Dic ergo nouissimè tria
* fuisse tempora,
Primum à primordio mundi, quando nec
erant principes nec iudices aut magistratus,
nec leges scriptæ, Alterum quo esse cœperunt
principes, nondum tamen erant leges
scriptę
scriptæ
,
Vltimum quo & leges scriptæ vel etiam mores & consuetudines regionum particulares
esse cœperunt. Primo tempore vigebat solum
ius naturæ, quod gentium primæuum appellamus, quodq́ue omni compulsione (vt iam
attigimus) carebat, sicq́ue eo tempore pacta
nuda non exequebantur vllo iure in
inuitũ
inuitum
:
quia non erat vllus cuius imperio id fieret, parum enim profuerat esse ius, cùm deessent
magistratus, qui illud ad effectum perducerent. l. 2. ff. de ori. iu. Secundo tempore quo vigebat ius gentium, erantq́ue principes qui illud ad effectum perducerent. d. l. 2. ea pacta
|
regis imperio ad effectum
perducebātur
perducebantur
. cùm
quod id semper fuit eratq́ue æquum, tùm
etiā
etiam
quòd eo tempore æquius erat, quàm à primordio mundi: quia, vt patet ad sensum humanum, commercium esse non potest, vbi fides
conuentionum non seruatur. Vnde eam iuratam violare, capitale crimen erat apud Aegyptios, teste Ioan. Boëmo lib. 1. c. 5. de moribus var. gen. eò, quòd ea fidei violatio humanum commercium dissiparet,
sicq́;
sicque
cùm quo
tempore ius gentium vigere cœpit, populi &
principes esse cœpissent, & frequentissima
cō
mercia
commercia
eorum (quæ antea non ita frequentata erant, cùm homines dispersi & ferè more
ferarum vitam agerent) par erat, vt tunc ea fidei obseruatio arctius commendaretur, ad
effectumq́;
effectumque
perduceretur, sicq́ue manu regia id
fieret. Verùm quia sæpè iactionis causa, vel
loquendi libidine, aut leuitatis locíve causa,
promissiones & verba iactantur, vt iam ostendimus, & præterea probatur in l. non solùm.
ff. de act. & oblig. iuncta lege an inutilis. ff. de
accepti. ideò ius ciuile, quod tertio tempore
esse cœpit, illum rigorem temperauit,
mediamq́;
mediamque
viam elegit, hominum conuentiones
interdum exequendo, interdum executionem prætermittendo. Perducit enim ad effectum eas conuentiones, quæ & frequentiores sunt, & sic ad vitam socialem & politicam
magis necessariæ, quales sunt
emptionũ
emptionum
, venditionum, locationum, conductionum, societatum, mandati,
cōmodati
commodati
, depositi, pignoris, & similia, quæ enumerantur in l. iuris
gentium, in prin. ff. de pact. in prin. Instit. de
oblig. ex cons. reliquas verò conuentiones
non ita frequentes & necessarias ad effectum
contra inuitos non exequitur iure actionis,
quamuis etiam eas ex toto inermes non reliquerit, quandoquidem eis concessit ius excipiendi. §. præterea. Instit. de except. d. l. iuris
gentium. §. igitur nuda. Iussitq́ue vt naturalis
obligatio, quæ ex illis nascitur, prodesset ad
nouationem. l. 1. ff. de nouat. & ad delegationem. §. præterea. Instit. quib. mod. toll. ob. &
ad fideiussionem. §. 1. Inst. de fidei. cum simil.
haberetq́;
haberetque
alios effectus à iure ciuili sibi
accō
modatos
accommodatos
, de quibus per Gloss. & Doct. in d. §.
præterea. Inst. de excep. Sed generales etiam
conuentiones tàm legitimas (quas nominatas appellamus) quàm reliquas quibusdam in
in casibus voluit effectu actionis carere, veluti si promitterent minores ætate, aut prodigi
post bonorum interdictionem, aut mulieres
ex causa fideiussionis, aut filijfamiliâs ex causa mutui, aut furiosi, aut serui, vt per totum ff.
& C. ad Velleia. per totum titulum ff. & C. ad
Maced. per omnes titulos ff. & C. de minori.
per totum titulum ff. & C. de cura. furi. l. is
cui bonis. ff. de verb. oblig. d. l. quod attinet. d.
l. in personam, cum simi. Cùm ergò interdum
conuentionem seruare æquum sit, interdum
etiam non sit, consultissimè ius ciuile neque
semper conuentionibus actionem denegauit, vt erat primæuo tempore, neque semper
ad
effectũ
effectum
eas perduxit, vt erat sequenti tempore, quo viguit ius gentium secundarium,
sed distinxit inter personas & causas, inter personas, vt soli prudentiores & grauiores arctarentur, in causas, vt nec illi arctarentur, nisi
promitterent ex causis frequentioribus, & sic
magis necessarijs ad socialem & politicam hominum vitam, quo casu quia res non tàm ad
manus in
promptuq́;
promptuque
sunt paratæ quàm verba, consultissimum fuit ex sola verbali conuentione quem obligari, quo facilius
expeditiusq́;
expeditiusque
negotia
fierẽt
fierent
, in reliquis verò
cōuentionibus
conuentionibus
non ita frequentibus, & necessarijs
sola conuentione non obligari, quandiu res
integra esset, vt in omnibus contractibus innominatis, sed tunc demum cùm res integra
esse desijsset, ne variatione permissa alter ex
contrahentibus læderetur. l. naturalis. ff. de
præs. verb. l. 3. l. qui
pecuniā
pecuniam
. ff. de cond. ca. da.
per totum C. eod. tit. Ergò si promisi tibi centum,
vtcunq;
vtcunque
solenniter etiam per stipulationem, si
nō
non
expressi qua ex causa
ꝓmittebam
promittebam
,
liberabor. l. 2. §. circa. ff. de doli except. quia
promittendi causa esse potuit ex ijs, quas lex
legitimas & nominatas esse voluit,
quibusq́;
quibusque
effectum & actionem accommodauit,
potuitq́;
potuitque
ex diuerso esse ex ijs, quas vt sic legitimas
non adoptauit, sicq́ in hac re dubia succumbit
actor. c. cùm partium iura, de reg. iur. lib. 6. l. 1.
l. actor. C. de prob. l. qui accusare. C. de edendo. §. commodum. Instit. de interdi.
Sicq́;
Sicque
interim qui verba tantùm accepit verbis, vt contentus sit, par est.