Capvt xiiii.

Capvt xiiii.

QVadragesimoocta vo colligitur ex principali sententia nostra quid respōdendũ respondendum sit in q. sequenti.
1
* Mæuius homicidij, vel alterius criminis capitalis reus postulatus fuerat, crimenq́ue duobus vel tribus testibus fuerat comprobatum, & eum innoxium fuisse & esse iudici notum erat, quia fortè qua nocte id facinus admissum fuisse dicebatur, iudex ipse & Mæuius pernoctauerant insomnes (chartas ad pictas, vel ad aleam ludendo, quod non raro accidit) vel cum fœmina pernoctauerat, quæ illius homicidij rea dicebatur. Quid iudici faciendum est? nam siue sententiam ferat iuxta allegata & probata innocens ille peribit, ipse q́ue iudex apud Deum Optimum Maximum iniquitatis reus erit, siue illum sententia absolutũ absolutum reliquerit, tenebitur punieturq́; punieturque in syndicatu, quasi ob gratiā gratiam fecerit, vel pecunia turpiter corruptus. Nec. n. ei notitiam illius rei particularem profitenti fides adhibebitur. Has angustias vt iudex ille euadere possit, prodita sunt varia remedia, primum vt eam ad causam definiendam alium (si ei liceat) substituat, quod remedium lugubre est, quia innocens ille sub iudice substituto eius innocentiæ inscio verisimiliter peribit. Iidem consulentes aiunt quòd si ei iudici alium fortè substituere non liceat, potius debet officium munusq́ue suum deserere quàm innocentem damnare, id quod nimis durum visum est Dominico de Soto in loco ilicò citando, quid enim si iudex ille non habebat aliunde victũ victum quæreret, bis stultè faceret, quia nec illum saluaret & seipsum illuderet. Alterum remedium est, vt causam referat ad superiorem necessitatemq́ue consilij sui, vt ipse sit testis innocẽtiæ innocentiæ illius, quod remedium, quando multi essent testes qui eum damnarent, non videretur sufficiens ad eneruandam fidem & probationem tot testium, & præterea incertum est, an superior huic rei cōsensum consensum sit daturus, hoc tamen consilium dedit diuus Thomas 2. 2. q. 64. articulo sexto ad tertium. Et quid si ipsemet iudex tam sit supremus, vt non sit superior ad quem causam possit remittere? Denique ad huius rei inuestigationẽ inuestigationem præfari oportet,
2
* nullum genus esse probationis quod iudicem ex toto certum reddat, ea de re quæ in controuersiam vertitur, nam vt lex noluit integrā integram fidẽ fidem adhibere vni testi, quia potest mẽ tiri mentiri , ita quoq; quoque duo & tres & etiā etiam mille testes mentiri possunt, sed tamen duobus vel tribus fidem adhiberi iubet, eo quòd verosimile sit (vt legi visum est) duos vel tres verum dicturos, sicq́ue huic coniecturæ & verosimilitudini fidem adhibemus quam fallere posse non ignoramus, sed humana cognitio & peritia vlterius sese non extẽdit extendit , ita tradũt tradunt cōmuniter communiter Doct. in c. afferte, per tex. ibi de præsump. | Bar. & alij in l. admonendi. col. 2. ff. de iur. iu. ideò in l. 3. §. 1. ff. de testibus. Imperator per Iureconsultum ibi relatus ait: Tu magis scire poteris quanta fides sit testibus adhibenda, non obscurè significans, probationes esse arbitrarias, vel saltem in eis iudicis arbitrio plurimum esse relinquendum, & omnes pertinere ad eruendam veritatis fidem non dubium est. l. fin. C. de fideicommiss. vnde rei satis demonstratæ frustrà aliam demonstrationem, aut probationem adijci ait. l. 1. §. fin. ff. de dote prælegata. Hinc fit, vt licet regulariter duo vel tres testes sufficiant. l. vbi numerus. ff. de test. c. relatum. 1. c. cùm esses, de testa. dicente Domino: In ore duorum vel trium stare omne verbum,
3
