Capvt xiii.

Capvt xiii.

QVadragesimoseptimo colligitur, innocentem occidere nullo casu licere. Nam principes & leges imperium acceperunt vt prodessent (vt nostra princi. conclusio docet) non vt nocerent. nocerẽtnocerent autem si innocentem necare permitterent, ergo, &c.
Itaque quæritur,
1
* an interficere quo casu liceat innocentem, quod videtur exemplo Abrahami qui eo nomine potissimùm commendatur, quòd filium suum Abraæ destina|uerat. & quia communis opinio esse videtur, vt iudex morti tradere debeat innocentem, quem noxium falsi testes declarârunt, vt mox videbimus. In contrarium stat præceptum Domini Non occides, quod repetitum est peculiarius Exodi 23. Insontem & iustum non occides. & Exodi 22. id quod nominatim cautum est per l. vt vim. ff. de iust. & iure. & Cicero hoc natura præscribit, vt homo homini qui cunque sit ob eam ipsam causam tantùm quod is homo sit consultum velit. ita ipse 3. Offi. & rursus 1. lib. Offi. ait, Homines hominum causa sunt generati, vt ipsi inter se alij alijs prodesse possent, secundum quæ & si homo innoxius qui tamẽtamen culpabatur indicijs vrgentibus aut testibus, quæstionis sit, an necari possit (de quo continuò videbimus) tamen qui inculpatus & esset & omnio existimaretur, non posset vllo modo interfici, vt definit diuus Thomas 2. 2. q. 64. ar. 6. & Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iure. q. 1. arti. 7. Ratio dubitandi etiam descendit ab illo, expedit vnũvnum mori pro populo, sed respondetur verum esse, quando ille noxius esset, non aliter.
In cōtrariumcontrarium autem secundum ipsum Sotum id agebat,
2
* quod Respublica ius habet exponendi ciues patenti morti pro salute totius Reipublicæ, sicut totum partes suas, id quod licet ipse admittat verum non est, non enim singuli ciues respectu aliorum habent se se vt pes aut manus respectu totius corporis, nam licet hæc similitudo ad clariorem alicuius doctrinæ demonstrationem non raro adducatur, habet tamen vim similitudinis duntaxat non identitatis, Nam quod est simile non est idem, l. quod Nerua. cum ibi not. ff. depositi. & inter ciues solummodò est quædam bonæ fidei societas (vt suprà ostendimus) ad hunc finem contracta, quo magis quisque in tuto, & cum omni commoditate vitam agere possit, & vnusquisque in eam societatem iuisse ob suam potissimùm vtilitatem, & videtur ex legis interpretatione, & congruit naturali rationi & iuri,
3
* cùm charitas bene ordinata debeat incipere à se ipso. l. præses. C. de serui. vnde Terentius id natura (hoc est iure naturæ) comparatum esse ait, Vt omnes sibi melius esse malint quàm alteri, & alibi idem Terentius ait, Proximus sum egomet mihi. & plenius suprà disseruimus.
Ergo cùm istius contractus summam fidẽfidem bonam violare nefas fit, aut aliqua ex parte lædere, superest vt omnibus vnà ciuibus & socijs vnum & commune periculum esse debeat, quandiu quisque eorum reliquis conciuibus innoxius minimè nocuit, & vt si socij in latrones ne incidissent bona vnius ex eis traderent, id ex mala fide facere viderentur, nisi parati essẽtessent socio proportionabiliter satisfacere, ita & hoc casu idem foret, si pro salute totius populi vnum ciuem tradere vellent morti, tũctunc enim ei vitam restituere nulla ex parte possent, vnde quum Atheniensium vrbs obsidione premeretur,
4
* & hostis solius Demosthenis capite cōtentuscontentus vellet vrbem (vt pollicebatur) liberare, ipse Demosthenes ne traderetur, fabellāfabellam de Lupis & ouibus retulit,
5
* quęquæ ineptè fœderis pacisq́ue ineundæ desiderio & gratia, canes obsidum nomine tradiderunt, sicq́ue inermes tuitoribusq́uetutoribusque destitutæ lupis prædæ fuerunt, vt Dominicus vbi suprà refert. Itaque aut omnes deberent prælium inire, aut omnes sese dedere, nam ridendum esset putare quod quisquam vellet precio capitis reliquorum incolumitatem comparare. & quamuis id ita quasi fecisse videantur Cocles & Mutius Scæuola & alij, teste Claud. de 4. Honorij Cons.
6
*
Libertas quæsita placet, mirabere Brutum.
Perfidiam damnas, Metij satiabere pœnis.
7
* Triste rigor nimius, Torquati despue mores,
Mors impensa bonum, Decios venerare ruentes.
Vel solus quid fortis agat, te ponte soluto
Oppositus Cocles, Mutij te flamma docebit.
8
* Quid mora perficiat, Fabius, quid rebus in arctis
Dux gerat, ostendat Gallorum strage Camillus.
Discitur hinc, nullos meritis obsistere casus.
Prorogat æternam feritas tibi Punica famam
9
* Regulæ: successus superant aduersa Catonis.
Discitur in quantum paupertas sobria poßit.
Pauper erat Curius, reges cùm vinceret armis.
10
* Pauper Fabricius, Pyrrhi cùm sperneret aurum.
Sordida Serranus flexit dictator aratra.
Tamen illi faciebant ex gratia non ex debito, & præterea periculo tantùm mortis sese exponebant, non autem morti certæ & indubitatæ.
Nec etiam placere debet quod ipse Dominicus subdit,
11
* cuius (inquit) morte salus totius ciuitatis agitur, is tenetur se hosti dedere. nam id esse contra superiora patet, & vt ad id ex natura societatis politicæ non teneatur expeditum est, an verò si sponte faceret laudandus esset, non satis certum est, itaque discrimen & periculum pro patria simul cum reliquis ciuibus, idq́ue etiam certatim appetere tenemur, non autem soli certam mortem oppetere. vnde Cice. Qui periculum non timet, proposita inuidia, morte, pœna, qui nihilo segnius Rempublicam defendit, is vir verè, & ciuis putandus est. ita pro Milone. & Silius Ita. lib. 9.
Stabat cum primis mediæ certamina pugnæ
12
* Aspera semper amans, & par cuicuncuicunque periclo
Scæuola, nec tanta vitam iam strage volebat,
Sed dignum proauo lethum, & sub nomine mortẽmortem.
Is postquam frangires, atatque augescere vidit
Exitium, breuis hoc vitæ quodcunquodcunque relictum
Extendamus ait:
Pro patria ergo liberanda Scæuola ingenti periculo se sponte tamen sua exponebat, non tamen certam & ineuitabilem mortem oppetebat, & tamen à scriptorib. eius facinus tam decantatũdecantatum fuit, quāquam vllũvllum aliud, vt suprà diximus.
Ergo in Demosthenis exemplo duæ sint conclusiones, Prima quòd non iustè trucidandus hosti à ciuib. traderetur, Altera quod lōgelonge minus ipsimet ciues eum capite truncare, vt hosti morem gererent, deberent.
Sed
13
* an forte eum possent deserere vt sic eum à conciuibus desertum hostis capere & interficere posset, quod admittit Dominicus vbi suprà: quia Respublica (inquit) cum suo periculo non tenetur priuatum ciuem defendere. Priores duas cōclusionesconclusiones quas ipse finxit probo, hanc tertiam suspectam & indecoram puto, & à perfidia parum remotam. vna enim salus esse debet, vnum & cōmunecommune periculum inter conciues, & hac de causa potissimum huiusmodi societatem politicam vitamq́ue socialem ciues delegisse videntur, vnde Cicero in Var. Ciuis is est, qui patriam suam diligit, ac bonos omnes saluos incolumesq́ue desiderat. Idem Cice. in Lelio sic inquit, Nos nati videmur vt inter nos esset societas quædam, quod & probat d. l. vt vim. ff. de iust. & iure. ergo eum deserere (cùm natura nobis cōparatumcomparatum sit vt periclitantibus adiuuaremus) vilissimum esse duco, & in specie proposita non solum vilissimum sed etiam perfidum: quia contra fidem conuentionis tacitæ, quæ eiusdem virtutis ac potentiæ est, vt si foret expressa l. cum quid. ff. si cert. pet.
Quid enim si in itinere vbi esset latronum periculum plures viatores simul coacti quo tutiores essent, & idonei iter ingressi sunt,
14
* deinde coacta manus latronum eos adorta esset clamareq́;clamareque cœpisset, date nobis vnum ex vobis (quem fortè diuitem esse sciebant) ipsi autem responderent, per nos liberum erit, & tutum vobis eum capere: ex nostris enim nullus manus ad arma mouebit, dummodo nos reliquos liberos abire sinatis, nonne hi & vilissimè & perfidè egisse viderentur? & contra fidem tacitæ conuentionis & societatis, ideo enim sese coegerunt vt esset vnum & commune periculũpericulum, eadem ergo & longè maior ratio est in specie nostra, cùm sit inter conciues maior societas, vt per Ciceronem in Var. Ciuis est qui patriam suam diligit, ac bonos omnes saluos incolumesq́ue desiderat. & rursus 1. lib. Off. ait, Ciuem oportet æquo & pari cum ciuibus iure viuere. sic ergo consequens est vt huic arctissimæ societati debitum iri intelligamus, quod reliquis recentioribus societatibus non abnegamus.
Quod limitarem ac moderarem, nisi fortè
15
* tota ciuitas culpa vnius ciuis esset oppressa, vnde cum Troia Græcorum obsidione premeretur culpa solius Paridis, qui Helenam rapuit, Menelai regis coniugem, fas esset Troianis Paridem tradere. Pœnæ enim suos tantùm non etiam alios tenere debent authores, vnde opportunè Horatius canebat lib. 1. Episto.
