere hunc interpretor: huic autem potestati, corporales pœnas quæ vitam non adimunt, sic inesse, vt species suo generi. qua de re suo loco plenius disserā , in. l. imperiũ . infrà de iur. om. iu. Hæc potestas præsidibus prouinciarum datur. Inferioribus autẽ magistratibus non cōpetit , sed superioribus quoq; concessa est, veluti præfectis. arg. l. si quis fortè. §. fin. de pœn. l. saccularij. §. sunt prætereà. de extraord. crim. l. iij. de crim. stell. l. si quid erit. suprà de offic. procons. l. j. de offic. præf. vrb. Nam ferè aut de præside, seu proconsule, aut de præfecto agi animaduertas, vbicunque de intelligenda pœna corporali tractatur. Non sola autem traditione gladij materialis, hæc potestas conferebatur, sed & scripta principum mandata præsidibus dabantur, quibus hoc ius gladij specialiter eis concedebatur. arg. l. iij. supra eod. l. mādatis . infrà de pœn. l. annonam. de extraord. crim. Hæc mandata posteà perpetua esse cœperunt, & pro legibus recepta sunt. arg. l. diuus. vers. sed &. infrà de cust. & exhib. reor. Ideò passim apud Iureconsultos veteres sic referuntur, vt habentia vim principalium constitutionum. Hodie etiam nouella Iustiniani cōstitutione , quam Haloander inscribit: præcepta præsidum, olim De mandatis principum. titulus erat. §. deinde verò. specialiter hoc exprimitur, vt præsides supplicia secundum leges inferant. Nam legibus compluribus suppliciorum pœnas delinquẽtibus proponi necesse fuit, antiquissimarum legum tenore neglecto, ne aliter nunquam contra facinorosos exemplum ederetur, cùm omnes imperio subiecti ciues se Romanos esse dicere possent. Quibus autem casibus certa pœna crimini à lege non imponitur ipsorum magistratuum arbitrio, causa cognita statui posse descriptum est. l. j. §. idcirco. de effracto. vbi Bart. Antiquitus quoq; dum Respub. viguit, imperium nominatim plerunque decernebatur. Inde frequentissima illa loquendi genera imperium, aut prouinciam cum imperio decernere, aut obtinere. Proconsulem cum imperio proficisci, sine imperio rem militarem administrari non posse. Speciali enim Senatusconsulto, aut lege imperium dabatur. Ea propter dixisse videtur Papinianus, imperium quod lege datur, &c. l. j. §. verius, infra tit. iii. Cassiodorus quoq; loco superius citato. Vide quo iudicio fueris euectus, quando alijs vigorem fascium, videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. tum lib. i. epistola altera ad Senatum, qua præ fecturam vrbis Arthemidoro datam scribitur. Quanquàm, inquit, præfecturæ vrbanæ hanc potestatem dederint leges, nos tamẽ specialiter delegauimus &c. Loquitur de potestate animaduertẽdi . Nam leges quæ de singulis proconsulibus antiquitus fierẽt , posteà de omnibus præsidibus perpetuò sancitæ sunt principalibus mandatis, aut constitutionibus. Ex his constare arbitror, quod dicitur, præsides habere ius gladij, exaudiendum esse specialiter mādatum legibus, aut principalibus constitutionibus, vel senatusconsultis, quòd ad illos attinet, qui à Senatu mitti consueuerāt , qui propriè proconsules dicebantur. Specialiter mandatum intelligo præsidibus omnibus perpetuò atque in vniuersum, ad differentiam inferiorum magistratuum, vt puta, municipalium. Item aliorum qui præ sidibus fortè in prouincijs dignitate, aut administratione pares essent, veluti procurator Cæsaris. Nostra interpretatio antiquorum omnium sententiæ conuenit, qui in l. j. infrà de offi. eius. specialiter mandari consueuisse merum imperium tacito quodam consensu admiserunt, & verbum specialiter, sic accipiendum esse dixerunt, tanquàm in priuilegium & signum cuiusdam præeminentiæ ac iuris præcellenti. Quanquàm non satis certa ratione, vt sic dicerem, moti fuerint. Illud quoque his consequens, vt Lotharij opinionem quam Alciatus lib. ii. parad. c. vj. probat, dum merum imperium soli principi competere existimat, veram non esse dicamus. Quinimo secundum Allonis sententiam quam communiter ferè omnes hactenus sequuti sunt, etiam quibusdam magistratibus merum imperium competere & eorum proprium esse credamus. arg. l. cognitio. §. cùm propriam. de offi. eius. l. more. de iur. om. iud. specialiter tamen tributum. Enimuerò quatenus magistratuum creandorum cura ad principem spectat, hactenus ab eo magistratum accipiendo etiam imperium & illius exercitationem accipere videntur. Hoc vno intuitu Lotharij opinio defendi potest. Aliter haud quaquàm eam esse veram arbitror. L. X. Hermogenianvs. Lib. II. Ivris Epitomarvm. EX omnibvs &c. Annotat hîc Accursius quod & suprà admonuit, in l. illicitas. §. qui vniuersas. quanuis generaliter tradatur, præsidem in prouincia sua agere omnia quę omnes Romæ magistratus possunt: non tamen permitti ei in insulam deportare, quod tamẽ præfecto vrbis facere licet, ex speciali indulto, quod epistola diui Seueri ad Fabium Silonem continebatur. l. inter pœnas. de interd. & releg. Huius rei rationem illam esse putat, quod in generali concessione & translatione facultatum, non veniat speciale priuilegium, quod quis habuit. Ego an verisimiliter princeps & tale priuilegium concessurus fuerit, dispiciendum censeo. arg. l. obligatione. cum ibi nota. de pign. Quod autem ad hunc locum attinet, nec lege vlla hoc cautum fuisse vt exęquatis priuilegijs ac potestate præsides haberent tantam facultatem in prouincijs, quantam in vrbe magistratus, nec responsis de hac materia loquentibus hic & l. si aliquam. §. fina. & l. seq. suprà de offic. procons. & d. §. qui vniuersas. hoc expressum puto, sed illud duntaxat nihil esse in prouincia quod non per pręsidẽ expediatur. Quare cùm præfectus prætorio legem condere possit. l. formam. C. de offic. præfecti præto. nec à sententijs eius appelletur. Cùm consules xii. fascibus vtentur, alij alia insignia habeant, nemo captatis verbis hæc eadem præsidibus competere rectè dixerit. Quippe sine his administrare & regere prouincias rectè possunt. Sontes quoque meritis pœnis & citra deportationis miseriam posse affici nemo dubitat. l. capitalium. cum seq. infrà de pœnis. L. XV. Marcia. Lib. I. De Ivdiciis pvblicis. ILlvd observandvm est, ne qvi provinciam regit, fines eius excedat, nisi voti soluendi causa, dum tamen abnoctare ei non liceat. Idẽ ferè statuerunt Arcadius & Honorarius. l. nullus. C. de offi. rect. pro. Sed videbatur his aduersari cōstitutio lib. xii. C. sub tit. de dignitatibus, qua clarissimis & spectabilibus vniuersis etiā sine comeatu ad genitale solũ proficiscendi, & vbi voluerint cōmorandi facultas permittitur. Nam spectabiles & clarissimos etiā præfectos & pręsides prouinciarũ his temporibus appellari ostendimus, proptereà nos eam constitutionẽ de his spectabilibus, & clarissimis interpretandā duximus, qui nō gerunt administrationẽ . l. clarissimis. & l. fin. C. de dig. vel certè clarissimorum appellatione, ibi significari Senatores, quos Augustus Italia excedere prohibuerat: vt Dion scribit, lib. lii. in fi. ídque etiā suo tempore obseruatum affirmat. Per spectabiles autẽ designari Equites Rom. de quibus eadem ratione fortassè dubitatũ erat. Hæc de his qui discedũt animo redeundi. Quòd si præses, aut proconsul de prouincia excederet, non reuersurus principe inconsulto: lege Iul. maiestatis sine dubio teneretur. Videtur enim decreuisse imperium pop. Ro. l. ij. ad leg. Iul. ma. Conuenit cũ hoc respōso & quod apud Aulum Gellium legitur. Tribunis plebis vrbe egredi nō licuisse. Sanè quod Accur. subdit, videri hodie præsidem voti soluendi causa etiā abnoctare posse, quòd generaliter in sacris literis scriptũ sit. Vouete & reddite domino Deo vestro. Sacras autẽ literas in his quæ ad religionem pertinent, leges nostræ sequi nō dedignantur. aut vt clerici apud prop. episcop. §. fi. Equidẽ non arbitror admittẽdum esse, pręsertim si votum posteà susceptum est, quàm prouinciam regendam acceperit. Non enim posse anterius susceptæ obligationi nec per votum quidem præiudicare. arg. not. per Host. in summa, tit. de voto. §. quis vouere possit. vers. sed nunquid. Ac ne id quidem arbitror, & si anteà vouisse se dicat, tali cōmento rectè eum se excusaturum: cùm non ideò minus principem consulere potuerit, vel solutionis voti dilationem à pontifice impetrare. c. non est voti, extra de voto. Nam Seruator noster ea quæ sunt Cæsaris, Cæsari reddi vult, nec ad soluendam venisse se, sed ad implẽdam legem professus est. Quare nihil exemplo perniciosum sub prætextu religionis permitti debet. L. XVI. Macer Lib. I. De Offic. Praesid. SEnatvsconsvlto, &c. Aut sisti exhiberíve satisdato promittatur. Sisti accipe eum, qui iniuriam, vel furtũ fecerit, exhiberi rem quæ ablata esse dicetur. L. XVII. Celsvs Lib. III. Digestorvm. SI forte, &c. Probatur hîc proconsulem postquā ei successum est in prouincia, non habere voluntariā iurisdictionẽ , quamuis insignia imperij retineat, quicquid Accur. contradicat, in l. fi. suprà titu. ii. L. XIX. Callistratvs Lib. I. De Cognitionibvs. OBservandvm, &c. Id enim non est constantis & recti iudicis, cuius animi motum vultus detegit. Quæstionis antiquæ fuit, an iudicẽ cognoscendo indicia, quædam motus & sensus sui facere cō ueniat , an cōtra nunquā significare quid sentiat, ne si aliter faciat, quandoq; fluctuare videatur, & sæpius mutare sententiā necesse habeat. quod indecorum putant: vt scribit Aulus Gell. lib. xiiii. c. ij. Videtur eam quæstionẽ temperamẽto quodā Calistratus hoc loco decidere. Hodie Romæ & ferè vbique per Italiam iudices hactenus consueuerunt exprimere sensus suos, vt litigatores difficultatibus ijs, quæ eorũ animos suspensos tenent, occurrant, & certiorem iuris dispositionem suggerāt atque aperiant: quod probabile esse videtur. arg. l. iudices. C. de iudi. si non modò leuibus de causis sæpius quàm par est hæ sitarent, dum vel imperitia turbantur, vel studiorũ laborem vitant. Id litigatoribus dispendium, causidicis & aduocatis emolumentum præstat. L. XX. Papinianvs Lib. I. Responsorvm. LEgatvs Caesaris, vel praeses, vel corrector pro uinciæ abdicando se nō amittit imperiũ . Olim legebatur legatus Cæ saris, idest, præses, vel corrector &c. nec hoc loco solùm sed & sub tit. de accusatio. l. hos accusare. in prin. Id an rectè mutatum sit, ex Pandectis Florentinis iudicandũ est. Correctorũ autẽ mẽtio etiā ex Hermogeniano paulò antè facta est. l. de omnibus. suprà eo. ti. Et Correctores eos propriè dici, qui habẽt id officium in Italia, quod præsides in prouincijs Accursius admonet. Alij singularum Italiæ ciuitatũ propriè Correctores dici exaudiunt, sed hoc loco correctorẽ prouinciæ dici vides. Nec sanè vllo loco legi, Correctores Italiæ ciuitatibus ab Imperatoribus datos: quāuis Exarchas & Duces in Italiā olim missos legamus, sed hi velut præsides regionũ erant. Hodie tamẽ singulas ciuitates quæ proprium regimen & territorium habent, pro singulis prouincijs accipi, nō dubium est. glo. in l. fi. C. de præs. long. temp. Ratio huius responsi ex Vlpiano relata esse videtur, sub tit. de offic. cons. l. meminisse. Quod scilicet vsq; in aduentum successoris omnia debet proconsul agere: quinimò lege Iulia maiestatis tenetur, qui inconsulto principe se abdicans imperium popu. Rom. deserit. l. iij. prope fin. infrà ad leg. Iul. ma. Sed an Magistratus Romæ abdicando se, amittant imperium, quæri potest. Et cùm ratio huius rei cesset, quia scilicet Senatus, vel Imperator alium statim subrogare possunt, nec periculum est, vt Respublica interim detrimentum capiat, puto hunc amittere imperium, sic videor legisse in multis locis, quosdam Romæ, dum libera fuit Ciuitas, semper prout cuique libitum fuit magistratu se abdicasse. Liuius libro quinto, Valerius curia egressus dictatura se abdicauit. Cicero de diuinatio. At Tiberij Gracchi literis, Scipio & Figulus, quòd Augures eas indicassent, vitio creatos esse, magistratu se abdicauerunt. Nam certè eo est ingenio Papinianus, vt non sine causa de legato Cæsaris, aut præside prouinciæ loquutus sit, non in vniuersum de omnibus magistratibus. Quòd si principem, aut Senatum ab vrbe abfuisse proponeretur, si modò Senatus vnquàm abesse dici potest, vt puta, cum latinarum causa creato præfecto, omnes in montem Albanum concedebant, contrarium respondendum existimatum. Veruntamen siue resignatio imperij in manu principis, aut Senatus fieri debeat, siue alio quocunque modo facta valeat, vt imperium admittat is qui se abdicat, non rectè videtur Iacobus Butrig. hoc responsum inducere aduersus donationem vrbis Romæ Pontifici maximo à Constantino factam. Non enim Constantinus donando vrbem Romam abdicabat à se imperium, sed vnius vrbis dictionem dumtaxat, quæ particularis alienatio, saluo in cæteris vrbibus & prouincijs Romano imperio, cur fieri non potuerit? non secus ac si quælibet alia vrbs ab Imperatore donata decederet. Nam & ratio suprascripta in hac donatione cessat, cùm imperiũ in suspenso non remanserit, sed in Rom. Pont. illico translatum fuerit. Enimuerò cùm quæritur an Imperator res ad Rom. imperium pertinẽtes , alienare possit? de rebus soli expedita quæstio est. l. cùm multa. vbi notant omnes. C. de bon. quæ liber. posse scilicet Imperatorem eas in quem velit conferre: sic denique Imperator Iustinianus Constantinopolitanæ & alijs ecclesijs permultas possessiones & prædia donauit. Sic post eum & ante eum alij fecerũt . Sed & si regno aliquo iure belli potitus sit, non videtur prohiberi id alienare, antequàm in prouinciæ formam redactum sit. Nam Augustum Cæsarem hoc interdum fecisse legimus, apud Suet. in Augu. cap. xlviii. Cæterùm si ditionis antiquæ populi Rom. prouincias, aut ciuitates alteri subijcere velit, vt Imperator Constantinus vrbem ipsam Syluestro Papæ donasse dicitur, cuius donationis exemplum, verum an falsum Albericus refert, in l. j. ff. de offi. præf. vrb. non putat Iacobus Butrig. Imperatori hoc facere licuisse, arg. huius responsi, debuisse enim si imperij, vel partis alicuius administrandæ eum pœnitebat, populo Romano, à quo acceperat, id restituere, non aut alteri tradere, aut illius quasi vacuam & desertam possessionem relinquere. Nam & Cicero ad Quin. fratrem Cæsarem, vel mortuum reprehendit, ob talem causam: Minuebat, inquit, vectigalia, donabat ciuitates ex commẽtario &c. Ego ad ea quæ suprà dixi, illud quoq; cōsiderandum arbitror, non ex toto similem hac in re præsidis & Imperatoris causam esse. Præ sidem enim præfinitam & quasi præcariam potestatem habere, prouinciam vt regat atque administret: res verò principis, aut fisci, quarum ad procuratorem Cæsaris administratio & cura pertinet, ne attingat quidem. l. nec quicquam. in princip. suprà de offic. procons. At Imperator propriam & perpetuam atque, vt videtur, infinitam potestatem habet, quantam scilicet vniuersus populus: cùm enim lege Regia omnis potestas populi in ipsum translata esse intelligatur. lege prima. vbi dixi suprà de constitutio. princip. consequens est, vt omnia facere possit, quæcunque vniuersus populus vnquàm potuit. Non dubium autem est, quin populus tale aliquid facere potuerit. Prætereà siue populus Romanus, lege illa potestatẽ omnem perpetuò ab se abdicasse intelligitur: certè nihil posthac eius interfuit, siue solam duntaxat procurationem & administrationem, quod verius est, cur quemadmodùm nationes & gentes ciuitate Romana do nando participes imperij facere superioribus Imperatoribus licuit. l. in orbe. suprà de statu hominum. non sic vrbem, aut prouinciam vnam alienare potuit Constantinus? Quid enim interest rem meam alteri communicem, an pro concurrenti quantitate donem, aut alio quouis titulo tradam? l. j. & ij. infrà pro soc. Quòd si ita planè res est, vt post legem regiam imperij ius penes populum nihilominus remanserit, nulla iam relinquitur dubitatio, si quis id quoque ęquus iudex inspiciat, quod eam vrbis Romæ donationem diuturnus quoque non solùm populi Roma. consensus, hoc est, totius Italiæ & Occidentalium populorum, qui tam sub Imperio Romano erant, verùm etiam Imperatorum omnium qui post Constantinum fuerunt, tacitus consensus atque expressa quorundam approbatio confirmauerit: vt ex historijs rectè memorat Idem Alber. in rub. ante proœm. Digest. Illud potius dubitari conuenit, num creandi Imperatoris ius Romanus Pontifex ad Germanos transferre, seu certè eorum principibus delegare potuerit. Sed hoc quoque ratione illa defendi potest, quia vniuersus populus, & quod reliquum erat Romani orbis Pontificum, arbitrio ac fidei & potestati tũc se commiserant, atque etiam decretum & legem illam diuturno ac tacito consensu posteà approbauerunt. Ex his apparet, non solùm diuino iure, quo maximè Pontifices nituntur, verùm etiam humanis constitutionibus & legum nostrarum placitis, Romanorum Pontificum causam defendi, vt etiam ab eorum nutu pendeant Imperatores. Hæc de alienationibus quas antiqui Imperatores fecerunt, in vniuersum dicta sint. Hodie non viderentur Imperatores citra periurij reatum, quicquam ex pertinentibus ad imperium alienare posse, cùm id nunquàm se facturos, electi statim iurare & conceptis verbis obligare se soleant. Reliqua ad hunc locum pertinentia, quæ nobis in mentem venire potuerint, superius scripsimus, in l. non ambiguitur. de legibus. & in l. j. de const. princip. DE OFFICIO PROCONSVLIS CAESA ris vel rationalis. Titvlvs XIX. L. I. Vlp. Lib. XVI. Ad Edictvm. QVae acta gestaqve svnt a Procvratore Cæsaris, sic ab eo comprobantur, atque si à Cæsare gesta essent. Primus Imperator Claudius tantam hanc potestatem procuratoribus suis dedit, vt scribit Tacitus, lib. xii. ann. "Eodem anno sæpius audita vox Principis, parem vim rerum habẽdam à procuratoribus suis iudicaturum, ac si ipse statuisset, ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatus quoque consulto cautam plenius quàm anteà, & vberius. Et paulò pòst, præualida nomina referre, nihil attinuerit, cùm Claudius libertos quos rei familiari præfecerat, sibíque & legibus adæquarit. Quæ verba ideò referre placuit, quoniam originem ac potestatem procuratorum Cæsaris mirè indicant." Videntur autem Imperatores, non in singulis modò prouincijs, sed Romæ quoque complures interdum habuisse diuersarum veluti negotiationum procuratores. Qui & Curatores simpliciter appellabantur: vt curatores hæreditatum, Curatores ad bona damnatorum, quorum mentionem in antiquis inscriptionibus vidimus. Dicitur procurator Cæsaris etiam rationalis, & Comes rerum priuatarum, sacri palatij sacríque patrimonij. rub. hîc & C. de offic. com. rerum priu. sac. pal. sac. patr. per totum sit. Appellatur & fiscus & dispẽsator , & Actor rerum Cæsaris, l. j. C. si aduer. fisc. l. si fiscus. de iure fis. Præsides verò prouinciarum non solùm admonentur, in l. nec quicquam. §. j. suprà titu. ii. sed videntur etiam tam ipsi quàm vrbani magistratus interminatione grauis pœnæ. l. iij. C. eod. titu. de offic. com. re. priu. abstinere cognitionem ac nec tuitionem quidem adhibere causis fiscalibus. Nam inter fiscum & priuatos cognoscit procurator Cæsaris adiuncto (vt putant) præside prouinciæ, ac præsente aduocato fisci. l. j. vbi not. C. si aduer. fisc. sed ego præsidem interuenire oportere non existimo, nisi certo casu, cùm scilicet in integrum restitutio aduersus fiscum postulatur. d. l. ij. argu. l. fin. C. vbi & apud quem. Cuius rei specialis illa est ratio, quòd in integrum restituere magis imperij, quàm iurisdictionis est, dicta. l. fina. Non enim imperium habet procurator Cæsaris, sed iurisdictionem tantùm. Quare nec mulctā irrogare potest, l. ij. C. de modo mult. Ideò eam rem apud præsidem tractari oportuit. Cura & tractatio pecuniæ publicæ, antiquitus ad Quæstores pertinebat, quos magistratus secum in prouincias ducebant. Horum in locum procuratores posteà ab Imperatoribus mitti obtinuit. Hi præsidibus & rectoribus prouinciarum salaria ab Imperatoribus constituta soluebant. Ea cuiusmodi esse cōsueuerint , indicant Epistolæ frequentes in vita quorundam Imperatorum. Ipsi tamen procuratores Cæsaris, quandoque etiam prouinciam regendam accipiebant. Atque hi procuratores, vice præsidum agentes, in iure appellantur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. vbi causæ fiscales. L. II. Pavl. Lib. V. Sententiarvm. QVod si ea bona, &c. Vide Augustinum qui eximiè hoc caput ex Thussis libris corrigit & declarat. lib. iii. emend. cap. vi. L III. Callistratvs. Lib. VI. De Cognitionibvs. CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius pœnæ constituendæ ius non habent. Pœnæ constituendæ ius accipere oportet, pro facultate insulæ assignandæ. Id enim hoc loco significat pœnam constituere. arg. l. j. in princip. infrà quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim proptereà interpretatus est, quia pœnæ constituendæ ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est hæc interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec præfectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt à principe assignetur, expectare debet. l. j. §. relegandi. suprà de offic. præfect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quàm si dixisset, quia ius deportandi non habet. Dedisse hunc iuridicum Alexandrinis Caium Cæsarem, significat Spartianus in Seuero his verbis. Deinde Alexandrinis, ius Buleutarum dedit, qui sine publico consilio, ita vt sub Regibus antè viuebant, vno iudice contenti, quem Cæsar dedisset, quo loco Egnatius Buleutas, seruatores interpretatur, sed magis proprium erat, decuriones. Latinè enim ordinem ipsum Bulem, & Buleutas, decuriones dicimus, vt ex Plinij ad Traianum epistolis cognosci potest. Huic Iuridico, & si qui alij per Ægyptum anteà iudices constituti erant, Præfectum Augustalem quodammodò superintendisse puto. Nam quia nunquàm in prouinciæ formam Ægyptus redacta fuerat (vt prædiximus) maioris dignitatis hi iudices habiti erant, quàm vt Præfectus ex toto subiectos eos haberet: erant enim omnes Equestris ordinis ex quo ordine & Præfectus ipse, vt suprà ostendimus, rub. de off. præf. Aug. Proptere à factum vt eorum delicta examinandi, & super his, quæ comperisset, duntaxat referendi, non etiam amouendi, vel puniendi eos Præfectus Augustalis potestatem nactus sit. l. ij. C. de off. Præf. Aug. Quamuis præfecti alij, vtputa orientis, aut Illyrici, plenam cognitionem de ordinariis iudicibus sub se constitutis habeant. l. penul. C. de offi. præf. Præt. Orien. Antiquitus enim ducta consuetudo eximij iuris hos Ægyptiacos iudices fecisse videtur, atque eius consuetudinis specialis ratio hæc fuisse, quam diximus, quicquid Accursius & cæteri commententur. glos. in d. l. ij. & l. illicitas. §. qui vniuersas. suprà de offic. præf. vbi doct. DE OFFI. EIVS CVI MANDATA EST IV risdictio. Tit. xxi. Differentiam inter hanc Rubricam & illam quæ lib. i. Codicis inscribitur, De officio eius qui vicem alicuius Iudicis, vel Præsidis obtinet. Illam verissimam arbitror, quòd sub illo titulo tractatur de eo qui pro tẽpore in prouinciam missus est ab Imperatore, vel alicui tribunali, aut iurisdictioni præpositus, non vt ipse, vel Præses eius prouinciæ sit, vel magistratum eum gerat, sed vt pro tempore, ac velut aliud agens illo munere fungatur, donec proprium Præsidem, vel magistratum Imperator creauerit. Exempli causa Procurator Cęsaris , defuncto vel remoto Præside prouinciæ, vel omnino in eius defectum. Nam his sæpenumero vt & vice Præsidum in prouinciis agerent, mandabatur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. C. vbi cau. fisca. Nonnunquàm etiam Romę constitui vsitatum, qui vice præfecti Prætorio ageret. l. j. §. à Præfectis. de leg. iij. Præfecto fortè diem functo, vel finito eius magistratu, dum princeps de alio constituẽdo maturius deliberaret. Sub hoc autem titulo de his agitur, qui aliis gerentibus magistratum, atque etiam præsentibus in prouincia, vel in ciuitate, ipsi eorum iurisdictionem exercent. Titulus in Codice etsi non omnino ad verbum huic consimilis, tamen sub quo eadem quæ sub hoc nostro materia tractatur: ille est lib. iii. qui pro sua iurisdictione iudices dare daríue possunt. Nam vnica sub illo titulo constitutione non aliud agitur, nisi vt hoc doceamur, neminem qui non propriam iurisdictionem habeat, hoc est, cui ab alio mandata sit iurisdictio, causas alij delegare posse, nisi à Principe Iudex datus fuerit, quamuis interpretes vulgo alia quędam in illius constitutionis interpretatione commenti sint. L. I. Papinianvs Lib. I. Qvaestionvm. QVaecvnqve specialiter