* tamen multis in casibus species longè plures desiderantur, in codicillis enim quinque desiderantur. l. fin. C. de codicill. l. fi. C. de dona. cau. mor. Idem in donatione causa mortis, vt ibi. In testamentis desiderantur septem. l. si bonus. l. hac consultissima. C. de testa. in prin. Instit. eod. tit. Cùm agitur de excellentia aut præeminentia inter egregias personas, desiderantur quindecim, vt tradit Nicolaus Boërius in tracta. de auth. mag. consil. 1. add. mag. num. subdiaconus, acolitus, lector, exorcista, hostiarius, non damnabuntur paucioribus, quàm septem testibus. c. præ sul. 2. quæst. 5. Diaconus Card. vrbis Romæ non damnabitur paucioribus quàm viginti septem testibus. Præsbyter autem Cardi. non paucioribus quàm sexaginta quatuor testibus damnabitur. Et Episcopus non paucioribus quàm septuaginta duobus testibus remouebitur, ita ait d. c. præsul. Ratio omnium istorum ea est, quòd probatio testium non certitudinem, sed tantùm verisimilitudinem inducit (vt ostendimus) & cùm dignitas personarum supradictarum inducat per contrariũ contrarium magnam verisimilitudinem inculpatæ vitæ, sicq́ue aduersis frontibus inter se pugnent hæ præsumptiones, vt verisimilitudo & præsumptio, quæ ex testium depositionibus & testimonijs oritur, vincere possit, magnum numerum eorum quasi militum ad vincendā vincendam hanc pugnam exigimus. Si ergò sola præsumptio & verisimilitudo, quæ facit pro Episcopo accusato, vt paucioribus quàm 72. testibus fides non adhibeatur, efficit etiam si non de occisione, sed tantùm de remotione ipsius agatur, quantò magis certitudo innocẽtiæ innocentiæ iudici nota & indubitata efficere debet, vt duobus, vel tribus testibus fides non habeatur, præsertim cùm de vita hominis agatur, pro Episcopo enim facit sola verisimilitudo, pro isto reo certitudo, Episcopus periclitabatur solùm de munere & honore, iste reus de ipso honore & muneribus, si quæ gerebat, & præterea de vita longè preciosiore, par ergò & æquum est ciuile ac omni iuri consonum, vt iudex ille contra talem reum non adesse legitimam idoneamq́ue probationem existimet & pronun ciet, etiam si septuaginta testes contra eum deponerent, ne dum si duo vel tres: quia qualis quantáve esse debeat in quacunque re, de qua lis agitur, legitima probatio, negandum est vlla lege præcisè definitum esse, vel saltem non aliter definitum esse, quàm sub hoc moderamine, vt iudex possit circa id arbitrari, vt iam ostendimus.
4
* Iustificantur superiora, quia iudex ex causa potest facere transgressionem legum (si modo transgressionẽ transgressionem nominare eam, quæ fit ex causa, fas est) & ipsarum legum atque statutorum pœnas etiam consuetudinarias minuere atque alterare, vt notant communiter Doct. in l. 1. C. de preci. Impe. offeren. & in l. & si sęuerior sæuerior . C. ex quibus causis infamia irrogatur, & in l. quid ergò. §. pœna grauior. ff. eod. tit. & in l. hodie. vbi est Gloss. notabilis. ff. de pœnis. Innocen. & communiter Doctores in c. 1. de constit. & in c. de causis, de offic. delega. & in c. 2. per text. ibi, de adulterijs. Iacobus de bello visu in sua practica iudiciaria, in rubr. de quæstionibus & qualitate tormentorum. fol. 75. in 1. col. Bart. in l. fin. in fine. ff. de receptato. Bald. in d. l. 1. C. de preci. Impera. offer. & in l. 1. in fi. C. de iuramento calumniæ. & in authenti. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis, & in l. milites, in fine. C. de testamento mili. & in l. clari. C. de fideicommiss. & in l. obseruare. §. proficisci. in 6. colum. in 11. quæstion. ff. de officio proconsulis & lega. & in l. quod Seruius. & ibi Ludouicus Roma. & alij. ff. de condictione ob causam, & in c. 1. in 6. colum. qui feudum dare possunt, & in c. 1. §. iniuria. de pace iuramento firman. in vsibus feu. & in c. 3. in fine de re iudica. Raphael Fulgo. in cons. 124. incip. præsuppositis. colum. fin. vers. cæterum. Panormita. in c. nisi specialis, circa finem, de officio delega. & in d. c. 2. de delictis puerorum, & in c. licet. colum. fin. de pœnis. Angelus de Perusio in l. quod si nolit. §. qui assidua. & ibi Bartholomæus Cæpola colum. 