# 11 Argvmentvm Vndecimvm. Qvi praeest [sect. [128]] loco digniori is dignior, sublimior, excellentiorque esse intelligitur. Ita tradunt Nicol. Boerius in d. tracta. de aut. mag. cons. add. 1. num. 149. vers. praeterea etiam, & fortius post Ioan. de Platea, quem allegat in l. 2. C. vt dignitatis ordo ser. lib. 10. vnde praefectus vrbis dicitur maior dignitate, quam reliqui magistratus Romanae ditioni & imperio subiecti, vt per Gloss. & Doct. in rub. ff. de offic. praefe. vrbis. l. 1. C. de Silenti. vbi Ioan. de Platea, & l. 1. C. de praep. lab. lib. 12. facit l. ius Senatorum, de digni. & l. municipes. ff. de municip. ibi, quibus summa Reipublicae commissa est, & in dictis locis tradunt communiter Doctores ratione loci & administrationis (hoc est loci vbi administrat) quem esse praeferendum. facit l. quilibet. C. de decurio. lib. 10. ibi non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est. & ibi Bald. edocet, tanto maiorem esse Officialem, quanto digniori loco praeest, facit l. 1. & quae ibi plene dixerunt Doct. C. de priuileg. vrbis Roma. lib. 12. & fuit sententia Innocentij in c. 3. de sepultu. & Cardi. Alexand. qui etiam, vt refert Nicolaus Boerius, vbi supra, & nu. 100. ait, Officialem in ciuitate administrantem praeferendum esse ei, qui in vico administraret. [sect. 129] Nam & secundum eundem Nicolaum ibi ratione officij filius praefertur patri suo, vt per Valerium Maximum in lib. 2. ad finem de instit. antiquis Simo. de Bur. in Prooemio Clemen. Alexand. in add. ad Bar. in l. 1. ff. de obseq. Aulus Gell. in noctibus atti. lib. 2. c. 2. & facit l. nam quod. ff. ad Trebell l. minime. ff. de reli. & sump. funerum. [sect. 130] Id, quod in actibus publicis ita definitum fuisse ait Aulus Gellius, vbi supra in persona praesidis Cretae prouinciae, & rursus Romae in persona Fabij silij Maximi, & attingit Bartholomaeus Soci. in l. cum quid. colum. 3. ff. si cer. peta. post Areti ibi. [sect. 131] Et ciues (vt ad viam redeamus) oriundos ex vrbe splendida nobiles esse attestatur Lucas de Penna in l. mulieres, colum. 3. C. de dignit. lib. 12. sentiens non ita esse in ijs, qui vicijs aut villis orirentur, tanti momenti esse, iudicans loci dignitatem & sublimitatem. facit 40. distin. c. nos qui. & c. illud. & c. Adam. & ff. de excusa. tuto. l. non tantum. §. 1. & C. de vi publica. l. seruos. in 2. responso. & l. in vrbe. ff. de statu hominum. Quum [sect. 132] ergo qui praeest loco digniori, is dignior, sublimior & anteponendus esse intelligatur, cumque Rex ac Dominus noster Hispaniarum regionibus praesit, quae cum alijs nominibus, tum eo potissimum quod in ea Christi Domini ac Redemptoris nostri vera fides & dogma integra, intacta, inuiolataque permanet, qua in re reliquas omnes orbis prouincias (quae nostrae tempestatis calamitas, miseria, & infoelicitas a lachrymis minime temperanda est) superare vix est, vt non longe videatur, reliquum est, vt qui princeps ei praefuerit, is reliquis omnibus mundi Principibus potior sublimiorque esse intelligatur. Nec mirum aut nouum est habitam loci rationem, [sect. 133] quo ad dignitatem, qua de egimus magni esse momenti, quandoquidem loci consideratio potens est ad rerum naturas mutandas, quo ad iuris effectus, quale est, cum pecunia loco circumscripta est, quo casu ob solam loci considerationem loco speciei habetur, & si loco generis sit, quando certo loco circumscripta non est, vt in l. incendium. C. si cert. petat. vbi not. omnes Doct. iuncta l. plane. 1. §. si eadem res saepius, vbi plene per Alexand. & Iason. post alios. ff. de lega. 1. l. si certos. ff. de verborum obligat. l. sed & si certos. & l. talis scriptura. §. item si legetur, & vtrobique per Doct. ff. de legat. 1. text. in prin. Inst. quibus mod. re contrahitur obligat. l. 2. §. mutui autem datio, cum ibi plene not. per Gloss. & Doct. ff. si cert. petat. & in l. quod te mihi. eodem titul. l. si seruus legatus. §. qui quinque. ff. de lega. 1. l. 1. §. si decem, qui in arca. ff. vt legatorum nomine caue. Et hinc nascuntur plura vtilia, vt disseruimus de suc. crea. lib. 1. §. 10. num. 93. vers. quod autem genera. Denique [sect. [134]] vt ex dignitate aut qualitate loci, vbi quis inclusus, aut collocatus est, arguatur ad dignitatem, aut qualitatem inclusorum, aut collocatorum sensit Alexand. de quo quum Plutarchus lib. 4. Apoph. meminerit, sic scriptum reliquit: Quum delato ad ipsum scriniolo, quo nihil inter opes Darij preciosius pulchriúsve repertum est, quaereretur, in quem vsum destinandum esset, alijs aliud suadentibus, dixit, hinc optime seruandus dabitur Homerus sentiens, nullum esse Thesaurum illo preciosiorem, ita visum est iuueni, qui se totum ad exemplar Achillis componebat.