lege, vel Senatusconsulto, vel constitutione Principum tribuuntur: mandata iurisdictione non transferuntur. Videntur ferè omnes existimasse, Papinianum his verbis idem significare voluisse, quod alibi relatum est. Neminem posse merum imperium, hoc est, gladij potestatem sibi concessam in alterum transferre. l. solent. in principio. suprà de officio Proconsu. l. nemo potest. infrà de regulis iuris. Et quærenti mihi cur, & an omnino specialiter hanc ipsam gladij potestatem lege, Senatusconsulto, aut constitutione Principum tribui necesse fuerit, veniebat in mentem, quod antiquitus in caput Ciuis Romani iniussu populi, animaduerti non liceret. l. secunda. §. initio. suprà de origine iuris. vt superiore libro plenius admonuimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Præsidis. Idcirco euenire potuisse, vt de singulis, singulorum commissis, vbicunque de capite ciuis agendum esset, aut ad populum diem dici, & cum populo agi, aut si speciales iudices constituere visum foret, speciales leges ferri necesse fuerit, quibus tum alios iudices, tum in primis eum qui quæsitor, hoc est, quæstionis iudex appellabatur, creari, & iudicio certam formam dari mos erat, donec P. Corn. Sylla primò, deinde Pompeius, & Cæsar publicorum iudiciorum quæstiones, vt aduersus quemlibet statæ ac perpetuæ essent, constituere. l. ij. §. deinde Cornelius. suprà de origine iur. Hactenus opinionem meam etiam Duareno probari animaduertebam, cap. liii. Anniuers. disputat. Quemadmodùm verò in ciuilibus causis nemo sine certa actione experiri potest, quinetiam qua quisque actione agere velit, nominatim edere debet. l. prima. infrà de edendo. Sic in criminibus quoque æquum visum esse reputabam, neminem sine certa lege damnari. l. aliud. l. si qua pœna. infrà, de verborum significatio. vnde frequens illa loquendi formula, hac, vel illa lege reum facere. l. hos accusare. §. omnibus. de accusationibus. l. Senatus. de public. iudic. Ea propter vt singulis atrocioribus criminibus puniendis, singulæ publicorum iudiciorum leges proditæ ac fixæ essent, obseruatum existimabam, veluti Iulia contra adulteros, Pompeia contra parricidas, Fabia contra plagiarios. Harum in singulis non solùm de pœna, verùm etiam de iudicibus, ac magistratibus, qui cuiusque legis exercitationi quæstioníque præessent, ac deinceps comperto crimine animaduerti iuberent, cautum fuisse, verisimile mihi fiebat. argumento dictæ l. aliud. in fine. Cæterùm cùm multæ aliæ iuris partes sint, ideò ferè aliqua earum, quæ hîc memorantur, contigisse videbatur, vt delicta coẽrcerentur, quòd aliæ iuris species ad eam rem minus efficaces essent. Nam Prætoris officium, iurisdictioni & causarum ciuilium disceptationi proprio munere incendebat. Ideò nullum Prætoris edictum de crimine publici iudicij, vel ad publicam vindictam principaliter pertinens relatum inuenias. Multò minus prudentum responsis sanciri hæc poterant. Plebiscita autem de criminibus puniendis fieri non contingebat, proptereà quòd plebs licentiæ suæ tenax, potius aduersaria iis qui hæc ferre voluissent, quàm fautrix erat. Nam per hæc quasi tela quædam in sese ac mucrones & seruitutem parari sibi existimabant: ob id non à Tribunis qui plebi se placere studebant, ideóque ferentibus potius intercedebant, sed à Senatu, Consulibus, Dictatoribus, postremò ab Imperatoribus ipsis statuta hæc fuisse animaduertere est. Porrò quia de singulis grauioribus criminibus, vt diximus, aut sunt, aut esse debent certæ leges, quæ facinorosos teneant. dicta l. si qua. verbo, singulorum criminum. de verborum significationibus. Idcirco bona ratione effici putabam, vt de singulis generibus criminum, quæ mero imperio coërceri oporteret, speciales leges existere & consequenter singulas huiusmodi quæstiones atque exercitationes, specialiter aliquibus iudicibus tributas esse intelligere deberemus, argumento dictæ legis, aliud. in fine. Sed plenius & maturius reputanti mihi verius esse apparet, nec omnibus publicorum iudiciorum quæstionibus exercendis merum imperium necessarium fuisse, veram his duntaxat quibus, aut vita adimitur, aut corporalis cruciatus infertur, nec Papinianum tam angustam definitionem alienis, ac parùm propriis verbis tradere voluisse, sed generaliorem quandam iuris constitutionem & regulam iudicare, qua effici possit, vt & alia sint, quæ à magistratibus mandari non liceat, quamuis non meri imperij sint, sed vel misti tantùm, vel simplicis iurisdictionis, vel certè, neque iurisdictionis sint, neque imperij. Quando & huiusmodi quæ dam esse memorantur, veluti tutoris datio. l. muto. §. tutoris. de tutoribus. Prætereà nec illud verum est, de singulis singulorum capitalibus delictis antiquitus necessarias fuisse leges, quinimò sacratis legibus duodecim tabulis prohibitum erat. Priuilegia irrogari, quod nihil aliud significat, quàm de singulis leges ferri, vt Cicero ostendit, in Orationibus ad Pontif. pro domo sua, Et in Oratione pro Milone. Cæterùm paulò nobilioribus ciuibus dies ferè ad populum dicebatur. De his populis iudicabat, & populi suffragiis res tota transigebatur. Generaliter autem quod ad cæteros obscuriores, fures fortè, aut effractores nocturnos ac lats, aliósque ex infima plebe homines attineret, primò Quæstores parricidij fuerunt, qui à populo constituebantur, vt capitalibus rebus præessent, quorum etiam legem duodecim tabularum meminisse Pomponius ait, suprà de origine iuris. l. secunda. §. & quia. Hos verisimile est & de capite, tanquàm ordinarios iudices iudicasse, & animaduerti in damnatos iussisse, si quibus legibus pœna mortis proposita erat. Nam quibusdam fuisse argumento illud est, quod posterioribus temporibus velut adagio vsurpatum est, more maiorum in aliquem animaduertere, pro eo quod est, Carnificis manu statim necare, & de saxo deiici solitos fuisse constat damnatos quosdam. Deinde creatis Prætoribus, videntur creari desiisse Quæstores parricidij. Ideò rara horum mentio apud scriptores. Prætores autem cœpisse capitalium iudiciorum & quæstionum ex legibus exercendarum prouincias sortiri, atque ita deinceps factum etiam vsque in tempora Imperatorum, vt superius demonstrauimus, dicta l. secunda. de origine iuris. Nam triumuiri capitales, qui & nocturni dicti, leuiora tantùm crimina castigare poterant, non atrociter verberare, nec capitis damnare: quemadmodùm nec hodie Præfectus vigilum potest, qui in eorum successit locum. Vbi Prætores iudicassent & damnassent reum, tum interuentu ipsorum triumuirum capitalium, qui & carceri præerant, animaduertebatur: vt Budæus quoque & Zasius rectè adnotarunt. dicta l. ij. §. eodem tempore. de origine iur. l. finali. §. iudicandi. de mun. & hon. Enimuerò raras fuisse arbitror leges veterum, quæ naturalis mortis pœnam continerent. Nec mouet me quòd de capite agi frequenter dicerent. Nam aut ad arbitrium populi iudicantis id referebatur, aut quòd capitalia iudicia & quæstiones etiam quæ vitam non adimunt, interdum appellari constat, vt aquæ & ignis interdictio, & exilium. l. capitalium. vbi not. infrà, de pœnis. l. ij. de publicis iudic. Cæterùm leges illæ quæ vetabant necari ciues, sine dubio extra eos casus loquebantur, quibus pœna mortis delinquentibus ex aliis legibus proposita esset. Erant enim factæ, ne magistratus imperium arbitratu suo in caput ciuium exercerent, id quod soli Dictatori permissum erat. dicta l. ij. §. itaque Dictatores. de origine iur. non autem vt legitimas & antiquas pœnas capitales, si quæ aduersus facinorosos legibus statutæ essent, tollerent. Quinimò nec alias quidem pœnas licebat iudicibus vbi cognouissent infligere, quàm quæ legibus sancitæ essent. Quare cùm apud eos ageretur, satis erat pronuntiari factum, vel non factum maleficium: tunc enim pœna legis statim succedebat, magistratuum autem arbitrio sola dicendæ mulctę potestas relicta erat. Quę omnia & hodie obtinent. dicta l. aliud. & l. si qua. de verborum significatio. l. ordine. ad Municip. l. j. §. penultimo, ad Tertulianum. Illud tamen amplius hodie habent magistratus, quibus ius gladij datum est, quòd in quibus casibus pœna delicto legibus nominatim imposita non est, iis casibus arbitratu suo punire, & pro qualitate ac conditione rei erga nocentem statuere possunt: vt Bartolus notauit, in l. j. vers. idcirco. de effractor. Igitur (vt ad propositum redeamus) vera est huius capitis sententia ad verbum sumpta, quam Raphael Fulgosius pridem, ac post eum nuper Alciatus agnouit, libro secundo Parad. cap. primo. Ea scilicet in alium transferri non posse, quæ his tribus iuris partibus specialiter, hoc est, expressim & nominatim magistratibus mandantur. Nominatim accipe, non vt nomen proprium eius qui magistratum gerit, exprimatur: quî enim fieri hoc possit, cùm personæ quotidie mutentur eorum, qui magistratus gerunt: sed nominatim de hac, vel illa re, aut cognitione actum esse: vti ea Prætori, Proconsuli, aut Præfecto competat, vel per eum expediatur, quod verbum eodem modo & aliis locis in iure accipitur. l. aut damnum. §. Præfecto de pœn. l. neque mater. C. de iur. dot l. ij. §. inter filium. & l. diuus Claudius. ad legem Corneliam. de fals. l. quæro. de act empti. l. sed etsi quis. §. quæsitum. si quis caut. Exempli causa, alienatio rerum pupillorum ne fiat, nisi interposito decreto Prætoris vrbani, transactio de alimentis adhibita Prætoris notione atque autoritate celebretur. Nam diui Marci hæc inducta sunt. l. j. de rebus eorum. l. cùm hi. de transactio. Ideò hæc atque alia huiusmodi mandari non poterunt. dicta l. cùm hi. §. sed nec mandare. l. ij. infra eodem. l. j. §. abolitio. ad Turpil. sunt & alia exempla quæ in hanc partem colligunt Fulgosius & Alciatus. Quare idem in omnibus di cendum erit, vbicunque per aliquam harum iuris partium aliquid magistratui cuipiam permitti, vel tribui relatum est, etsi non imperij ea res sit, vt prædiximus. Talia fuisse videntur eorum multa, quę mandatis Principum continebantur, iis quæ præsidibus in prouincias proficiscentibus dabantur. Nam hæc mandata paulatim obtinere cœperunt vim principalium constitutionũ . Quæ autem ad merum imperium & coërcitionem attinent, ea tametsi non his, nec fortè aliis iuris partibus tributa sint, minimè tamen mandare poterunt, propter aliam scilicet generalem iuris regulam quæ in vniuersum transferri hæc prohibet, quæ imperij sunt. nec distinguit quomodò cui concessa sint. l. solent. §. j. suprà de offic. Procons. l. nemo potest. de regulis iur. Quare etsi priuato homini, vel magistratibus quibusdam quamuis generaliter merum imperium, aut coërcitionem in aliquos, codicillis fortè, vel priuatis rescriptis princeps dederit: non tamen poterunt hi partes suas in alios transferre. Nec mouet me quod traditum est, à principe iudicem datum, alium rursus in ea re iudicem dare posse. l. à iudice. C. de iudi. Cùm enim specialis iuris constitutio imperium transferri vetet. dicta l. nemo. & dicta l. solent. Consentaneum est, vt dicamus generale illud pronunciatum, per hoc speciale restringi & coarctari: vt minimè in hoc verificetur. c. generi. de reg. iur. lib. vi. Idem constanter affirmauerim, etsi magistratus, vel personæ hæ quæ ius gladij habent, proficiscantur. Nec tunc quidem posse eos alteri id mandare, scilicet imperium mandare omnes expressè prohibentur, nec distinguitur, proficiscantur, an maneant. Nec enim exceptio illa quam hoc loco subiicit Papinianus, Non aliter itaque mandare poterit, quàm si abeße cœperit, ad exercitationem meri imperij pertinet. Hoc ex eo planum fit quòd pœna legis Iuliæ, aut Turpiliani Senatusconsulti, non erat gladij animaduersio: vt dicam in l. imperium. Existimo tamen merum imperium eadem ratione initio in alium transferri prohibitũ fuisse, qua & cætera hoc loco prohibita sunt, quia scilicet non nisi legibus, Senatusconsultis, aut principum constitutionibus, vel mandatis specialiter concedebatur: vt superius admonui, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Præsidis. Sed hanc rationem scrutari hodie non conuenit, ne subuertamus generalem sententiam Imperatoris, qui gladij potestatem, aut alterius coërcitionis nullo modo transferri voluisse ostendit. Nec distinguit quomodò cui concessa sit. l. non omnium. de legibus. Non mouet me quòd hac sententia recepta, haud videbuntur Duces, Comites & Marchiones nostri temporis, qui vrbes, aut prouincias in feudum, vel quo alio titulo ab Romanis Imperatoribus acceperunt, etiam eo addito, vt in his locis merum Imperium habeant atque exerceant, haud videbuntur inquàm, alteri id delegare posse, quod tamen omnes indifferenter faciunt. Ego enim constanter admiserim, id eis non licere, nisi specialiter hoc ipsum quoque eis concessum sit: vt & merum ipsum imperium aliis delegare possint, quod omnibus ferè eodem diplomate indultum inuenias, dum capitalium quæstionum æquè & ciuilium per alios expediendarum Princeps potestatem eis facit. Hoc excepto rationem nullam inueniri puto, qua delegationes huiusmodi defendantur, nisi quis fortè inter eos di stinguat, qui titulo lucratiuo, quíque oneroso acceperunt, vt hi quidem loco Imperatoris quasi domini constituti delegare possint, cæteri autem non possint, quasi vicarij & pre cario habentes quos minimè æquum fuit, alios rursus in tanta re vicarios substituere posse. Quòd si qui feuda huiusmodi ab Imperatore sine mentione imperij acceperint, ego nec in ipsos quidem transferri imperium existimauerim, quamuis Oldradus Baldúsque & plerique alij contrarium affirmauerint, rationibus quidem (vt mihi videtur) non satis validis in vsibus feu. tit. de cap. quæ cur. vend. Quæ autem ratio fuerit, cur ea quæ his iuris partibus specialiter concessa sunt, in alium transire prohibeantur, Quæ verò iure magistratus competunt, non item, Sed indistinctè mandari possint, mox, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam subiicit Papinianus in hæc verba. qvae verò iure magistratus competunt, mandari possunt. Iure magistratus ea competere accipiendum est, quæ antiquis institutis & more ciuitatis generaliter ad officium alicuius magistratus pertinent. Veluti de ciuilibus causis iurisdictio, ad Prætorem vrbanum inter ciues, inter peregrinos ad peregrinum. Non si quid posteà speciali alicuius legis, Senatúsve consulti, aut principalis constitutionis prouidentia illi magistratui iniunctum est, vt in exemplis subiectis. Clara est enim Papiniani sententia, quam calumniari non oportet, quod quidam faciunt, dum sic interpretantur, quasi ea quoque, quæ magistratibus per aliquam istarum iuris partium specialiter in perpetuum concessa sunt, iure magistratus eis competere iam inceperint. Nam expressis verbis id agit Papinianus, vt inter hæc distinguat. Ratio autem differentiæ illa proprior esse videtur, quòd moribus ciuitatis ita comparatum fuerit. Nam totum hoc ius mandandæ iurisdictionis, moribus introductum est, & ex non scripto constat: vt ex eodem Papiniano & ex Iuliano paulò pòst significatur. §. verius. verbo, More maiorum, infra eadem l. & l. more maiorum. de iurisdictione omnium iudicum. Non enim placet noua ratio quam Alciatus comminiscitur, cur merum imperium transferri non possit, libro secundo Parad. cap. sexto, in fine. quòd magistratus, inquit, nudum imperij vsum habeant, & ob id alium rursus in ea re vsuarium constituere non possint, quòd ea facultas vsuario iure denegata fuerit. Instit. de vsu & habitatione. in principio. Quid enim hoc est, Imperium vsus concessum esse dicere, ac non potius oneri & labori, præsertim in persona magistratuum? Nam vtentis emolumento, aut voluptati vsus seruit: imperium verò alienis commodis & securitati potius consulit atque inuigilat, quàm propriæ commoditati. Ratio autem huius ipsius moris introducendi quæ fuerit, tametsi parùm attinet quærere. l. non omnium. suprà de legibus. tamen eam fuisse arbitror, quòd legibus, Senatusconsultis, & Principum constitutionibus grauissima quæque statuebantur, qúæque ad vnguem obseruari expediret. Proptereà Gordiani constitutio, vacationem publici muneris cuipiam concessam, ea tantùm continere declarat, quæ non lege, non Senatusconsulto, aut Principis constitutione imponuntur. l. prima. C. de vacat. public. mun. libro decimo. Nam verè hoc quidem dicere possumus, cæteras iuris partes ad res magnas constituendas ferè inefficaces fuisse. Prætoris enim edictum suapte natura, vt prædiximus, ad nudam inter priuatos iurisdictionẽ , Responsa prudentum, ad interpretationem pertinebant. Plebiscita autẽ de magnis rebus nulla ferè vnquam facta sunt, quia senatus potentia plebis conatus semper lusit, aut fregit: & translata Rep. ad Imperatores, Tribunitia potestas ab his statim occupata est. Ideò nec vlla ferè in iure nostro relata sunt plebiscita, pręter legem Aquil. & de muneribus nō capiendis. l. plebiscito. supra de of. Pręs . l. j. ad leg. Aquil. Cæterùm cùm aliqua earum iuris partium, quas Papinianus hoc loco memorat, aliquid non statuitur modò, verùm etiam specialiter alicui magistratui iniungitur eius rei exequutio & cura, tunc sine dubio magni momenti id esse apparet: notabilia enim atque insigniora specialiter ac nominatim attingi solent, quamuis & sub generalibus dispositionibus alioqui comprehensa forent. l. item apud. §. ait prætor. de iniuriis. Hinc est quòd verbum illud, Specialiter, antiqui interpretes sic exaudierunt, quasi priuilegij, & prærogatiuę cuiusdam causæ: quod & nos probauimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Præs. At ex contrario, eorum quæ iure magistratus competunt, pleraque inueterata consuetudine, multa prudentum responsis atque interpretationibus aceruatim ac populariter (vt ita dicam) delata sunt. Igitur in proposito etiam ea quæ misti Imperij sunt, mandari poterunt, si modò iure magistratus competant: veluti, Prætori bonorum possessionem dare: Prætoriis stipulationibus caueri iubere, & si qua similia quæ edicta eius passim ostendunt. Prætori enim ea competisse iure magistratus apparet: vt & suis locis deinceps declarabimus, l. tertia. §. finali. infra eodem. l. iubere. titulo secundo. Nihil enim quominus hoc admittamus repugnat, vt post Fulgosium Alciatus rectè docet, libro secundo Parad. capi. primo. Nam eorum sententiam in hac parte sequimur. Sed in interpretatione constitutionis Diocletiani & Maximiani Aug. sub titulo, de pedaneis iudicibus. l. placet. quæ huic conclusioni contradicere videtur, prorsus ab Alciato dissentimus. Placet nobis, aiunt Imperatores, Præsides de iis causis, in quibus, quod ipsi non poßent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suæ examen adhibere, ita tamen vt si vel propter occupationes publicas, vel propter causarum multitudinem huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, dandi iudicis habeant potestatem. Pedaneos iudices & iudices datos eosdem appellat. Hi etiam superiore constitutione disceptatores dati appellati erāt , & omnino omnes eius tituli constitutiones de iudicibus datis intelligi debent. Nam hi propriè pedanei dicuntur. argumen. l. Prætor. de tut. & cur. da. ab his. iuncta l. fina. suprà de officio Præt. vt Alciatus libro παρέργων. i. capi. xli. & Augustinus libro i. Emend. cap. viii. & ad Modestinum. l. non solùm. §. similiter. de excu. tu. declarauerunt. Hi ab Aulo Gellio iudices à Prætoribus lecti, Romę autẽ hodie iudices commissarij vulgo dicuntur, eorúmq; magnus numerus est, quibus Vicecancellarius, vel qui eius loco cancellariam apostolicam regit, Pontificis mādato causas audiendas committit. Non autẽ de his intelligi debet constitutio, quibus mandata sit iurisdictio, vt eorum vsum prohibeat, quales sunt legati Proconsulum, aut Prætorum. Non enim de his agit. Quod ergo hactenus dicit, constitutio, de causis misti Imperij ac iurisdictionis paulò grauioribus accipiendum puto. Nam de leuioribus Iuliani constitutione paulò pòst subiecta. l. fi. eod. tit. vt hæ pro voluntate Præsidum pedaneis delegari possint, expressè cautum est. De causis autem meri Imperij (vt prædixi) Alciatus falsò existimat, suadet primò quòd in criminalibus nequaquam accipiendam esse constitutionem, id quod nunquam iudices dare consueuisse legimus. Prætereà quod vetere iure prohibita esset causarum huiusmodi delegatio, non verisimile est tam temere eum morem aduersus iure præscriptum inualuisse, vt Præsides passim in talibus causis iudices darent. Causæ igitur de quibus loquitur constitutio, hæ sunt, quæ iure magistratus competunt, quas mandari posse Papinianus indistinctè tradit, in l. nostra. Constitutio autem iudices in his dari prohibet. Quamobrem sciendum est, aliud esse iudices in causis dari, a iud iurisdictionem mandare: vt superius adnotauimus, in l. legatus. de officio Proconsu. & leg. Nec ratio quæ iudices dare impedit, potest impedire ne mandetur iurisdictio, præsertim vniuersa. Nam legati & quicunque mandatam habent iurisdictionem, velut vicario nomine ex sensu mandantis ius dicunt. At iudices dati velut à seipsis pendent, & ex sententia sua statuunt: vt mox dicam. Ideò ab illis appellantur Præsides ipsi & Proconsules qui eos dederunt. A iudicibus autem datis hi prouocantur, qui supra Præsides, aut Proconsules sunt, qui eos dederunt. Si quis tamen eandem vim atque effectum esse pertinaciter contendat, dicamus sanè inconueniens non esse, vnam legem per aliam suppleri, declarari, aut etiam restringi. Ideò cùm causarum earum quæ iure magistratus cōpetunt , duæ velut species sint, humiliores & grauiores. Ac grauiores quidem antiquitus ferè sub obtentu illo mandari consueuissent, quòd Pręsides aliis curis impediti de his cognoscere non possent, restringatur generale pronuntiatum Papiniani per constitutionem Imperatorum: vt in his ipsis grauioribus non procedat: nisi publicis occupationibus, aut causarum multitudine Præsides ipsi destineantur, vt tunc demum iudices in his dare possint: quare & iurisdictionem mandare poterunt. Deinde subiiciunt Imperatores, Quod non ita accipt conuenit, vt etiam in iis causis in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi Iudicis licentia permißa credatur. Quod vsque adeò in Præsidum cognitione retinendum est, vt eorum iudicia nō diminuta videantur. Loquuntur hîc de causis iis quæ magistratibus specialiter tributæ sunt, siue hæ iurisdictionis, siue misti, siue meri Imperij sint. Eas Pręsides & antè consueuerant, & nunc quoque debent ex officio suo cognoscere, non autem aliis mandare, cùm non competant iure magistratus. Ita enim accipienda censeo illa verba, Ex officio suo, vt significent quæ proprio munere propriáque solicitudine & sententia Præsides expedire solebant, & debebant. Voluerunt enim Imperatores per hanc clausulam cauere, ne quis putaret propter ea quæ suprà dixerant, permitti in his quoque iudices dari sub prętextu occupationum, aut causarum affluentium multitudinis. Quippe in his iurisdictio mandatur tunc demum cùm Præsides proficiscuntur. Nec obstat quod legato procōsuli audientia custodiarum permittitur, nec requiritur Proconsulem profectum esse. d. l. solent. l. j. C. de off. Procons. & leg. Non enim legatus proptereà animaduertendi, aut atrociter verberandi, vel coërcendi ius habet: quod potissimùm est eorum quæ specialiter tributa sunt. l. si quid erit. suprà eod. tit. de off. Procons. Ideò rectè dictum est, ad officium Præsidum hæc specialiter mandata pertinere, & in eorũ cognitione retinenda esse, ne scilicet constitutio quæ Præsidum iudicia & cognitiones augere vult, sinistra interpretatione accepta diminuere ea videretur. Prosequuntur deinde Imperatores, Dum tamen de ingenuitate super qua poterant & antè cognoscere, & de libertinitate præsides ipsi dijudicent. Hæc limitatio ad primam constitutionis clausulam pertinet. Nam media illa clausula, quam proximè retulimus, quasi per parenthesim interseritur, hoc enim amplius prohibent Imperarores, libertinitatis quoq; & ingenuitatis causis iudices dari, nec sub prætextu quidem publicarum occupationum, aut causarum affluentium multitudinis, super qua, inquit, poterant & antè cognoscere, hoc est, solebāt cognoscere, cùm nemo illorũ quòd non sibi ocium esset, se excusaret. Non enim id significat, quod quidā credunt, dubitatũ olim fuisse, an notionem de his habuerint Præsides. Nam generaliter traditum est, de omnibus causis, de quibus Romæ Præfecti, Prætores, aut consules cognoscunt: Præsides in prouinciis cognoscere posse. l. de omnibus, suprà de