Hactenus de principe. [sect. 9] Quid autem in iudice ordinario? & Dominicus Sotus, vbi supra talem fixit conclusionem, postquam (inquit) accusator ab accusatione contentus destitit, in arbitrio est supremi iudicis poenam iuris relaxare aut commutare, ale autem arbitrium inferiori non committitur. Quae quidem differentia inter principem merum & iudicem ordinarium non est tuta nec tenenda: quia data paritate terminorum, inter eos differentia nulla est hac in re, nam ex iusta causa tales poenas commutare, minuere, & relaxare tam princeps quam iudex ordinarius posset, vt (fuse ex receptissima ac verissima opinione Doctorum) c. superiore edocti fuimus. Sine iusta vero causa nec iudicem ordinarium, nec etiam principem id facere posse. iam ibi & plenius in superioribus ostendimus, quum ad meram ciuium vtilitatem principatum datum fuisse monstrauimus, nec dubium sit legales legitimasĂșe poenas noxijs hominibus remittere, & condonare cuique ciuium vniuersaeque Reipublicae noxium iniuriumque videri. Limita, quando tam minima ex parte per principem poena remissa fuit, vt verosimile sit id a populo sibi concessum fuisse vel concessum iri, si a populo peteret, argum. l. scio. de minor. vt supra ostendimus. Quo casu eadem moderatio & in ordinario iudice admittenda esset data eadem verisimilitudine. Hac duntaxat nota adiecta, quod verosimile est hac in re ex mente populi iurisdictionem concedentis plus laxitatis concessam principi fuisse & fore, quam iudici ordinario ab ipso siue principe siue populo: quia quanto est maior dignitas iurisdictionem exercentis, tanto plus laxitatis & arbitrij sibi concessum fuisse & fore intelligendum est, sicque princeps & iudex ordinarius hac in re differunt in quanto, non in toto. Secundum quae lapsus in duobus videtur Doctissimus Sotus, primum dum post partis accusantis abscessum putauit principem quantacunque vellet ex parte, etiam sine vlla causa posse poenam legalem remittere, cum non possit, nisi modica duntaxat ex parte laxare. Alterum dum id iudici ordinario etiam minima in parte abnegauit.