Quae omnia eo pertinent, vt potentia praeterita. Tamque finita ad viuae stantis praesentisque potentiae congressum, [sect. 62] longe impar sit, sicque cum ea minime conferenda, nisi ineptiremur ad imaginem Orlandi, qui (teste Ariosto) cum fureret, equamque, qua vehebatur, nimia agitatione necasset, offendit hominem quendam equitantem, quaesiuitque ab eo, an vellet equum suum viuum pro equa sua mortua permutare, cui ipsius insaniam ore pleno ridenti, Orlandus strenui mercatoris de more ait, suam equam optimam pulchramque esse, omnique vitio carentem, nisi quod mortua erat. Non huic absimilis mihi videretur, qui de potentia praeterita & finita ad praesentem, quae ex confessione omnium inspecto praesenti statu, maior esset, arguere vellet. [sect. 63] Quinimo si quis Princeps, aut si qua ciuitas ad potentiam, opes & diuitias praeteritas, etiam semel amissas & extinctas reuerteretur, non tam prior potestas, quam alia noua & diuersa, quae modo nasceretur denuo, aut renasceretur, videretur: argum. text. egregij in l. si seruus legatus. §. si. ff. de adim. lega. ibi, nouus homo esse videtur (nisi in casu speciali, de quo in l. filio, quem pater. ff. de lib. & posthu. vbi multa per Ias. post alios) res enim semel extincta aut finita suscitari non potest. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. vbi multa per Doct. l. qui res. §. aream. ff. de soluti. §. 1. Instit. de inut. stipula. [sect. 64] Adeo vt postquam Lazarus miraculose suscitauit, non idem homo qui ante erat, sed nouus homo esse videretur. sicque nec vxorem nec bona recuperasset, vt tradunt Doct. in dictis locis. & per Glo. & Doct. in l. nam ad ea, cum l. seq. ff. de legibus.