Denique etiam [*] si nulla causa esset minuendi pœnam legalem, postquam tamen pars læsa destitit ab accusatione, potest princeps minuere pœnam legis, antea verò non vtique. ita Dominicus de Soto, vbi suprà. quæ conclusio meritò displicere debet. nam si ante partis abscessum pœnam minuere non potest, ne illi priuato, cuius intererat, præiudicium inferat, ergò nec post eius abscessum ne præiudicium Reipublicæ inferat: Reipublicæ enim læsio grauior est quàm priuatorũ. auth. res quæ, cum ibi not. C. com. de lega. Itaque licet post partis abscessum accusantis pœnam minuere non solùm possit, sed etiam debeat, quatenus pœna à lege propter damnum illi datum aucta fuit, tamen qua ex parte pœna propter nocumentum, quod Respublica ex facinoribus pati videtur, designata est, minui non potest à principe sine causa. quippe qui ad lædendum ius Reipublicæ minus imperij habet, quàm ad priuatorum ius lædẽdum. Interest enim Reipublicæ etiam principaliter, ne maleficia fiant, néve facta impunita maneant. l. congruit. ff. de officio præsi. Ergò qui seruum meum occidit, vel me conuitio affecit, aut rem meam subtraxit, & Reipublicæ & mihi nocuisse videtur, mihi vt est notum, Reipublicæ, quia nisi esset effræna licentia facinorosis, nullius ciuis salus aut domus tuta esse posset, omnesq́ue metu trepidarent, & trepidare & vexari incipiunt etiam ob damna reliquis conciuibus illata. Nam & illi, qui læsi nondum erant, illicò incipiunt pauescere, maioremq́ue custodiam rebus, personis, familiæq́ue suæ adhibere. sicq́ue in eo & in similibus vexantur, quæ vexationes sunt vehementer considerandæ. l. 1. §. si hæres. l. quia poterat. ff. ad Trebellia. ibi, variæ sunt hominum voluntates quorundam negotia timentium, &c. ergò si ego, qui damnum sensi, & te qui mihi damnum dederas, accusaueram, destiti ab accusatione, par est, vt Reipublicæ integrũ saluumq́ue ius maneat te persequendi, quatenus ipsa læsa videbatur: quia metu talium pœnarum Respublica bonos efficit suos ciues. l. 1. ff. de iust. & iur. ergò qua ex parte Respublica læsa videtur, eatenus princeps sine causa pœnam remittere post accusatoris abscessum non poterit, sed tantùm quatenus pœna legalis aucta fuerat, habita ratione damnum passi. l. id quod nostrum. ff. de reg. iuris. [*] Vnde etiam si damnum passus in suo testamento remiserit iniuriam vel pepercerit delinquenti, nihilominus ille punietur à iudice, habita istius publici nocumenti ratione, vt tenuit Gloss. not. per text. ibi in l. diuus. ff. ad Syllani. notat Amanelus de Claris aquis sing. 26. & Guilielm. de Ludo singulari 33. lex est.