Quid enim si in itinere vbi esset latronum periculum plures viatores simul coacti quo tutiores essent, & idonei iter ingressi sunt, [sect. 14] deinde coacta manus latronum eos adorta esset clamareque coepisset, date nobis vnum ex vobis (quem forte diuitem esse sciebant) ipsi autem responderent, per nos liberum erit, & tutum vobis eum capere: ex nostris enim nullus manus ad arma mouebit, dummodo nos reliquos liberos abire sinatis, nonne hi & vilissime & perfide egisse viderentur? & contra fidem tacitae conuentionis & societatis, ideo enim sese coegerunt vt esset vnum & commune periculum, eadem ergo & longe maior ratio est in specie nostra, cum sit inter conciues maior societas, vt per Ciceronem in Var. Ciuis est qui patriam suam diligit, ac bonos omnes saluos incolumesque desiderat. & rursus 1. lib. Off. ait, Ciuem oportet aequo & pari cum ciuibus iure viuere. sic ergo consequens est vt huic arctissimae societati debitum iri intelligamus, quod reliquis recentioribus societatibus non abnegamus.