Capvt xi.

Capvt xi.

Svmmarivm.

QVadragesimo qvinto colligitur iura disponere non potuisse, vt homo possit honorem suum, aut vitā vitam prodigere. Nam vt principum ita & legum imperium ad nostram vtilitatem est, nobis autem nihil perniciosius quàm honorem aut vitam prodigere, ergò id non licere ex nostra opinione princ. fit consequens. Ergò
1
* homo an vitæ suæ dominus sit dubium est, & quid quò ad famam & honorem? & quod vitæ dominus non sit, tenet doctissimus Dominicus de Soto lib. 4. quæst. 2. artic. 3. de iust. & iure: quia vita (inquit) à summo Deo nobis data est, iuxta illud: Ipse enim fecit nos, non ipsi nos, vnde eius iniussu eam abijcere non licet, quæ ratio nulla est, tum quod res alienas, quas attingere nefas est, per totum C. de reb. ali. & in præcepto Decalogi, possumus tamen eas nobis datas à domino suo abijcere & prodigere. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæ red. ibi, dum re sua se abuti putant, cum simi. infrà allegandis. tum etiam
2
* quod reliquas etiam res, quas habemus, à summo Deo accepisse videamur, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues & boues, insuper & pecora campi, vnde Poëta ait:
Omnia cùm dono tibi sint concessa Deorum,
Si quod habes non vis dic mihi quid capies.
Et
3
* tamen constat isthæc omnia bona terrena nos posse abijcere. d. §. consuluit. l. 1. & magis verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. non vsq; vsque . ff. si quis à paren. fuer. manu. l. qui autẽ autem . in prin. & §. 1. ff. quæ in fraudem creditorum. Adhuc tamen ipsius conclusio vera est, iuxta illud Sapien. 16. Tues Domine, qui vitæ & mortis habes potestatem, ergò non alius. Ad idem Deuteronom. 22. Ego occidam, & viuere faciam, ergò non alius. Et | Cicero lib. primo Tuscul. Vetat dominans ille in nobis Deus, iniussu hinc nos suos demigrare, quum verò causam iustam Deus ipse dederit, ne illa medius fidius vir sapiens læ tus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen illa vincula carceris ruperit. leges enim vetant, sed tanquam à magistratu, aut ab aliqua potestate legitima, sic à Deo euocatus, atque emissus exierit. Idem Cicero in somnio Scipionis: Tibi & pijs omnibus est animus custodia corporis retinendus, nec iniussu eius æquo ille est nobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus assignatum à Deo defugisse videamur. Idem Cicero in Cato. mai. Non est iniussu Imperatoris, id est, Dei de præsidio & statione vitæ decedendum. & rursus in somnio Scipionis: Nisi Deus istis te corporis custodijs liberauerit, ad Cœlum aditus patere non potest. Et Silius Italicus lib. 4. sic cecinit:
Cædum́ Cædumque feros auertite ritus.
Et Ouidius lib. 3. Artis:
Vacuas cædis habete manus.
Nec dubium est, quin ob charitatem & iustitiam homicidium prohibeatur, & contra eam charitatem immanius peccasse videatur, qui seipsum quàm qui alium interficeret, cùm charitas benè ordinata à seipso incipere debeat. l. præses. C. de seruit. & aqua. vnde Terentius ait: Natura hominum ita comparatũ comparatum est, vt omnes sibi melius esse malint quàm alteri. vnde Cicero in Orat. in Vat. ait: Nemo est tam demens tamq́ue parum de se cogitans, qui alienam vitam magis quàm suam diligat. Et rursus 3. Offic. Sibi vt quisque malit, quod ad vitæ vsum pertinet, quàm alteri concessum est non repugnante natura. Quinimò vt ipse in Philip. 2. ait: Qui multorum se custodem profitentur, eum sapientes sui primum capitis aiunt, custodem esse oportere.
4
* Vnde & si sæuerior lex iusserit seruum vitam pro domino ita exponere, vt domino pereunte nolit vitam sibi adseruari. l. 1. §. hoc autem. §. ad Syllani. per rationem peculiarem, de qua ibi, & quia serui tam parui fiunt, vt iumentis æquentur. l. 2. ff. de noxal. act. l. 2. ff. ad legem Aquiliam. tamen nullus alius ad id tenetur,
5
* etiam si sit Vasallus, qui à domino feudum acceperit, vt tradit Fernand. Loazes consi. pro March. de Velez, dubitatione 1. pag. 174. subijciens quòd is in ipso prælio, si sibi mortem imminere viderit, debet suam salutem domini sui saluti anteponere, id quod etiam notat Gloss. communiter ibi approbata in cap. 1. in princ. quibus modis feudum amittatur. Glo. in c. si à morte, de alie. feu. paterni. Bal. & Aluaro. in d. c. 1. versi. 5. quæritur quib. mo. feu. ami. Paris de Puteo, qui hanc affirmat esse communem sententiam in tractat. de re mili. lib. 5. vers. an vasallus. Afflict. in c. 1. §. fin. hic finitur lex. Zasius de feud. par. 7. colum. 4. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia feudalia Albert. Bruni, consi. 117. in hac causa. colum. 11. Marti. Silimanus de feudis in rub. quib. mod. feud. amit. colu. 3. vt ita refert Loazes, vbi suprà, id quod vt nobis videtur, parcè admittendum est, sicq́; sicque non aliter, quàm si vasalli aut ciuis certum & indubitatum mortis periculum immineret, & faciunt quæ plenè in simili traduntur per Hieronym. Cagnol. in l. semper, qui non prohibet. ff. de reg. iuris.
Redeundo ad principalem conclusionem, quæ habet, neminem esse vitæ suæ dominum ea ex ratione iustificatur, quod etiam membrorum suorum nullus dominus esse intelligitur, vt in l. liber homo. ff. ad leg. Aqui. & faciunt omnes leges, quæ sunt sub titu. ff. de ijs, qui mortem sibi consciuer. Facit etiam, quia licet
6
* tàm vita quàm res omnes in origine exequentur, quia vtrunque à Deo processisse videatur, tamen bona (vt ostendimus) concessa à Deo fuerunt ad meram nostram vtilitatem & vsum, vita verò non solùm ad nostrā nostram vtilitatem & vsum, sed etiam ad Dei gloriam & honorem, idq́ue fortè principaliter, teste Cicerone, qui ita ait lib. 1. de nat. Deorum: Omnia aliorum causa sunt generata, vt fruges, atque fructus, quos terra gignit animantium causa: animantes autem hominum, vt equum, vehẽdi vehendi causa, arandi bouem, venandi & custodiendi canem, ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandũ contemplandum & imitandum. 2. de Nat. Deo. & 3. de natura Deorum. Sunt ex terra homines, non vt incolæ atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque cœlestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Itaq; Itaque cùm Deus Opt. Max. qui omnia hominibus concessit, non tamen ad eundem vsum omnia concesserit: sed mentem & vitā vitam ad ipsius Dei gloriam, honorem, & cultum, & ad contemplanda eius opera mirabilia, reliquas res, ad meram ipsorũ ipsorum mortalium vtilitatem & vsum. Cumq́; Cumque ad cuiusq; cuiusque vtilitatem cōcessa concessa ipse possit abijcere, reliqua verò non vtiq; vtique . l. penul. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de Episc. & Cle. cum alijs suprà alleg. par est, vt reliquorum bonorum homo dominus esse videatur, vtpotè ad sui merum vsum concessorum, vitæ verò suę suæ non ita vtpotè ad Dei cultum potissimum concessæ. Vt sic non tàm inspiciendum sit, à quonam isthæc omnia cōcessa concessa fuerint (id quod parum aptè doctissimus Dominicus de Soto, vbi supr. huius rei fundamentũ fundamentum esse putabat) quàm ad quem vsum concessa fuissent.
Quo
7
* ad alterum articulum, an homo sit dominus famæ & honoris sui? pro parte negatiua facit, quòd honor vitæ ęquatur æquatur . l. iusta causa. ff. de manumissis vind. tenet Gerar. de Petra sancta sing. 1. num. 10.
8
* Vnde vt Iureconsultus refert in l. 2. §. penultim. ff. de origi. iur. Virginius filiæ suæ honorem ipsiusmet | filiæ anteponendum esse existimauit.
9
* sicq́; sicque honorem reliquis omnibus rebus preciosior est. l. Iulianus. ff. si quis omni. cau. text. facit l. 3. §. si coniunctim. ff. de leg. præst. Vnde
10
* vt pro vitæ corporisq́ue tutela impunè aggressorem occidere fas est. l. vt vim, vbi per omnes. ff. de iust. & iure. ita & pro honoris defensione, vt Gerar. de Petra sancta sing. 82. quæ sunt contra honestatem, num. 7. sicq́ue causa honoris dicitur esse ardua. Bald. in l. ex ratione, colum. 2. C. de appell. facit Gloss. sing. in §. suspectus autem. Instit. de susp. tut. in verbo, ob culpam, per l. inimicitiæ. ff. de his quib. vt indig. Vnde Ouid. sic scripsit:
Nulla reparabilis arte læsa pudicitia est
Deperit illa semel.
Et
11
* diuus Hierony. in c. si Paulus. 32. q. 5. audacter (inquit) dicam, Deus cùm omnia possit, suscitare virginem post ruinam non potest, & infamiam facti tollere etiam summus Pontifex non potest. Andr. Tiraquell. de iure const. part. 3. limit. 7. dixi in §. 15. de succ. prog. lib. 2. num. 17. & ita in specie, vt honoris sui ac famæ homo dominus non sit, tenuit Cayetanus in 2. 2. quæst. 73. & idem Cayetanus in sua summa.
Facit,
12
* nam Martius Coriolanus ob operam benè nauatam, ante prędæ prædæ diuisionem è singulis rebus, equis & captiuis denos sibi eligere & optare à consule iussus, insuper & equo pulcherrimo donatus, equo quidem quasi in signum fortitudinis & honoris accepto, reliqua quasi mercedẽ mercedem superent, respuit, teste Plutar. lib. 6. Apoph.
Idem
13
* Plutarchus eod. lib. ita refert, Titus Labienus equiti strenuo de præda Gallica aurum donauit, id videns Scipio, dixit equiti, habebis donum viri diuitis, hac audita voce eques aurũ aurum ad pedes Labieni abiecit, idem quum audiret Scipionem dicentem, Imperator te donat armillis argenteis, alacer gaudio abijt, sicq́; sicque aurum contempsit, honorem amplexus est. Vnde Ouidius ad finem operis sui Metamor. sic quasi exultans cecinit:
Iam opus peregi dura quod non poterit abolere vetustas.
Et Virg. Eclog. 5.
Semper honos nomen́ nomenque tuum laudes́ laudesque manebunt.
Et Ausonius in Solonis sent.
Non erunt honores vnquam fortuiti muneris.
Et Virg. 1. Aeneid. repetijt eundem versiculum sic canens:
Semper honos, &c.
Atsi honor & fama, tàm in ęternum æternum postq́; postque vitam viuat, in reliquis rebus non ita est. Vnde Ouid. de tristib. lib. 5.
Diuitis ad manes nil feret vmbra suos.
Et Propert. lib. 3. Eleg. ad amicam:
Haud vllas portabis opes Acherontis ad vndas.
Vnde Cicero pro Caio Rab. Exiguum (inquit) vitæ curriculum natura nobis circumscripsit immensum gloriæ. Idem Cicero pro Sest. Vita breuis, inquit, est, gloriæ cursus sempiternus. Idem Philip. 14. Breuis vitæ data est, at memoria (inquit) benè redditæ vitæ sempiterna, quæ si non esset longior quàm vita, quis esset tàm amens, qui maximis laboribus & periculis ad summam laudem & gloriam contenderet. Idem ad Plan. Fami. lib. 10. Is honos (inquit) videri solet, qui non propter spem futuri beneficij, sed propter magna merita claris viris defertur, & datur, estq́ue non inuitamentum ad tempus, sed perpetuæ virtutis præmium.
His tamen prætermissis contrarium, vt honoris sui dominus quisque sit, contendit doctissimus Dominicus de Soto, vbi suprà, aitq́; aitque idem voluisse diuum Thomam 2. 2. q. 37. art. 4. dum ait, quod in cuiusque arbitrio est pati famæ suæ detrimentum, nisi id vergat in periculum aliorum, quod exemplificat ipse Dominicus
14
* fugiendo (inquit) præsensit tacitus turpe esse homini nobili fugere, si à rustico fortè aggressus esset: ad fugiendum enim non teneretur, nec si talem rusticum occideret, teneretur de occiso. ita Gerardus de Petra sancta singulari 82. quæ sunt contra honestatem. num. 5. Bald. in l. si filius. ff. de cond. instit. Idem Bald. in c. 1. col. 5. de pace tenenda. qui etiam ibi & Gerardus, vbi suprà ait,
15
* pro defensione honoris licere inire duellum: quia crudelis est, qui negligit famam suam. c. nolo. 12. quæst. 1. & 31. distin. Nicena. id quod hodiè vt fiat duellum vetitum fortè fiet, quia in hoc Cōcil Concil . Tridentino, vbi hoc anno m. d. lxiii. mense Augusti iussu Hispaniarum Regis potentissimi domini mei, propositum est duella vetari, quamuis nondum definitum stat.
Adducit
16
* etiam idem Dominicus, quòd beatus Ambrosius, vt legitur in eius historia, puellam in cubiculum suum immisit ac recepit, vt hæc infamia impedimento esset, quò minus in Antistitem eligeretur. adducit Augustinum & Anselmum multa detegisse eorum honoribus noxia.
Quid dicendum? in hoc articulo difficili & à nemine vnquam, in cuius scripta inciderim, benè digesto, præfari oportet honorum alium esse datiuum, alium natiuum, quò ad datiuum, qualis est qui ex magistratibus, principatibus aut similibus contingit. Videndum est an perdi possit per actum meritorium, vel per actum demeritorium, vel per actum medium, qui nec meritorius sit, nec demeritorius.
17
* & potest per actum meritorium, puta: quia is magistratus morbo, vel senio cùm sese impeditum videret, voluit à se magistratum, munus, honorem abdicare, vel in alium trāsferre transferre . l. 1. ff. de const. prin. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. vel monachus factus fuit, vt in auth. ingressi. C. de sacrosanct. Eccles. Per actum demeritorium similiter amittitur. c. infamibus. de reg. iur. lib. sexto. Idem fieri & contingere potest per actum me| dium, puta per dementiam inculpabilẽ inculpabilem huic superuenientem, vel quia iste voluit in alium transferre æquè idoneum, vt dd. iuribus. & is honor non est propriè, de quo loquimur.
18
* Sed honor natiuus, quem quis consequitur per virtutem suam, egregiaq́; egregiaque facinora (quem natiuum libuit appellare, eò quòd ex ipsomet facto citra vllius hominis ministerium honor & egregia fama talibus egregijs facinoribus accedit & comes est) non est migrabilis de subiecto in subiectum, aut cessibilis, non magis quàm morte extinguibilis, quem morte non extingui suprà ostendimus: ergò si talem honorem virtute partum velles in amicum tibi gratum cedere, nihil ageres, nisi ineptiri.
Sed an possit extingui, vel minui per actũ actum meritorium, vel demeritorium, vel medium? & per meritorium non posse constat, sed potius augeri, per demeritorium verò potest sine dubio, velminui, vel extingui, d. c. si Paulus. 32. q 5.
19
* Quem quidem honorem & famam egregiam, qua pollebat Lucretia Romana, ne per vim sibi à Tarquinio Superbo allatam periclitari videretur, mortẽ mortem sibi consciuit illa verborum memorabili testatione, quam his verbis eleganter modulatus fuit Ouidius:
Cùm foderet ferro castum Lucretia pectus,
Sanguinis & torrens egrederetur, ait:
Testetur cunctis me non violasse pudorem,
Ante virum sanguis, spiritus ante Deos.
Et hoc modo accipi possunt & debent exempla beati Thomæ, & Augustini, & Ambrosij, & aliorum suprà per Dominicum relata, & per talem actum demeritorium nihil mirum si fama lædi possit & honor, sitq́ue homo dominus famæ ad eam prodigendā prodigendam , nam & vitæ similiter esset ad eam amittendam, vt si capitaliter delinqueret, vt per omnes leges ff. C. & Instit. quæ sunt sub titulis de publicis iudicijs. Per
20
* actum verò meritorium extingui, aut minui non posse constat, sed potius augeri, vt proximè diximus, dum de translatione huius honoris agebamus, exemplum in Carolo Quinto Romanorum Imperatore inuictissimo Hispaniarum Rege ac domino meo, qui dum sanctorum more solitariam vitam monasterio inclusus agere vellet, habenas totius orbis regendi Philippo eius filio (similiter domino meo, qui imagine patris quasi humani generis delicium, & bonorum virorum refugium ac vnica spes est) commisit, quo non minus egregio quàm raro facinore honores antea actos fœlicissimè ac mirè ornauit. Per actum verò medium, nec augebitur, nec minuetur, sed conseruabitur, vt patet ad sensum, huiusmodi autem honores & fama minui solent sæpissimè ex accidentibus & infortunijs.
Sic & Manilius lib. 4. Astro. cecinit:
Quid reseram Cannas, admota́ admotaque mœnibus arma,
Varronem́ Varronemque pigrum magnum quod viuere posset,
21
* Post́ Postque tuos Trasimene lacus Fabium́ Fabiumque morantem
Accepisse iugum victas Carthaginis arces.
Spectatum Annibalem nostris cecidisse cathenis,
Exilium́ Exiliumque rogi furtiua morte luisse.
De Marij fine, qui septies Consul fuit, sic Ouid. lib. 4. de Ponto:
Ille Iugurthino clarus Cymbro́ Cymbroque triumpho,
22
* Quo victrix toties consule Roma fuit.
In cœno Marius iacuit, canna́ cannaque palustri,
Pertulit, & tanto multa pudenda viro.
De Cæsaris miserabili fine hæc Manilius lib. 4. Astro.
Ille etiam cœlo genitus, cœlo́ cœloque receptus,
23
* Cùm benè compositis victor ciuilibus armis
Iura togæ regeret, toties prædicta cauere
Vulnera non potuit, toto spectante senatu
Iudicium dextra retinens, nomen́ nomenque cruore
Deleuit proprio, poßent vt vincere facta.
Est alius honor natiuus, puta nobilitas, non propria virtute parta, sed à maioribus hę reditario hæreditario , aut paterno iure habita, quæ similiter à nobis, nisi per actus demeritorios separari nequit, quamq́; quamque non possumus renunciare, aut alienare gratis, vel precio, sicq́ue meritò eius dominium nos habere liberum, quale in reliquis rebus habemus, negandum est, vt nos contra nouissimos contendimus de succ. crea. lib. 3. §. 3. num. 295. & §. 22. num. 78. & ista ex virtute similiter originem habuit maiorũ maiorum nostrorum, quæ iure sanguinis ad nos delata fuit, sicq́ue is honor & superior similimi sunt & pari ferè iure moderandi.
24
* Quando verò huiusmodi honoribus natiuis datiuus honor accedit, tunc datiuus ille honor migrare & abscedere potest immoto manente honore natiuo, quid enim si mos, aut scriptum est in regione quadam, vt post quæsitam per egregia facinora nobilitatem sequantur, & accedant quidam honores, priuilegia, prærogatiuæ, immunitates, quale est,
25
* vt talis pro debito ciuili carceribus detineri non posset, aut vt non possit contra eum fieri executio in lectulo suo, nec in vestibus quotidianis, nec in equo, armis & supellectilibus, vt est apud nos Hispanos (in nobili, qui vulgo hidalgus vocatur) & propterea in quibusdam oppidis sunt statuta, vt reditus & bona communitatis per talem nobilem nequeant conduci. Alibi etiam sunt statuta, ne tales nobiles possint habitare, quale apud nos Hispanos est, in oppido, quod Espinar vocatur, & in altero, quod dicitur Villacastin. Quid, inquam, si talis nobilis mauult illis in oppidis habitare, quàm splendore & prærogatiuis nobilitatis gaudere id, quod sæpè accidit, vel mauult conducere bona communitatis, quàm talibus potiri priuilegijs, an poterit repudiare & renunciare, à seq́; seque separare talia priuilegia, talesq́; talesque honores? & magis est vt possit id, quod probat, si rectè inspiciatur, d. l. pen. C. de pact. l. si quis in cōscribendo conscribendo . C. | de Epis. & Cler. manebit tamen saluus & immotus honor ille natiuus & splendor, siue partus sit propria istius renunciantis virtute, siue à maioribus suis etiam tractus fuerit, & ita vsibus sæpè admissum fuit in oppidis duobus suprà commemoratis, quod tenendum est, quamuis aliquantulum hæc aduersentur his, quæ disseruimus d. lib. 3. de succe. crea. in duobus locis, ad quæ me suprà retuli, quæ hîc iungenda sunt.