2. ff. de ædilitio edicto. Angel. Aret. in tracta. maleficiorum. in verbo, quas si non soluerit infra decem dies. colum. 4. versi. quid autem si simpliciter. & ibi August. Ariminen. in eius additioni. Ludoui. Roma. in rubr. col. 2. C. qui admitti. & in rubr. in 6. colum. de arbitrijs, & in l. si quis in graui. §. vtrum, in vltim. colum. ff. ad Sillania. & in cons. 428. incipi. considero: Paris de Puteo in tractatu syndi. vers. si iudex. fol. 24. Paul. de Castr. & Franciscus de Aret. in auth. adhæc. C. de iudicijs. Idem Franciscus de Aretio in c. at si clerici. §. de adulterijs, de iudicijs. & in consil. 131. incip. spiritu sancti gratia, in fine. Alexand. in cons. 65. incip. habita super contentis. colum. penult. vers. accedit. volum. 1. Andr. Siculus in consil. 71. incip. sapienter. colum. 3. volum. 2. & in consil. 1. in 23. colum. & in cons. 8. in penult. colum. vol. 3. Felyn. in c. inquisitionis. colu. 5. de accusatio. Ias. in l. omnes populi, in 1. lectura. col. fin. ff. | de iustitia & iure. & in l. qui iurisdictioni. ff. de iurisdi. omni. iudi. Philippus Decius, qui hanc dixit communem opinionem in d. c. de causis. & in rubr. in 2. lect. col. 2. de iudicijs. & Hippolytus de Marsilijs in l. 1. §. diuus. ff. ad legem Corn. de sicarijs. & in l. 1. §. sed & si quis. col. 2. ff. ad legem Corn. de falsis. & in singulari 182. incip. iudex. in fine. Amplia vt procedat etiam si statuta pœnalia essent iurata. ita Bartholomæus Cæpola, vbi suprà. Deinde amplia, vt procedat etiam si iam mulcta esset imposita, eam enim ex causa potest iudex minuere, ita Angelus Perusinus in d. §. qui assidua, quamuis contrarium in articulo principali teneat Bald. sibi contrarius, post Iacobum Butrig. ibi in l. 1. C. si aduersus delictum. Idem Bald. in d. l. quid ergò. §. pœna grauior. in 3. col. & in d. auth. hodie. C. de iudicijs. Fely. sibi etiam contrarius in d. c. 1. in 17. colu. ibi, nec est consonum. & ibi Philip. Dec. sibi contrarius, col. fin. in fi. in 2. lect. de constitut. Idem Phil. Dec. in rub. col. 3. in princi. C. qui admitti. Dicet quis, quonam modo apparebit, quod iusta ex causa motus iudex id pronunciauerit? responde secundum Loazes in cons. pro Marchiōe Marchione de Velez, pa. 138. (vt eius verba formalia referam)
[5]
* standum esse assertioni iudicis pronunciantis & dicentis, se ex causa pœnam à lege vel statuto impositam alicui, ob eius merita minuisse vel alterasse, & licet de causa non constet sufficere ad minus causam expressisse, iudicisq́ue assertioni standum esse, vt notabiliter voluit Specu. in titulo de accusatore. §. 1. vers. quid si iudex. Bart. in l. quid ergò. §. pœ na grauior, post Rayne. & Alber. ibi. ff. de his qui notantur infa. & in l. quo ad statum. ff. de pœnis. & in l. elegatorum. §. ad tempus. ff. de interdictis, & releg. Bald. in c. 1. §. iudices. colum. 3. in principio, de pace iuramento firman. in vsib. feu. Panorm. in c. nisi specialis, in fine de officio lega. Saly. Alexand. & communiter Doctores in l. properandum. §. illo proculdubio. C. de iudicijs. Felyn. in c. 1. in penult. col. in 12. limitatione. & in c. sicut nobis, in 10. colu. de iure iudi. & in c. qualiter. & quando. el 2. §. ad corrigendos. col. 7. versic. secundo nota de accusatio. & Philipp. Deci. in c. consuluit, el 1. colu. 2. de appellatio. Ioan. Franci. Purpu. & Moder. in l. si quis maior. C. de transactio. qui omnes communiter concludunt, quod si iudex causam & sic merita in sententia non expresserit, sed ex causa se pœnam minuisse, vel alterasse dixerit, quia illius assertioni quantum ad sententiæ validitatem est standum, valida sententia erit, & si ad infamiam euitandam causam exprimere melius fuerit, quamuis quòd hoc non sufficiat, sed causa saltem exprimi debeat, voluerit Iacob. de Bello visu in sua practica iudiciaria, in rubr. de quæstionibus & qualitate tormentorum, folio mihi 75. in 1. colu. in fine, vbi inquit, se frequenter de facto vidisse fieri, quòd quando iudices ex causa, & sic ob merita volunt pœnam augere, vel minuere, faciunt causam in sententia inseri, quod etiam voluit Felyn. sibi contrarius in c. 1. col. 17. vers. ex prædictis adde, de constitutio. Rochus de Curte in c. final. colum. 36. de consuetu. pro qua communi opinione, quòd quādo quando iudex voluerit ex causa, & sic ob merita, pœnam alterare vel minuere, non teneatur causam etiam exprimere, est textus notabilis in d. l. si sęuerior sæuerior . ibi certis rationibus motus, vbi textus iudicem certis rationibus motum fuisse considerat, & hoc statuit atque declarat, licet iudex rationes, vel causas aliquas non exprimat. Pro iudice enim, qui officium suum legaliter exercere iurauit, semper præsumitur, & illi in multis creditur, c. ad audientiam, cum similibus de præsump. l. diuus. ff. de offi. præsi. l. publicanus, in prin. ff. de publica. Gloss. & Doct. in varijs locis, signanter Signorolus de Homodeis in cons. 15. incip. in q. col. fin. Bal. in rubr. col. penult. de officio. delega. Fely. in c. quæ in Ecclesiarum, post alios, de consti & Francisc. de Curte in cons. 48. incip. Memoriæ recolendæ, colum. 18. in fine. Denique si iudex ille talem reum, quem innocentem esse nouit, vel absoluendum putauit, vel leui quadam pœ na ad ciuium satisfactionẽ satisfactionem condemnandum, addita causa necessitateq́ue consilij sui, quonam modo superior aut conciues stomachari ea tam iusta, tam necessaria, tamq́ue pia ratione inspecta poterunt, nam siue omnium superior is iudex fuerit, eius authoritas cum tam piæ & iustæ causæ expressione ad ciuium animos sedandos sat erit, siue inferior sit, cùm ab eius sententia ex parte accusatoris vel fiscalis appellari possit, sicq́; sicque nullum ferè præiudicium ea sententia priuatæ, aut publicæ vindictæ adferat, quis nam superior erit tam immanis, qui talem iudicem incuset, quin potius intellecta causa, quam ille expressit, summis potius eum laudibus (vt verosimile est) efferet. nam vt Ouidius cecinit:
Et faciles motus mens generosa capit.
Et talem causam exprimere consultius & tutius erit, quia & in facienda exemplari substitutione lex consuluit, vt parens adderet causam necessitatemq́ue consilij sui, vt per l. pen. C. de curat. furi. & l. pen. ff. eod. tit. & l. ex facto, in prin. ff. de vulga. scripsimus in materia exemplaris subst. lib. 2. de success. prog. §. 17. secundum hoc nostrum consilium, quod in angustia præsenti sat superq́ue idoneum sufficiensq́ue videri debet, cùm optatam medelam accipiat quæstio præsens, in eo tantùm quæstio manebit, an si iudex ille his remedijs, aut medijs vti nescierit, aut noluerit, possit contra veritatem & innocentiam sibi notam talem reum damnare, id quod tenet doctissimus Dominicus de Soto libr. 5. de iusti. & iur. q. 1. & sanctus Thomas secunda secundæ q. 67. art. 2. & idem diuus Thomas 2. 2. q. 64. | artic. tertio, ad tertium Alexand. de Ales, part. 3. q. 40. membro 6. artic. 2. Richard. q. 26. artic. 3. quod & tenuit Petrus de Tarentasia relatus per Dominicum Sotum, vbi suprà Bart. & alij in l. illicitas. ff. de de offic. præsid. Ioannes Andreæ in nouell. titu. de allega. tenuit Andreas de Palude & Syluest. verb. iudex. 2. in summa §. 5. qui & Dominicus, vbi suprà, affirmant esse communem receptissimamq́; receptissimamque Theologorum opinionem, & quod etiam est cōmunis communis opinio tam Legistarum quàm Canonistarũ Canonistarum .
