VT homo homini ob eam causam[sect. 1] tantum, quod is homo sit, consultum velit, in primisque edocendo rationibusque prudentiae tradendis naturae iuribus praescriptum esse, Cicero 2. de finib. scripsit, qui 3. Tusc. diuino quasi (vt solet) afflatu, ingenijs nostris semina esse innata virtutum ait, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret: [sect. 2] verum nos cum primum magistris traditi sumus, ita varijs, inquit, imbuimur erroribus, vt vanitati veritas, & caecis opinionibus confirmatis, natura ipsa cedat, nec aliorsum illud Ausonij spectare videtur sic lamentantis: [sect. 3] Pernicies hominum quae maxima, solue, inquit, homo alter, iamque non possumus non delere vehementer, quod iura naturalia, quae a veridicis ac prudentissimis Iureconsultis, quasi immutabilia tradita fuerant, quaeque foelicitatem mortalibus praeferebant, exulare cogantur, ab orbe fere vniuerso exterminata. cum innumeris alijs in rebus, tum maxime circa controuersiarum illustriores, [sect. 4] dum quasi stipendijs ad adulandum, conducti scriptorum quique, eorum Principum, a quibus aluntur gesta vtcunque noxia. Non excusare modo, verum honestare, decorare, summisque laudibus efferre non verentur, aut pudent. quis enim ferat Aristotelis audaciam, ne dicam inexpiabilem noxiam, 1. Politic. scribentis [sect. 5] hebetioris ingenij homines natura seruos, aut ad seruiendum prudentioribus, natos videri, [sect. 6] qua infausta voce Alexandri Magni, a quo alebatur alienas vrbes & regiones, vniuersum denique or[sect. 7]bem armis infestantis, funestam tyrannidem non solum defendere, verum commendare & laudare machinatus est: quasi quas gentes, vrbes, prouincias cladibus ille afficiebat, eas iuuare, ad cultiorumque vitam, aut viuendi modum redigere, & non potius infernas ad vmbras, quasi fulminibus adigere videretur, at quid peccauimus hebetiores. Deus enim fecit nos, non ipsi nos. Vt iam de istorum & similium perniciosissima adulatione, illud Cicer. Offic. 1. merito iactare possimus, [sect. 8] Nullam esse iustitiae pestem capitaliorem, quam eorum, qui cum maxime fallunt aut laedunt, id agunt, vt boni viri videantur, & fi Dijs placet, non pauci nostrorum impiam illam Aristot. sententiam sequantur: quanto iustius & sancius veridici ac grauissimi Iureconsulti, qui etiam [sect. 9] eosmet de iure gentium serui effecti essent, iure naturae liberos permansisse (in l. quod attinet. ff. de reg. iur. & alibi saepe) scripserunt. [sect. 10] quantoque splendidius & magis ingenue Antigonus Macedonum Rex Philosopho cuidam librum, quo de iustitiae partibus agebatur, ei porrigenti, erras, inquit (vt refert Plutarchus in Apoph.) qui cum me videas alienas ciuitates armis infestantem, de iustitia apud me disseras: [sect. 11] noluit enim suam tyrannidem & violentiam mentita virtutis specie tegere, in hoc saltem humano generi, quam Alexander & sui adulatores officiosior, quod hominibus tantum, non etiam ipsi iustitiae bellum inferre properabat. Iustitiam enim bello & armis adorari festinat, qui virtutis vestibus & regminibus vitia induit, vt iam vera virtus & iustitia hominibus non notescat, sed vel lateat vel ambigua fiat. [sect. 12] quamobrem de illustribus controuersijs agere animus fuit, si forte huic humani generis laxitati, potentiorum Principúmve illustrissimorum, adulatorum plerunque interuentu & opera, fatigatae, opem ferre aliquantulum possemus. circa controuersa vero vsibusque Forensibus agitata & frequentia, versaturos, plerunque nos ideo profitemur, quod illa praeceptore vehementer egere, haec vberrimum fructum esse allatura in comperto sit. & propterea huic operi controuersiarum illustrium aliorumque vsu frequentium titulum inscripsimus. Inter reliquas vero illustres controuersias ab ea libet praefari, quae die Februarij 6. anno Domini 1563. caepta fuit Tridenti, cui nos interfuimus, cum a potentissimo Hispaniarum Rege ac Domino nostro Philippo ad sacrosanctum Oecumenicum concilium eo loci celebrandum missi essemus, die dicta ab Illustriss. Cardinalibus Summi Pontificis delegatis iussum fuit, vt Doctorum singuli de articulo matrimonij tunc proposito, suas ex suggesto solemnes haberent orationes, quaternis classibus dispositi, eo tamen ordine, vt omnium primi Summi Pontificis, deinde Gallorum Regis, atque ita Hispaniarum Regis Catholici potentissimi Doctores ratiocinarentur, nostri qui primum dicendi locum post Summi Pontificis Doctores sibi deberi, iure contendebant, nostris praelatis hanc ad rem frustra requisitis, hoc munus nobis per Herculem Pannianum Illustrissimi Marchionis Pescariensis Vicarium delegarunt, atque ita simul cum Illustriss. D. Petro Condisaluio a Mendoca Episcopo Salmaticensi adiui Cardinalem Mantuanum concilij praesidentem, re ei enarrata, nihil, inquit, iam immutari licet, quia cum reliquis Cardinalibus, & potissimum cum Cardinali Lothorigiensi (is enim tunc partes Gallorum agebat) is dicendi ordo praescriptus fuit, adiui solus reliquos legatos, idemque fere responsum dederunt, petij vt dicendarum sententiarum princeps dies aliquantulum differretur, quod