Nec etiam placere debet quod ipse Dominicus subdit, [sect. 11] cuius (inquit) morte salus totius ciuitatis agitur, is tenetur se hosti dedere. nam id esse contra superiora patet, & vt ad id ex natura societatis politicae non teneatur expeditum est, an vero si sponte faceret laudandus esset, non satis certum est, itaque discrimen & periculum pro patria simul cum reliquis ciuibus, idque etiam certatim appetere tenemur, non autem soli certam mortem oppetere. vnde Cice. Qui periculum non timet, proposita inuidia, morte, poena, qui nihilo segnius Rempublicam defendit, is vir vere, & ciuis putandus est. ita pro Milone. & Silius Ita. lib. 9.