Contrariam tamen partem, vt potius debeat munere & officio magistratus abstinere aut desistere, quàm talem innocentem sententia sua ad mortem damnare, tenet Accur. post Hugonem in l. prætor. ff. de iuris. om. iud. tenent Calder. & Abb. Panor. in c. pastoralis. de offic. delega. & summa Angelica verb. iudicare. q. 7. Nicol. de Lyra Exodi 23. in quam aliquantulum inclinare videtur Syluester, vbi suprà, quem pro contraria parte allegauimus.
Quid dicendum? & sanè hæc posterior pars negatiua (iudice me) non solùm tutior & humanior, verùm in puncto quoque iuris longè verior est. Nam cùm ex omnibus iuribus, rationibus, & authoritatibus nostræ principalis sententiæ appareat, omnem iurisdictionem, ditionem, imperium, principatum, regnum, magistratum, potestatem creatam fuisse ob meram subditorum ciuiúmve vtilitatem, cumq́; cumque iniustitiam fieri ciuibus non possit esse vtile. l. 1. & 2. ff. de legibus. c. erit autem lex. 4. distin. nec dubium sit, quin innocente ad mortem damnato fiat iniustitia & iniuria. par est, vt sub illa potestate, aut iurisdictione hæc potestas innocentem damnandi, & occidendi non comprehendatur, sicq́ue iudex, qui contrarium faceret, nullo iure, nullaq́ue authoritate publica id fecisse videretur, nec ad rem pertinet, quòd populo qui illum accusatum exactis processus noxium esse falsò opinabatur, morigerandum esse videatur, nam respōdemus respondemus probationes fieri occultè, & publicatio testium, quæ postea sit, non ad vniuersorum ciuium notitiam, quinimò plerunque ad paucorum aures peruenire, nec si ad vniuersorum aures perueniret, noceret, aut iustitiæ administrandæ impedimento esse deberet, tum quod res iudicata pro veritate habetur. l. res iudicata. ff. de reg. iu. l. ingenuum. ff. de statu hominũ hominum . & ibi Bal. & not. Cagnol. in d. l. res iudicata. sicq́ue ciues plus fidei iudicis sententiæ, quàm vanis leuibusq́; leuibusque rumoribus aut actis processus adhibebunt, vt & decet & verosimile est, tum etiam quòd vt sanctus Augustinus ait: Fiat ius & pereat mundus, adhæc imagine ne natutæ naturæ veritas obumbretur curandum est. l. filio quem. ff. de lib. & posthum. ergò imagine & vmbra vani popularium rumoris veritas non est obumbranda aut iustitia deserenda, præsertim in re tam sui natura atroci, horribili, & inhumana, & vt
6
* Quintus Fabius Maximus (teste Plut. in Apo. lib. 5.) aiebat: Magis formidulosus est, qui populi rumores timeret, quàm qui hostes fugeret. sicq́ue isthæc leuia iudicem aut principem deterrere, & à iustitia reddenda deuiare non debent aut decet,
7
* aliter. n. si ad vulgi opinionem & arbitrium principes aut magistratus sese accommodare deberent, semper à iusto & honesto declinarẽt declinarent , teste Diogene, quodam. n. die) vt Plutarchus & ad eum Erasmus lib. 3. Apoph. aiunt)
8
* cùm populus theatrum egrederetur, ipse Diogenes aduersus populũ populum nitens ingrediebatur, interrogatus cur id faceret, Hoc (inquit) in omni vita facere studeo, sentiens hoc esse philosophari in omnibus actionibus, quàm maximè à multitudine dissidere. propterea quòd vulgus hominum cupiditatibus agitur non ratione.
9
* Idem quoq; quoque Plutarch. in Apoph. lib. 6. de Antisthene refert hæc: Cuidā Cuidam enim dicenti, pleriq; plerique te laudant, at quid (inquit) mali feci, significās significans quæ recta sunt paucissimis semper placuisse. & Cic. pro domo sua ait: In imperita multitudine est varietas & inconstantia & crebra tanquam tempestatum, sic sententiarum commutatio. Rursum idem Cic. lib. 2. Tusc. scripsit: Qui in oculis est multitudinis illius iudicio stare nolit. Ergò is iudex, quo de agimus, si transuolaret iustitiam, veritatem, innocẽtiam innocentiam , sibi notam, vt vanos leuesq́; leuesque rumores captaret, leuior ipso vulgo, iniquior & detestabilior videretur.