non parum grauate (erat enim dies sequens ad inchoandum definitus) concesserunt, quamuis non abnegassent, quin seruata doctoralis magistralisve gradus praerogatiua & authoritate, vt quisque eorum oraret, conducibilis esse videretur. Vnde Illustriss. Legatis 8. die eiusdem mensis coactis habuimus hanc oratiunculam, assistentibus Martino Gazelu Cath. Regis Secretario, & D. Hercule Panniano. [sect. 13] In priuatis colloquijs, quae cum vestris DD. illustriss. habuimus, responsum fuit, non iustam modo, verum iustissimam quoque videri nostram supplicationem. verum hanc rem cum Gallis fuisse iam definitam nec retractari oportere. quae res quam sit aliena a tantorum patrum ac Ecclesiae Principum aequitate, ac rectitudine, euidentius est quam longa contentione, aut verborum demonstratione egeat. Indeque plura mala oriri posse, & potissimum vt nostri, qui Gallis contra hostes Ecclesiae pugnantibus opem huc vsque ferebant, deinceps in huiuscemodi auxilio ferendo tardiores forent, huius iniuriae interuentu irritati. Vnde cum nihil aut iure receptius, aut moribus omnium gentium in negotijs similibus vsitatius, aut denique ad parandam ipsius Ecclesiae tranquillitatem consultius fieri posset, quam vt Theologorum quisque habita illius temporis ratione quo ad doctoratus aut magisterij gradum promotus fuisset sententiam diceret. Par esset ad hunc modum rem agi, id quod vt ita fiat enixe deprecamur, non quod primum dicendi locum nostris deberi incomperto non sit, sed quod dum sacrosanctae huius synodi tranquillitati consulere studemus, de nostro aliquantulum concedere iure non dubitamus. Responsum fuit ad Illustriss. Legatos, vt nostri doctores titulos suos praesentarent, sibique curae fore, vt vndique querelarum occasio remoueretur, verum res verbis parum postea arrisit, re nanque infecta, sequenti die, vt Doctores perorarent, iusserunt, & a viris expertis & fide dignis dictum fuit mihi ipsimet, legatis minime displicere, quod Hispani & Galli inter se dissiderent, quo intellecto, diuersum ad scopulum vt nostra flecteretur oratio opus esse animaduertimus, atque ita huiusmodi orationem habuimus. [sect. 14] Hesterno die hoc in loco a vestris DD. illustrissimis nobis responsum fuit, & nostram supplicationem iustam esse, & certamen illud ita compositum iri, vt querelarum occasio remoueretur, nunc vero cum ad patrum congregationem contra ius gentium, re infecta, vos properare videamus, iam accedimus, non tam Hispanae nationis, quam ipsius Ecclesiae causam acturi, hic Galli nobiscum certant ac litigant de honore, nec vspiam litigator collitigatori aut riuali suo iniuriam facere videtur. solus iudex est, qui potest iniuriam vel facere vel non facere: [sect. 15] & in eum clamores ac iustae querelae & ardens indignatio solent conuerti. Nam vt omnium animalium ex Aristo. sententia optimum est homo, lege & iustitia fruens, ita omnium animalium pessimum est homo, a lege & iustitia separatus. [art. 16] Et vtraque potestas tam Ecclesiastica, quam profana ex receptissima omnium sententia, nihil aliud est, quam suprema iurisdictio, qua superiores ex iustitiae erga subditos denegatione, non solum ipso iure priuati, verum etiam ipsius rursus recuperandae incapaces perpetuo fiunt: [art. 17] proinde Principibus summopere cauendum est, ne dum iniuria ad iustitiae denegationem properant, ipsi quoque subditi ad defectionem & inobedientiam iure festinent. Néve ex huiusmodi contentione, quod Deus auertat, infundatur venenum in Ecclesiam Dei, si forte iniuria lacessiti de rebus Ecclesiae eo loci transferendis, in quo a nemine iniuria affici possint, cogitauerint, id quod olim leuioribus ex causis factum fuisse ignorat nemo (quod acerbioribus aliquantulum verbis dictum, quam hic scribitur, fuit) ne denique nostrorum animi iniuriae illatae im patientia ac dolore irritati, Gallorum non paucis, Ecclesiae Romanae iurisdictionem adoriuntibus obsistere desinant, aut tardius resistant. Vnde pro nostra antiqua & aeterna in Ecclesiam reuerentia, & pro ipsius tranquillitate & incolumitate, vestraque illustrissimorum DD. sanctitate oramus, & deprecamur, vt quae iam & a nobis petita, & a vobis fere pollicita fuerunt, ad effectum perducatis. Annuerunt legati illustrissimi, & iuxta ordinem gradus ac promotionis, vt vnusquisque ex suggesto oraret, iusserunt, id quod iudicialiter pronunciarunt. copiamque Authenticam ac publicam illius actus iudiciarij cuique petenti dari mandarunt. Istorum occasione libet hic referre ea argumenta, quibus tunc ad nostram intentionem iustificandam vsi fuimus, in quibus de potentissimi Hispaniarum Regis Domini nostri dignitate & sublimitate meminimus, non quod ea contentio ad eum principaliter spectaret, sed quod ab eius sublimitate, meritum, honor, dignitasque suorum subditorum, & sic nostra penderet, vt per omnia sequentia maxime in secundo argum. apparebit. nec est intelligendum omnia, quae hic subijciuntur, dixisse tunc nos, sed istorum ea tantum, quae iustitiam nostram potissimum commendabant & fouebant, reliqua vero (vt fieri solet) addidimus ornatus causa.