Item errat [sect. 10] dum omnino adimit principi potentiam ante accusatoris abscessum & remissionem, nam ea consideratio, etsi inspicienda sit quo ad eam poenae particulam, quae respicit personam eius, qui iniuriam aut damnum passus fuit, tamen non est inspicienda quo ad alteram poenae partem, quae totam rempublicam concernit. Est tamen verum quod & in hoc casu differentia est in quanto, non in toto, nam accusatore cessante, poena quae ei applicanda erat, ex toto cessauit, & de reliqua poenae parte, quae rempublicam respiciebat, agendum duntaxat erit. [sect. 11] Ergo praetermissis publicis criminibus, quo ad priuata delicta, quibus datur accusandi licentia solis damnum vere vel interpretatiue patientibus. Sit prima conclusio, ex iusta causa poena legalis potest minui vel commutari, intellige primum id fieri posse per principem, deinde fieri posse per iudicem ordinarium, quamuis principum laxior aliquantulum potestas sit. Exempli gratia, vt in l. inter artifices. ff. de solu. clarius in l. ad bestias. cum ibi not. ff. de poenis. Tertio intellige conclusionem non solum post accusatoris remissionem, sed etiam antea. Quatenus poena imponenda vindictam publicam, aut publicum commodum pecuniarum respiciebat, non quatenus respiciebat commodum illius, qui damnum passus fuit, nisi pro parte eum tanquam vnum popularem tangente, vnde si ex delicto (verbi gratia) poena ducentorum imponenda veniebat, aequis ex partibus inter damnum passum & Rempublicam diuidenda, tunc si accusator nolit ignoscere, & Reipublicae vtile sit poenam ex toto vel ex parte remitti, ea remissio quo ad partem, quae ad rempublicam spectat, ex toto vel ex parte facienda est, sed non quo ad reliquam partem, sicque accusatori integra centum praestanda sunt, vel ab ipso delinquente eiusúe fautoribus, vel ab ipsa forte Republica, quando eius id intererat. ita tamen vt tunc cum a republica daretur, demin ueretur pars, quae accusatorem tanquam vnum ciuem respiciebat, huius rei ratio est, quia si ea remissio reipub. vtilis erat, tunc ab omnibus ciuibus pecuniarum collectio vt fieret ciuile parque esset. c. quod omnes. de reg. iur. lib. 6. l. secundum naturam. ff. de reg. iur. Secunda conclusio, sine iusta causa poena legalis delinquenti remoueri non potest. Intellige quod non potest remoueri per principem. Secundo intellige, quod longe minus per iudicem ordinarium. Tertio, quod non potest remoueri ex toto. Quarto, quod nec ex parte quae respiciebat accusatorem. Quinto, quod nec ex parte, quae respiciebat rempublicam, remitti licebit ex toto aut ex magna parte, sed ex minuscula quadam particula, id principibus facilius forte licebit, quam iudicibus ordinarijs. Nec putauerit quisquam me non bene mihi constare, dum dixi difficilius nocere posse principem aut iudicem ordinarium reipublicae quam priuato accusatori, & tamen modo negaui principem posse quicquam adimere ex parte poenae, quae respiciebat priuatum accusatorem, cum concesserim id fieri licuisse saltem ex minuscula quadam particula ad rempublicam spectante, sed responsio in promptu est. Nam cum aerarium publicum quoties opus est ex collationibus ciuium supplendum aut replendum sit, quando poena, quae aerario publico applicanda venit, ex parte quadam remittitur, quo ad illam particulam omnium ciuium laesio est, qui vrgente postea necessitate publica tanto magis aut tanto plus conferre tenebuntur, sicque ipse met accusator sentit ex illa remissione suam particulam damni, neque in plus laedi debebat, cumque publice vtilia sunt, non ad quorundam tantum, sed ad omnium ciuium onus spectent. d. l. secundum naturam. d. c. quod omnes tangit. [sect. 12] Denique cum iudex sine causa legales poenas nequeat laxare aut minuere, qui contra fecerit duas patitur poenas, infamiae notam & suomet corpore vel rebus poenam illi remissam quatenus ille pati desijt, supplebit, ita Ludouicus Romanus singulari 78. veni, per l. seruos. C. ad legem Iul. de vi pub. qui textus est ad hoc sin. secundum Romanum. l. 3. C. ne san. bap. reit. quam vnicam dicit vbi supra idem Romanus. per Felynum in c. de causis, in prin. de offi. delega. per Nicol. Pigniolatum, qui alios allegat in add. ad Romanum vbi supra, quae autem sint iustae causae recedendi a poenis legalib. edocet Nicolaus Pignolatus in addi. ad Romanum sing. 666. tu habuisti. Felynus in c. qualiter & quando. §. ad corrigendos. de accusa. Garerius de homicidio, vlt. part. ad fin. Romanus cons. 429.