10
* Vnde etiam Plutarch. Apoph. lib. 4. de Phocione Atheniense sic retulit:
Cùm oraculum proditum esset Atheniensibus, in ea ciuitate vnum esse virum, qui cunctorum sententijs aduersaretur, ac populus vociferans iuberet illum inquiri, Phocion semet prodidit, dicens: Ego sum ille, quem designat oraculum, nam vni mihi nihil placet omnium, quæ vulgus vel facit, vel dicit, quid hîc primùm admireris, impauidúmne viri animum, an clementiam, qui non passus sit suspicionem ad innocentẽ innocentem aliquem deuolui, an singularem sapientiam, qua perspexit inconditam multitudinẽ multitudinem , quoniam affectibus agitur, nihil sani nec agere, nec loqui. & de eodem Plutar. vbi suprà, frequentia. refert.
11
* Inter fugiẽdum fugiendum fertur subinde respiciens ad arcem Palladis, ac sublatis manibus dixisse, ô Pallas vrbium domina. Cur tribus infaustissimis bestijs delectaris, noctua, dracone, & populo Noctua cùm sit auium inauspicatissima, tamen Palladi sacra facta est, quemadmodum & draconem habet pro gestamine, populus autem bellua est multorum capitum, pessimam gratiam referre solita optimè de se meritis, & velut Socrati, Phocioni, Scipioni, & alijs compluribus Iuuenal. Satyr. 10.
Sed quid
Turba tremens? sequitur fortunam & semper, &
Damnatos, idem́ idemque populus, si Nortia Thusco (odit
Fauisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum.
Seneca in Hippolyto:
Tradere turpi fasces populus
Gaudet, eosdem colit, atque odit.
Idem in Octauia:
O funestus multis populi
Dirus́ Dirusque fauor, qui cum flatu
Vela secundo rateis impleuit,
Vexit́ Vexitque procul, languidus idem
Deserit alto, sæuo́ sæuoque mari.
Denique
12
* & si isthæc omnia satis superq́; superque ostendant, ac persuadeant talem innocentem damnare nefas esse minimeq́ue licere, adhuc tamen si quis fortè esset, cui res dubia aliquantulum, aut ad modum videretur, is meminisse deberet in re dubia eam opinionem sequendam, quæ animarum saluti tutior est. l. sunt personæ. ff. de reli. estq́; estque cōmunis communis & receptissima sententia nostrorum, quos longa serie retulit Rodericus Suares in proœmio legum fori fol. 6. vnde cùm nostra sententia animarũ animarum saluti longè tutior proximiorq́; proximiorque sit quàm contraria, eam vt amplectamur non solùm æquũ æquum , verùm necessum quoque est. Quod intellige dupliciter, primùm in foro animæ) quod conscientiæ vocant) deinde etiam in foro contentioso, vt nostra suadent fundamenta. tertiò intellige idem fore etiam si esset causa ciuilis (id quod longè vehementius abnegant omnes Doct. Theologi, & nostrorum etiam non pauci, de quibus mentionem habuimus) & vt res perspicua sit, accipe talem speciem, donaui aut vendidi tibi domũ domum meam, aut fundum, aut æquũ æquum , & tradidi, sicq́; sicque in te dominiũ dominium transtuli, Titius qui meam fuisse non negabat, abs te tamen eam rem vendicabat coram me, vel sub me iudicante, affirmans eandem rem à me prius sibi fuisse donatam & traditam, & ex hac sola causa non ex vlla alia sibi ad eam rem ius esse, tunc cùm ego certò sciam, eum non fouere iustam causam, licet duobus tribúsve testibus id probaret, reum absoluere deberem, per iura & rationes, de quibus in superiore articulo, quæ non expedit repetere. Qua de re per Imo. in l. à diuo Pio. ff. de re iud. qui contrarium tenet. & Adrianus in quodlib. q. 6. art. 3. qui affirmat hanc esse receptam Theologorum sententiam. Idem tenet summa Rosela, vt refert Sotus, vbi suprà, sed nostra sententia his patribus contraria & iustior & (iudice me) verior est, vos videritis quis iustius induat arma.
Loading...