Superioribus proxima est quæstio illa,
26
* an vt quis seipsum necare temerè non potest, vt iam fusè edocti sumus, ita quoque pro amico vitam exponere non liceat? id quod aliquantulum significare visus fuit diuus Augustinus lib. de mend. c. 6. sed ipsemet c. 10. lib. de amici. contrarium dilucidè tenuit, quem sequitur Dominicus de Soto lib. 5. quæst. 1. arti. 6. de iusti. & iur. affirmans hanc esse communem opinionem Philosophorum, allegat verbum Christi Ioan. 15. dum ait: Maiorem hac dilectionem nemo habet, quàm vt animam suam quis ponat pro amicis suis, quæ verba non videntur ei fecisse satis, eò quòd ibi intelligitur pro salute spirituali amici, non pro corporali, sed certè verus sensus est, vt Redemptor noster senserit, etiam pro vita corporali amici licere vitam corporalẽ corporalem exponere. Nam quamuis ipse vitam suam pro vita nostra spirituali, non pro corporali exposuerit, & exponere proposuerit, tamen eam similitudinem, qua vsus fuit, tacitus imò palam approbauit, significans quod vt amicus non solùm licitè & legitimè, sed etiam laudabiliter & egregiè ponit vitam corporalem suam pro vita corporali amici, ita ipse Dominus noster vitam suam corporalem pro vita & salute nostra spirituali exponebat, & vtroque casu facinus egregium esse significauit, & laudis, virtutis, charitatis, trophæiq́ue plenum. corporea denique vita est temporale bonum, nec enim est vltimus finis nostræ fœlicitatis, sed tantùm id est vita spiritualis, ergò pro alijs bonis temporalibus tuendis periculo exponi potest. licet sint minoris precij, vt patet ad sensum. & tenent Gloss. & communiter Doct. in l. vt vim. ff. de iusti. & iur. estq́ue opinio communis, quòd in tali certamine impunè occidere potero inimicum, hoc est, eum, qui bona mea mihi rapere volebat, id quod plerunque fieri non posset sine periculo vitæ defendentis, vt diximus de suc. prog. lib. 1. in præfa. ergò vt vitam corpoream periculo exponere possum pro rerum mearum defensione, ita & longè honestius pro vita amici defendenda, quæ etiā etiam quò ad me charior videri debet, quā quam bona mea. Quæ omnia procedunt dummodo spes aliqua esset vitæ amici saluandæ, nam si omninò desperatum fuisset, tunc non liceret, nec videretur virtutis opus, sed temeritas, aut dementia, aut inanis gloriæ & iactantiæ vitium, quia charitas benè ordinata debet incipere à seipso. l. præses. C. de serui. & aqua. Vnde Terentius ait: Proximus sum egomet mihi, adeò, vt etiam vasallus feudatarius ad id non teneatur, vt suprà num. 5. scripsimus.
27
* Vnde facinus Mutij Scæuolæ, qui pro patria saluanda vitam periculo ingenti exposuit, summæ virtutis opus fuit, sed postquam id ausum malè cesserat, brachium flammis admouere gloriæ & iactantiæ opus fuit, secundum diuum August. & Dominicum de Soto, qui eum refert de iusti. & iur. lib. 5. q. 1. arti. 3. quod non abnegauerim. Sed quin similiter fuerit egregię egregiæ fortitudinis opus & tollerantiæ negari non potest. Quinimò si verũ verum amans (cùm Scæuolæ animũ animum non diuus Augustinus, nec Sotus, sed solus Deus tunc verè nosset posset ) non ineleganter defendi posset egregiæ quoque virtutis & consilij prudentissimi opus fuisse, vt rex Porsena cùm tam inuictum & fortem animum in eo cōspexisset conspexisset , similem fortè virtutẽ virtutem & fortitudinem in reliquis quoque Romanis ciuibus suspicatus incœpto desisteret, qui quidem Scæuola huius animi & consilij vt fuisset, & possibile fuit, & successus mox comprobauit, quandoquidem Porsena, qui vrbem exercitu cingebat, eo facinore admiratus incœpto destitit, ne ergò videamur egregijs facinoribus inuidere, debitaq́ue laude ea & trophæo fraudare, hanc animi & consilij illius interpretationem vt admittamus humanius & honestius est.
28
* Et de Mutio Scę Scaeuola Claudianus de 4. Honorij Aug. Cons. sic cecinit:
Vel solus quid fortis agat, te ponte soluto
Oppositus Cocles, Mutij te flamma docebit.
Et Manilius lib. 4. Astro.
Vulneribus victor repetijsset Mutius vrbem.
Stat ergò amicum pro amico vitam exponere, non solùm in vtroq; vtroque foro tam poli quàm seculi fas esse, sed etiam opus egregiũ egregium & trophæo laudeq́ue dignum intelligi, & tale iudicatur in Pylade & Oreste, secundum ipsum Dominicum, de quibus Ouid. lib. 3. de Pont. sic ait:
29
* Ire iubet Pylades charum periturus Oresten,
Hic negat, in́ inque vicem pugnat vterque mori.
Extitit hoc vnum, quod non conuenerit illis,
Cætera pars concors, & sine lite fuit.
Et Ioannes Boemus lib. 2. c. 8. de varijs hominum moribus sic refert de penè incredibili ac ardentissimo amore vxorum erga maritos apud Indos Catheos.
