Quis [*] fuit, horrendos primus qui protulit enses? Quàm ferus, & ferè ferreus ille fuit. Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata, Tunc breuior diræ mortis aperta via est. At nihil ille miser meruit. nos ad mala nostra Vertimus, in sæuas quod dedit ille feras. Diuitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt, Faginus astabat cùm scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat, somnum́ petebat Securus varias dux gregis inter oues.