Adde text. celebrem in l. principes. ibi, quos sepe saeua pericula vitaeque interdum renunciatio. C. de princ. agen. in reb. lib. 12. vbi dicit, quod ille renunciat vitae, qui se supponit periculo. & text. sing. in l. vna. C. de cast l. omnium Palatinorum pecul. eo. lib. ibi, nec alieni sunt a puluere & labore castrorum, qui signa nostra comitantur. qui praesto sunt semper actibus, quos in tentos & eruditos studijs itinerum prolixitas, & expeditionum difficultas exercet. & glo. dicit not. de puluere, & bene dicit, & illi sciunt, qui dioetim experiuntur, in cuius testimonium Christus dicit Luc. 9. & 10. Exeuntes de ciuitatibus, etiam puluerem pedum vestrorum excutite. Et idem Matth. 16. Nec mirum, cum omnis noster status super perpetuo motu consistat, vt inquit Imperator in Auth. de non alie. §. vt autem lex. coll. 2. & talis peregrinatio facit nos pauperes, vt Auth. de exhibend reis. in princ. & ibi glos. in vers. aguntur. coll. 5. quia nullam amicitiam, vt inquit Seneca, peregrini acquirunt. & facit text. in l. 1. de Castren. & minister. lib. 12. & l. fi. de tyro. & l. 1. de diuersis offic. & in Auth. de tab. §. si vero indignus. coll. 4 cocordat. c. cum sit ars de aeta. & quali. Vnde glo. in d. §. si vero indignus. in verb. caute alle. illud Sal. quod melior est bucella panis sicca cum gaudio, quam tota domus plena victimis cum iurgio. §. ne aut. in Auth. de iudi. col. 6. vbi gloss. alleg. illud Catonis, si labor in damno est, crescit mortalis egestas, & virtuosis praemia sunt danda, & facit bonus text. in l. 1. C. de princip. agen. in rebus. ibi, sed is, qui ordine stipendiorum & laborum merito ad gradum militiae sequebatur. & in l. 1. ibi, eos enim ad haec officia volumus aspirare, quorum labores scholae agentium in rebus testimonio comprobantur. C. de prin. agen. in rebus. & in l. fin. §. viri etiam ibi, hoc etiam non corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore pertulerunt. C. de dec. lib. 10. & ideo post labores victoriae expectamus palmam, vt laetitiae publ. l. 1. quam Princeps pollicetur nobis dare. l. 1. C. de prin. agentibus in rebus ibi, post palmam laboris, & meriti principatus honore remuneramus. Gaetera curialium pericula & damna, vide per Aeneam Siluium in Epi. de miserijs curialium. & tex. in §. Romani vero Cardinales. ibi, actu in curia suis officijs insistentes. tit. de causis in pragmatica sanctio. Denique magni Principes & Monarchae subsunt ingentibus timoribus atque periculis, qualis est nauigatio & belligeratio, & similia, teste Propert. lib. 3. Eleg.