30
* In Catheis Indis, ait, multæ vxores in vnius viri coëunt matrimonium, & is vbi vita discesserit, apud grauissimos iudices suam quæque de meritis agunt causam, & quæ officiosior præ cæteris viro chariorq́ue fuisse iudicantium sententia comprobatur, illa in habitu ornatuq́ue quo cultius se exornare potest, victrix & lætabunda rogum ascendit, ac iuxta mariti cadauer accubat, amplexans illud & deosculans suppositis ignibus pudicitię pudicitiæ laude | contemptis cum coniuge defuncto concrematur, cæteræ cum nota & dedecore viuunt.
Pro
31
* patria autem velle vitam exponere ipse Dominicus & diuus Augustinus in locis suprà citatis exclamant, vnde Cicero inquit: Respublica nomen vniuersæ ciuitatis est, pro qua mori, & cui nos totos dare, & in qua omnia nostra ponere, & quasi consecrare debemus. 2. de leg. Cic. author est. Et rursus:
Laudandus est is, qui mortem oppetit pro Republica, qui doceat chariorem esse patriam nobis, quàm nosmetipsos. estq́ue illa vox inhumana & scelerata eorum, qui negant se recusare, quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur. 3. de finibus. Idem Cicero scriptum reliquit: Et qui pro Republica vitam reddiderunt, nusquam me hercule eos mortem potius, quàm immortalitatem assecutos putaui. pro Plancio idem Cicero testatur. Et Horatius Oda 2. lib. 2. ait:
Dulce, & decorum est pro patria mori.
Huius rei ratio est, quia amor & charitas omnia superat, teste Ouidio, sic canente:
Rursus amor patriæ ratione valentior omni.
Huius rei stat egregium testimoniũ testimonium Pomp. Mag. teste Plutarch. & Erasmo libr. Apoph.
32
* Quum ingens rei frumentariæ Romæ esset penuria, Pompeius tirulo titulo quidem annonæ procurator, re autem vera maris terrę q́ue terræque dominus declaratus, in Africam, Sardiniam, ac Siciliam nauigauit, multaq́; multaque frumenti vi collecta properabat ire Romam: verùm cum ingente tẽpestate tempestate oborta naucleri detrectarent nauigationem, ipse primus nauim ingressus, iussit ancoras tolli, clamans vt nauigemus, vrget necessitas, vt viuamus non vrget, significans patriæ periclitantis habendam rationem, potius quàm priuatæ incolumitatis, si quidem Reipublicę Reipublicæ subleuandæ curis immori pulchrum est, at patriam in extremo discrimine nostra cessatione deseri, turpissimũ turpissimum est. hîc monemur non animalia bruta tantùm omissa libertate venire in seruitutem, verùm etiam homines indomitos fame domari docemur, item publicæ saluti priuatam incolumitatem posthabendam esse.
Denique idem Cicero Phil. 9. ait: His maiores nostri, qui ob Rempublicam mortem obierant, pro breui vita diuturnam memoriam reddiderunt. Patria enim (vt idem Cicero ad Quirites post reditum ait) nihil dulcius aut charius in vita esse debet, sic ergò, &c.
Pro
33
* parentibus autem idem beatus Augustinus & Dominicus Sotus, vbi suprà, aiũt aiunt , idem esse debere, & meritò, tum quia nullus amor est, qui vincat paternum. l. penult. C. de cur. fur. vnde quod licet pro amico, multò magis pro patre, tunc etiam quia parentes & patria hac in re exęquari exæquari videntur, vnde Cicero inuect. 1. in Catil. sic ait: Patria est commu nis omnium parens. Ad idem l. veluti. ff. de iust. & iure.
Denique
34
* vox populi vox Dei aut naturæ est, vt Dominicus ait, vbi suprà, articul. 6. nec dubium est, quin si verum amamus & agnoscere velimus, vitam exponere pro patria, pro parentibus, pro amicis, pro cognatis, & similibus secundum mores hominum, opus intelligatur esse laude & trophæo dignum, sicq́ue id de iure naturali esse intelligendum sit, ne dum de iure positiuo, quandoquidem id ius naturale nihil aliud esse suprà ostendimus, quàm naturalis quædam ratio & natiua insita humano generi. Postremò vox populi vox naturæ est, ita inquit Dominicus Sotus, vbi suprà, quæstion. 1. articul. 6. nec dubium est superiora omnia à voce populi approbari, ergò, &c.
