[*] Quinimò si filius iniuriatus iniuriam remiserit, nihilominus eius pater agere potest propter iniuriam, quam ipse ex persona filij passus violabatur. Patitur enim quis iniuriam non solùm ex sua, sed etiam ex suorum iniuria. §. patitur. Instit. de iniuri. ita in specie disserit Ludouicus Romanus singulari 93. tu habes expressius per Nicolaum Boërium decis. 120. pater an remittere. num. 7. c. exhibita. vbi Ioan. Andreas de homi. [*] Pater autem iniuriam filio illatam an remittere possit, & sanè olim poterat, vt est communis opinio, secundum Boërium, vbi suprà. per l. sed si vnius. §. filiofamil. ff. de iniur. An autem hodie idem adhuc sit, non leuiter controuersum est, suntq́ue variæ nostrorum sententiæ, vt per Boërium ibi, per Marsilium sing. 573. grauior. Ias. in l. in personam, per tex. ibi. ff. de pact. & Bar. Imola, Romanus & Alex. in l. Lucius. ff. solut. matrim.