off. Præs. Cæterùm quamuis causæ huiusmodi iurisdictionis sint, non aut misti, aut meri imperij, competantq́ue iure magistratus, vt ego sentio, voluerunt tamen Imperatores eas per Pręsides ipsos cognosci, nō autem iudices his cognoscendis dari. Mandari autem in his iurisdictionẽ posse & mandata generaliter iurisdictione, eas quoq; in legatos transire crediderim, quia diuersa horum inter se ratio est, iudicum datorum, & eorũ quibus iurisdictio mādatur . Si quis tamen quia idem ferme ab vtrisque effectus produci videtur, cùm vtrique pariter sententia sua causas terminẽt : Idcirco nec iurisdictionem ipsam in his causis mandari posse interpretetur, idq́ue admittere placeat, equidem rursum haud inconueniens existimo, vt in his quoque generale Papiniani pronuntiatum non procedere declaretur. Huius enim restrictionis & limitationis euidens ratio assignari potest, quod scilicet in huiusmodi causis, non eorum solùm qui inter se litigant priuatorum, sed totius omnino ciuitatis præiudicium agatur, quòd sententia etiam inter alios de his causis dicta aliis pręiudicium pariat. l. ingenuum. suprà de statu hom. Quemobrem publice in primis interest, diligenter hæc cognosci & diiudicari, ne ciuitatis ordines confundantur, ea propter etiam tormentis (si opus sit) veritas in his causis inuestigari solet. l. super statu. C. de quæst. Nam etiam generaliter alibi traditum est, causam liberalẽ ingenuitatisq́ue & libertinitatis maiores iudices habere meruisse. l. non distinguemus. §. Iul. de arb. qua de re aliis etiā in locis plenius disputabimus. l. j. C. de ord. iud. l. ij. & l. iamdudũ . vbi causæ stat. Enimuerò de Pædaneis iudicibus cōstitutione hac quā modò interpretati sumus, necnō aliis duabus, aut tribus quæ sub eodẽ titulo collocatæ sunt, de Pædaneis iudicibus recisius loquutus est Iustinianus. Cæterũ de his plenius posteà nouellis duabus constitutionibus prospexit ac statuit. auth. vt defuncti seu fu. eorũ . §. porrò. & auth. de iudicibus. per totum tex. Earũ alteram generalẽ fuisse, alteram specialẽ quę in vrbe Constantipolitana duntaxat obseruaretur, rectissimè Alciatus monet. Ex illis mens Imperatoris (quòd ad dandos iudices attinet) plenius cognosci potest. sic & de legatis, hoc est, de his quibus iurisdictio à Præsidibus mandatur, alia quoque nouella constitutione nonnihil cauit. auth. cxxxiiii. Sed interpretatio earum eò cùm venerimus, commodius fiet. Hactenus de his, sequitur deinde Papinianus. Et ideò videntur errare magistratus, qui cùm publici iudicij habeant exercitationem, lege, vel senatusconsulto delegatam, veluti lege Iulia de adulterijs, & si quæ sunt aliæ similes, iurisdictionem suam mandant. Supplendum ex sententia scribentis, mandata iurisdictione, existimantes & hæc transferri. Quò fit, vt videatur Papinianus significare iurisdictionis appellationẽ generalem esse, atque etiam imperium continere. Hoc & Accur. & plerique alij crediderunt. Sed ego minimè verum puto. Nam iurisdictionis nomen in causis controuersiisq́ue ciuilibus propria significatione vsurpari video, à iure dicundo, quam loquendi formam de criminalium iudiciorũ quæstionibus vsitatā non inuenias: nisi rarò atque impropriè, vt cùm Pomponius suprà l. ij. §. & quia. de orig. iur. dixit, consuli non fuisse permissum, vt iniussu populi de capite ciuis Romani ius diceret. cùm enim ita scribat Vlpianus. l. muto. §. tutoris. infrà de tut. Tutoris dationem neque imperij, neque iurisdictionis esse, apertè docet, diuersa esse hæc inter se. Nec mouet me, quòd magistratus hi de quibus Papinianus loquitur, mandādo iurisdictionem existimarent, etiam merum imperium per hoc transferri. Notantur enim hi tanquàm imperiti: qui vt in re, sic etiam in verbo errabant. Veriusq́; arbitrior, imperij verbo, iurisdictionem contineri, quàm è contrà iurisdictionis verbo imperium. Nam nemo imperium habet, quin idem & iurisdictionẽ habere videatur: iurisdictio verò sine imperio esse & potest, & solet. Sed hac de re etiam paulò pòst plenius disseram, in rub. de iurisdi. om. iud. Sanè sciendum est, in Pandectis Florentinis scriptum esse, Adulterijs, &c. Quæ lectio & sequenti exemplo magis congruit, lege Iulia de vi, nominatim cauetur vt is cui contigerit exercitatio &c. Quamquàm non, contigerit, sed, optigerit, in illis libris legatur. Florentinam scripturam probo. Nam sententia Papiniani ad morem antiquum referri debet, quo specialibus legibus, aut senatusconsultis, capitales quæstiones ex solennibus & perpetuis publicorum iudiciorum legibus exercendæ, magistratibus quotannis mandabantur. Cùm quidẽ in illis perpetuis legibus de iudice quæstionis, qui Quæsitor dicebatur, nominatim nihil cautum esset, nec Prætor eius legis Vindex, aut custos hîc magis quàm ille esse iuberetur. Vnde quia plures Prætores creabantur, & alia quoque negotia ad Prætorũ officium pertinebant, sortiri eos singulis annis inter se Prouincias necesse erat, quæ sortitio & prouinciarũ distributio, rursum ex senatusconsultis, aut tẽporalibus legibus fiebat, secundũ ea quæ superius annotauimus. l. ij. de orig. iur. Hac quoq; ratione specialiter lege, aut senatusconsulto concessa hęc esse intelligi potest. Ex his prætereà (vt opinor) falsa deprehenditur opinio interpretum nostrorum, quorũ plerique exercitationis verbũ non ad decisionẽ & sententiam, sed ad examẽ causę tantũ pertinere existimarunt. Ego enim & sententiā ferre posse arbitror hos magistratus, quibus exercitatio legũ mandata est, vt & olim poterant. arg. l. ordo. de publ. iudic. iuncta l. hodie. de pœn. argu. etiā . l. de qua re. infrà de iud. Quippe tunc potissimùm exercetur lex, cùm sententia fertur, & commissum, vel non commissum esse crimen ad legem pertinens pronuntiatur. Hoc etiam Fulgosius probat, argu. l. & non cognitio. & l. seq. C. si cont. ius, vel vtil. pub. sequitur deinde Papinianus. Hvivs rei fortißimum argumentum est, quod lege Iulia de vi nominatim cauetur, vt is cui contigerit exercitatio, poßit eam si proficiscatur, mandare: non aliter itaque mandare poterit quàm si abeße cœperit, &c. Quia refertur hîc lege Iulia de vi nominatim cautum fuisse, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam si proficiscatur mandare, dubitari potest, an idem & de aliis omnibus lege specialiter tributis dici conueniat, vt si magistratus proficiscantur, ea mandare possint. Et Bar. quẽ ferè alij sequuntur hîc & in l. imperium, posse putat, quòd & ipse probo. Sic enim & alibi, quod eadem leg. Iulia de vi cōprehensum erat, ne personæ quædam ad testimoniũ ferendũ admitterentur, generaliter in aliis quoq; publicorũ iudiciorum legibus receptũ video. l. iij. §. lege Iulia. de testib. Sanè hoc de aliis specialiter tributis cōstitui posse arbitror, excepto meri imperij, hoc est, iuris gladij exercitio. Hoc enim nec à proficiscẽtibus quidẽ magistratibus mandari potest, vt suprà dixi. Nam pœna legis Iuliæ de vi non erat gladij animaduersio, sed publicatio bonorũ cũ relegatione, vel deportatione. l. ij. C. ad leg. Iul. iuncta glo. Inst. de pub. iud. §. Item lex Iulia. quæ res longè mitior est, quam vltimum supplicium. arg. l. quoniam. C. eo. tit. At quia senatusconsulti Syllaniani pœna erat, vltimũ supplicium, idcirco non repetiit Papinianus hîc in fine, mandari hanc cognitionem à proficiscente magistratu, sed simpliciter dixit, cognitionem Prætor quā ex senatusconsulto habet, mādare nō poterit. In hoc tamẽ nonnihil subsisto, quia suppliciũ ex illo senatusconsulto non de liberis hominibus, sed de seruis tantùm sumitur, antiquitus quidem de omnibus indistinctè, quicũq; sub illo tecto fuissent, sub quo dominus occisus esset, siue noxij essent, siue nō . Hodie de noxijs tantùm, vt videtur, & de iis qui cùm possent, auxilium domino nō tulerunt. l. cùm dominus. ad Sillan. qua de re plenius ad rubricam illius tituli dicendũ erit. Quod ait lex, Si proficiscatur, sic exaudiẽdũ est, si nō ita cito rediturus discedat. l. j. §. si pupillus. de tutel. & rat. distrahen. Reliqua vsq; ad finem ex his quæ hactenus dicta sunt, facilè intelliguntur. Sed vbi dicit: Verivs est enim. Ego legendum suspicor, verius est tamen. Qui error & multis aliis locis obrepsit, vt aliàs annotauimus. l. Lucius. §. fi. mand. ob similitudinem quandam compendiariæ vtriusq; verbi scripturæ en. & tn. Quo scribendi modo antiquiores vtebantur, sunt igitur Papiniani verba. Qvi mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius qui mandauit iurisdictione vtitur. Verius est tamen, vel si mauis enim. Maiorũ more iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur, non poße transire. Falso existimant interpretes, his verbis idem repeti, quod superius dixerat, specialiter concessa, non posse mandari. Nam Papinianus hîc seorsim loquitur, de mero imperio, quod transire non posse dicit, nec distinguit specialiter concessum sit, an quo alio modo. Merum imperium autem est, gladij, seu animaduertendi potestas in facinorosos homines. Ideò subiungit statim, Quare nemo dicit animaduersionem legatum Proconsulis habere mandata iurisdictione. Quia scilicet merum imperium transire non potuit, ob id non habent animaduersionem. Quòd idcirco admonendum putaui, quia videntur omnes ferè ad hanc diem ex his verbis argumentum sumere, vt dicant merum imperium versari, in quacunque publici iudicij quæstione exercenda, quia scilicet superiore paragrapho de exercitatione publicorum iudiciorum Papinianus loquutus erat, & posteà statim loquitur de mero imperio. Non enim hæc sententia vera est, nisi de præsenti cruciatu atque animaduersione corporali ex pœna criminis irroganda tractetur, quales pœnæ olim ex vetustis legibus aduersus ciues Ro. exerceri prohibebantur. Publica autem iudicia multa esse, quorum neque mors, neque membri abscissio pœna sit, ignotum non est, etsi alioqui causa mortis præbeatur, vt cùm deportatur quis. In his merum imperium exerceri non rectè dicas, vt ego vel aduersus omnes sentio. L. II. Vlpia. Lib. III De omnibvs Tribvnalibvs. MAndata ivrisdictione a praeside, consilivm non potest exercere is cui mandatur. Consilium exercere, id propemodùm significat, quod conuentus agere. Id quibus anni temporibus & quomodò fieret, qui homines in consilium adhiberentur, declarat Theophilus in Institu. tit. quibus ma. non licet. §. eadem lege. Igitur legato proconsulis consiliũ habere non licet, vt hoc loco vides. Quomodò ergo poterit vindicta apud eum manumitti, quod tamen fieri posse Vlpia. scribit. l. apud proconsulem. de manumiss. vind. Siquidem manumissionem vindicta illam dici Accur. autumat, quæ apud cōsilium causa probata fit. glo. Inst. de libert. §. multis autem modis. Respondeo, vindicta manumissio propriè illa dicitur, quæ apud magistratus fit, causæ verò apud consilium probatio ita demum necessaria est, si minor statuto tempore sit qui manumittit, non si maior, vt nos dicimus, in Rub. ff. de manumiss. vind. Quare hęc manumissio apud legatum fieri poterit. d. l. apud. illa non poterit: cùm præbendi consilij legato non sit facultas. Non enim veram existimo eorum opinionẽ , qui putant apud legatum neminem omnino posse manumittere. l. ij. suprà de off. consulis. Nam id procedit quamdiu nec proconsul prouinciā ingressus est, nec legato mandata est iurisdictio, vt prædiximus. Consilium exercere nec imperij videtur esse, nec iurisdictionis. Sed ad dignitatẽ & decus proconsulis duntaxat pertinere, vt quæ ab eo statuta fuerint, firmiore iudicio perpensa esse videantur. arg. l. custodias. infrà de pub. iud. non mirum ergo si hoc legato, vel alteri, cui mandata sit iurisdictio, non permittitur. L. III. Ivlia. Lib. V. Digestorvm. ETsi praetor sit is qvi alienam ivrisdictio nem exequitur, non tamen pro imperio suo agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit, quoties partibus eius fungitur. Videtur hîc in fine à contrario sensu significare, posse aliquem mandato alterius ius dicere, vt tamen partibus eius non fungatur. Hoc nos verum existimamus in iudicibus datis, inter quos & eos quibus mandata est iurisdictio, inter cætera quæ modò annotauimus, etiā hoc interesse putamus, quòd qui mandatam iurisdictionem habet, veluti vicario nomine, atque ex sensu mandantis ius dicit, iudex verò datus tanquam à seipso pronuntiat. Meritò ab hoc appellatur is qui eum iudicem dedit, ab illo autem is qui supra mandantem est. l. j. infrà quis & à quo appell. Vtile ergo hoc responsum est, vt sciamus si Prætor ex delegatione cognoscens, contra nos pronuntiauerit, quis appellādus sit. Sic etiam quādoq; dubitatũ vides, an prætor specialẽ iudicem seipsum dare possit. l. fi. de off. pręto . quòd ex eo fortè quæstionis captaretur vtilitas, vt prętor quasi per indirectum tolleret auxilium appellationis, dum ipsemet, qui se iudicẽ dedisset, ab sua ipsius sententia prouocaretur. glo. in d. l. fi. Quod ait, non pro imperio suo agit. Simile huic est, quod alibi scribitur. l. iudiciũ soluitur. infrà de iudi. Qui maius imperium in ea iurisdictione habet. Imperium autem his locis accipiendum est, pro autoritate. L. IIII. Macer. Lib. I. De offic. Praesidis. COgnitio, &c. Cvm propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est vt etiam de suspectis tutoribus poßint cognoscere. Scripserat Præses prouincie ad Imperatores, se iurisdictionẽ suam legatis mādās se. Ideò quærebat, an de suspectis tutoribus possent cognoscere. Respondent Imperatores, Cùm propriam iurisdictonem dederis, &c. hoc est, tuā ipsius. Nam alioqui propriũ dare idem significat, quòd perpetuò tradere. Virg. Propriamq́; dicabo, & da propriā Tymbræe domum. Et propria hæc Sidona fuissent. legato autẽ à Procōsule adimi iurisdictio quandocunq; potest, vt tamen cōsulto Principe id fiat. l. solent. §. j. suprà de off. proconsulis. Sed an interim procōsul ipse, qui iurisdictionẽ mandauit, ius dicere possit. Dubiũ facere videbatur, quòd vbiq; sic loquuntur iurisconsulti veteres, vt hoc loco legimus, propriā à proconsule iurisdictionẽ trāsferri . Et officiũ totũ iurisdicendi ad legatũ transire. hîc & l. j. suprà eo. l. j. §. damus autẽ . infrà de susp. tut. quare nō videbatur ( saltẽ vbi legatus exequi mandatā iurisdictionem cœ perit) proconsulẽ intempestiuè se immiscere posse. Res enim iam nō est integra. arg. l. & quia. de iurisd. om. iud. vt de eo dicimus, qui procuratorẽ datũ reuocare vult, posteaquā iudiciũ accepit. Nam nō nisi ex causa id iudiciũ in se transferre potest. l. ante. & ll. seq. de procu. Sed verius est pręsidẽ , aut proconsulẽ mandādo alteri, à se nō abdicare iurisdictionẽ . Nā vice eius, legatus dehinc cognoscit. glo. in l. solet. de iurisd. ideò arbitratu suo cognitionẽ , aut totũ , aut eius articulũ quẽ libet ad se aduocare quādocunq; posse. arg. l. iudiciũ soluitur. vbi notauimus, infrà de iudi. dum tamen si totā prorsus iurisdictionẽ , hoc est, omniũ causarum in vniuersum tractandarũ facultatẽ , legato suo adimere vult cōsulto principe id faciat. d. l. solent. §. sicut. infrà de off. proconsulis. quia scilicet legatos quoque approbat Princeps, vt Dion scribit, lib. liii. Historiarum. Conseqvens est, vt de suspectis tutoribus poßint cognoscere. Subaudi & pronuntiare. Insti. de susp. tuto. in prin. nā de qua re iudex cognouerit, de ea quoq; pronuntiare debet. l. de qua re. infrà de iud. Sed obstare videtur, quod Marcellus scribit, suspecti tutoris accusationẽ , pro tribunali tantũ examinari, & nullũ aliũ de huiusmodi quæstione quā præsidẽ prouincię pronũtiare posse. l. j. §. suspecti. infrà ad Turp. soluit Bar. in dicto §. suspecti, distinguẽdũ esse, criminaliter ne an ciuiliter agatur, vt si ꝗdẽ ad solā remotionẽ actũ sit, possit legatus cognoscere: & hoc cōtineat rescriptũ , quod hoc loco refertur. Si verò ad vindictā actũ sit, nō possit legatus pronuntiare, sed solus Præses. Nam putat suspecti crimen tam ciuiliter, quàm criminaliter intendi posse. l. j. ff. de suspectis tut. Eius rei etiam argumentum esse, quòd procurator aliquando in causa suspecti interuenire soleat. l. non solùm. §. fina. de procuratoribus. Sed ego vt verum non negauerim, quibus casibus tutor vltra remotionem cum infamia, etiam atrociter puniri debet, non posse legatum proconsulis in eum statuere, quia ius coërcendi non habet. Sic falsum existimo, suspecti crimen dupliciter intendi posse, cùm hoc nusquam legerim, nec vsquam ciuiliter agi memoratum sit. Nec mouet me quòd procurator nonnunquam interueniat. Nam procuratoris vsus tam in criminalibus vsque ad pœnam relegationis, quàm in ciuilibus negotiis indifferenter permittitur. l. j. an per alium cau. appel. red. poss. vbi glo. Sed nec veram esse puto rationem qua vtitur Bartolus, quòd interdum sic agi possit, vt nihil aliud quis petat, nisi priuatum commodum & vtilitatem pupilli. Nihilominus enim infamiam sequi puto, quamuis actor expressè profiteatur nolle infamem fieri, si tutor vti suspectus remotus fuerit. l. enim. de suspect. tuto. Quin etsi iudex cupiat efficere, id non potest, vt sic remotum, infamia nō sequatur, cùm facti quidem quæstio in potestate iudicantis sit: iuris verò autoritas, in potestate legis. l. j. §. j. ad Turpil. l. ordine. ad muni. Verius ergo arbitror, suspecti postulationem, atque accusationem (nam plerunque sic appellatur) mistam quandam naturam obtinere, vt de inofficiosi querela dicimus. glo. in l. Papinianus. in prin. de inoff. rest. & in c. tuæ. extrà de procur. Nam & priuatum pupilli commodum respicit. Idcircoq́ue & vindictæ publicæ exequutionem semper vniformem eam esse, cùm hæc duo semper respiciat. Quotiens verò tutor Romæ ad Præfectum puniendus remittitur, vt l. j. §. Item solent. de offic. præfect. vrb. toties in prouinciis Præsides, per seipsos id exequi debere. d. §. suspecti. non ideò tamen actionis naturam immutari, quamuis grauior interdum vindicta immineat. Ideò nec inscriptionem vnquam necessariam esse non magis quàm in querela inofficiosi, vt diximus, insti. eod. tit. in prin. & l. fi. de pri. deli. sanè hoc rescriptum refertur etiā ab Vlpiano, in l. j. de suspect. tut. Sed Vlpianus dubium olim fuisse refert, an mandata iurisdictione, legatus cognoscere posset de suspecto tutore. Id dubium, vt coniicio, oriebatur, aut quia quibusdam legibus scriptum erat, dari hanc cognitionem præsidibus & prætori. argu. d. §. damus. & §. suspecti. & per hoc videbatur specialiter eis concessa esse, quare nec ab ipsis transferri posse, propter generalẽ iuris regulam, quæ specialiter mādata transferri impedit. l. j. suprà eod. vel quia non putabant per generale mandatum iurisdionis transferri ea quæ misti imperii sunt, hoc est, quæ magis imperio quàm iurisdictione explicantur, qualem hanc accusationem esse non ineptè existimabant. proptereà quòd cognoscentis iudicis sententia tutor & remouetur simul & abstinere iubetur à tutela. Igitur rescriptum fuit, vt hîc vides. Vlpianus autem hoc rescriptum quod de legatis proconsulum loquebatur, etiam ad legatos prætorios extendit, propter generalẽ scilicet iuris regulam. l. de his. suprà de off. pręs . qua pręsides & Vrbani magistratus æquiparātur . Tacito autẽ quodā modo , cùm ait, quia totũ officium iuris dicendi ad eum transit: à iuris cōmunis dispositione alienum non fuisse hoc rescriptũ significat: quasi & hæc ipsa cognitio transire potuerit, vel quòd iurisdictionis magis quàm imperij fuisse eam credit, vel etsi magis imperij sit, venire tamen debuisse in mandato generali. Nullo autem modo intelligi oportere, eam specialiter tributam fuisse his magistratibus, quāuis nominatim illis legibus Prætor, vel præses prouinciæ recenseretur. Vlpiniani sententiæ cōueniunt rescripti verba: Cùm dederis iurisdictionem, consequens est, &c. Sed legis nostræ autor Macer, non putat obtinere potuisse illam sententiam, sine adiumento rescripti, propter tot difficultates, quæ obstabant, maximè verò propter illam, quòd in generali mādato iurisdictionis, non putat venire hæc quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis, qualem esse existimat hāc accusationem. Idcirco ait, ob vtilitatẽ pupillorum hoc cōstitutũ fuisse. Illa autẽ quæstio nunquam ab antiquis decisa legitur, an in generali mandato iurisdictionis ea transferantur, quæ sunt misti imperij. Ego quod sentio dicam, in l. iubere. de iur. om. iud. Vt poßeßio bonorum detur, vel si cui damni infecti non caueatur, vt is poßidere iubeatur, aut ventris nomine in poßeßionem mulier, vel is cui legatum est, legatorum seruandorum causa in posseßionem mittatur, mandari potest. Ita legendũ est: vt Augustinus docet, lib. i. emẽd . c. ix. quicquid Haloander mutauerit, qui non boni Codicis autoritatem sequutus est. Hęc autem omnia intellige ad literam, prout iacent de omnibus bonorum possessionibus indistinctè. Accursio erroris causam in interpretatione huius loci prębuit , quòd legerat, per libellum expediri non posse, quæ causæ cognitionẽ desiderant. l. nec quicquā . §. j. suprà de off. Procons. Nam antiquiores crediderant libellum appellari eum ipsum iudicem, vel legatũ , cui iurisdictio mandata esset. Quo quid absurdius dici, aut audiri potuit? hodie inter omnes constat longissimè eam interpretationẽ à vero abesse: ideò nihil obstat quò minus hoc responsum indistinctè de omnibus bonorum possessionibus accipiamus: vt & Alciatus docet, lib. ii. parad. c. i. & iiii. & libro iii. παρέργων. cap. iii. L. V. Pavlvs. Lib. XVIII. Ad Plavtivm. MAndatam ivrisdictionem mandare alteri non poße, manifestum est. Hic quoque clarissimè docemur, iudicem datum, iurisdictionem non habere, sed notionem tantùm. l. ait prætor. de re iud. vt & superius ostendimus. l. legatus. de off. procons. & leg. Nam legatũ proconsulis qui mandatā gerit iurisdictionem, iudices dare posse constat. d. l. legatus. & l. cùm prætor. infrà de iudi. At iurisdictionem in alterum transferre non potest, vt tam hoc, quàm aliis responsis traditum est. l. more. & leg. seq. de iur. om. iud. l. j. C. qui pro sua iurisdi. iud. da. poss. Ergo iudex datus, iurisdictionem non habet. Ego puto eum quoque, cui iurisdictio ad vnam tantùm speciem, vel causam mandata est, quāuis eam iurisdictionẽ alteri mandare non possit, iudicem tamen in ea dare posse, quẽadmodũ in omnibus dare potest, cui de omnibus iurisdictio mādata est. argu. l. si duo. in fin. de adm. tut. l. quæ de tota. de rei vendi. Differentiæ an vt iudex datus quis cognouerit, an vt mandatam iurisdictionem gerens, multæ sunt. Nam hic quidem exequi sententiam suam potest, vt & mox dicam, infrà titu. ii. l. ij. & l. à diuo Pio. de re iud. At iudex datus non exequitur. Item poterit ille iurisdictionem sibi mandatam defendere, etiam pœnali iudicio. l. j. si quis ius di. non obtemp. Prætereà contra contumacem quod iuri conuenit statuere atque decernere, vt puta in possessionem bonorum eius mittere, latitantis bona possideri, vendi distrahiq́ue iubere, quorũ nihil iudici dato facere licet. auth. de exhib. reis. §. vbi verò. Quippe iste ad hoc tantùm datus est, vt sententiam dicat, qua dicta illico functus est officio suo. l. iudex. de re iud. Sententiam autem dicere non potest, nisi apud eum lis contestata sit. d. §. vbi verò. Et hic est quasi voluntarius quidam actus partium, vltro ei se submittentium. Qua de re etiam suprà diximus. d. l. legatus. secundum Alciati sententiam, libro secundo Parado. cap. iiii. Mandata iurisdictione priuato, etiam imperium quod non est merum, videtur mandari, quia iurisdictio sine modica coerctione nulla est. Iurisdictio ergo semper particeps imperij est, siquidem sine imperio explicari, aut omnino esse non potest. Quod & alibi scriptum est. l. j. in fi. suprà eo. l. ij. infrà tit. ii. Cùm hoc ita sit, quæro quid intersit inter iurisdictionem & imperium, quod nō est merum, quod scilicet vocamus mistũ , idcirco quia iurisdictio ei inest? Respondeo, quæ magis imperij sunt quàm iurisdictionis, ea misti imperij dicuntur. l. j. §. fi. suprà eo. l. iubere. de iurisd. om. iud. quæ verò magis ad iurisdictionem, quàm ad imperium attinent, ea iurisdictionis esse dici consueuerunt, indito vtrisque vocabulo à potentiore parte, vt ego arbitror. Sed horum exempla paulò pòst videbimus, in l. imperium. titulo. j. DE OFFICIO ADSESSORVM. Tit. XXII. Adsessores dicũtur iurisperiti, quos præsides in prouincias secũ ducunt: vt eorũ consilio ius dicant, & ciuilia negotia cōstituant . Hi quà adsessorũ officio fungantur, præter consiliũ nihil præstant, dum præsidẽ admonent, quid iuri publico, atque officio eius conuenire videatur. Omnia verò nomine Præsidis sine dubio aguntur. Quin & pœna proposita est, si adsessoris nomine subscriptiones mittantur, vel aliud quodlibet constituatur. l. ij. C. de assesso. & dom. Hi etiam consiliarij dicuntur. l. Consiliarios. eod. tit. Eisdem nonnunquam à præsidibus proficiscentibus, causas decidendas delegari consueuisse, & tunc pædaneos propriè dictos esse, Alciatus & Augustinus annotauerunt. Alciat. libro i. παρέργων. cap. xli. August. l. non solùm. §. similiter. de excus. tutor. Nos hac de re superius abundè diximus, in l. j. de offi. eius cui mand. est. iur. L. IIII. Papinia. Lib. IIII. Responsorvm. DIem fvncto. Lege textum vt Augustinus docet ex Tusco libro, hoc modo. Papin. lib. 1. responsorum: Diem functo legato Casaris, salarium comitibus residui temporis, quod à legatis præstitum est, debetur, modo si non posteà comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Relatum est hoc responsum etiam eodem sensu sub titulo locati. l. sed addes. §. fina. vt mi rum sit interpretes nostros hac in re tantopere laborasse. Alciatus verè lectionis rationem primus inijt. lib. iiii. dispunct. c. xx. præterquàm quòd legatis non à legatis edidit. Nunc particula illa, A, omnem dubitationem tollit, si qua superat. Sanè comites propria significatione accipiendos puto omnes omnino, qui legatum in prouinciā sequuti sunt, siue assessores sint, siue cancellarij, vel domestici quilibet. Nec incongruum est, sub Rubrica, de officio assessoris, etiam de his tractari. Nam & in Codice constitutionum idem factum est. Quinimò Rubrica expressim ita inscribitur, De asseßoribus domesticis & cācellarijs iudicium. Præsertim verò hoc admittendum, cùm eadem in his ratio vigeat, quæ in assessoribus. Sanè inter assessores & alios arbitror hoc interesse, quòd assessores quidem ex publico salarium accipiebant, cæteri autem priuatim ab ipso præside, vt inferius declarabo. L. VI. Papinianvs Lib. I. Responsor. IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs dem ciuitatis aßidere non prohibetur: quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicæ falso accipit Accursius, pro rationali principis, qui procurator Cæsaris appellatur suprà titu. iij. & l. ij. C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suæ quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem, quę bona abusiuè publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat illud verbũ , eiusdem ciuitatis. Nec nouũ est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. §. