Hactenus de principe. [*] Quid autem in iudice ordinario? & Dominicus Sotus, vbi suprà talem fixit conclusionem, postquam (inquit) accusator ab accusatione contentus destitit, in arbitrio est supremi iudicis pœnam iuris relaxare aut commutare, ale autem arbitrium inferiori non committitur. Quæ quidem differentia inter principem merum & iudicem ordinarium non est tuta nec tenenda: quia data paritate terminorum, inter eos differentia nulla est hac in re, nam ex iusta causa tales pœnas commutare, minuere, & relaxare tàm princeps quàm iudex ordinarius posset, vt (fusè ex receptissima ac verissima opinione Doctorum) c. superiore edocti fuimus. Sine iusta verò causa nec iudicẽ ordinariũ, nec etiam principẽ id facere posse. iam ibi & plenius in superioribus ostẽdimus, quum ad meram ciuium vtilitatem principatum datum fuisse monstrauimus, nec dubium sit legales legitimasúe pœnas noxijs hominibus remittere, & condonare cuique ciuiũ vniuersæq́ue Reipublicæ noxium iniuriumq́ue videri. Limita, quando tam minima ex parte per principem pœna remissa fuit, vt verosimile sit id à populo sibi concessum fuisse vel concessum iri, si à populo peteret, argum. l. scio. de minor. vt suprà ostẽdimus. Quo casu eadẽ moderatio & in ordinario iudice admittenda esset data eadem verisimilitudine. Hac duntaxat nota adiecta, quod verosimile est hac in re ex mente populi iurisdictionem concedentis plus laxitatis cōcessam principi fuisse & fore, quàm iudici ordinario ab ipso siue principe siue populo: quia quanto est maior dignitas iurisdictionem exercentis, tanto plus laxitatis & arbitrij sibi concessum fuisse & fore intelligendum est, sicq́ue princeps & iudex ordinarius hac in re differunt in quanto, non in toto. Secundum quæ lapsus in duobus videtur Doctissimus Sotus, prmùm dum post partis accusantis abscessum putauit principem quantacunque vellet ex parte, etiam sine vlla causa posse pœnam legalem remittere, cùm non possit, nisi modica duntaxat ex parte laxare. Alterum dum id iudici ordinario etiam minima in parte abnegauit.