Capvt xii.

Capvt xii.

QVadragesimosexto colligitur ex op. princ. nostra definitio ad seq. q. Nam postquam intelleximus quid esset duellũ duellum , an iure fieri possit, & committi, videndum est
1
* & siquidem fiat ob publicam causam, vt in exemplis iam relatis, non dubium est quin liceat omni iure, quinimò est opus meritorium ad euitanda grauiora mala, puta neces innumeras, agrorum vastationes, vrbium incendia, direptiones & similia, quod si fiat inanis gloriæ vanitate ac leuitate iactantiæ q́ue tumore, omnes conueniunt licitum non esse, ita in vtroque membro tenent Hieronymus Cagn. vbi suprà, & Alphonsus Guerrerius in Speculo principum. c. 46. qua de re per Doct. in c. monomachiā monomachiam . 2. q. 5. & in l. vnica. C. de gladiatoribus. lib. 11. & in l. in arenam, per tex. ibi. C. de inoffi. test. Sanctus Tho. 2. 2. q. 95. & Cayetanus in sua Summa, Philippus Decius consi. 487. Curtius iunior consi. 173. Parisius & alij quos refert Cagnolus vbi suprà, quod si ad vindicandam priuatam iniuriam fiat, magis dubium. Iniuriam autem accipere debemus omne id, quod non iure fit, in prin. Inst. de iniuri.
2
* & hac in re sunt qui velint duellum esse licitum: quia, inquiunt, crudelis est qui negligit honorem suum, ita Gerandus de Petra sancta singulari 82. quæ sunt contra honestatem. num. 5. post Bal. in c. 1. col. 5. de pace tenen. in feu. per ca. nolo. 12. q. 1. & 31. distinctione. c. Nicena. c. si iusta. de offi. ordin. & quia honor commodo pręferendus præferendus est. l. Iulianus. ff. si quis om. cau. testa. honor enim & vita exæquantur. l. iusta causa. ff. de manu. vind. Glo. in §. suspectus. Inst. de suspe. tutoribus. Bald. in l. ex ratione. col. 2. C. de appell. l. inimicitiæ. ff. de his, quib. vt indignis. Idem in specie tenet idem Gerardus sing. 33. nobiles. num. 5.
Contrarium in specie tenet Alphonsus Guerrerius vbi suprà, c. 46. & ait, ita communiter teneri, quod & tenet Hieronymus Cagnolus in l. fauorabiliores. num. 16. cum seq. ff. de reg. iur. affirmans hanc esse communem opinionem. Ioannes de Ligano in tract. de duello, col. 8. Ang. cons. 374. ex themate. Bar. consil. 62. lib. 1. Ias. cons. 144. lib. 2. Idem Ias. consi. 113. lib. 4. Decius consi. 487. & consi. 686. Curtius iunior consi. 173. Cayetanus in summa, in verbo, duello.
Et hæc posterior pars longè verior est iure tam fori quam poli. ideo enim latæ sunt leges & creati magistratus, vt iustis & legitimis pœ nis perse quantur malefactores. l. 1. ff. de iust. & iure. vnde Cicero 3. de legibus ait, Magistratus non obedientem & noxium ciuem mulcta, verberibus, vinculisq́; vinculisque coerceat. Idem Cicero in ora. pro Cecinna ait, Maior hæreditas venit vnicuique nostrum à iure & à legi| bus, quàm ab ijs à quibus illa relicta sunt. Nam vt perueniat ad nos fundus, testamento alicuius fieri potest vt retineamus, quod nostrum factum est, id sine iure ciuili fieri non potest, si quis ergo iniuriam ab aliquo accepit siue in rebus siue in persona, is ignorare non debet latas esse leges huic rei consulentes, quales sunt quæ continentur sub titulis ff. C. & Inst. de iniuri.
3
* Et cuicunque delicto ea pœna imponenda est, quæ legibus æqua visa est, & delicto commensurata & iusta, non autem quæ patienti iniuriam & sic sæuienti & ardenti visa fuerit, is enim debitam metam longè transgredietur vt verosimilimum est, quod permittendum non est, vt in alio proposito aduertit Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iure. q. 5. art. 3. Aristot. lib. 5. Ethi. c. 6. ad hoc l. magistratib. ff. de iuris omn. iudi. l. 1. C. vt nemo in sua causa iudicet vel ius sibi dicat, eaq́; eaque est regula iuris non solùm ciuilis sed etiam naturalis, idq́ue ius ciuile hac in re transgredi perniciosissimum esset, secundum Ciceronem, qui in oratione pro Cecin. sic ait, Ius ciuile huiusmodi esse debet, quod neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia possit, quod si non modò oppressum, sed etiam deletum aut negligentius adseruatum erit, nihil esse quòd quisquam se habere certum aut à patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretur.
Hinc apparet & deriuatur solutio ad argumenta in contrarium adducta, Nam qui iudicis authoritate suam suorumúe iniuriam persecutus fuerit, is non dicetur honoris sui negligens aut prodigus, nec ad rem pertinet quod interdum liceat alicui sine iudice se vindicare. l. vnica, quando liceat vnicuique, nam illud procedit in continenti quo tempore iure naturæ data est cui que, & concessa corporis sui, rerumq́ue suarum tutela. l. vt vim, cum ibi plenè not. per glo. & Doctor. ff. de iusti. & iure, diximus lib. primo, de succ. progr. in præfa. Ex interuallo verò minime id licet, sed ad magistratus recurrendum est, vt ibi habetur. Ergo cum mihi violentus iniuriam facere properabas, vel actu facere cœpisti, potui, fasq́ue erat resistere, defendere, tueri, vim vi repellere, quod si tunc neglexi, vel non potui, ex interuallo id non licet ad pugnam vel duellum prouocare, aut etiam alio modo vim inferre, sed legum iudicumq́ue authoritate ius meum persequi. id quod etiam traditur per Doctores in l. clam possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acqui. poss. & nostra principalis conclusio probatur in ti. de purgatione vulgari, & in d. ca. monomachiam.
4
* Monomachia enim est singulare certamen à monos, quod est vnum, & machia, quod est pugna, secundum Alphonsum Guerrerium vbi suprà, quæ regularitet regulariter improbatur d. l. in arenam. C. de inoffi. test. d. l. vnica. de gladia. lib. 11. c. porro. vbi per Glos. & Doct. de pugnan. in duello.
In summa pœnam proportionabilem esse debere delicto, non solùm iure ciuili (vt notum est) sed & iure naturæ stabilitum videtur. Vnde Horatius Saty. 3. lib. 1.
Adsit
Regula peccatis, quæ pœnas irroget æquas.
Et Ouidius Epist. 5.
Leniter, ex merito quidquid patiere, ferendum est,
Quæ venit indignè, pœna dolenda venit.
Ergo cùm pro leui iniuria & interdum etiam verbali ad duellum fiat prouocatio, sicq́ue immineat periculum, & pœna longè maior quàm culpa par est, vtroque iure tam fori quā quam poli id vetitum intelligi, & ita hoc mense Augusti anno m. d. lxiii. propositum est in hoc sacrosancto Concilio Tridentino, quamuis nondum definitum sit. Facit etiam nostra prin. conclusio, quæ edocet legum principumq́ue imperium destinatum fuisse ad iuuandum non ad nocendũ nocendum . nocerent autem si permitterent talia duella, per rationes iam relatas, ergo intelligendum est id esse extra mentem legum.
Loading...