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib. iii. Misc. c. vj. Accur. errorẽ etiā Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere hāc rationem, quam Papin. affert. quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cùm non ideò prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quòd salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc ad rem pertineat? Sed quòd suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus quis inter populares suos quandoq; futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin. Fuit cùm existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex ærario & fisco suo, sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, proptereà prouincialibus cōcessum , vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi præsides huiusmodi consiliarios. Nam generali constitutione prohiberi Præsides animaduertebam, cancellarios & domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione, etiā assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi præsides, quominus assessores arbitratu suo in prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. suprà eod. tit. nec salarium his à prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & ærario principis solui consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod & Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque præstarent. Igitur rationem hanc à remotis ductam arbi tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideò neminem aliunde facilè adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium permitti. Quòd si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquàm suspicatus sum, Qui à publico salario non fruitur, vt particula illa, à, distincta sit à relatiuo, quo, & hoc relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantùm, qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg. l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt. Quod dicit de curatore reipublicæ, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum est. PANDECTARVM LIBER SECVNDVS. DE IVRISDICTIONE OMNIVM iudicum. Titvlvs I. Haec Rubrica lib. iii. Cod. inscribitur cum illa adiectione: Et de foro competenti. quòd propemodùm etiam in Cod. Theodosiano factum erat. Nam ibi est, De iurisdictione, & vbi quis conueniri debeat. Sed hæc posterior pars consulto amissa est, proptereà quòd sub alio titu. collocatur, qui est inferius. De iudicijs, & vbi quis agere, vel conueniri debeat. Huius autem tractatus potissima pars in eo consumitur, vt doceamur, quis, qua de re, & ad quantam vsque sumam magistratus ius dicere possit, quanuis & de foro competenti nonnihil apponatur, quia scilicet coniuncta hæc sunt ratione personarum, inter quas ius dicitur, adeò quidem vt vix inter se distingui possint. Cæterùm iurisdictionem nos hoc modo diffinimus, quicquid Accurs. & cæteri in l. j. infrà eo. tit. dicāt : Iurisdictio est magistratus, vel eius qui in ea re magistratus vice fungitur, notio. Cuius diffinitionis rationẽ paulò pòst plenius explicabimus, in l. imperiũ . Illud quoque constantissimè affirmauerim, ridiculum esse quod de iurisdictione generalissima confixerunt Doct. nostri: quod verbum à iure & ditione compositum existimauerũt , vt summa & maxima potestas, ditio iuris appellaretur. Hoc enim verbum nusquàm apud latinos ita compositum, nec hoc sensu compertum est. Sed ditionem simpliciter dici imperium & potestatem contenderim, veluti cùm in ditionem Pomp. Rom. venisse Carthaginenses dicimus: & Cæsarem Gallias in ditionem Po. Rom. redegisse, idest, in potestatem. Virgilius quoque, Vastabat Ciprum, & victor ditione tenebat. Puto itaque in omnibus locis tam apud Iureconsultos nostros, quàm apud cæteros latini sermonis authores, legendum esse iurisdictionem, à iuridicendo, animaduertíque ad hanc diem, vbique ita accipi. Nec me mouet, quod Accur. & cæteros in errorem pellexit, glo. in d. l. imperium. & in authen. de defensor. ciuit. §. iurisiurandum. in glo. magna. quod scilicet Papinianus scribit, in l. j. de offi. eius. iurisdictionem suam mandabant &c. Nam hoc sibi voluit Papinianus errare magistratus, qui cùm habeant exercitationem publici iudicij, mandant iurisdictionem suam, hoc ipso existimantes, merum quoque imperium transferri posse, ignari non solùm iuris constitutionis, qua imperium transire prohibetur: sed in verbo etiam errantes, dum non animaduertunt aliud esse iurisdictionem, aliud imperium, separatámque eorum causam esse. Sed interpretes Papiniani sermonem captarunt, Nos ibi quoque ad hunc modum sumus interpretati. Illud prætereà animaduerti, verbum, Dictio, hoc plus, quàm imperiũ significare, quòd certos quidem magistratus imperium habere rectè dicimus, vt proconsules & Præsides prouinciarum, ditionẽ verò habere eos nemo dicit. Quoniam hoc verbum, ditio, soli populo imperanti, vt pop. Rom. aut Carthaginensi cōuenit , aut Regi, vel Imperatori, aut cuilibet principi, qui per se alioqui sit liber, & à nemine pendeat. Sic Iustinianus in proœm. Inst. vtitur, Ditionis nostræ subactis. Sic Virgil. exemplo superius relato. Sic alij alijs in locis. Nam quod ait Vlpianus, in l. si in aliquam. in fin. de offi. procons. cùm plenam iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes qui Romæ, vel quasi magistratus, vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinere: subijcitúrque ex alio eiusdem Vlpiani libro, Et ideò maius imperium in ea prouincia habet omnibus, post principem. Id etsi vulgarem opinionem adiuuare videtur, me tamen haud quaquàm mouet. Non enim verisimile est iureconsultum fuisse ita dicturum, si ipse sua verba continuasset, vt inferret, quia habet plenissimam iurisdictionem: ideò habet imperium, cum nihil commune habeat, vt dixi, iurisdictio cum imperio. Postremò vel aliter legendũ initio eius capitis existimauerim, ad hunc modum, Et idem maius imperium &c. Vel certè nō ex eo infert, quod dixit, quia habet iurisdictionem plenissimam, sed ex eo quod dixerat, omnium partes, qui Romæ ius dicunt, procōsulem sustinere, hoc modo. Quia sustinet partes omnium, qui Romæ ius dicunt, ideò habet maius imperium &c. Idem enim qui Romæ ius dicebant, plerunque etiā in causis capitalibus iudicabant, vt prætores & præfecti prætorio, & si qui alij alio tempore: qua de re abundè superius disseruimus. l. ij. de orig. iur. §. deinde. & l. illicitas. §. qui vniuersas. de offi. præs. Ad hoc tamen Vlpiani responsum, vulgares doctores non animaduerterunt. Rursus non mouet me Papiniani pronunciatum, l. inter tutores, de administra. tuto. quo diuisionem tutelæ non iuris, sed iurisdictionis esse scribit. Nam ibi ad loca, in quibus vnusquisque tutor pro parte sua agat, aut conueniatur, respexit, non ad imperium. Sententiam autem nostram confirmat etiam iureconsul. in l. ait prætor. de re iudic. in princ. iuncta leg. notionem. de verb. signifi. in princip. cùm iurisdictionis verbum ceu minus plenum reprehendit in edicto prætoris: quod proculdubio facere non debuisset, si iurisdictionis verbum, in genere accipi potuisset, secundum vulgatam opinionem. Quare his quoque capitibus euidenter apparet, iurisdictionem dici illam ipsam iurisdicendi potestatem, quemadmodum & ius dicere tantummodò de ciuilibus disceptationibus vsurpatum est apud autores latinos, excepto Pomponio nostro, apud quem legimus, in l. Necessarium itaque. §. & quia, vt diximus de capite ciuis Romani. ff.. de orig. iur. Non permissum fuisse consulibus iniussu populi de capite Ciuis ius dicere, pro eo quod est, iudicare: impropriè (vt ego arbitror) cùm apud alios hoc sensu nusquàm inueniatur. Et fortassè initio scripserat Pomponius, iudicare, & verba eius per compilatorum translationes mutata sunt. Cicero Verrina tertia de lege Cornelia loquens, quæ proscriptum iuuari vetabat. Lex est, pœna est, quid ad eum qui ius dicit? Quo loco Pedianus Asconius, qui ius dicit, inquit, factorum iudex est, non futurorum, duntaxat in ciuilibus causis. L. I. Vlpianvs Lib. I. Regvlarvm. IVs dicentis. Iurisdicendi munus propriè ad prætorem pertinebat. arg. in l. pen. suprà de iust. & iure. Plau. ius dicis. Respōdetur ergo ego sum Prætor. Prætores autem generali nomine dicti sunt, qui iurisdictioni præessent. Perinde ergo est ac si dicat, prętoris , vel cuius uis alterius qui prætoria potestate iurisdictioni præest: vt cùm duæ species magistratuum sint, maiores & minores. l. nec magistratibus. de iniur. de maioribus duntaxat iudicibus hoc accipiamus. Officivm. Duo simul significat, facultatem cum necessitate statuendi. nam ferè sic accipimus hoc verbum, vbicunque de officio alicuius iudicis, vel magistratu Rubrica inscribitur. Latissimvm est. Latè patet, cùm etiam ea facere possit, quæ iurisdictionis terminos excedunt, vt subiecta exempla demonstrant. Nam & bonorum poßeßionem dare potest. Subauditur, quod magis imperij, quàm iurisdictionis est, quāuis iurisdictio insit. Nam ideò misti imperij hoc esse dicitur. l. imperiũ . infrà eod. Dabant enim antiquitus prætores bonorũ possessionem ex edictis suis, nō decreto solũ , sed & re ipsa exequẽdo , quod decreuerāt , in quo principaliter vtebantur imperio. Eam rem plenè (vt cætera) declarat præceptor meus Alci. lib. iii. ῶαρέργων. c. iij. hodie sufficit agnitio corā iudice, vt quæ situm statim esse vniuersale ius bonorũ possessionis intelligamus. l. fi. C. qui admitti. Inst. de bon. pos. in fi. l. iij. §. hæreditas. de bon. pos. Tũc vel interdicto, Quorum bonorũ , si non iuris hæreditarij cōtrauersia siat, sed singulæ res vindicẽtur , vel petitione hæreditatis agere possumus. Si quisquā fortè ex aduerso hæredem se, aut bonorũ possessorẽ contendat, quæ actiones sine dubio ad iurisdictionis ordinariæ formam pertinent. Quare frustra quæritur, an bonorum possessionem dare, hodie sit misti imperij, cùm ea datio principalibus constitutionibus sublata sit. Si tamen detur, etiam nunc exequutione ipsa, sine dubio misti imperij videbitur dicenda esse, vt ex hoc loco cognosci potest. Et in poßeßionem mittere. Subaudi, quod & ipsum magis imperij quàm iurisdictionis est. l. iubere. infrà eod. Quibus autem ex causis id fiat, habes sub titu. ex quibus caus. in poss. eatur. l. j. Pvpillis non habentibus tutores constituere. Hoc verò neq; imperij, neq; iurisdictionis est, sed cùm his solis cōpetat hæc facultas, quibus nominatim dedit lex, Senatusconsultũ , aut princeps. l. muto. §. tutoris datio. infrà de tute. Cur iure magistratus cōpetere eā significat, dum iusdicẽtis officio & hanc subiũgit ? Respōdeo , quia data erat maioribus his magistratibus, de quibus iuriscōsultũ hoc loco agere diximus, vt prætori, procōsuli , præsidi, pręfecto . l. j. vbi gl. de tut. & cura. Inst. de Attil. tut. in prin. &. §. sed de his. Hoc intuitu ad officiũ eorũ pertinere hanc rem dixit. Cæterùm non id agit, vt distinguat specialiter competẽtia ab his, quæ competũt iure magistratus, verùm id duntaxat, vt ostendat quædam esse supra iurisdictionis munus, quæ tamen & ipsa iusdicentis officio incumbant, siue ei magistratus munere, siue speciali iure iniuncta sint. Ivdices litigantibus dare. Hoc quoque misti imperij est: vt mox dicemus. infrà eod. l. ij. in fi. & proprium quidem hoc prætoris munus erat. Nam de eo in xii. tabulis ita scriptum fuisse apparet. Iuris disceptator qui priuata iudicet, iudicariue iubeat, prætor esto: nec præter maiores hos magistratus cuiusquam ius dandorum iudicum est, nisi cui specialiter. l. senatusconsulto. aut constitutione principali concessum est. l. cùm prætor. §. j. infrà de iud. nec de omnibus causis vtique iudices dare possunt, sed cum distinctione quadam: vt suprà tit. ij. l. j. Sanè quid intersit inter iudicem dare & iubere iudicare ac iurisdictionem mandare, satis superius demonstratum est. l. fi. de offic. præf. vrb. l. legatus. de offic. procons. Ideò nihil est quòd hîc repetamus. L. II. Iabolenvs Lib. VI. Ex Cassio. CVi ivrisdictio data est. Loquitur de eo cui mandata est iurisdictio. Nam dare iurisdictionem sæpe vtimur, pro eo quod est, mandare. l. cognitio. §. cùm propriam. suprà tit. ij. l. & quia. in princ. infrà eod. quamuis & de eo cui principaliter lege datur, idem dicendum sit, sed plus dubitationis erat de magistratuum legatis. Ei qvoqve concessa videntur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit. Subauditur exempli causa, ex omnium sententia, modica coërcio, sine qua iurisdictio nulla est. l. j. in fin. & l. fina. suprà tit. ij. Sed qualis erit hæc coërctio? Respondeo, quamcunque inferre potest iudex ordinarius, explicandæ iurisdictionis suæ causa. Quare in ius vocatos, qui neque ire, neque satisdare curauerint, prehendi & ad se duci iubere poterit. tit. In ius vocati, vt eant, aut satisdent, per tot. arg. l. si verò. §. qui pro rei. qui satisd. cogant. Item contumaces litis damno afficere poterit, prout contumax tali damno coërceri solet, qua de re alibi dicetur. de re iud. l. contumacia. Item debitore latitante, creditorem in possessionem bonorum eius mittere poterit, ex edicto perpetuo, quod est de bonis autoritate iudicis possidendis. Hæc inquam facere poterit, tametsi magis imperij esse videantur, quàm iurisdictionis: quemadmodùm & eos qui falsis instrumentis vti voluerint, quadam tenus coërcere potest. l. diuus Pius. infrà ad leg. Corn. de falsis. Nam certè non aliter explicari potest iurisdictionem. arg. l. quoties. C. de iudic. Prætereà quod iudicauerit, si ab eo prouocatum non sit, exequutioni mandare poterit, vt suprà diximus. l. legatus. de offic. procons. quod & Alciatus probat, lib. parad. ii. c. iiij. Sanè si sit iudex datus, non posse eum hæc facere verius est. auth. de exhib. reis. §. si verò. l. à diuo Pio. infrà de re iud. nam iurisdictionem hunc non habere, sed notionem tantùm existimamus. l. fi. C. vbi in integ. restit. l. ait prætor. de re iudic. vbi dixi nisi à principe iudex datus sit. Nam tunc iurisdictionem quoque huic esse datam intelligo. arg. l. à iudice. C. de iudic. auth. de litigios. §. si verò causam. Alciat. loco suprà citato. videtur tamen & iudex datus quædā iubere posse, hoc intuitu, quòd aliter res apud ipsum explicari nequeat: vt cùm iudicialem cautionem interponi iubet. Cautio enim hæc ideò à mero iudicis officio pendere dicitur, quod iudex aliter explicare negotium non pos sit. Instit. de diuis. stip. in princip. & §. pen. Et iudicis appellatione, iudicem datum plerunque accipimus. Quid enim si iudicio finium regundorum arbiter datus sit, eóque iubente agrum metiri tu non patiaris? Certè ille contumaciæ nomine te condemnare potest. Inst. de offi. iud. §. fi. Sed ego hæc omnia efficaciter iubere posse iudicẽ datum puto, sententia demũ ipsa diffinitiua. Nam ita ferè loquuntur exempla omnia, quibus iudiciales cautiones exiguntur, d. §. fin. l. post rem. de rei ven. l. si creditor. de pig. act. l. sed & cùm. §. quòd si homo. quod met. cau. debet enim plenam sententiā dicere. Pendente autem iudicio, si quid incidat quod omnino fieri necesse sit, nec iudici pareatur, debere eum qui iudicem dedit prouidere. argu. d. §. si verò. Idq́; etiam si à principe iudex datus sit: cùm enim proprios exequutores hic non habeat, consentaneum est, vt ab ipso principe, vel ab ordinario magistratu impetret. Magistratus autem ordinarius (ex sententia eorum qui inter iudicem datum, & eum cui mandata sit iurisdictio, non destingunt) exequutores delegato iudici commendare etiam tenetur. c. j. de offi. ordi. ne quid scilicet per turbam fiat, arg. infrà de regu. iur. l. non est singulis. Sed apponitur prædictis hoc modo. Magistratibus municipalibus vtique iurisdictio est. l. j. infrà si quis ius dicenti. l. ea quæ. ad municip. cur ergo eadem, his quoque facere nō permittitur. quinimò expressè prohibetur dicta l. ea quæ. Respondeo magistratuum municipalium iurisdictio speciali prouidentia coarctata & limitata fuit: nec ea quæ plus imperij quàm iurisdictionis habent, attingere, néve nisi intra certam quantitatem ius dicere possent. argu. infrà eod. l. si idem. Nam cùm antiquitus municipia suis legibus in omnibus vterentur, nec populo Romano subessent, sed honores duntaxat eis communicati essent: vt Gell. lib. xvi. c. xiij. Noct. Attic. scribit: verisimile est municipiorum magistratus, etiam imperium in suos ex suis legibus habuisse, nedum plenam iurisdictionem. Quin & senatusconsultis ac legibus quibusdam olim cautum fuisse, ne iurisdictio à magistratibus Romanis in liberis ac socijs ciuitatibus exerceretur constat, vt Bud. adnotauit, in l. non dubito. de capti. posteà restricta est magistratuum municipalium potestas, per legẽ generalem municipalẽ , de qua superiore libro diximus, in l. omnes populi. Quare non tam data his est iurisdictio, quàm non ex toto adempta. Ex his apparet falsò existimasse Bartolum, solam verbalem coërctionem, mādata iurisdictione transferri. Quid est enim verbalis coërctio, nisi inanes minæ? quæ quid ad explicandam iurisdictionem pertinere possunt? verius est ergo etiam corporalem datam intelligi: siquidem corporalis vsquam coërctio in ciuili negotio adhiberi potest, quod in illa specie permissum est, si ea rei conditio sit, vbi arenarium testem, vel similem personam admittere cogimur. l. ob carmen. §. j. infrà de testibus. poterit talem testem is qui mandatam iurisdictionẽ gerit, torquere. Ad quem sensum etiam Nouel. Iustiniani constitutionem pertinere arbitror, de ea re loquentem, authen. de test. §. si verò ignoti. nec mouet me, quòd sola coërctio per se mandari non potest. l. solent. §. j. suprà de offic. procons. l. nemo potest. de regu. iur. Nam quædam sola dari non posse, quæ tamen cum alijs transeant, non ignotum est. l. quædam. infrà de acquirendo rerum domi. Sanè mandatam iurisdictionem cùm dicimus, quamuis plerunque totam significemus, & de legatis proconsulum, aut præto rum intelligamus, si tamen vel ad vnam modò speciem mandata sit, quod fieri potest, l. solet. infrà eod. differtq́; à datione iudicis nonnihil, vt superius docui, d. l. legatus. Ratio efficit, vt huic quoque eadem omnia concessa intelligantur, sine quibus, illa pars iurisdictionis explicari nequit. arg. l. si duo. in fi. infrà de administ. tut. l. quæ de tota. de rei vendic. L. III. Vlp. Lib. II. De Offic. Qvaesto. IMperivm avt mervm, avt mistvm est. Mervm imperiũ est, habere gladij potestatem, ad animaduertendum infacinorosos homines. Imperij vox, sine vlla adiectione, cùm de populo, aut principe loquimur, vniuersam eius potestatem & ditionem significat. l. j. suprà de consti. princi. quemadmodùm & cùm de alijs quibusuis sermo est, vniuersum eorum ius quodcunque in alios habent, comprehendit: veluti cùm dicimus imperium magistratus, imperium patris in filios, domini in seruos, & si qua similia. Quamobrem apparet lato imperij Romani significatu etiam iurisdictionem contineri, quæ ad causarum ciuilium disceptationem propriè pertinet, vt sæpius admonuimus, non autem iurisdictioni imperium subesse. Nec mouet me responsum Papiniani, suprà tit. ij. l. j. quo contrarium significare visus est, cùm manifestè appareat, alium fuisse Papiniani sensum quàm vt iurisdictionis verbo, imperium contineri significaret: vt eo loco diximus. Nec obstat, quod rubri. hîc inscribitur. De iurisdictione, quæ hac ratione de imperio potius inscribi debuisse videatur: cùm generaliorem rubricam esse debere traditum sit, quàm tractatum ipsum. Soluitur enim non id agere Iustinianum hoc loco, vt de vniuerso populo Romano imperio disserat, sed de potestate & facultate iudicũ duntaxat, quæ vt in pluribus consistit in iurisdictione. Enimuerò iurisdictio iure nostro, quamuis re ipsa in inuitos exerceatur, tamẽ perinde expediri solet, vt si inter volentes res agatur. Hinc accipiendi iudicij & contestandæ litis vsus, sine quo ad sententiam veniri non potest, quia scilicet ea species est cuiusdam veluti sponsioni partium promittẽtium adquiescere sentẽtiæ quam iudex dixerit, quod & Alc. docet. lib. iii. παρέργων. c. ij. Proptereà factum est, vt quibusdam locis ita scriptum sit, quasi iurisdictio nihil cōmune habeat cum imperio. l. muto. §. tutoris datio. infrà de tut. Sed reuera de Imperio sic participat, non vt species de genere, cùm nō eadem sit substantia, sed velut compositum de simplici, vel vt subiectum de qualitate. Nam notio est iurisdictionis velut substantia. l. notionem. de verb. signifi. qualitas vel mistura eius imperium id quod non est merum, sine quo iurisdictio explicari nequit. l. fi. suprà titu. ij. Cùm imperij misturā & veluti sequelā qui non habent notioni suæ adiunctũ , quales sunt arbitri ex cōpromisso sumpti, atq; (vt ego arbitror) etiā iudices dati, hi quāuis quid iuris sit inter partes dicere possint, & dicant, non tamẽ iurisdictionẽ habere dicuntur, sed notionẽ tantùm. l. ait prætor. de re iud. Igitur iurisdictio ad verbũ sumpta, notionẽ ipsam significat, & diuersa res ab imperio est, quippe quid iuri cōueniat , dici etiā citra imperiũ , vel ab homine priuato potest. Sed iuris intellectu appellatione imperij continetur quòd nemo efficaciter ius dicere possit, aut soleat: nisi magistratus, vel qui in ea re vicem magistratus obtineat, vt cui mādata est iurisdictio. Nam magistratuũ proprium est iudicare, ac pro potestate imperare, vt ex Aristot. sententia Bud. rectè docet. l. fin. verbo, elœ emporij, de mu. & hon. Ideò autem imperium distinguitur in merum & mistum, vt merum illud nihil commune habere cum iurisdictione, hoc est, pecuniariorum negotiorum disceptatione, intelligamus, quasi purum & germanum imperium. Quo sensu & meras proscriptiones, & merossyllas, & merum bellum, & multa his similia dixit Cicero. Martialis quoque de caupone Rhauennate. Cùm peterem mistum, vendidit ille merum. Nam hæc inter se quodammodò relatiua sunt, merum & mistum. Neque verò maior imperij vis cogitari potest, quàm quo hominem, cuius causa