Sed certè secundum hoc idem esset
duellũ
duellum
quod bellum,
sicq́;
sicque
de bello agendum nobis
esset longè præter
ꝓpositum
propositum
nostrũ
nostrum
. Duellum
* ergò strictè sumptum, de quo agere animus
est, nihil aliud est quàm singulare certamen
aut pugna æquis legibus dimicantium. Singulare accipere debemus ad differentiam belli publicè indicti, æquis legibus duximus:
quia nulla alia tam discreta differentia inter
bellum & duellum est, quàm quod
bellũ
bellum
non
desiderat, vt æquis legibus dimicetur, possunt
enim & solent plures contra pauciores, armati contra inermes, equites contra pedites, muris vallisq́ue muniti & tecti contra huiusmodi tegminibus carentes pugnare, quinimò in
bello pugna aut prælium nunquam fit æquis
legibus vt consistat
.
in duello autem fit æquis
legibus regulariter, quamuis & aliter fieri
possit ex lege conuentionis, nec propterea
desineret esse duellum, quis enim vetat, quin
vnus possit duos diffidare (vt ita loquar) seu
ad
pugnā
pugnam
prouocare, nec propterea illud desineret esse duellum. bellum. n. non tam propriè diceretur: & ita in Hispanorum regum
Historijs legitur, postquam Rex Sanctius vel
Sancho
vrbẽ
vrbem
Zamoram obsidens à ciue
*
quodam (nomine Vellidodolphos)
Camorensi
Zamorensi
proditoriè interfectus fuit, nobilem quendam equitem exercituum Regis proditores & perfidos omnes ciues Zamoranos
|
publicè proclamasse, eosq́ue diffidasse seu ad
duellum, singulareúe
certramen
certamen
prouocasse,
definitumq́ue fuisse, eum ex lege vel iure pugnaturum esse, non cum vno tantùm ciue Zamorano, sed cum quinque, separatim tamen
non coniunctim, id quod effectum fuit, nam
separatim pugnauit cum tribus filijs illius viri illustris, qui Arias Goncalo appellabatur,
eosq́ue equestri certamine peremit. & cùm
quartũ
quartum
quoq;
quoque
interfecisset, hoc est, lethaliter
vulnerasset, equus ipsius loris excisis fugam
arripiens metam valli pugnæ duelloq́ue designati transgressus fuit vehens adhuc suum
sessorem, qui cùm se extra metam aduertisset
equum gladio peremit ad metamq́ue redijt,
vt cum quinto pugnaret, id quod ciues Zamorani negârunt fieri posse, quasi nobilis ille prouocator fortissimus victus eo ipso videretur
quod extra metas campi designatas ab equo
vtcunque inuitus transuectus fuerat, & sub
iudice ea lis hodie est. regulariter tamen (vt
dixi) æquis legibus fieri solet duellum. Et singulare
certamẽ
certamen
intelligendum est non solùm
si fiat inter vnum & alterum, sed etiam si inter
binos, ternos, quaternos, denos, vicenos, centenos, millenos, & bella non rarò fiunt inter
pauciores, vt sic bellum & duellum differant
inter se, eò quod prælia quæ in bello fiunt &
committuntur, non solùm legibus non æquis
sed etiam non dictis aut definitis, reliqua verò duella plerunque fiunt legibus æquis, &
nunquam desinunt fieri legibus definitis, æ
quis vel iniquis, paribus vel imparibus.
*
Ergo illud memorabile prælium, quod inter
cẽ
tenos
centenos
, altera ex parte gigantes, ex altera verò
equites lectissimos commissum fuisse libri
Amadigij de Gaula fabulatur author,
duellum propriè diceretur. Idemq́ue
* in eo quod
inter tergeminos fratres Romanos & totidem
viros Albanos fuisse Tit. Liu. refert, quod Manilius lib. 4. Astro. sic cecinit: