Denique hanc nostram sententiam veram
esse ex omnibus fundamentis, iuribus & rationibus nostræ sententiæ principalis apparet, quibus ad meram cuiusq́ue ciuis vtilitatem (vt suprà c. 1. & proximè obiter attigimus)
omnem iurisdictionem & principatum potestatemq́ue ac ditionem concessam ostendimus, sicq́ue non posse aut debere conuerti in
perniciem alicuius ex ciuibus. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim.
lega. l. quod fauore. ff. de legib. l.
nōnon ideo minus. C. de procura. l. pe. C. de pact. Hancq́ue
rem etiam tanquam singulos omnes ciues diximus attingere, & consequenter vniuscuiusque vtilitatem ex integro attendendam. regula, quod omnes tangit, debet ab omnibus
approbari. de reg. iur. lib. 6. Ex quibus & potissimùm ex suprà proximè dictis quatenus
ciues ciuem necare aut necandum hosti ob
populi vtilitatem tradere posse, non solum
negauimus, sed etiam tenuimus, vnum
ciuẽciuem
deserere non posse: vt sic desertus in hostis
potestatem venisset. Id quod etiam probatur
ex Dei Euangelio Iohan. 10. dum ait, Bonum
pastorem non solùm animam ponere pro ouibus, sed quod si vna amissa est, eam reliquis
desertis perquiret, donec inuentam reliquis
ad seruandam adiungat, quamuis reliquæ
omnes aliquantulum aut fortè multum periclitarentur, interim, vt pote à pastore & custode suo desertæ. Ex his (inquam) apparet
* non solùm vilissimum, sed etiam perfidum fuisse facinus militum Pompeianorum
Italicorum in prælio, quod fuit inter Pompeium Magnum & Iulium Cæsarem, quo Pompeius victus & Romanorum Respublica subiugata fuit, cœpto enim prælio, cùm equitatus Pompeianus terga vertere cœpisset, Cæsarq́ue (vt peritissimus erat Imperator, to|
tam vim Pompeiani exercitus in peditatu Italico consistere animaduertisset, iussit proclamari saluum fore vniuersum Italorum
peditatum si pugnare destitissent abstinuissentq́ue, quo auditu omnes restituerunt, à
pugnaq́ue abstinuerunt, nullo dato acceptoúe vulnere, quo subsecuto reliquæ omnes partes exercitus Pompeiani facilè fusæ fuerunt,
teste Appiano Alex. qui summis laudibus eam
Cæsaris astutiam, & subitum consilium in re
tam turbulenta strepitu horroreq́ue plena effert, & meritò, erant autem, vt idem refert,
Italorum militum viginti millia, quorum ea
opera turpis fuit, secundum nostram sententiam, at non vtique inspecta Dominici sententia à qua recessimus.