omnia à natura creata sunt, necari pręcipitur , neque magis à priuatæ rei respectu seiunctum quàm quod solam publicam vindictam atque exemplum à facinoroso exigit. Nam vt Cicero scribit in orat. pro domo sua, quum tam moderata iudicia populi essent, à maioribus constituta. Primum illud erat, vt ne pœna capitis cum pecunia coniungeretur. Igitur rectè dictum merum hoc imperium esse, quod ad gladij potestatem in facinorosos exercendam pertineat, vt hoc totum secernatur à iurisdictione, & aliam prorsus rem esse intelligatur. Sanè cùm capitalium pœnarum multa sint genera. l. capitalium. infrà de pœn. etsi non gladio quis consumi iubeatur, dum tamen capitali cuilibet pœnæ adiiciatur, merum nihilominus imperium exerceri puto: sed etsi membrum abscindatur perforetúrve, aut inuratur, idem arbitror, etsi flagellis, aut fustibus quis cædatur. & generaliter vbicunq; liberi hominis corpus supplicio, aut cruciatu ob vindictam publicam afficitur, quam pœnam corporalem vocamus, nō ab alio talem pœ nam, quàm ab eo qui ius gladij habeat imponi atque explicari consueuisse, neque potuisse verius arbitror. Nam quemadmodùm in maiore summa minorem inesse dicimus, sic in mero imperio insunt hæc omnia pœnarum genera, quæ olim aduersus ciues Romanos ex lege Portia, & Semproniis rogationibus exerceri prohibebantur, pręter quàm quòd vinciri, aut in carcerem duci ad ius ipsum gladij pertinere ineptè dixeris: quod & ipsum tamen eisdem legibus prohibebatur. Meri autem imperij verbum hîc & duobus tantùm locis superiore libro legimus. l. j. & l. fina. de off. eius. quibus in animaduersione id consistere significatur, si rectè intuearis. Animaduerti autem tunc dicitur, cùm talia huiusmodi, qualia memorauimus, fiunt. Quare impropriè adscribitur hoc verbum, causis ipsis, quod magistratibus propriè cōuenit , vt ius gladij habeant, vel non habeant. Etsi in metallum quis damnetur, vel vt bestiis obiiciatur, vel vt in insulam deportetur, nō propriè tamen merum imperium exerceri existimo, cùm hæ pœnæ quasi in fraudem legum receptæ fuerint, ne ciues necari viderentur: vt suprà dixi, in §. qui vniuersas. Effectus igitur meri imperij hi sunt: alius prętereà est, vt ab eo cui datum est, in alium transferri nequeat, de quo suprà abundè disputauimus. l. j. tit. ii. Sequitur deinde Vlpianus, Quod etiam potestas appellatur, hoc est, quod & Paulus scribit, Potestatis verbo in persona magistratuum imperium significari. l. potestatis. de verb. sig. Sed & ius, vel potestas gladij frequentius dicitur. l. solent. in prin. suprà de off. procons. l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. præs. l. nemo potest. de reg. iur. Lampridius quoque in Seuero, honores iuris gladij nunquàm vendi passus est, dicens necesse est, vt qui emit vendat, ego non patiar mercatores potestatum fieri. Conuertuntur enim hæc inter se atque idem significant, ius gladij, gladij potestas, & merum imperium. Et hoc quidem nemini initio competebat, nisi cui lege, aut Senatusconsulto mandatum esset, hodie etiam mandatis & constitutionibus principũ quibusdam magistratibus perpetuò concessum est, quibusdam verò etiam priuatis diplomatibus & codicillis, aut rescriptis à principe mandari solet. Nam quæ populus, aut Senatus antiquitus faciebāt , ea omnia aut legibus, aut Senatusconsultis sanciebant, siue ad tempus, seu perpetuò, siue generaliter, seu priuatim de quibusdam statuerẽt . At hodie priuata hæc & tẽporaria , priuatis rescriptis & codicillis principes statuunt, vt suprà diximus in d. §. qui vniuersas. & l. j. de offic. eius. Mistvm Imperium est, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum poßeßione consistit. Inter mistum imperium & iurisdictionem hoc interesse videtur, quòd iurisdictio quidem, quamuis sine modico imperio esse non possit, tamen ipsa sui principalis pars est. Nam substantia iurisdictionis est ipsa notio, vt prædiximus. Imperium verò tanquàm accessoriũ habet & veluti sequelam quandam iurisdictionis ipsius explicandæ causa additam. Hæc particula imperij iurisdictioni veluti subseruit & famulatur. At misti imperij res imperio principaliter expeditur: iurisdictionis quod habet, id rursum velut apposititium atque accessorium secum fert. Imperium autem in genere, sic opinor rectè diffinias: iustam potestatem esse cogendi faciendíque quod velis. Verbum, velis, ita accipe, vt accipitur in diffinitione iustitiæ voluntas. l. j. suprà de iust. & iure. Merum imperium cùm dicis, generale verbum ad gladij exercitium restringis. Mistũ porrò appellatur, quoties imperio in genere sumpto, iurisdictionis figura quædam inest. Vt hoc loco planè atq; eleganter definiri vides, quicquid interpretes obturbent: clarè enim dicitur, mistum imperium id esse, cui etiam iurisdictio inest. Non enim vulgare Bart. & aliorum interpretum, ac nec Alciati quidem diffinitionem probo. lib. ii. Parad. c. viii. quum mistum imperium dici voluit, quod cohæret iurisdictioni, quippe hæc ipsa iurisdictio est. l. fi. & l. j. in fi. de off. eius. vel potius iurisdictionis qualitas. Nam hoc pacto quomodò discerneremus mistum imperium à iurisdictione: ergo mistum imperium in danda bonorum possessione consistit: vt hîc vides: quia scilicet ea res, origine quidem sua solo prætoris imperio explicabatur, qui edictum suum, vt volebat componebat: ex eóque bonorum possessionem, vel contra tab. vel secundum tab. dabat. Posteà autem facto edicto perpetuo, & quasi ad formā ordinarij iuris redacto, cœpit ei rei etiam iurisdictio inesse, quæ (vt prædiximus) consistit in controuersiis pecuniariis diiudicandis, secundum leges. Quamobrem nisi ad actum ipsum inducendi in possessionem respicias, hodie bonorũ possessionem simplicis iurisdictionis esse, posses dicere. Sed quia inductio vtiq; vel post agnitionem necessaria est, & hodie quoque fieri solet, vel per interdictum, quorum bonorum, vel per remedium nouel. constitutionis. C. de edi. diu. Adr. toll. l. fina. quam inductionem statim ac fieri decreuit prætor, imperio eius ita fit, vt nec appellari quidem possit. l. fin. infrà de appel. recip. vel non. l. quisquis. C. quor. ap pel. non rec. l. j. C. si de mom. poss. Ideò rectè etiam inspectis recentioribus temporibus dictum est, mistum imperium in tali re explicanda consistere. Cæterùm non in hoc solùm, verùm & in prætoriis stipulationibus interponi iubendis, & in integrum restitutionibus concedendis, & in mittendo aliquo in possessionem, vt quia damni infecti, aut legatorum nomine non caueatur, vel quia debitoris bona in ea causa sint, vt possideri debeant, & in aliis huiusmodi causis, sine dubio mistum imperium consistit. l. seq. & l. ea quæ. ad Municip. Nam horum omnium eadem vel similis ratio est, quę dandæ bonorum possessionis. Non enim in decernẽdo solùm, verùm etiam in exequendo omnia consistunt. Et prætoriæ huiusmodi exequutiones imperio potissimùm explicantur: vt à superiore exemplo inita ratione, facilè considerari potest. quia tamen secundum formam iurisdictionis atque edicti perpetui hodie hæc omnia fiunt, viderentur posse dici iurisdictionis esse: sed originem & modum cuiusque rei inspicere oportet. Imperio enim & interuentu prætoris magísque iudicum datorum disceptatione, antiquitus hæc explicabantur, quæ doctores nostri nobili officio iudicis expediri dixere. Alia autem mercenario officio attribuerunt, ei videlicet quod propositis legis actionibus deseruiret. Eadem & Alciati sententia est, libro iii. παρέργων. cap. iii. Vt iurisdictio iudicis dandi licentia. In antiquis exemplaribus scriptum erat, Iurisdictio est, etiam iudicis dandi licentia. Id an rectè mutauerit Haloan. nobis parùm liquet. Sed quia non valde diuersam efficit sententiam, ideò minus laborandum videtur. Viglij doctissimi viri opinionem certè non probamus, Instit. quibus non est permissum facere test. §. prętereà . dum penitus corruptum Codicem existimauit, & iuris dicendi licentia legendum esse, atque eo modo iurisdictionem ab Vlpiano prorsus definiri. Nam Codicum etiam Florentinorum fides in hæc verba, Iudicis dandi, vbique constat. Et iurisdictionẽ hoc loco non diffiniri, omnibus in confesso est: quippe eam aliter diffinit Accur. & qui eum sequuti sunt, in l. j. supra eod. Potestatem scilicet esse iure publico introductam, cum necessitate iuris dicendi, & æquitatis tanquàm à persona publica statuendæ. Nos tamen aliter, vt diximus in rubrica, quia scilicet iurisdictionis substantiam non esse nec dandi iudicis licentiam, nec potestatem ipsam arbitramur, sed notionem: quo verbo tam cognitionem quàm definitionem causæ contineri constat. l. notionem. de verb. signific. Amplius illud puto, nunquā ad hunc modum scripsisse Vlpianum, vt licentiam, pro facultate dandi iudicem vsurparet: nam hæc facultas, ius dandi iudicis propriè dicitur. l. cùm prætor. infrà de iudic. l. legatus. suprà de offic. consul. Licentiæ autem verbum potius in malam partem, quàm in bonam Latinè accipitur. Terentius, Deteriores omnes sumus licentia. Quamobrem à compilatoribus, aut conceptam, aut alioqui mutatam fuisse hanc clausulam ipse existimo. Ac fortassè ita eos scripsisse. Iurisdictio est etiam in iudicis dandi licentia. Facile enim fuit scribendo, aut punctum, aut m, vel z, quo pro m, vtebantur intercidere, vel certè quasi superfluum, consultò omitti, quòd iurisdictionem definiri Librarius existimarit, quando superius imperium descriptũ erat. Quoquomodò res se habeat, Alciati sententiam sine dubio probandam censeo, lib. ii. Parad. c. viii. Sexto scilicet casu verbum illud, licentia, accipiendum esse. vt sit sensus quemadmodùm in misto imperio, quod consistit in danda bonorum possessione, inest iurisdictio: sic inesse etiam in licentia dandi iudicis: vt hæc facultas misti imperij sit. Nam qui dat iudicem principaliter iudicare eum iubet: vt diximus suprà l. fin. de off. pręf . vrb. quod sine dubio ad imperium pertinet, & in ea re aliqua etiam disceptatio & cognitio adhiberi solet, ne scilicet is detur, qui iure dari nō possit. d. l. cùm prætor. nec de ea re quę ad delegantem non pertineat. C. qui pro sua iuri. iud. l. j. Secundum communem intellectum, néve is quẽ altera pars nominatim petit. l. obseruandum. infrà de iud. Postremò vt solenni ritu sortitio fiat, vel saltem appareat nihil esse, quòd dato tali iudice partes iure conqueri possint, quæ omnia ad notionem pertinent, meritò dictum est, misti imperij & hanc delegationem esse. L. IIII. Idem Lib. I. Ad Edictvm. IVbere cavere praetoria stipvlatione, et in posseßionem mittere, imperij magis est, quàm iurisdictionis. Hoc est, magis ad naturam imperij accedit, quàm iurisdictionis, ducta scilicet ratione eo modo quo supra l. proxima, de danda bonorum possessione admonuimus. Sed dubitari potest de iudiciali stipulatione, quæ à mero iudicis officio pendere dicitur, quando & iudex datus caueri iubet de dolo malo, vel de persequendo & restituendo seruo, qui in fuga est, alíisque exemplis in Institutionibus relatis, tit. de præt. stip. vbi glo. Respondeo hæ omnes stipulationes propositæ actioni seruiunt, & arbitrio magis quàm imperio continentur. l. sed si cùm. §. quod si homo. quod met. cau. Quare & iudici dato competit eas interponi iubere, licet imperium non habeat. Arbitrio enim hac in re vtitur, sententiam suam dicendo, quam non ipse, sed is qui eum iudicem dedit, posteà exequitur, vt dixi supra in l. ij. & in l. imperium. Ideò autẽ has distinctiones hactenus tradidit Imperator, vt sciamus, quæ duumuiris, hoc est, magistratibus municipalibus relicta sint, quæ non. Nam omnia quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis, attingere his nō licet, quod alibi clarè exprimitur. l. ea quæ. infrà ad municip. vt & Fulgosius hîc animaduertit. Id quo iure prohibitum eis fuerit, mox exprimere conabor: hæc autem, quæ hîc recensentur, magistratibus municipalibus non competere etiam sub tit. de damno infecto docemur. l. iij. in princ. & §. ij. quæ tamen eis à præsidibus mandari posse significatur. Sed tunc non suo iure habent, sed alieno beneficio, hoc est, vt præsidis, vel proconsulis partibus in re mādata fungantur. l. & si prætor. suprà de off. eius. Nam quia iis tẽporibus Coloniæ & municipia pleraq; per duumuiros & magistratus suos regebantur. Præsides autem & proconsules vniuersis prouinciis potius, quàm singulis locis præerant atq; intendebant, eísque solis imperiũ erat: ideò diligenter hęc , quę imperij & quę iurisdictionis sunt, distingui oportuit. Falsa enim deprehenditur opinio antiquorũ , per d. l. ea quæ. qui existimauerunt, idcirco hæc designari, vt sciremus, quæ mandari possint, quæ nō . Si tamẽ quærimus, an hæc quę misti imperij sunt, mandari possint, expedita res est, si nominatim mandari proponas, cùm superius. l. fi. §. vt bonorum. de off. eius. clarè expressum sit, mandari hæc posse. Cōpetunt enim prætoribus & maioribus his iudicibus iure ma gistratus, quamuis imperij sint, cùm proprium sit magistratuum huiusmodi, vt imperium habeant, sine quo prouincias administrare non possunt. Non enim sunt meri imperij eius quod specialiter tributum esse, & in alium transire non posse intelligitur, sed an generaliter mandata iurisdictione, hęc quoq; quæ misti imperij sunt, transeant, plus dubitationis est. Vidimus enim superiore lib. l. fi. in prin. de off. eius. Macrum Iuriscons. in ea opinione fuisse, vt nō transeant. Ideò rescriptum fuisse ab Imperatoribus, propter vtilitatẽ pupillorum id cōstitutum esse, vt generali iurisdictione mandata, suspecti cognitio transferatur. Et fortassè etiam hæc intuitu distinguit Vlpia. hoc loco ea, quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis: vt generali mandato res misti imperij nequaquàm transire intelligamus. Quippe iurisdictio mandatur: ista autẽ magis ad imperium pertinent. Prætereà si transire dixeris, simile quoddā accidit ei, quod Castellius interrogatus, an nux pinea pomum esset. Respondit, si in Vatinium missurus es, pomum est: vt iurisdictionis verbum, in persona quidem magistratuum municipalium, ea quæ misti imperij sunt, nō contineat: in persona verò legatorum contineat. Sed tamen hæc quoque transire & legato competere, verius arbitror, hoc & Alciato placet, lib. ii. Parad. c. i. Rationes tamen quibus ille mouetur, mihi non satisfaciunt: vt in superioribus sæpe dixi. Nam etsi mandata iurisdictione, imperium quod non est merum transferri scriptum sit, l. j. & l. fi. suprà de offi. eius. tamen id de eo imperio intelligitur, quod iurisdictioni cohæret. Hæc autem de quibus nos quærimus non tam iurisdictioni cohærent, quàm cohæret ipsis iurisdictio: quòd magis imperij sint, quàm iurisdictionis. Verior ergo ratio est, quia more maiorum solum merum imperiũ transire prohibetur, necnon quę cunque specialiter tributa sunt magistratibus, cuiuscuiusmodi sint. d. l. j. de off. eius. & l. nemo potest. de reg. iur. Et quidem vtraque horum suis rationibus, vt in superioribus diximus. At neque hæ rationes, neque adeò verba eorum, qui eas retulerunt, in hoc valẽt , vt hæc, quæ misti imperij sunt, transire prohibeant, vel impediant. Prætereà proconsulem ipsum generali mandato hæc quoque concedere voluisse credibile est, modo si non specialiter sibi tributa sint. Specialiter autem tributa fuisse quis vnquàm dicat, cùm pleraq; ab ipsiusmet præ toris edicto atque officio pendeant? Nam ipsum sibi specialiter ea tribuisse non rectè dixeris. Quod autem ad magistratus municipales attinet, quibus etsi iurisdictio sit, tamen hæc non competere constat. d. l. ea quæ. differentiæ ratio illa videtur esse, quòd legato iurisdictionem proconsul mandat eam propriè, quam ipse habet. l. cognitio. §. cùm proprium. suprà de off. eius. Quare officium totum iuris dicendi ad eum transit. l. j. §. j. de susp. tut. At iurisdictio in proconsule vtique plenior est, quàm in duumuiris. Multò enim maximam partem imperij habet. In persona autem duumuirum limitata & coarctata est, vt penè sola notio & disceptandi facultas relicta eis esse videatur: vt suprà diximus. l. ij. eo. tit. Eius rei argumentum est, quod mandata iurisdictione, legatus iudices dare potest, d. l. cùm prętor . & d. l. legatus. quod misti imperij esse constat. l. prox. in fi. & legis actionem apud eum esse iam demonstrauimus. l. ij. de off. procons. quod quid aliud significat, quàm vt legibus & remediis iuris omnibus apud eum agi possit, exceptis scilicet quibusdam quæ ad eum transire prohibentur: at legum potissima virtus est in imperando. l. legis virtus. suprà de legib. l. fin. de iust. & iure. meritò ad legatum hæc quoque transeunt, quæ imperij non meri sunt, mandata ei iurisdictione. Illud hoc loco quæri potest, multæ indictio, punitio criminis, cuius pœna capitalis non est, nec corporalis, sed vel pecuniaria, vel æstimationis tantùm iure scripto definita, misti an meri imperij sit, an iurisdictionis? Sed imperij esse verius est, non tamen meri, cùm id ad gladium, hoc est, ad seueriorem animaduersionem pertineat: sed nec misti, quippe nulla inest iurisdictio, siquidem criminaliter actum sit. Nam iurisdictionem ad ciuilia pertinere declarauimus. Est igitur imperij in genere sumpti, quod licet arbitratu iudicantis exerceatur: tamen secundum leges moderari & temperari debet. l. hodie. infrà de pœn. Multa enim imperij esse, quod nec merum, nec mistum sit, necesse est dicere, vt leges ferre, bellum decernere, tributa imponere, magistratus creare. Ipsis quoque magistratibus eiusmodi quædam, licet non perinde grauia sint, competunt, vt lictoribus atque insignibus suis vti, ædificia sacra & publica instaurari, furiosos contineri iubere, annonæ prospicere, & alia quorum mentio est sub titulo, de officio præsidis, & de offic. proconsu. & leg. L. V. Ivlianvs Lib. I. Digestorvm. MOre maiorvm ita comparatvm est, vt is demvm Iurisdictionem mandare poßit. Totum hoc ius, quod ad mandandam pertinet iurisdictionem, ex non scripto constat. Est enim ius veterum consuetudine & moribus constitutum: vt ex Papiniani verbis alias admonuimus. l. j. §. verius. de off. eius. Ideò ait, More maiorum &c. Qvi eam suo iure, non alieno beneficio habet. Idem quoque superius expressum est, de off. eius. l. fin. eadem sententia constitutionis Theod. & Valent. C. qui pro sua iur. iud. l. j. vt nos interpretamur. Suo iure, dicitur habere is, cui vt propria concessa est à principe, vel à populo, vel à lege, quod ferè non nisi maioribus magistratibus contingit. Nec Iurisconsulti verba calumniari oportet, dum sic opponunt, quasi princeps quoque & iudices ordinarij, non suo iure, sed alieno beneficio, hi videlicet à principe, princeps à populo, lege regia in se translatam. Nam vt propria his conceditur, nō vt precaria, aut quæ alieno nomine ab his tractetur. Et hoc sanè illud est quod iidem tamẽ hîc respondent & soluunt, in persona talium fundatam esse iurisdictionem, non item in persona vicariorum. Sed præstitisset, calummiam non addere, quàm idcirco addere, vt dilueres & confutares. l. pen. ad exhib. Huc pertinet quod antiquitus distingui solebat, auspiciis suis quis, an alienis bellũ gessisset. Nam si alienis gestũ erat bellum, non ipse triumphabat, qui gessisset, sed is tantùm cuius nomine gestum erat: vt Imperator, vel proconsul, qui per legatos gesserat, non aliter ac si ipsemet gessisset. L. VI. Pavlvs Lib. VI. Ad Edictvm. ET qvia nec principaliter ei ivrisdictio da ta est, nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. Falsò putat Accursius reddirationem, eius quod superiore capite dictum est. Nam pro illius ratione sufficit, quod initio dixit, more maiorum, ita obseruatum esse. Quare verius est ad sequentem clausulam hæc pertinere. Ita enim subiicit Iurisconsultus. Ideo Si is qui mandauit iurisdictionem deceßerit, antequàm res ab eo cui mandata est iurisdictio geri cœperit, solui mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis. Antiquiores tamen videntur habuisse, Ideóque. Haloander, ídque, quod quidem verioris scripturæ coniecturam nobis præbuit. Facilè enim fuit verti, Ideò, in, Ideóque, vel in, ídque, quòd antiquitus Compendio sæpe scriberent. Nam nec Haloandri scriptura sententiam vllam efficit, & antiquiores vel de industria videntur addidisse particulam illam, que, quod non satis intelligerent, quonam modo à superiore capite hæc conclusio duceretur. Sed Enthimema rectissimè sic concluditur. Quia non principaliter, id est, non recta, seu, vt nunc dicunt, non de directo ipsi legato iurisdictio datur, nec ipsa lex, scilicet qua Proconsuli, vel Prætori Imperium in hac, vel in illa prouincia rogatur: nam lege rogari solitum fuisse ostendunt historiæ, in cuius legis locum codicilli & mandata principum posteà successerunt, dum prouincias curæ suæ reseruatas mandant. Et de huiusmodi aliqua lege loquitur. Papinianus quoque suprà de officio eius. l. j. cùm ait, Imperium quod lege datur, non poße transire. Fiebátque interdum de ea re non lex, sed Senatusconsultum, veluti, si prouinciæ cura ad Senatum spectaret, vel si mauis, accipe de lege, qua alicuius criminis pœna sanciretur, eiúsque exequutio alicui magistratui perpetuò mandaretur, vt Proconsulibus, quia inquam, nec ipsa lex iurisdictionem legato defert, subaudi, sed duntaxat si ei à Proconsule mandata sit, confirmat, hoc est, perinde ratum habet, ac si à Proconsule ipso res expediretur (Nam opinor in his legibus, Senatúsque consultis, & mandatis principum, aliquod verbum apponi consueuisse, quo Prætor, vel Proconsul, more maiorum generaliter omnia agere, admonerentur, argum. supra l. prox. & l. penul. in fin. de iust. & iur. alioquin non rectè diceret, confirmari lege, quod per legem non infirmatur: vt Accur. existimat, nec sibi constaret Imperator, cùm ex Iuliano & Papiniano hoc totum ius mandandæ iurisdictionis, moribus receptum esse significauerit, si nunc diceret, qua lege prouincia alicui committitur, eadem quoque expressim, aut tacitè confirmari, quatenus ab eo iurisdictionẽ mandari contingeret. Nam hac ratione potius ex scripto, quàm ex nō scripto hoc ius veniret) Cùm hæc inquam ita sint, ideò nihil omnino suo nomine incipere, aut gerere legatum videri, sed vice ac mandato proconsulis omnia agere: vt procurator vice ac nomine domini agit. Ea propter si decesserit proconsul, solui mandatum placuisse Labeoni, vt in reliquis causis accidit. Et hunc verissimum esse huius responsi sensum interpretamur. Illud quoq; sequutus rationem atque vtilitatem affirmauerim: si vniuersa iurisdictione mandata, legatus vel vnā modo causam cognoscere cœperit, mox proconsul decesserit, posse eum & reliquas causas cognoscere, in quibus viuo proconsule nihil omnino gessit, ita accipiendum esse illud verbum, res geri cœperit: satis enim cœpisse videtur qui vel tribunal modò cognitionibus operam daturus ascenderit. Nam iurisdictionis verbo, si de tota actum sit, non singulas, sed vniuersas cognitiones contineri puto. argumen. l. penult. §. infrà de suspectis tutoribus. hoc est, quod glossæ & vetustissimi quique interpretum multis locis vniuersitatem causarum vocant. Magis probet hanc sententiam, qui considerauerit, consueuisse olim proconsules, non totum annum sed statis duntaxat temporibus iurisdictioni vacare: quod cōuentus agere & iurisdictione absoluere dicebant. Nam maiorem anni partem rebus bellicis occupati, distinebantur: vt & Theophilus docet in Institutionibus. Tunc potissimùm legatis suis iurisdictionem mandabant: eáque illo conuentu, quasi vnico contextu atque (vt ita dicam) vno spiritu, absoluebatur. Vtilis est hæc sententia, conuenítque exemplis historiarum, quibus multa per legatos, defunctis olim aut bellorum casibus interceptis ducibus aut proconsulibus, bene gesta leguntur. Nam legatis siquidem nulla inter milites & prouinciales defuncto proconsule reliqua autoritas fuisset, sine dubio maiora detrimenta accipi potuissent, dum Senatus aut Imperatoris decretum in periculo expectaretur. Hanc sententiam & plerisque Canonistis probari posteà animaduerti, quos Felinus recenset, in c. licet. in principio, de offic. deleg. L. IX. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. SI familia alicvivs albvm corrvpe rit, non similiter hîc edicitur, vt in furto ne in reliquos actio detur. Hoc est, ne reliquorum nomine actio detur, noxalis scilicet aduersus dominum. Edicitur autem, edicto illo, Si familia furtum fecisse dicetur. l. i. eod. tit. Familiæ, verbo & hic & in illo edicto intelligere debemus non corpus quoddam seruorum, vt familia publicanorum eius rei causa parata, sed plures vnius seruos. hoc non obscurè paulò pòst significatur, cùm factam à pluribus seruis iniuriam vel damnum datum comparat huic, quod à familia factum initio proponit. In versi. quemadmodùm. Id etiam Vlpia. declarat sub tit. de verb. signifi. l. pronuntiatio. vers. alia. Nam in cæteris partibus edicti, præterquàm vbi agitur de familia publicanorum, familiæ appellatione, omnes seruos significari, scribit, vt de hominibus coactis, & vi bonorum raptorum. Per hoc multæ distinctiones à doctoribus ingestæ reprobari possunt. Qvemadmodvm & cùm plures serui iniuriam fecerunt vel damnum dederunt, plura facta sunt. Plures dicit, quos familiam anteà dixerat. Zasius autem putat, lib. ii. intellect. sing. cap. pen. Interrogationem exaudiendam statim post verbum illud, quemadmodum, vt dubitet Paulus, quomodo, quod superius dixit, admitti possit, cùm in exemplis quæ statim subiicit, etsi plura facta sint, tamen quod ad pœnam attinet, pro vno accipiantur: & hac ratione putat, Octauenum motum contra Pauli sententiam statuisse. Sed ego ab Haloandri editione non discedo, quæ communi interpretationi magis congruit. Nam ipsemet quoque Zasius sensum illum orationis totius filo non satis conuenire ad extremum confitetur. Quod ergo ait, Quemadmodùm & hic plura facta sunt, de pluralitate factorum tantũ exemplum est, non etiam de iuris dispositione, de qua Iuriscons. hîc non agebat, sed tantummodò vt inuestigaret, an plura facta essent, & hoc est quòd omnes ferè similitudinem facti, non iuris esse tradunt. Si tamen quærimus quid iuris sit, de damno dato, expeditum est, tum ipsius Vlp. tum etiam Caij sententia. d. l. j. §. si plures. si famil. furt. l. illud. ad leg. Aquil. Idem scilicet quod defuncto obseruari, si autem de iniuria quęritur , consentiunt plerique etiam idem esse. Sed ego contrà puto, cùm videam ab eodem Caio scri ptum. Si plures serui iniuriam intulerint, tot esse iniurias quot personæ faciẽtes fuere, significatq́ue omnium nomine actionem dari & pro singulis pœnam solui. l. si plures. de iniur. Nec mirum videri debet, non idem statui de actione iniuriarum, quod de actione legis Aquiliæ & furti. Hæ enim principaliter ad emendationem damni instituuntur, pœna veluti accessoria est. actio autem iniuriarum principaliter ad vindictam & pœnam datur, quāuis priuatim actum sit. l. prætor edixit. §. si dicatur. de iniur. vbi Bar. Illud recte interpretes adscribere arbitror, intelligenda hæc non esse cum quilibet seruorum motu suo proprio, non communicato cùm cæteris consilio delinquit. arg. l. semper. §. si quis in sepulchro, quod vi aut clam, vt dominus hoc casu pro singulis præstare teneatur. Nam neque idem furtum, nec eadem iniuria facta, nec idem denique damnũ datum esse videri potest à pluribus, si consilium non communicauerint. Sed omnes per se furtum, omnes iniuriam fecisse, non quidem vna & eandem, sed alius aliam, præsertim si non omnes eodem tempore fecerint, quamuis in eadẽ re aut in eiusdem personam furtum aut iniuriam commiserint. sunt enim hæc plura furta pluresque iniuriæ. Sed etsi idem edictum plures serui nec eodẽ tempore, nec eodem consilio corruperint, veluti si per partes lacerauerint, vel deleuerint: tunc primi nomine satis esse præstari, cæteri enim corrupisse edictum, quod iam corruptum erat, non videtur dici posse. Decio quoque assentior, vt siue vniformiter siue difformiter idem maleficium à pluribus seruis admissum sit, tamen procedat sententia legis nostræ, sed in facultate actoris esse arbitror cuius nomine experiatur. l. si quis quid perferendum. §. fin. de furt. Prætereà & his assentior, qui furti nomine vel damni iniuriæ si criminaliter actum sit, omnes seruos castigari posse existimant, argu. l. hos accusare. §. omnibus. de accusat. l. fin. de furt. Octavenvs hîc quoque domino succurrendũ ait, sed hoc potest dici si dolo malo curauerit, vt ab alio album corrumperetur. Curauerit subauditur familia, & ita omnes interpretantur. Ego Paulũ scripsisse puto, curauerint. Quod etiam elegantiæ latini sermonis magis conuenit. Sed & quod dicit, ab alio, legendum puto. ab aliquo, vel ab vno. Scilicet seruorum ex familia. nam communem interpretationem vtique veram arbitror. Illud tenendum, de seruis hæc ita statui. At si plures liberi tale aliquid commiserint, ad superiorum capitum interpretationem & tractatum id pertinet. L. X. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi ivrisdictioni praeest. Verissima est interpretatio illa, quæ de iudice ordinario accipiendum tradit. Nam iurisdictioni pręesse propriè hîc dicitur, veluti prętor , proconsul aut præses prouinciæ, vt superius admonuimus. l. nō possunt. de legib. Senatusconsultum enim huius rei prohibitorium de his nominatim factum fuit. l. senatusconsulto. de off. præs. legati quoque proconsulum iurisdictioni præesse dicuntur. arg. l. qui neque. vbi dixi, de iudic. Nam de iudicibus datis quos delegatos vocant: nihil obtinebat dubitari, siquidem specialiter delegati proponantur à principe, vel quouis maiore magistratu, cui id facere liceat. Nō enim talem iudicẽ dabit nisi ex causa, vt quia partes in hunc con sentiant: vel certè si talis iudex datus non recusetur, vt suspectus, per hoc satis approbari videbitur. Tunc & filius in causa patris, & in causa filij pater, iudicare poterunt, vt alibi docebimur. l. quin etiam. de arbitr. & de iudic. l. in priuatis. Hoc etiam Duarenus probat. c. li. & liii. Anniuersar. disput. qui iuris dicendi verbum ad prætorem propriè referri existimat, eoq́ue significari aut præscribendarum formularũ & dandarum actionum morem, aut iudicum dationem, cognitionẽ verò atque examen causæ ad iudicem datũ propriè pertinuisse, nec ferè prætoris curam huc descendere cōsueuisse , sed hodie certè descendit, alioquin penè ociosum esset Prætoris munus, cùm nec actiones ab eo impetrari necesse sit. Quare neutrum horum facere poterit in causis suorum ex mente huius capitis. Quod ergo Africanus ita scribit, In priuatis negotiis pater filium vel filius patrem iudicem habere potest. d. l. in priuatis. sic accipiendum est, si iudex datus fuerit, nec recusetur. In publicis autem negotiis id non procedere significat Africanus proptereà quòd siue recusatus fuerit, nihil ageretur, siue approbatus, & tunc collusionis, vel præuaricationis suspicio subesset, vt nos interpretamur. Hæc causa est quamobrem multi omnino iudices in causis publicis dantur. Omnia enim per magistratus ipsos expediri debent. Et ad hoc Africanus respexit, vt Duarenus tradit & nos probamus. Nec me latet quosdā ea verba interpretari de domesticis ipsorum patris & filij negotiis. Corras. lib. iiii. Miscell. c. ix. sed hoc mihi non probatur. Nec exempla me mouent. l. magistratum. de adop. l. apud filium de manu. vind. Non enim in his interuenit pater neque filius tanquàm iudex, nec forma priuati iudicij refertur, de quo tamen agitur in verbis Africani, cùm sint posita sub Rurb. de iudiciis. sed species quædam imperij quo apud magistratus adoptari vel manumitti solet, in his exemplis exprimitur. L. XI. Gaivs. Lib. I. Ad Edictvm provinciale. SI idem cvm eodem plvribvs actionibvs agat, quarum singularium quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, &c. Etiam paulò post disputationem aliam super hoc inducit. l. pen. §. fin. infrà eod. Quæro ergo qui nam hi essent iudices, qui limitatam habebant iurisdictionem intra certam summam? Existimo Romæ fuisse triumuiros capitales, & eorum loco creatum Prę fectum vigilum. Nam cùm criminaliter quadamtenus cognoscere possent, etiā ciuiliter intra certam quantitatẽ statuere potuisse credendũ est. arg. l. iij. §. fi. suprà de off. præfe. vig. In prouinciis autẽ fuisse Duumuiros, quos in singulis municipiis iurisdictionem habuisse, mox docebimus. l. j. si quis ius dic. non obtem. Nos enim præfinitam & limitatam habuisse iurisdictionem, generali lege municipali, qua de iure omnium municipiorum cautũ fuisse superius diximus. in l. omnes populi. Argumentũ huius rei quod scribit Paulus l. inter. ad municip. inter consentientes & de re maiori apud magistratus municipales agi posse. Et quod vltimo capite huius tituli, cùm extra territoriũ ius dicenti impunè nō pareri dixisset, statim subiicit, nec si qua supra iurisdictionẽ suam ius dicere velit. Nam singulorũ municipiorum & ciuitatum propriè territoriũ est. l. pupillus. §. territoriũ . de verb. sig. Quare eadem quoq; sententia constitutionis lib. x. Cod. sub tit. de decur. l. duumuirum. vbi etiam territorij mentio est. Cōfirmatur hoc ex eo quoq; quòd Iustinianus posteà magistratuum municipalium potestatem nouella constitutione sua, De defensoribus ciuitatum, his attribuens, qui defensores ciuitatum dicti erant, eorum quoque iurisdictionem anteà intra summā quinquaginta solidorum constrictam, per l. j. C. eo. tit. de defensorib. ciuit. latius aliquanto extendit, & tamen intra summam trecentorum aureorum contineri voluit. Nam alios fuisse defensores ciuitatum, alios Magistratus municipales, qui Duumuiri appellantur, doctorũ hominũ lucubrationibus hodie satis cōstat . Alcia. lib. iii. dispunct. c. v. Aug. ad Modestinũ . Corrassij lib. iii. Missell. c. vi. vt Romæ alij erant Tribuni plebis tenuiorum defendendorum causa initio parati, alij Consules & Prætores. Nam exemplo vrbis principis, magistratus in municipiis creabantur. Sanè de pedaneis iudicibus nullo modo nisi impropriè intelligi posse hoc responsum arbitror. Nam eos dici iudices datos supra ostẽdi , qui nec iurisdictionem quidem habere dici possunt, sed notionem tantùm. Neque non nisi ad controuersias iam natas nominatim inter illos & illos de illa re, aut de illo negotio dari solent. quare vix constringere potest, vt dubitetur, an quantitas de qua agatur, sit supra notionem iudicis dati. Nam Iuliani constitutio l. fi. C. de ped. quæ præsidibus potestatem dat cōstituendi pedaneos iudices, qui humiliora negotia disceptent, quia quedam, inquit, negotia sunt, in quibus superfluum est moderatorem expectare prouinciæ, aut ita accipienda est, vt de singulis controuersiis vilioribus possit præses arbitratu suo pedaneum constituere, aut si generaliter de omnibus etiam futuris controuersiis constituere posse vult, iam plusquàm pedaneus hic erit, qui quasi mandatam in illis causis atque inter tales personas iurisdictionẽ habere videri poterit. Prætereà in causis appellationum obseruabatur, ne nisi supra certam quantitatem, princeps cognosceret. l. si qui separatim. §. j. de appel. l. in offerendis. C. eo. tit. hodie nec præ fecti quidem aut alij supremi magistratus, qui in comitatu principis sunt, nisi supra certam magnam summam ex appellationibus cognoscunt, nec nisi posteà quàm per præsides cognitũ est, quod nouellæ constitutiones definierunt. auth. de appel. per totum. Sed harum cognitionum exempla non nisi conuerso casu ad hoc responsum applicari possunt, vt quamuis pluribus actionibus in prima instantia actum sit, quarum singularum quantitas modum non constituat, omnes autem simul constituant, nihilotamen magis apud tantos magistratus agi possit. Exemplũ sanè de pedaneis iudicibus ex nouella Imperat. lxxxii. §. præbebunt directò induci poterit, dum pedaneos in vrbe Constantinopolitana constitutos causis vsque ad trecentos solidos ascendentibus, expeditiorẽ quandam audientiam præbere mandat, cuius tamen sententia adhuc non satis est vt ego arbitror intellecta. qua de re abundè suprà dixi. §. Qvod si mutuæ sint actiones, &c. Haloander, Sed & si mutuæ. Vt quasi similis decisio superiori casui fieri videatur, & in fine magis probat legendum esse, Poßit, quàm, poßim. Sed ego à vetere scriptura discedendum non arbitror, vt diuersum quiddam inferat, hoc modo, Quòd si mutuæ sint actiones, & alter minorem quantitatem, alter maiorem petat: apud eundem iudicem agendum est ei, qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarij mei sit, an apud eundem iudicem litigare poßim. Iurisconsulti sensus apertus est, oportere minoris summæ petitionem, ad iudicem hunc qui de maiore summa cognoscere potest, deferri. ne alioquin eueniat, vt aduersarius meus, minorẽ illam summam sibi deberi petens, efficere possit, vt non apud vnum & eundem, sed apud diuersos iudices ego litigare cogar: dum quod ille mihi debet, necesse habeo apud maiorem iudicem apud quem iudicium cœptum est, petere, quod sibi me debere ipse affirmat, de industria apud alterum quendam minorem iudicem petit, quò magis me distractum & suspensum teneat. Quamobrem quia qui de maiore summa ius dicere potest, potest vtique & de minore, cùm maiori summæ, minorem inesse dicamus, ideò æquum visum, vt petitionem suam ille ad maiorem iudicem dirigat. Nam mutuas petitiones apud eundem iudicem cognosci oportere, & de mutuis præstationibus, seu petitionibus eundem iudicem dari, pridem receptum fuerat, tit. de quibus reb. ad eundem iudicem eatur, per totum. l. Lucius. infrà mandati. sed difficultas ea hîc impediebat, quòd minor magistratus de tanta causa cognoscere non posset. Duabus autem rationibus impeditur magistratus, quominus cognoscere possit, aut ratione personę , quæ fortè priuilegio fori vtitur, ac tunc propriè dicitur iudex non competens, & hæc hodie sublata est per nouam Iustiniani constitutionem, si de mutua petione agatur. l. pen. & auth. ibi posita. C. de sent. aut ratione rei, vel summæ, quæ supra iurisdictionem suam est, & hanc sublatam nō arbitror. Hic est verus tam Caij quàm Imperatoris sensus, quẽ quominus amplectar, non mouet me Alex. constit. l. quoties. C. de iudic. qua, si causa status bonorum disceptationi cōcurrat , apud eundem quoque, qui alioquin de causa status cognoscere nō poterat, terminari eam permittit. nam eò id accidit, ne eiusdem causæ continentiam diuidi contingat, quod fieri prohibitum est. l. nulli. C. de iudic. l. j. C. de offic. præf. præt. At hîc plures causæ sunt super diuersis rebus institutæ. Nec tamen turbare nos debet, quòd è contrario futurum videatur in potestate mea, ne tu apud iudicem quem initio elegeris, agere possis, ac per hoc frustreris. Nam hoc intelligendum puto, ab initio. Quòd si lite contestata coram minore iudice, tunc demum ego maiorem quantitatem apud maiorem iudicem à te petere incipiam, non transferri petitionem tuam, nec olim debuisse puto, nec hodie debere constat. d. auth. Et consequenter. Hæc de veriore huius capitis sententia dicta sint. Magistratibvs municipalibus supplicium à seruo sumere non licet, &c. Municipia propriè dictas vrbes, quæ saluis suis legibus, in societatem verius, quàm in potestatem & ditionem populi Romani venerant, notum est ex Aul. Gell. libro xvi. Noct. act. cap. xiii. Eorum magistratus antiquitus omnia agere potuisse, necesse est dicere, sed abolito pridem veteri iure Municipiorum, Romanis legibus omnia fieri cœperunt. Tunc lata lex est municipalis, de qua modò dixi. l. proxima. in princip. Ea lege, omnia quæ magis imperij, quàm iurisdictionis sunt, magistratibus his municipalibus adempta. l. ea quæ, infrà ad municipa. Iurisdictio tantùm relicta est, ea verò intra certam quantitatem constricta. Igitur quòd ait, modicam castigationem eis permitti, intelligendum est, vt citra imperij figuram id faciant. non solùm autem pecuniarij ne gotij explicandi, sed exempli quoque edendi causa hoc eis permitti puto, si quid deliquerint. nam de seruis perinde ferè ac de quibus vis iuris nostri animalibus iudicatur. Et cùm iure ciuili pro nihilo habeantur, satis est grauiore eorum supplicio supersederi, non autẽ videri potest exerceri imperium, si modica de his castigatio sumatur. Nec enim tam scrupulosè ac superstitiosè hæc tractanda sunt, quæ ad seruos attinent. L. XII. Vlpianvs. XVIII. Ad edictvm. MAgistratibvs municipalibus supplicium à seruo sumere non licet: modica autem castigatio in eis non est deneganda. Magistratibus municipalibus, hoc est, duumuiris. Angustissima enim horum potestas, vt pote, qui non nisi intra certam quantitatem ius dicere possunt (vt modò dixi.) Nec contumaces quidem multare possunt. l. j. si quis iusdi. nō obtem. Extat apud Plin. Cecilium epistola lib. iiii. ad Semproniũ Rufum, qua negatũ refert, ex authoritate publica fecisse duumuirũ , qui Gymnicũ agona Viennesium ex testamento cuiusdā celebrari solitũ sustulerat. taliũ enim rerũ cura, ad Præsides pertinebat, arg. l. si in aliquā . suprà deoff. proconsu. & leg. Svpplicivm svmere. Mortem inferre, arg. l. vltimum. infrà de pœnis. Castigatio. scilicet corporalis: Accur. putat etiam in liberos homines duumuiris corporalem castigationem concedi, quia duumuiri iurisdictionem habent. l. ea quæ. ad Muni. Iurisdictio autem sine modica coërctione nulla est, l. j. & l. fi. suprà de off. eius. Sed nos id non admittimus, nisi cùm iurisdictio aliter explicari non potest, vt tunc incidenter castigare possint, secundũ ea quæ præ diximus, in l. Imperium. & in l. iubere cauere. quare corpus liberi hominis ob delictum principaliter attingere nullo modò poterunt. prohibitum hoc fuisse generali lege municipali credimus, cùm anteà hi magistratus plenissimam in ciues suos iurisdictionem atque Imperium habere soliti essent: vt & alibi dixi, in l. omnes pop. suprà de iust. & iure. Non est deneganda. Prudentum interpretatione. Non enim tam malignè accipere debemus legem illam municipalem, vt etiam seruorum castigationẽ his magistratibus interdictam esse dicamus, quibus anteà etiam in liberos homines animaduertere licebat. L. XIII. Vlpianvs. Lib. li. Ad Sabinivm. EVm qvi iudicare iubet, magistratum esse oportet, &c. Iudicare iubet. Duobus modis accipi potest, aut qui iudices dat, aut qui datos sententiam dicere cogit. Qui iudices dare possint, planè definitum alibi ex Paulò est. l. cùm prætor. infrà de iud. alterum hoc loco definitur, vt ego sentio. Certum tamen est, magistratum esse oportere tam qui iudices dat, quàm qui datos sententiam dicere cogit. Sed dubium erat in casu quem statim subiicit, vt dixi, in l. fi. suprà de off. præf. vrb. Magistratvs autem is est. In aliis codicibus legitur. Magistratus autem, vel is qui in potestate est, &c. quæ scriptura magis placet. sic edictum quoque illud, Quod quisque iuris, conceptum erat hoc modo, qui magistratum potestatémve habebit, &c. l. j. infrà tit. j. Est enim magistratus in vrbe: potestas in prouincia. Magistratus est Cōsul , aut Prętor . Potestas est proconsuli, aut prętori . quam uis & Prætores prouincias sortiretur: vt Siciliam, Sardiniam, Hispaniam, Narbonensem Prouinciā . l. ij. §. capta. suprà de iust. & iur. quare nō impropriè subiicit, puta proconsul, vel prætor, si prætorem hoc modo accipimus prouincialem. Non poßunt iudicare iubere. Hoc est, præcipere vt sententiam dicant iudices dati postquā ipsi magistratu, vel prouincia excesserint, nec pœnā proponere, vel ex nunc multam dicere, si non iudicauerint: inefficax enim omne huiusmodi iussum, quia magistratus vltra tempus administrationis suæ non potest pro potestate agere, aut imperium extendere. l. fi. infrà de pœnis. vbi plenè notatur. Si tamen iudices dederit, durare eos etiam in tempus successoris, & ab eo cogi pronuntiare constat. l. venditor. §. iudices. de iud. hac interpretatione tollitur omnis repugnantia quæ hactenus subesse videbatur. Plin. lib. iiii. Epistola ad Romanum. Eià tu cùm proximè res agẽtur , quoquomodo ad iudicandum veni, nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias, non impunè cessatur, ecce Licinius Nepos Prætor acer & fortis vir multam dixit etiam Senatori, &c. Hinc quoque apparet, officium esse præsentis Prætoris, non præteriti, iudices ad conuentus cogere, & de quibus rebus cognouerint, sententiam pronuntiare iubere, arg. etiam. l. de qua re. infrà de iud. L. XVI. Idem Lib. III. De omnibvs Tribvnalibvs. SOlet praetor suam iurisdictionem mandare & aut omnem mandat, aut speciem vnam. Nam & is cui mandata iurisdictio est, fungitur vice eius qui mandauit, non sua. Solet praetor. Idem ergo & de proconsule, aut præsidæ exaudiendum erit. l. de his. suprà de off. præs. sicut è conuerso, quod de præside constituitur, ad Prætorem quoque extendi vides. l. j. §. an ergo. infrà de susp. tut. Sed an Præfectus vrbi mandare possit iurisdictionem? (de Agustali enim dubium non est, cùm ad exemplũ proconsulis omnia faciat. l. j. suprà de off. præf. Aug.) Puto & præfectum vrbis mandare posse, nec alium fuisse Vicarium, quem habere eum consueuisse suprà diximus, in Rub. de off. præf. vrb. quàm velut legatum præfecti, quem & ipsum tamen probasset Princeps. Speciem vnam. Sequenti capite cùm hoc ipsum repetisset, subdit statim exemplum illud, maximè cùm iustam causam susceptæ ante magistratum aduocationis alterius partis habuerit: ex quo apparet intelligendũ esse, de vna aliqua certa causa, nō de vna aliqua vniuersitate causarũ , vt Accur. priore loco interpretatur. Nā species in iure frequẽter appellatur casus ipse, de quo agitur quā facti contigentiā vocant. Dubiũ tamen non videtur, quin & formā vnā iurisdictionis mandare possit, veluti omnes causas intra aureos decẽ , quẽadmodũ & inter certas personas, veluti inter Lanios & Armẽtarios , hoc est enim quod eodem sequẽti capite dicitur: inter personas certas: idq́; Acc. rectè interpretatur, veluti pauperes, aut pupillos, nā hoc sensu propriè persona dicitur. Sanè si cui ad vnā speciẽ , hoc est, ad vnā causam tantùm iurisdictio mandetur, inter hunc & iudicem datum, nihil interesse putat Alciatus lib. ii. Parad. c. i. in fi. Ego tamen multùm interesse existimo, vt hîc quidem iurisdictionẽ habeat, iudex autem datus non habeat: qua de re plenius suprà dixi, in l. legatus. de off. proconsul. & in l. ij. hoc tit. nā iudici dato antiquitus semper præscribebatur formula, huic autẽ latiorem potestatem in cognoscendo relictum arbitror, si qua res qualis esset, prætor fortè interim animaduertere non posset, vel quoad semel statutũ esset, amplius se interpellari nollet. Quare etiam illud puto, hunc cui mandata est iurisdictio, in illa causa iudicem dare posse, si sibi sederit. Nam legati prætorij, vel proconsularis partes in hac causa sine dubio sustinet. l. cùm prætor. §. is quoq; . infrà de iud. Quare eadem posse debet, quæ & legatus potest. L. XX. Pavlvs Lib. I. Ad Edictvn . EXtra territorivm ivs dicenti impvne non pa retur. Idem etsi supra iurisdictionem suam velit ius dicere. De Duumuiris, hoc est, de Magistratibus municipalibus hoc scripserat Paulus. Eadem etiam cuiusdam principalis constitutionis sententia fuerat, sub titu. de decur. lib. x. Cod. Duumuirum, ait constitutio, impunè non liceat extollere potestatem fascium, extra metas territorij propriæ ciuitatis. Territorium enim propriè dicitur singularũ ciuitatũ & municipiorum ager. l. pupillus. §. territorium. de verb. sign. Sed Imperator etiā de prouinciarũ rectoribus accipi hoc voluisse videtur: quia scilicet eadẽ subest ratio. Qua de re superius quædam diximus, in l. fi. de offi. præf. vrbi. QVOD QVISQVE IVRIS IN ALTERVM STATVIT, vti ipse eodem ivre vtatvr. Tit. II. Translatitivm ab antiqua origine ac vetustissimum esse hoc edictum vsitatamq́ue illius obseruationem ostendit Cicero, in epistola ad Q. Fratrem, quia illum Prouinciam Asiam Proconsule obtinentem ad munus suum quàmrectissimè obeundũ & perpetuam sibi ex eo gloriam comparandā egregiè instruit. Eius verba quà eum admonet, qualem se in iure dicendo, rebusq́ue statuendis & decernendis præbere oporteat, hæc sunt. Constantia est adhibenda & grauitas, quæ resistat non solũ gratiæ, verũetiam suspicioni: adiungenda est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper Gn. Octauius iucundissimus fuit, apud quẽ primus lictor quieuit, tacuit accensus, quoties quisq; voluit dixit, & quàm voluit diu. quibus ille rebus fortassè nimis lenis videretur, nisi hæc lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Syllani homines, quæ per vim & metum abstulerant, reddere: quæ in magistratibus iniuriosè decreuerunt, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Hactenus Cicero, locus tamen nonnihil deprauatus est: nam vulgò legitur, primus lictor qui fuit. quæ scriptura nullum sensum efficit, nos coniectura emendandum existimauimus: quieuit, hic lictor, non primus, sed proximus in Verrinis appellatur. Qui scilicet quasi magister lictorum esset, & duriores litigatores, cùm