Quem sua culpa premit, deceptus omitte tueri.
Vnde Claudianus in Eutro. lib. 2.
Cautior ante tamen violentum nauita Corum
Prospicit, & tumidæ subducit vela procellæ.
Quid iuuat errores mersa iam puppe fateri?
Sic ergo populus tutum & consultum erit noxium ciuem si petatur tradere, antequam illius culpa omnes pereant aut lædantur. Et Horatius Satyra 1.
Adsit
Regula peccatis, quæ pœnas irroget æquas.
Ouidius lib. 2. Elegiarum:
Aequo animo pœnam qui meruêre ferant.
Ergo is ciuis cuius culpa omnes reliqui ciues periclitabantur, par æquumq́ue est vt eijciatur pellaturq́ue à finibus regni & patriæ, ne reliquis ciuibus exitio sit, quandoquidem in illa tacita conuentione quæ inter conciues habita videtur, inq́ue illa societate non veniebat tuitio aut defensio malorum, sed tantùm bonorum ciuium. Quando autem sine periculo Reipublicæ ac aliorum ciuium fieri posset, tunc eum etiam ciuẽciuem qui extra territorium peccasset, adseruare, non desineret esse humanum vt suprà attigimus.
Denique hanc nostram sententiam veram esse ex omnibus fundamentis, iuribus & rationibus nostræ sententiæ principalis apparet, quibus ad meram cuiusq́ue ciuis vtilitatem (vt suprà c. 1. & proximè obiter attigimus) omnem iurisdictionem & principatum potestatemq́ue ac ditionem concessam ostendimus, sicq́ue non posse aut debere conuerti in perniciem alicuius ex ciuibus. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. quod fauore. ff. de legib. l. non ideo minus. C. de procura. l. pe. C. de pact. Hancq́ue rem etiam tanquam singulos omnes ciues diximus attingere, & consequenter vniuscuiusque vtilitatem ex integro attendendam. regula, quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. de reg. iur. lib. 6. Ex quibus & potissimùm ex suprà proximè dictis quatenus ciues ciuem necare aut necandum hosti ob populi vtilitatem tradere posse, non solum negauimus, sed etiam tenuimus, vnum ciuẽciuem deserere non posse: vt sic desertus in hostis potestatem venisset. Id quod etiam probatur ex Dei Euangelio Iohan. 10. dum ait, Bonum pastorem non solùm animam ponere pro ouibus, sed quod si vna amissa est, eam reliquis desertis perquiret, donec inuentam reliquis ad seruandam adiungat, quamuis reliquæ omnes aliquantulum aut fortè multum periclitarentur, interim, vt pote à pastore & custode suo desertæ. Ex his (inquam) apparet
16
* non solùm vilissimum, sed etiam perfidum fuisse facinus militum Pompeianorum Italicorum in prælio, quod fuit inter Pompeium Magnum & Iulium Cæsarem, quo Pompeius victus & Romanorum Respublica subiugata fuit, cœpto enim prælio, cùm equitatus Pompeianus terga vertere cœpisset, Cæsarq́ue (vt peritissimus erat Imperator, to|tam vim Pompeiani exercitus in peditatu Italico consistere animaduertisset, iussit proclamari saluum fore vniuersum Italorum peditatum si pugnare destitissent abstinuissentq́ue, quo auditu omnes restituerunt, à pugnaq́ue abstinuerunt, nullo dato acceptoúe vulnere, quo subsecuto reliquæ omnes partes exercitus Pompeiani facilè fusæ fuerunt, teste Appiano Alex. qui summis laudibus eam Cæsaris astutiam, & subitum consilium in re tam turbulenta strepitu horroreq́ue plena effert, & meritò, erant autem, vt idem refert, Italorum militum viginti millia, quorum ea opera turpis fuit, secundum nostram sententiam, at non vtique inspecta Dominici sententia à qua recessimus.
Denique vt Plutarchus in lib. Apoph. dum de Socrate dissereret, ait, Ille vir prudentissimus iactabat se esse mundanum ciuem, hoc est, non minus vnius regionis ciuis quàm alterius, quod & sentit Ouidius, dum cecinit sic:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor.
Et Statius dum sic scripsit:
Omne homini natale solum.
Et nos de suc. crea. lib. 3. ad finẽfinem scripsimus, cuicunque ciuium licere domicilium mutare migrareq́ue de vrbe in vrbem, vel de regione in regionem, idq́ue quotidiè fit, & tamen pedi aut brachio non licet impunè corpus deserere. videtis ergo ineptam esse comparationem aut similitudinem de membris ad corpus ad populum respectu singulorũsingulorum ciuium, ergo cuiq;cuique ciuiũciuium licebit saluti suæ consulere, licet totus populus pareat, dummodò ipse nihil turpe faciat, sed vt fecit Aeneas cùm iam salus Troiæ desperata esset, & ita fit quotidiè, & talis est opinio & vox populi, quam vocem naturæ & Dei esse probauimus suprà c. 11.
Loading...