Vos o praecipue nemorum gaudete coloni, [sect. 27] Vos populi gaudete mei, licet omne vagetur Securo custode pecus, nocturnaque pastor Claudere fraxinea nolit praesepia crate. Non tamen insidias praedator ouilibus vllas Adferet, aut laxis abiget iumenta capistris, Aurea secura cum pace renascitur aetas, Et redit ad terras tandem squalore, situque Alma Themis posito, iuuenemque beata sequuntur Secula, maternis causam qui lusit in vlnis. Dum populos Deus ipse reget, dabit impia victas Post tergum Bellona manus, spoliataque telis, In sua vesanos torquebit viscera morsus. Et modo quae toto ciuilia distulit orbe Secum bella geret: nullos iam Roma Philippos Deflebit, nullos ducet captiua triumphos: Omnia tartareo subigentur carcere bella, Immergentque caput tenebris, lucemque timebunt. Candida pax aderit, nec solum candida vultu Qualis saepe fuit, quae libera marte professo, Quae domito procul hoste, tamen grassantibus armis, Publica diffudit tacito discordia ferro: Omne procul vitium simulatae cedere pacis Iussit, & insanos dementia condidit enseis. Nulla catenati feralis pompa senatus Carnificum lassabit opus, nec carcere pleno Infelix raros numerabit curia patres. Plena quies aderit, quae stricti nescia ferri, Altera Saturni reuocet Latialia regna, Altera regna Numae, qui primus ouantia cede Agmina Romuleis, & adhuc ardentia castris Pacis opus docuit, iussitque silentibus armis Inter sacra tubas, non inter bella sonare. Nec iam adumbrati faciem mercatus honoris, Nec vacuos tacitus fasces, & inane tribunal Accipiet consul: sed legibus omne reductis Ius aderit, moremque fori, voltumque priorem Reddet, & affictum melior Deus auferet aeuum, Exultet, quaecunque Notum gens ima iacentem, Erectumque colit Boream, quaecunque vel Ortu, Vel patet Occasu, medioúe sub aethere seruit.