opus esset, coërcerent. Ex hoc quoque Ciceronis loco apparet, de iurisdictione deq́ue his quæ à iudicibus pro potestate statuuntur ac decernuntur in causis controuersiisq́ue ciuilibus & iudiciariis edictum initio propositũ fuisse, quo sensu ferè & omnia sub hoc tit. disposita loqui apparet. sed nescio quo errore nō interpretes nostrimodò, verũetiam Romani Pontifices, in c. cùm omnes. de consti. de legibus. & de legislatoribus, quæ statuta & statuentes vocari iam diu inualuit, edictum hoc exaudiuerunt. Itaq; intempestiuè & acriter hoc loco, qui nam hi sint, qui leges & statuta condere possint quæsiuerunt. Inter hos minus vituperandus Raphael Fulgosius. Nam is sibi quidẽ antequàm doctorũ commentationes vidisset, in mentẽ venisse ait, accipienda hæc esse de his quę à iudicantibus decernuntur, nam propriè statuta ea dici animaduerterit. l. post sententiam. C. de senten. sed tamen doctores, inquit, sic intellexerunt, de legibus videlicet statutarijs, quasi dicat. Et nos ne brachia contra torrentem. Cæterũ erroris causa doctoribus nostris, quòd nouum ius statuere posse neminem excepto principe existimarunt: proptereà quòd ad ipsum solũ , condendarũ legũ curam pertinere, hodie traditũ est. l. fi. C. de consti. cautum etiā insti. de off. iud. in prin. vt non aliter iudices iudicent quā quomodo legibus & moribus proditũ est: quare neminẽ tam insigniter impudentem, neque iudicem, neque magistratum fore existimarunt, qui ex professo se & nouas leges ponere, & secũdum illas iudicare velle diceret, quemadmodũ Solonẽ olim, interrogatum, quare non & aduersus parricidas legem posuisset, respondisse ferunt, quòd neminem ex suis ciuilibus parricidium admissurum esse credidisset. Censuerunt tamen iidem doctores nostri, & ad iudices edictum pertinere, si quid iudicando, aut decernendo perperā , aut nouiter statuissent, verùm id per interpretationem magis quàm directo, cùm potius contrà definire debuerint, directo teneri ius dicentes hoc edicto, cęteros autem vtiliter & per interpretationem. Hæc idcirco tam inconsultè, quia memores nō fuerunt ac fortassè ne nouerunt quidẽ , latissimam antiquitus fuisse prætorum in iure dicendo potestatem, vtpote qui arbitratu suo ex quaque causa actiones redderent vel negarent. Quasdā ex legibus proditas, si quid deesse videretur, supplerent. l. quia actionum. de præscri. verb. vtiles porrò actiones ad exemplũ aliarum sæ penumero darent: deniq; iudiciũ in hæc aut illa verba, purè, vel cum exceptionibus, prout æquum esse videretur, redderent, formulas cōciperẽt , iudicibus datis æquitatẽ & iudicij formā in omnibus ita præscriberent, causamq́; ad certum statũ cōcluderent , vt dati iudices nō nisi cognitores rei gestæ essent, apud quos scilicet de facto, non de iure disceptaretur: Prætor ipse iuris custos ac velut oraculum quoddā haberetur. Igitur cũ de his quæ certo iure cōprehẽsa nō essent, sæpenumero statuendũ esset, eueniebat vt nouo more quędā interdũ decernere cogerentur: id etiā ex qualitate personarũ nōnunquā faciebant, vt cũ Verres de quodā homine dixit, si quis eum pulsasset, se iniuriarũ actionẽ non daturum. Nam edictũ prętor quisq; , vt prouinciā acceperat, proponebat. nec idẽ quidem edictũ obseruabat toto tẽpore magistratus sui, sed crebro illius partes quasdam (vt res poscere videretur) mutabant, donec tandẽ ex edictis suis perpetuis, hoc est, quæ cũ semel proposuissent, amplius ipsi non mutarent, prætores ius dicere cœperunt. Est autẽ ius dicendi verbũ , vt statuendi, in magistratibus generale, eoq́; tota omnino iurisdictio significatur, quæ nō tam iudicando, quā summatim de quibusq; cognoscendo, decidendo, iudices & bonorũ possessiones dando, de appellationibus cognoscendo, res iudicatas exequendo, & cæteris huiusmodi continetur. Deinde perpetuum & translatitium edictum factum est, vt vnum esset omnino omniũ Prætorũ . Hæc omnia doctissimorum hominum Alciati Augustini Duareni commentationibus hodie nota sunt. Non tamen idcirco officiũ prætoris cessauit penitus, quanquàm sublatis formulis & impetrationibus actionum, ac plerisq; digesto iure iam præscriptis, magna ex parte cōquieuerit , Sed verum illud est. Naturam expellas furca licet, vsque recurrit. Emergunt enim quotidie in negotijs cōtrouersiísq; ciuilibus quædā , quæ veluti rediuiuũ prætorem postulent, quod vel satis certa forma ac iure definita, aut comprehensa non sint: vel si sunt litigatores, tamen molesti locorũ rectores, de rebus causisq́; suis frequenter interpellant: dum vel ordinario iure, vel apud ordinarios iudices agere, aut conueniri nolunt, vel subueniri sibi quibusdam in rebus atque articulis causarum, ac nonnunquàm etiam in iuris publici declaratione postulant. Hoc totum officium Romæ hodie Cardinalis amplissimus signaturæ præfectus, approbante & singulis subscribente reuerentissimo Vicecancellario exercet. Solus olim vicecancellarius exercebat. Præsides ac legati in prouincijs & rectores ciuitatum per sese, aut quas vocant signaturas suas, de consilijs sententia plerunque prospiciunt. vt & Car. Romæ de consilio Referendariorum. In his occasio noui iuris statuendi persæpe nascitur: sunt enim hæc omnia in æquitatis interpretatione posita. L. I. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt suprà diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirũ potestatem eũ cui merum imperium cōcessum est, accipientis, non placet, non quia nō omnes etiam magistratus municipales edicto cōtineantur , sed quia magistratus appellatio ꝓpriè ad Vrbanos pertinet, nō ad municipales. In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque cōceptionibus , aut adiectionibus proposuisse à Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quòd contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis prætores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod æquum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cùm ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset. L. II. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. HOc edicto dolvs debet ivs dicentis pvniri. Nam si aßeßoris imprudentia ius aliter dictum sit, quàm oportuit: non debet hoc magistratui officere, sed ipsi aßeßori. Dolvs. Quamuis in edicto prætoris, dolimentio nulla sit. l. j. suprà eod. quia tamen ex Paulo hîc refertur, debere hoc edicto dolum ius dicenti puniri, proptereà videntur ad vnum omnes existimasse, requiei dolo malo factum, vt priori huius edicti capiti locus sit, aduersus magistratum scilicet, qui nouè ius dixit. glo. & Alber. hîc. glo. & Fulgosius in l. fin. infrà eodem. Non dubitauit tamen Paulus Castren. etiam si lata duntaxat magistratus culpa arguatur, affirmare nihilominus edicto locum fore, argumento vsus, quòd assessoris imperitiam hoc loco taxari viderat: nam imperitia, inquit, assessoris, nihil amplius est quàm lata culpa, quæ si in assessore retaliatur, multò magis etiam in ipso magistratu puniri debet. Sed hoc interesse omnes censent, quòd iuris imperitia in magistratu, nisi & iurisconsultum se profiteatur, & eo intuitu iurisdictioni præpositus sit, latæ culpæ non comparatur, in assessore autem comparatur. Mihi nimis exile argumentum hoc visum est, quia Paulus hoc loco doli mentionem fecit: idcirco nos existimare, non nisi eos qui dolo fecisse deprehendantur, hoc edicto teneri. Non enim id agit Paulus, vt interpretatione subleuet hunc, qui nouè ius dixit, sed vt inter eum qui sua, & eum qui aliena sententia, velut circunscriptus ius dixit, distinguat. Proinde extra hunc casum quicunque siue magistratus nouum ius statuerit, seu priuatus impetrauerit, dummodò ex sententia eius id factum sit, ad edictum hoc eum pertinere arbitror, nec excusationem ullam accipiendam, si fortè respectu aliquo, vel speciali ratione, aut causa statuisse, aut impetrasse causari velit, dummodò ex sententia eius id factum sit, & termini pares sint, vt vulgò dicimus, hoc est, causa causæ, vel earum articuli & circunstantiæ inter se conueniant. Nam edictum prætoris nullam neque doli, neque imperitiæ, aut culpæ mentionem facit. Sed factum duntaxat requirit, vt quod cuique in alio æquum esse vsum est, id in seipsum obseruari non dedignetur. Quare illa exceptio elegans esse dicitur, in l. fi. infrà eo. Præterquàm si quis eorum contra eum fecerit, &c. quæ exceptio non inelegans modò, sed prorsus inepta esset: si doli verbum in edicto, vel adiectum, vel subintellectum esset: hoc & Accur. principio animaduertat. glo. in d. l. fi. Quod verò Paulus hîc dolum puniri ait, accipiendum est, pro versutia & calliditate Magistratus, quæ affuisse præsumi debet ob id ipsum quòd iniquè decreuit, nec probatio in contrarium admittatur, vt ego sentio. Nam etsi nulla fuerit calliditas, non ideò minus edicto locus erit, cùm etsi summa cum ratione ac solertia actum esse proponatur, nihilominus tamẽ ipsi eodem iure parendum sit, quod in alio æquum putauit, vt in ipso interpretationis limine Vlpianus statim scripsit. l. j. suprà eo. Secundum hoc illud quoque rectè efficitur, vt si tutor nouum ius de re pupilli impetrauerit, ipse eo iure vti debeat, non pupillus, quod in procuratore secus est, quoniam scilicet ex sententia nostra procurator impetrat, tutor non ex pupilli sed ex suo tantùm sensu facit. l. seq. §. si procurator. L. III. Vlpianvs Lib. III. Ad Edictvm. SI qvis iniqvvm ivs adversvs aliqvem impetra uit. Incipit exponere alterũ edicti caput, de litigatore, qui nouum ius statuendum curauit. Sed in edicto scriptum erat, obtinuerit: non, impetrauerit: vt capite primo vidisti. Quare apparet promi scuè his verbis vsum esse Vlpianum. Obtinere tamen magis consummatam actionem significat, quàm impetrare, quo magis mirum videtur, quod paulò post subijcit. Sed & siue impetrauit, & vsus est iure aliquo, siue impetrauit, vt vtetur (licet vsus non sit) hoc edicto punitur. Nam si in magistratu, an quod statuendum putauit, effectum habuerit, vel habere potuerit, inspicitur. l. j. §. fin. suprà eo. cur non & in litigatore idem quæri conueniat? Accur. planè hoc admittit. Itaque distinguendum putat, an vti potuerit si voluisset, an non: vt si à iurisdictionis, aut solennium defectu laboraret. Amplius putat Zasius in intellectibus, etsi cùm vti potuit, integris tamen omnibus consilium mutauit, non puniri edicto, arg. d. §. fi. & l. quamuis. de in ius voc. Quare ita accipiendum hoc cen set, vt vsus non fuerit, quia non potuerit: per eum tamen nō steterit, quominus vteretur. Sed alia huius verbi significatio est, vti enim propriè is dicitur, qui decreto vel semel nititur, quod Vlpianus minimè requiri tradit. Quare pœnitentiam quidem manifestam re integra excusare existimo, si vltro approbetur argumentum, dict. l. quamuis. Sed si hæc non appareat, nō ideò minus edicto locum fore, quamuis non vltra Imperator conatus fuerit. FINIS. Lugduni, Excudebat Matthias Bonhomme. ANTONIO VACCAE IVRISCONS. CLARISS. ET VENAYSSINAE PROVIN CIÆ PRÆSIDI DOMI NO SVO COLENDIS simo Iacobvs Concenativs S. P. D. VT Sunt res humanæ, mihi videtur gloria præcipuum quoddam ornamentum esse virtutis, quæ non aliter gaudet agnosci, quàm Sol amat lucere. Nullam enim virtus aliam laborum periculorúmque mercedem desyderat, præter hanc laudis & gloriæ. Qua detracta, quid est quod in hoc tam exiguo vitæ curriculo & tam breui, tantis nos laboribus exerceamus? Omnes quidem nostri studiorum labores, omnes conatus & vigiliæ non susciperentur, si nihil efficere, nihil parere aliquando posse crederemus. Maximè quòd vnusquisque nostrum ita natus & institutus sit, vt ferè nemo nisi mercedem aliquam laborum suorum speret, de aliquo bene mereri velit. Quæ vtrùm magis virtuti, quàm felicitati & fortunæ tribuenda sit, nescio. Hoc vnum scio, Non satis esse virtutem colere, autoritatem habere, nisi etiam felicitas insit. Omnibus enim summis viris quædam ad amplitudinem & gloriam, & ad res bene gerendas diuinitus adiuncta fortuna est. Vt in teipso mihi exemplum sumo, Præses obseruandiss. Qui præterquàm quòd iura reipub. municipales sanctiones, probatos mores diligentissimè retines ac conseruas, in omni doctrinæ genere præstantissimus es. Testes erunt tuæ Locorvm obscvriorvm in Pandectas Expositiones, Quas legi & relegi cùm libenter, tum quadam cum admiratione. Nullum inueni digressionis dispendium, scopum tetigisti, & quæ tibi succurrerunt, adiecisti his, quæ variis discrepantibúsque nostrorum sententiis fuerunt deprauata. Quod sanè præstare nemo potest, nisi animum doctrina excolat. Non enim aliter in tanta rerum varietate suppetere potest, quid dicamus. Ostendis planè te literarum studio ita deditum, vt ex his in publicum afferre fructum, & admiranda in lucem proferre possis. Itaque quia omnia consequutus es, duce industria ac fortuna comite, te tametsi Prouincialibus publicísque negotiis occupatissimum, pro communi reipubl. vtilitate rogabo, vt reliquos Pandectarum obscuros locos, pro summa tua virtute atque ingenio expositos, euulgari sinas. In hoc erit summa & gratia & gloria, & laus apud præstantissimos laudatissimósque viros. Cæterùm in aliis voluminibus, si qua deinceps edideris, autorum legúmque quas vocant allegationes, ab orationis tuæ filo separatas ac in margine foliorum reiectas esse velim. Id quod te in animo habuisse, non me latet, cùm ista scriberes. Sed non fuisse tibi ocium exemplar exintegrò describi, curandi, ac repetita lectione, vt decreueras, recognoscendi, etiam ex teipso audiui. Enimuerò pro mea in te beneuolentia, vt hoc primum volumen, omnibus suis numeris absolutum in lucem exiret: locos omnes singulares selectos & sub indice redatos tibi mitto. Vt si abs te approbentur, euulgari sinas. Nam ocium tibi in eam curam haud futurum scio. Interim bene vale, meúmque erga te singularem amorem ama. Carpentoracte, decimo Calendas Maias. 1554. Errata animaduertenda. Pagina 1 versu 7. apposititia. 37. anus. 4. 35. nepotũ . 11. 2. Lotharij ead. 7. Diplonatatius. ead. 29. scrutata. 12. 25. Ziphras. 15. 20. testam. ead. 32. vis. 17. 39. retrahi. 18. 11. exigit. ead. 34. distinguat. 20. 14. brutorum. ea. 21. exactè. 21. 5 iuditũ . 22 20. intelligitur. ead. 26. sunt bella. ead. 32. distinguuntur. 23. 28. Halicarnassensem. 24. 25. retexens. 26. 7. descẽdunt . ead. 28. ratione 27. 43. Priphoninus. ead. 18. natura. 30. 9. prosequuntur. ead. 41. Triphoninus. 31. 5. faciat ead. 23. oportuit. 32. 34 indigere. 33. 10. Antiochensium. ead. 33. quæ. 34. 15. Ethicorum. ead. 24. naturæ. ead. 32. accipimus. 35. 6 petentur. ead. 19. singulari. 36. 3. Tullus. ead. 5. libertati. ead. 8. dissensione ead. 8. in licitos. ead 12. quin. 37. 2. cauit. ead. 10. quid. 38. 24. indicum. ead 38 in prouinciam. 39. 9. adiectos. ead. 20. Iulias. 40. 3. idcirco. ead. 6. cùm. ead. 9. conglutinata. 42. 22. quà. 44. 40. idem. 45. 30. adstruxerunt. 46. 5. præmineret. ead. 38. excludere &. ea. 43. Quòd. 47. 3. voluerit. ead. 7. intercedat. 48. 36. sententia. 52. 39. abrogatam. 53. 40. proferre. 54. 34. annona. 55. 43. alioium. 57. 28. curasse. ead. 42 cogendíque. 58. 35. magistratu. ead. 39. interiere. ead. 41. defuncti. 59. 6. suffecere. ead. 7. priuigno. ead. 7. Heracleonæ. ead. 16. autoritati. ead. 17. vt. ead. 38. ditionem. ead. 43. plebs. 60. 1. hæc ead. 7. Egnatius. ead. 13. vicariā . ead. 16. poterit, vt. ead. 29. conuenire. ead 35 Rhemiam. ea. 39. 41. & 42 Rhemiam. 61. 28 optimorum. ead 35. aliorum. ea. 40. epistolæ. 63 13. quæ q́; . ead. 18. aliquot. ead 37 l. seq 64. 32. existimarem. ead. 37. Romanam. 65. 35. appellationem. 67. 13. quæsitos. ead. 27. maturus. ead. 30. iusto. 68 1. existimarunt. ead. 14. editum. ead. 17. vtrius. 69. 6. aliorsum. 70. 24 propius. ead. 36. impleri. 71. 11. vsquam. ead. 12. non necesse. ea. 14. §. fi. ead. 14. præambula. 72. 13. Doctores. 73. 12. poterat. ead. 39. conditionis. ead. 44. illius. 74. 25. hominis. 75. 29. vsas. 76. 4. vtrosque. ead. 13. permissu. 77. 15. patresfamilias. ead. 19. paterf. ead. 44. sententiæ. 78. 12. multas. ead. 19. replere. 79. 2. poterant. ead. 5. interim. ead. 33. effectus. 80. 1. in Institutionibus. 82. 5. explicabantur. 83. 20. egenti. ead. 31. nec curatoris. 84 16. eum. 86. 40. Et. 87. 14 posteriores. ead. 15. detracto. ead. 28. Suzaria. 88. 6. atque in iis. 89. 16. regulæ. 90. 43. pater. 91. 23. Bar. & Cyn. 92. 4. Proculi verba. ead. 7. si &. ead. 8. Proculus. ead. 11. deprecationem. ead. 12. acceperim. ead. 43. induci. ead. 44. Lucio. 93. 12. intellecto. ead. 33. Palatinis. ead. 32. Quibusdam. 94. 8. Isagogicas. ead. 18. ad actiones. ead. 28. mauult quàm ea. 32. est. ea. 33. Anniuer. disput. ead. 35. significari. ead. 43. Institutionum. 98. 12. appellere. ead. 22. consederit. ead. 25. faciant. ead. 30. Campi Martij. 99. 1. vtrumcunque. ead. 13. Phanale. ead. 27. reuertantur. ead. 29. quin. ead. 32. quidam. 101. 18. Princeps. ead. 43. est. 104. 40. Gothis. 113. 13. adscribebatur. ead. 19. iudicum. ead. 23. promeritum. ead. 39. custodiæ. 114. 20. latinissimos. ead. 26. iam. 115 28. impetrauerant. ea. 37. è plebe. 116. 11. serius. ead. 25. iam. 117. 29. Quinimo. 118. 1. priuat. carcer. 119. 12. vacantibus. ead. 15. propriè. 120. 35. sed &. ead. 39. sed huic. 121. 27. descenderant. 122. 16. certè. ead. 39. vt descensiuè & inclusiuè. 123. 10. consueuisse. ead. 35. quæque. ead. 36. in senatoribus. Idem. 124. 1. et. ead. 30. dominatu. ead. 32. tam. 125. 25. examinari. 126. 39. cúmque. 127. 11. quæ ad. 128. 35. hoc. 132. 27. Equitem. 137. 12. Nolanis. ead. 14 arbitrum. ead. 35. est 138. 27. disserere. ead. 31. explanationem. 139. 28. fascibus. 140. 42. Hunc. 141. non necesse. 144. 19. Nec. ead. 40. alarum. 146. 24 infligenda. 148. 26. deseruisse. 150. 5. existimarim. ead. 7. amittat. 151. 9. tum. ead. 25. potuerunt. ead. 38. cautum. 152. 7. iubentur. 155. 13. verum. ead. 22. & duodecim. ead. 26. Populus. 156. 40. orationibus hæc. 158. 8. qui. ead. 23. propior. ead. 33. vsui. 159. 15. causa. 160. non esse accipiendam hoc loco, vt Alciatus existimat, suadet primò quòd in criminalibus nũ quam iudices dari. ead. 7. iuris. ead. 41. Proconsulis. 162. 24. Legis Iuliæ de adulteriis. 165. 30. totam. 166. 22. & vindictæ publicæ exequutionem. Idcircóque. 168. 42. Præstitutum. 113. 17. omissa. 172. 2. Ditio. 173. 14. magistratus. 174. 4. cuiquam. 175. 14. commodare. ead. 16. opponitur. 176. 30 sponsionis. ead. 38. Eam. ead. 39. adiunctam. 178. 27. vulgarem. 179. 14. magis quàm. 181. 12. Casellius. 182. 29. habeant hi. 183. 41. § j. infrà. 184. 1. iurisdictionem. 185. 13. vnam. ead. 42. attinebat. 186. 16. nulli. ead. 37. Hos. 187. 14. Hique. ead. 16. contingere. 191. 1. relictam. ead. 24. qua. ead. 34. decreuerant. 192. 34. edixit. 194. 2. requiri. 195. 20. Impetrator. Alia vel interpunctionibus vel aliter errata, si qua sint, orationis filo declarabuntur. INDEX RERVM ET VER BORVM SINGVLARIVM, QVÆ IN Antonii Vaccæ locorum obscuriorum expositiones continentur. -  A -  Accvrsii glossæ obiter reprobatæ. 1. 28. & 12. 31. & 13. 30. & 15. 25. & 16. 33. & 18. 7. 29. & 19. 40. & 24. 2. & 25. 40. &. 30. 23. & 47. 23. 40. & 53. 30. & 65. 20. 41. & 69. 36. 39. & 70. 12. & 72. 30. & 73. 13. & 76. 15. & 78. 4. & 83. 2. & 84. 35. & 85. 26. & 89. 11. & 91. 23. & 92. 2. & 94. 30. & 95. 6. & 101. 11. & 120. 16. & 121. 6. & 128. 40. & 132. 53. & 134. 38. & 135. 36. & 139. 8. & 140. 21. & 148. 27. & 149. 4. & 152. 36. & 153. 17. & 167. 20. & 171. 19. 34. & 179. 28. & 189. 19. -  Actio an iuregen. instituta. 29. 20. 130. 30. -  Actione carens experiri nō potest. 154. 21. -  Adoptio dignitatem non minuit. 89. 39. -  Adoptio filium & nepotem facit. 91. 16. -  Adoptatus in locum nepotis mortuo auo iura consanguinitatis finiuntur. 91. 40. -  Adoptatus libertus, an ingenuus efficiatur. 85. 25. -  Adoptatis, consanguinitatis vis non tribuitur. 92. 12. -  Adgnati qui dicantur. 92. 15. 93. 12. -  Adoptatus emancipatus desinit ciuis esse. 84. 39. -  Adoptionum iura moribus introducta. 80. 3 -  Adoptio fraudulenta nemini proficit. 83. 20. -  Adoptando filiumfa. patris voluntas sufficit. 84. 43. -  Adoptatus quibus adgnatus fiat. 83. 6. -  Adoptio quare apud magistratũ fiat. 81. 30 & 82. 7. -  Adoptari ingenuus à libertino nō potest. 86. 12. -  Adoptatus filius emancipatus, in patris potestatem non recidit. 86. 8. -  Adoptandi modus ex testamento. 81. 18. -  Adoptio quibus permißa. 78. 33. -  Adoptare absentem non permissum. 87. 39. -  Alciatusreprobatus. 81. 16. & 178. 27. & 118. 4. & 119. 28. & 124. 10. & 158. & 159. 28. & 160. 3. &. 169. 18. & 181. 17. & 190. 40. -  Alciatus præceptor. 2. 10. & 60. 34. -  Alea victum, restituendum. 53. 1. -  Alienatio rerum pup. quatenus permissa. fol. 156. 37. -  Antecessores. 4. 8. -  Antecessores qui dicantur. 4. 7. -  Antesignani. 4. 24. -  Antistites liberalium studiorum. 4. 14. -  Antistites qui dicantur. 4. 14. -  Arbitri & iudices dati, notionem tantùm habent. 176. 39 -  Arbitri qui dicantur. 137. 2. -  Arbiter & iudex datus differunt. 137. 25. -  Arbitrium & iudicium non differunt. 138. 29. -  Arma contra antiquam consuetudinem, vendi ac teneri cuilibet permißum. 52. 29. -  Aristot. qualis & quantus fuerit. 104. 16. -  Arrogatus vtrum minuat dignitatem. 89. 44. -  Arrogatio quare præsidi intimanda. 81. 36. -  Arrogatione liberti finita an sub ius patronatus redigatur. 86. 4. -  Arrogatoris bonorum quarta pars, quomodo arrogato debeatur. 86 34. -  Arrogando impuberem vel adultum, quæ necessaria. 85. 10. -  Arrogare plures non permissum. 87. 18. -  Arrogatio ab interrogatione dicta. 84. 22. -  Assessores qui dicantur. 168. 28. -  Aßessores quid à ceteris officialibus discrepent. 169. 10. -  Assessoris imprudentia sibi, non magistratui officit. 193. 41. -  Augusta quæ dicantur. 3. 17. -  Augustus & qui non auxit. 3. 20. -  Augustus. 3. 12. -  Augustus vnde dictus. 3. 20. -  B -  Baldvs reprehensus. 87. 5. -  Bāniti an vbique nauigare poßint. 99. 19. -  Bartolus reprehensus. 175. 31. & 178 27. -  Bellum quando licitum. 24. 1. -  Bellum an iuregen. permißum. 22. 31. -  Bellum iustúmue an iniustum. 23. 9. -  Berytiensis vrbs, in phœnice Syria est. 10. 36. -  Bolognini Pandectæ. 7. 5. -  Bonorum poß. dare misti imperij est. 173. 17. -  C -  Caesar & Augustus perpetua Imperatorum cognomina. 3. 9. -  Cæsar successor Imperij. 3. 10. -  Caius noster. 6. 28. -  Caius qui vir esset. 6. 28. -  Caij institutionum libri. 6. 28. & 38. -  Capena quid dicatur. 101. 35. -  Cardinalium & senatuum vtrùm eadem potestas. 60. 22. -  Cassiodori epistolæ quo tẽpore scrip. 2. 18. 7. 31 -  Castratus quis dicatur. 81. 10. -  Causæ quæ dicantur cognitionis, & quæ ordinarij iuris. -  Causa in dubio impulsiua, non finalis. 11. 24 -  Cenotaphium quid sit. 103. 27. -  Ciuitas præmio & pœna constat. 17. 29. -  Clarißimi ad quæ sint incapaces. 121. 38. -  Clarißimorum & spectabilium qui veniant appell. 148. 16. -  Clarißimi appell. quibus adscribẽda . 113. 12. -  Codicis Iustiniani altera editio post pro œm. Digestorum. 5. 10. -  Coërctio quatenus iudici permissa. 174. 20. -  Comites qui dicantur. 169. 4. -  Commercium quid sit. 25. 34. -  Communia quæ propriè dicantur. 101. 12. -  Cōmunia iuri naturali, in priuatũ vsum aut dominium cuiusquam redigi vel vsucapi non possunt. 100. 14. -  Compaternitas per procuratorem non contrahitur. 88. 33. -  Condemnare sine certa lege nemini permißum. 154. 24. & 155. 4 -  Cōditionem semel impletam sufficit. 70. 34. -  Confessus pro condemnato est. 34. 31. -  Consanguinei, hoc est, fratres, quo ordine succedant. 92. 24. -  Consanguinitatis ius quos includat, & quos non. 92. 42. -  Consanguinitatis ius inter quos esse dicatur. 92. 14. -  Consanguinitatis effectus. 92. 28. -  Consilium exercere quid. 164. 13. 29. -  Consilium non ligat. 53. 40. -  Constitutiones contrariæ quomodo conciliandæ. 63. 1. -  Constituta iudicia, & constitutæ quæstiones quæ dicantur. 36. 39. -  Constitutio sine die non valet. 63. 26. -  Consuetudo inueterata pro lege seruanda. 10. 40 -  Consuetudo logem vincit. 34. 1. -  Consuetudo quādo à lege abrogetur. 53. 9. -  Cōsularis & exconsul. quid differant. 7. 34. -  Consulum potestas. 144. 22. -  Consulis officium latißimum. 124. 25. -  Consules apud se seruos suos manumittere possunt. 125. 4. -  Consules quot fascibus vterentur. 139. 23. -  Contumacis pœna. 174. 24. -  Corrector quis dicatur. 149. 24. -  Crimina singula certam pœnam habere conuenit. 