Superioribus proxima est quæstio illa,
35
* an exponere se quis periculo pugnans in duello, permissum & inculpatum iure tam poli quàm fori esse videatur? Qua in re in primis videndum est, quid sit duellum? & sanè nihil aliud est, genericè sumptum, quàm quædam pugna & dimicatio. ita Hieronymus Cagnolus num. 16. vers. hanc igitur. in l. fauorabiliores. ff. de reg. iuris. nec tantùm (inquit) duobus duntaxat (vt quidā quidam perperam existimârunt) sed multorum imò exercituũ exercituum , alioquin (inquit) non diceretur à Plauto duellum inter Thebanos & Theleboas, & ab Horatio:
Græcia barbarie lento collisa duello.
Sed certè secundum hoc idem esset duellũ duellum quod bellum, sicq́; sicque de bello agendum nobis esset longè præter ꝓpositum propositum nostrũ nostrum . Duellum
36
* ergò strictè sumptum, de quo agere animus est, nihil aliud est quàm singulare certamen aut pugna æquis legibus dimicantium. Singulare accipere debemus ad differentiam belli publicè indicti, æquis legibus duximus: quia nulla alia tam discreta differentia inter bellum & duellum est, quàm quod bellũ bellum non desiderat, vt æquis legibus dimicetur, possunt enim & solent plures contra pauciores, armati contra inermes, equites contra pedites, muris vallisq́ue muniti & tecti contra huiusmodi tegminibus carentes pugnare, quinimò in bello pugna aut prælium nunquam fit æquis legibus vt consistat . in duello autem fit æquis legibus regulariter, quamuis & aliter fieri possit ex lege conuentionis, nec propterea desineret esse duellum, quis enim vetat, quin vnus possit duos diffidare (vt ita loquar) seu ad pugnā pugnam prouocare, nec propterea illud desineret esse duellum. bellum. n. non tam propriè diceretur: & ita in Hispanorum regum Historijs legitur, postquam Rex Sanctius vel Sancho vrbẽ vrbem Zamoram obsidens à ciue
37
* quodam (nomine Vellidodolphos) Camorensi Zamorensi proditoriè interfectus fuit, nobilem quendam equitem exercituum Regis proditores & perfidos omnes ciues Zamoranos | publicè proclamasse, eosq́ue diffidasse seu ad duellum, singulareúe certramen certamen prouocasse, definitumq́ue fuisse, eum ex lege vel iure pugnaturum esse, non cum vno tantùm ciue Zamorano, sed cum quinque, separatim tamen non coniunctim, id quod effectum fuit, nam separatim pugnauit cum tribus filijs illius viri illustris, qui Arias Goncalo appellabatur, eosq́ue equestri certamine peremit. & cùm quartũ quartum quoq; quoque interfecisset, hoc est, lethaliter vulnerasset, equus ipsius loris excisis fugam arripiens metam valli pugnæ duelloq́ue designati transgressus fuit vehens adhuc suum sessorem, qui cùm se extra metam aduertisset equum gladio peremit ad metamq́ue redijt, vt cum quinto pugnaret, id quod ciues Zamorani negârunt fieri posse, quasi nobilis ille prouocator fortissimus victus eo ipso videretur quod extra metas campi designatas ab equo vtcunque inuitus transuectus fuerat, & sub iudice ea lis hodie est. regulariter tamen (vt dixi) æquis legibus fieri solet duellum. Et singulare certamẽ certamen intelligendum est non solùm si fiat inter vnum & alterum, sed etiam si inter binos, ternos, quaternos, denos, vicenos, centenos, millenos, & bella non rarò fiunt inter pauciores, vt sic bellum & duellum differant inter se, eò quod prælia quæ in bello fiunt & committuntur, non solùm legibus non æquis sed etiam non dictis aut definitis, reliqua verò duella plerunque fiunt legibus æquis, & nunquam desinunt fieri legibus definitis, æ quis vel iniquis, paribus vel imparibus.
38
* Ergo illud memorabile prælium, quod inter cẽ tenos centenos , altera ex parte gigantes, ex altera verò equites lectissimos commissum fuisse libri Amadigij de Gaula fabulatur author, duellum propriè diceretur. Idemq́ue
39
* in eo quod inter tergeminos fratres Romanos & totidem viros Albanos fuisse Tit. Liu. refert, quod Manilius lib. 4. Astro. sic cecinit:
Tres́ Tresque sub vnius fratres virtute iacerent,
Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno
Roma viro.
His iunge l. Caius. vbi etiam per Alci. ff. de verb. signi. vbi hostes, ait, perduelles veteres appellabant. ideò qui contra patriam vel principẽ principem aliquid molitur, perduellionis crimine tenetur, quasi hostili opera vsus. Inst. de hær. quæ ab intestat. §. interdum. reliqua ex c. sequenti petenda sunt.
Loading...