155. 4. & 156. 16. -  Criminis appell. an ludus contineatur. 13. 20. -  Curator reip. quis dicatur. 169. 18. -  Curator vel tutor si non consentierint arrogationi, an valeat quod actũ est. 83. 40. -  Curatores qui dicantur. 151. 44. -  D -  Damnati vltimo supplicio, & ciuitatem & libertatem amittunt. 73. 6. -  Damnati quid amittant. 77. 38. -  De plano quid fieri dicatur. 135. 35. -  Decreta principum quæ dicantur. 62. 2. -  Decretum vbi necessarium est, per libellum quicquam non expeditur. 135. 25. -  Decurionis filius an decurio dicatur. 123. 21 -  Definitionem initio tradendam. 15. 16. -  Delicta quæ culpa carẽt , nō puniẽda . 41. 38 -  Delicta quæ dicantur. 41. 27. -  Delicta à iuris naturalis sint. 19 39. -  Deportare in insulā quibus permissũ . 137. 31 -  Dictare. 4. 20. -  Dictatores quando creari cœperunt, & eorum potestas. 145. 1. -  Digestu septimo Imp. Iustin. anno compositu. 2. 13. -  Digesta seu pādectæ cur ita appellatæ. 14. 1 -  Digestorũ generalis diuisio & rubrica. 8. 19. -  Dignitas cum hominis statu, nihil commune habet. 90. 25. -  Disertus. 4. 33. -  Ditio plus quàm imperium significat. 172. 2. -  Ditio simpliciter imperium est. 171. 27. -  Diuersa non faciunt illationem. 90. 29. -  Diuisio digestorum. 8. 19. -  Docendarum legum mos quatenus à Iustin. mutatus. 7. 18. -  Dolus magistratus puniendus. 194. 1. 8. -  Dominus membrorum suorum nemo esse potest. 65. 7. -  Donationes quare actis publicis insinuentur. 81. 39. -  Duumuiris an corporalis castigatio cōcessa . 189. 20. -  E -  Ecclesia propriè Christianorum. 6. 41. -  Edictum perpetuum quod & quando compositum. 84. 10. -  Edictum quid dicatur. 62. 5. -  Edictales discipuli. 8. 5. -  Edificium in litore maris factum, an dirui poßit. 100. 35. -  Emancipatio vel arrogatio qũo fiat. 50. 15. -  Emancipare absentẽ non permissum. 87. 42. -  Emancipationes apud magistratum fiunt. 81. 41. -  Eminẽtißimorum appell. qui veniāt . 115. 12 -  Epistola principum quid. 61. 40. -  Etymologia nominis necessaria. 15. 14. -  Eunuchi qui dicantur. 81. 13. -  Exiberi quod ablatum est, dicimus. 148. 43. -  Exquæstor & exconsul, an exquestore & exconsule. 7. 24. -  F -  Facti quæstio in potestate iudicantis est. 142. 33. &. 166. 27 -  Familiæ appell. qui veniant. 184. 17. -  Feræ bestiæ capientiũ fiunt. 97. 16. & 101. 28. -  Filius ex damnato liber est. 73. 19. -  Filius adoptiuus, emancipatus, in patris potestatem reuertitur. 99. 43. -  Filij eminentißimorum & perfectißimorum questionibus nō subiiciuntur. 121. 20. &. 128. 22. -  Filiusfa. si non consentiat arrogationi, an nepos agnatus sit. 84. 27. -  Filiusfa. liber, an inscio patre se in seruitutem redigere poßit. 65. 25. -  Filij adoptiui nec expelluntur, nec emancipantur. 79. 2. -  Filijs naturales quando legitimentur & quando succedendi ius habeant. 78. 20. -  Filij naturales qui dicantur. 78. 3. -  Filij obstante impedimento matrimonij procreati, tametsi posteà iustum efficiatur matrimoniũ , non legitimātur . 66. 37. -  Filius monstrosus præteritus non rumpit testamentum. 69. 7. -  Filius dānatus vtrùm succedat, an nepos. 77. 22. -  Filijf. in quibus patris statũ sequātur . 74. 17 -  Filius ex libero posteà seruo, vtrùm dicatur liber. 73. 31. -  Filius in seruitute quæsitus, in patres pote statem redigitur. 93. 20. -  Filius naturalis vel emācipatus , in patris potestatem inuitus non redigitur. 93. 13. -  Filius quādo patri ius dicere poßit. 186. 2. -  Florẽtinorum pandectarum exemplum à Bolognino allatum. 7. 7. -  Florentinarũ pandectarũ fides. 7. 11. 8. 35. -  Flumina quatenus publica. 102. 27. -  Fœminæ illustriũ , an illustresdicātur . 121. 43 -  Frater fratrem accusans, nō auditur. 76. 18. -  Fructum iure naturali prohibitum. 25. 15. -  Furta vtrum tot sint, quot fures. 185. 4. -  G -  Generales Rubricæ digestorum. 8. 21. & 40. -  Gottij à nemine superati, vel Italia expulsi. 2. 11. -  Gottij à Iustin. quando pulsi. 2. 28. -  Gladij potestas quibus competat. 146. 19. -  Gladij potestas qũo accipiatur. 146. 14. -  Gymnasia legum vbi exercenda. 10. 39. -  H -  Haloandri editio. 1. 4. & 7. 10. -  Haloandri error. 5. 20. & 35. -  Homines maioris dignitatis mitius puniendi. 90. 32. -  Hypothecariæ formula. 9. 1. -  Hypothecaria actio. 9. 5. -  I -  Ignorantia facti & iuris. 41. 28. -  Illustris verbum quibus competat. 114. 15. -  Illustratus, dignitas ac titulus vnde dicatur. 119. 30. -  Illustres quatenus dicantur. 117. 3. & 118. 37. & 123. 25. -  Illustres sunt clarißimi. 116. 35. -  Imperatores à Pontificibus pendent. 151. 12. -  Imperator an res ad Ro. imperium pertinentes, alienare poßit. 150. 10. -  Imperitia, lata culpa est. 194. 7. -  Imperium mistum quid. 178. 24. -  Imperium à iurisdictione quid differat. 128. 30. -  Imperium merum cum iurisdictione nihil commune habet. 177. 5. -  Imperium pro autoritate. 165. 9. -  Imperium merum non transfertur. 154. 6. -  Imperium mistum in cōtrouersijs pecuniarijs consistit. 178. 37. & 182. 3. -  Imperium merum non transfertur. 177. 39. -  Imperij quæ dicantur. 180. 15. -  Imperium quid. 178. 20. & 182. 11. -  Imperiũ à iurisditiōe cur distinctũ . 180. 35. -  Imperium merum non transfertur. 157. 5. -  Imperium iurisdictionem continet. 162. 17. -  Imperium merum in capitalibus pœnis consistit. 177. 10. -  Imperium & Iurisdictio in quo differant. 168. 7. -  Imperium merũ quibus competat. 147. 10. -  Imperium merum quid sit. 163. 40. -  Imperiũ aliud merum, aliud mistũ . 177. 5. -  Imperiũ mistũ an mandari poßit. 180. 41. -  Imperium mistum & iurisdictio in quo differunt. 178. 14. -  Imperium & iurisdictio differunt. 171. 43. -  Imperium merũ ad quid competat. 155. 11. -  Imperium cum iurisdictione nihil commune habet. 176. 32. -  Imperij vox quid significet. 176. 11. -  Imperium ab vsu in quo differat. 158. 34. -  Infamia iuris & facti qui notẽtur . 120. 17. -  Infamis à testimonio repellitur. 120. 14. -  Ingenui qui dicantur. 65. 37. -  Iniurias tot esse, quot personæ faciẽtes . 185. 1. -  Iniuriarum quæstio an publica. 39. 23. -  Insulā aßignare præfectus nō potest. 152. 37. -  Interpretem legum & theoricum, & practicum esse oportere. 4. 1. 26. -  Inuocatio diuini nominis. 1. 1. -  Iudæi vtrùm filios in potestate habeāt . 77. 2 -  Iudex quod dubitat, aperire debet. 149. 7. -  Iudex qua de re pronunciare cogitur. 165. 37. -  Iudicem dare & iurisdictionem an dare differunt 136. 27. -  Iudex secundum morem & leges iudicare tenetur. 142. 40 -  Iudici extra territoriũ non pareri. 129. 7. 28. -  Iudex an cognoscere cogatur. 143. 1. -  Iudices studiosorum qui sint. 13. 30. -  Iudex datus notionem tantùm habere dicitur. 167. 33. -  Iudex quando parti detur. 142. 41 -  Iudices pedanei & iudices dati, idẽ . 159. 32. -  Iudicem in causis dare & iurisdictionem mandare differunt. 160. 11. & 161. 21. -  Iudices secundum mentem legis cōstituere possunt. 49. 21. -  Iudex vel testis nemo in sua causa idoneus. 58. 29. -  Iudex datus & arbiter ĩ quo differāt . 137. 25 -  Iudex mandatam iuris dictionem gerens, sententiam suam exequi potest: iudex vero datus nō exequitur. 168. 1. vbi & eorumdem aliæ differentiæ continentur. -  Iudex datus an alium dare poßit. 157. 13. -  Iudex delegatus à dato, vel arbitro, in quo differat. 137. 32. -  Iudex datus, an alium dare poßit. 138. 17. -  Iudicẽ dare & iubere iudicare. diff. 174. 17. -  Iudices pedanei quatenus cognoscant. fol. 187. 34. 42. -  Iudex qui de maiori summa cognoscere potest, apud eundem minoris summæ petitio deferenda est. 188. 1. -  Iudices pedanei qui dicantur. 136. 34. -  Iudici iusiurandum deferendum, & pro æquitate ius dicat. 142. 20. -  Iudex ad vnam spectem, & iudex datus differunt. 190. 41. -  Iudici extra territorium non paretur. 191. 9. -  Iudex ius liberis suis non dicit. 175. 26. -  Iudicem litigantibus dare, misti imperij est. 174. 1. -  Iudices pedanei qui dicantur. 187. 13. -  Iudex quibus rebus detur. 129. 24. -  Iudicare, iubere, quomodo accipiẽdũ . 189. 34 -  Iudex an in iure & in facto supplere possit & debeant. 143. 30. -  Iudex fatorum est, non futurorum. 172. 43. -  Iudex quando exemplo constituat. 47. 34. -  Iudex quando filio ius dicere poßit. 186. 2. -  Iudices qui dicātur habere iurisdictionem intra certam summam limitatam. 180. 30. -  Iudex datus notionem tantùm habet. 174. 37. & 176. 39. -  Iudicis appell. qui veniant. 176. 1. -  Iudex quascunque bo. poß. mandare potest. 167. 15. -  Iudex secũdum legum & morum præscripta iudicat. 192. 11. -  Iudex lata sententia, illico functus est officio suo. 168. 8. -  Iudicium & arbitriũ in quo differāt . 138. 25. -  Iudicia omnia extraordinaria sunt. 135. 1. -  Iudicare qui cogantur. 129. 24. -  Iudicare iubere quis poßit. 129. 4. -  Iurans contra constitutionem imperatoris, vltimo supplicio non afficiuntur. 52. 37. -  Iurisdictio cui mandata est, an causas delegare poßit. 153. 40. -  Iurisdictionis definitio. 171. 19. & 172. 33. -  Iurisdictionem qui mandauit, an interim ius dicere poßit. 165. 20. -  Iuridisctio et ius ad ciuilia pertinet. 136. 23. & 138. 2. -  Iurisdictio ad quas res pertineat. 128. 31 -  Iurisdictione priuato mandata, etiam imperium quod non est merum, videtur mandatum. 168. 14. -  Iurisdictio & imperium, in quo differant. 168. 7. -  Iurisdictio & mistũ ĩperiũ differut. 178. 14. -  Iurisdictioni præeße quis dicatur. 185. 36. -  Iurisdictione mādata , quæ veniāt . 175. 43. -  Iurisdictio cum imperio nihil commune habet. 176. 32. -  Iurisdictionem dare, mandare est. 174. 14. -  Iurisdictio etiā in inuitũ exercetur. 176. 17. -  Iurisdictio mandata quando soluatur, & quando non. 183. 1. -  Iurisdictionem suo iure quis habere dicatur. 182. 25. -  Iurisdictione generaliter mādata , an trasferātur ea, quæ sunt misti imperij. 167. 12. -  Iurisdictionis appell. generalis est. 162. 7. -  Iurisdictio & imperium differunt. 171. 43. -  Iurisdictio ad ciuilia pertinet. 182. 8. -  Iurisdictio quid. 179. 39. -  Iurisdictio ab imperio cur distincta. 180. 35. -  Iurisdictionis definitio. 179. 27. -  Iurisdictionis etymologia doctorum reprobata. 171. 22. 31. -  Iurisgen. quæ dicantur. 26. 27. -  Iurisprudentia vtrum inter artes computanda. 14. 6. -  Ius gladij quid dicatur. 146. 10 -  Ius mandādæ iurisdictionis moribus introductum. 158. 24. -  Ius gladij qui dicantur habere. 144. 181. & 145. 40. -  Ius dicẽtis munus ad quem pertineat. 173. 2. -  Iuris gladij exercitatio non mādatur . 135. 5. -  Iure naturali cōmunia quæ dicantur. 95. 10. -  Ius pub. quibus constet. 19. 3. -  Ius & ratio differunt. 26. 14. -  Ius nouum qui statuere poßint. 192. 8. -  Ius naturale cōmune & propriũ quid. 20. 31. & 25. 45. &. 26. 14. -  Ius naturale primarium & secundarium quid. 20. 43. -  Ius vnde dictum. 15. 31. & 16. 1. -  Iuris autoritas in potestate legis est. 142. 33. &. 166. 17. -  Iure lege agere. 92. 13. -  Ius feciale quale sit. 23. 27. -  Iuris definitio. 16. 28. -  Ius mandandæ iurisdictionis ex non scripto constat. 182. 19. -  Iustinianus Gothicus cur & quando. 2. 12. Pius cur & vnde. 3. 5. -  Iustiniano diu nullum ius in Italia nec in vrbe Roma. 2. 26. -  Iusticia quid. 34. 9. -  L -  Lapilli & gemmæ fiunt eius qui inuenerit. 101. 10. -  Legatum principi vel Augustæ relictum, an successori debeatur. 49. 40. -  Legatus an iudicis dādi ius habeat. 136. 13. -  Legatus an mandata iurisdictione de suspecto tutore cognoscere poßit. 166. 29. -  Legatus procōsulis iudicẽ dare potest. 167. 36 -  Legatus abdicando se, non amittit imperium. 149. 20. -  Legati proconsulis iurisdictio. 138. 35. -  Legatus mandata iurisdictione propriam non habet. 139. 3. -  Legato diem functo, an salariũ debeatur. -  Legati procōsulũ tutores dare poß ũt . 139. 41. -  Legati potestas. 181. 41. -  Legatus procon. an iudicẽ dare poßit. 138. 10. -  Lex municipalis quæ dicatur, & quatenus seruanda. 32. 41. -  Lex qũo per desuetudinem tollatur. 51. 20. -  Lex Rehemmia & Regia quæ sit. 60. 35. -  Lex quando à cōsuetudine abrogetur. 53. 9. -  Lex vbi vetat, priuatorũ pactionibus nihil mutari potest: secus vbi promittit. 43. 20. -  Lege cautum, vt qui alteri mẽbrum absciderit, eodem membro retalietur, quomodo intelligendum. 69. 38. -  Legis appell. quid comprehendat. 89. 19. -  Lex pro integro tractatu sumitur. 51. 5. -  Leges contrariæ quomodo conciliandæ. 63. 1. -  Legis sanctio quæ dicatur. 4. 38. -  Legis mens quæ sit. 49. 19. -  Leges qui constituerent. 39. 15. -  Leges in pœnalibus benignius interpretandas. 48. 40. -  Legis definitio. 40. 20. -  Legis actio apud quem. 82. 9. -  Leges municipales contra naturalem rationem institutas. 30. 10. -  Legis appellatio duplex. 39. 33. -  Legis sanctio. 4. 37. -  Liber vtrùm spōte seruus effici poßit. 65. 3. -  Libera exsecto ventre mortua, an dicatur. 71. 16. -  Liberi qui dicantur. 76. 35. -  Libertas nascituro relicta si ex duobus non appareat, quorum prior fuerit, an neuter libertatem consequatur. 70. 12. -  Libertini qui dicantur. 65. 35. -  Licentiæ verbum, in malam partem sumitur. 179. 34. -  Litus quid. 96. 5. -  Litora nullius sunt. 97. 10. -  Litorum vsus publicus. 97. 13. -  Lothari opinio reprehensa. 147. 20. -  Ludus alibi prohibitus, an Romæ prohibitus censeatur. 13. 13. -  M -  Magistratvs quid. 189. 40. & 193. 20. 28. -  Magistratum esse oportere, qui iudices dat. 189. 33. -  Magistratus municipales quatenus cognoscere poßint. 189. 10. -  Magistratus tātùm ius dicere poßit. 177. 1. -  Magistratus qui vicarium habere nō possunt, an legatum habeant. 133. 26. -  Magistratus iure quæ dicantur competere. 158. 12. -  Magistratus vltra suum tempus nihil potest. 190. 4. -  Magistratus quando cognoscere impediatur. 188. 15. -  Magistratus iure quæ competant. 160. 21. -  Magistratus quibus legũ exercitatio mandata est sententiam ferre possunt. 162. 40. -  Magistratibus in aliquem animaduertentibus, an priuato vindictam sumere permissum sit. 21. 38. -  Magistratuum creatio ad quos pertineat. 132. 1. -  Magistratibus quando ensis præferatur. 146. 6. -  Magistratibus quibus parendum. 72. 13. -  Magistratibus municipalibus ea quæ magis imperij quàm quæ iurisdictiōis sunt, attingere non licet. 180. 28. -  Maior summa minori inest. 177. 26. & 188. 8. -  Mandata principum quæ dicantur. 62. 30. -  Mandare iurisdictionẽ qui poßint. 190. 19. -  Mandato alterius an quis ius dicere possit. 164. 37. -  Mandata nominatim iurisdictione, alteri non transfertur. 156. 21. -  Manumißiones apud magistratum fiũt . 81. 40. -  Manumißio vindicta quid. 164. 21. -  Mare, aër & aqua quatenus cōia . 98. 42. -  Maris aliquis sinus priuati iuris eße possit. 100. 8. -  Matrimonium absentibus partibus nō cō trahendum . 88. 1. -  Medico quando mortalitatis euentus imputetur & quando non. 144. 7. -  Miles ad libitum testari potest. 99. 44. -  Milites ignominiæ causa mißi, infames fiunt. 121. 2. -  Militares viri qui dicantur. 144. 2. -  Mistum imperium mandatur. 159. 18. -  Monstrum occidens, an puniatur. 69. 19. -  Monstrum alere, quid. 69. 17. -  Monstrum alteri proficit. 69. 28. -  Mortui contra edictũ Adriani, in ciuitate sepelliuntur. 52. 34. -  Mos quare introductus. 158. 36. -  Mulier quæ mōstrum enixa est, nihil proficit. 68. 35. -  Mulier si ex duorum cōsuetudine filium pepererit, neuter hũc alere cogitur. 91. 29. -  Mulier si secundo statim mense post viri mortem alteri nupserit, exinde septimo mẽse pepererit, ad quem pertineat. 68. 15. -  Municipia quæ dicantur. 188. 35. -  Municipia suis legibus vti solita. 175. 22. -  Mutus & surdus an adoptare, vel adoptari poßint. 84. 10. -  N -  Nepos ex filio adoptiuo emancipato, in aui potestatem reincidit. 91. 2. -  Nepos ex filio naturali, ducta cōcubina in vxorem, non legitimatur. 49. 7. -  Nominatim mandatam iurisdictionem quomodo accipiamus. 156. 30. -  Notæ quæ dicantur. 12. 25. -  Notio quid. 176. 35. -  Notionis verb. quid cōprehẽdatur . 179. 30. -  Nouellæ constitutiones post alterā editio nem co dicis. 5. 25. -  Nuptiæ quando consistant. 66. 13. -  O -  Obligatio ciuilis que dicatur. 27. 20. -  Obligatio quando pariat actionem. 26. 43. -  Obligationes quæ naturales & quæ iurisgen. 25. 3. &. 27. 2. -  Obligationum naturalium differẽtiæ . 27. 2. -  Obtinere consumatam actionem significat. 195. 1. -  Officium duo significat. 173. 12. -  Officiales præsidis prouincia, perpetui sunt. 134. 27. -  Opinio communis confutata. 9. 4. -  Orationes suas quas vocet Iustinianus in proœmio digestorum. 5. 8. &. 11. 40. -  P -  Pacisci de crimine prohibitũ . 49. 28. -  Pactionibus priuatorum, ius pub. non mistatur. 32. 29. -  Palea scriptor. 2. 24. -  Partus quatenus legitimus. 67. 20. -  Pater filium accusans, an audiatur. 76. 15. -  Patresfa. qui dicantur. 77. 15. -  Patris in filios potestas. 75. 40. -  Patricij clarum genus. 113. 4. -  Pecuniæ publicæ cura ad quos pertineat. 152. 17. -  Pedagium ad vadum fluminis institui non potest. 102. 22. -  Perfectißimi qui dicantur. 115. 13. -  Perfectißimorum appel. qui comprehẽdantur . 121. 27. -  Per satyram. 7. 14. -  Personarum differentiæ. 63. 33. -  Pignoratitiæ & hypothecariæ actionis differentia. 9. 1. -  Plebiscita quæ dicantur. 159. 3. -  Plura facta quando pro vno accipiantur. 184. 28. -  Pœna arbitrio præsidis quando statuenda. 144. 12. &. 146. 37. -  Pœnæ constituendæ ius, quid & quibus cō petat . 152. 31. -  Pœnam lege expressam esse oportet. 156. 16. &. 155. 4. -  Pœnarum capitaliũ multa genera. 177. 18. -  Pœna ex lege decernenda. 144. 37. -  Politiani digesta ex florentinis pandectis emendata. 7. 6. -  Populus quatenus statuta facere poßit. 51. 31. -  Populus quando poßit leges statuere. 31. 23. -  Posseßionis mißio magis imperij quàm iurisdictionis est. 173. 32. -  Potestas quid. 177. 42. 189. 40. &. 193. 20. -  Potestas liberorum quatenus duret. 74. 43. -  Potestatis verbo quid comprehendatur. 128. 30. -  Practici & theorici à Iusti. aßumpti. 3. 25. &. 44. 4. 27. -  Præfecti vrbi iurisdictio quatenus extendatur. 128. 25. 42. -  Præfectus vigilum vnus tantùm. 132. 32. -  Præfecti prætorij origo. 125. 35. -  Præfecturæ dignitatis ornamenta. 116. 2. -  Præfecti Augustalis imperium. 118. 9. -  Præfecti Augustalis origo. 140. 43. -  Præfecti aut alij supræmi magistratus quatenus cognoscant. 187. 26. -  Præfectus vrbi quando creari folitus, & de quibus cognosceret. 126. 33. -  Præire & præire verba. 4. 18. -  Præses quando in extraneos homines imperium habeat. 142. 2. -  Præsides quomodo ius gladij habere intelligantur. 147. 8. -  Præses abdicando se, non amittit imperiũ . 149. 20. -  Præses iudicando negotiorum veritatem sequi debet. 142. 14. -  Præsidis nomen generale. 141. 38. -  Præsides à causis fiscalibus se abstinere debent. 152. 6. -  Præsidum origo & potestas. 141. 23. -  Prætoris iurisdictio. 131. 30. -  Prætoris edictum ad quid. 159. 2. -  Prætores post quæstores capitalia iudicia sortiti sunt. -  Prætores qui dicantur. 173. 5. -  Prætorum potestas. 192. 21. -  Prætor proconsul aut præses iurisdictionẽ suam mandare possunt. 190. 19. -  Prætorum origo. 131. 23. -  Primogenituræ ius quibus competat. 70. 20. -  Princeps sine senatu, nec senatus sine principe quicquam decernere potest. 44. 12. -  Principum constitutionum origo. 54. 10. -  Pricipi quatenus statuere permissum. 61. 13. -  Principum constitutionum quatuor genera. 61. 4. -  Princeps nouus, noua lex. 57. 13. -  Princeps senatus autoritate legem fert. 57. 20. -  Princeps vtrum poßit regna alienare. 60. 20. -  Principis placita pro lege seruanda. 55. 20. -  Princeps quomodo solutus legibus. 61. 30. -  Priuilegium sine die non valet. 63. 27. -  Proceres qui dicantur. 116. 24. -  Proconsulum iurisdictio quatenus porrigatur. 133. 36. -  Proconsules extra ordinem ius dicebant. 135. 19. -  Proconsul quādo imperiũ deponat. 140. 13. -  Proconsules ex senatoribus deligebantur. 141. 40. -  Proconsules quot fascibus vterẽtur . 139. 23. -  Proconsul postquàm ei successum est volũ tariam iurisdictionem non habet. 149. 2. & 140. 20. -  Procuratoris vsus quatenus permißus. 166. 9. -  Procurator principis imperium non habet, sed iurisdictionem. 152. 15. -  Procuratorum principis potestas, à quibus concessa. 151. 32. -  Proprium dare perpetuò tradere dicitur. 165. 16. -  Proprij significatio. 138. 43. -  Publicus locus quando sacer fiat. 103. 31. -  Publicorum duæ species. 96. 30. & 102. 13. -  Publicorũ app. quid veniant. 95. & 102. 13. -  Publica quæ dicantur. 101. 15. -  Pugnandum pro gloria. 23. 36. -  Punitur affectus, & quando non. 195. 9. -  Q -  Qvaestores parricidij primò capitalibus causis præerunt. 155. 27. -  Quæstores parricidij qui dicantur. 37. 25. -  Quæstorius & exquæstor quid differant. fol. 7. 34. -  Quæstoris officij origo. 130. 36. -  R -  rationem omnium non inquirendam. 49. 14. -  Legis ratio quæ sit. 49. 19. -  Rector prouinciæ eam exire non potest. &c. 148. 12. -  Regentes. 4. 25. -  Religiosus locus pro voluntate constituitur. 103. 10. -  Responsa prudentum ad quid. 159. 3. -  Restitutio in integrum imperij est. 152. 13. -  Riparum vsus quatenus publicus. 102. 40. -  Roma noua veteri prælata cur. 2. 44. -  Roma quid comprehendat. 3. 1. -  Roma cur vrbs regia appellata. 10. 15. -  Rubricæ digestorum generales. 8. 21. &. 40. -  S -  Sacrvm quādo poßit alienari. 103. 34. -  Salaminius disertißimus cur. 4. 33. -  Sanctiones. 4. 37. 5. 3. -  Saturam legendum an satyram. 77. 4. -  Schola. In scholis legum quæ tradenda. 6. 1. -  Sectæ iuris consultorum. 4. 21. -  Senatores qui dicantur. 116. 13. -  Senatoris clara. 113. 10. -  Senatores corporaliter non puniuntur. 128. 22. & 121. 20. -  Senatores illustres dicuntur. 123. 27. -  Senatoris filius an senator vel clarißimus dicatur. 122. 42. & 123. 10. per totum. -  Senatorum priuilegia, an ad filios extendantur. 123. 5. -  Senator remotus capite non minuitur. 120. 34. -  Senatoris filius quis dicatur. 121. 15. -  Senatores qui dicantur. 122. 7. -  Senatus quid & de potestate ipsius. 44. 28. -  Senatus quarum rerum cognitionem retineat. 138. 8. -  Sententia sine accepto iudicio & lite contestata, inutilis efficitur. 176. 28. -  Serui an quod acquisierint, dominorũ efficiatur. 75. 28. -  Seruitus an omnino contra ius naturale. 30. 30. -  Seruitutis definitio. 23. 3. -  Sisti aliquem dicimus, cum iniuriam, vel furtum fecerit. 148. 43. -  Spado quis dicatur. 81. 12. -  Spadonis & castrati differentia. 81. 8. -  Species in iure quid dicatur. 190. 34. -  Spectabiles. Ab spectabilibus an appellā dum . 119. 38. -  Spectabiles illustribus cōmittendi . 119. 34. -  Spectabilis titulus quibus cōpetat . 132. 29. -  Spectabilium & clarißimorum appel. qui veniant. 148. 16. -  Spectabiles qui dicantur. 117. & 119. 40. -  Spurius an per comitem Palatinum legitimari poßit. 88. 12. -  Statores qui dicantur. 134. 12. -  Statuta, an leges vel senatusconsulta appellantur. 41. 8. -  Stipulationes iudiciales arbitrio magis quam imperio continentur. 180. 19. -  Succedentium ab intestato gradus. 92. 22. -  Supplicium sumere idem est, quod mortem inferre. 189. 17. -  Suspecti crimen an ciuiliter & criminali ter intendatur. 166. 1. -  T -  Territorivm quid. 191. 14. -  Testamentum vnde dictum. 15. 43. -  Testamentum cuilibet facere permittitur. 43. 36. -  Testamentũ eius qui apud hostes est, quando valere incipiat. 71. 8. -  Testi dicenti, nisi fallor, creditur. 17. 44. -  Transactio alimentorum quando permissa. 156. 37. -  Turpiter motus ab officio infamis est. 120. 2. -  Tutor pupillum arrogare non potest. 89. 8. -  Tutorẽ pupillis dare neque imperij, neque iurisdictionis est. 173. 35. -  Tutori priuignum suum arrogare permittitur. 89. 14. -  Tutor vti suspectus remotus, infamis efficitur. 166. 13. -  Tutoris vel curatoris autoritas quando in arrogatione necessaria. 83. 33. -  Tutores suspecti coram quo conueniantur. 128. 2. -  Tutoris datio neque iurisdictionis est neque imperij. 139. 42. -  Tutelæ diuisio cuius iuris. 172. 25. -  Triumuiri qui dicantur. 132. 15. -  V -  Venatio non prohibenda. 102. 22. -  Vendito loco publico, quid accedat. 98. 32. -  Vendens seipsum, seruus non efficitur. 74. 30. -  Versus antiqui ac noui mensura. 6. 9. -  Viglius reprehensus. 179. 22. -  Vniuersitatis quæ esse dicantur. 103. 10. -  Vsucapio quatenus iuris ciuilis. 28. 41. -  Finis.