Item errat
* dum omnino adimit principi
potentiam ante accusatoris abscessum & remissionem, nam ea consideratio, etsi inspicienda sit quo ad eam pœnæ particulam, quæ
respicit personam eius, qui iniuriam aut damnum passus fuit, tamen non est inspicienda
quò ad alteram pœnæ partem, quæ
totā
totam
rempublicam concernit. Est tamen verum quod
& in hoc casu differentia est in quanto,
nō
non
in
toto, nam accusatore cessante, pœna quæ ei applicanda erat, ex toto cessauit, & de reliqua
pœnæ parte, quæ rempublicam respiciebat,
agendum duntaxat erit.
* Ergo prætermissis
publicis criminibus, quò ad priuata delicta,
quibus datur accusandi licentia solis damnum verè vel interpretatiuè patientibus. Sit
prima conclusio, ex iusta causa pœna legalis
potest minui vel commutari, intellige
primũ
primum
id fieri posse per principem, deinde fieri posse
per
iudicẽ
iudicem
ordinarium, quamuis
principũ
principum
laxior aliquantulum potestas sit. Exempli gratia, vt in l. inter artifices. ff. de solu. clarius in l.
ad bestias. cum ibi not. ff. de pœnis. Tertiò intellige conclusionem non solùm post accusatoris remissionem, sed etiam antea. Quatenus
pœna imponenda vindictam publicam, aut
publicum commodum pecuniarum respiciebat, non quatenus respiciebat commodum
illius, qui damnum passus fuit, nisi pro parte
eum tanquam vnum popularem tangente,
vnde si ex delicto (verbi gratia) pœna ducentorum imponenda veniebat, æquis ex parti
bus inter damnum passum & Rempublicam
diuidenda, tunc si accusator nolit ignoscere,
& Reipublicæ vtile sit pœnam ex toto vel ex
parte remitti, ea remissio quò ad partem, quæ
ad rempublicam spectat, ex toto vel ex parte
facienda est, sed non quo ad reliquam
partẽ
partem
,
sicq́ue accusatori integra centum præstanda
sunt, vel ab ipso delinquente eiusúe fautoribus, vel ab ipsa fortè Republica, quando eius
id intererat. ita tamen vt tunc cùm à republica
daretur, demin ueretur pars, quæ accusatorem
tanquam vnum ciuem respiciebat, huius rei
ratio est, quia si ea remissio reipub. vtilis erat,
tunc ab omnibus ciuibus pecuniarum collectio vt fieret ciuile
parq́;
parque
esset. c. quod omnes.
de reg. iur. lib. 6. l. secundum naturam. ff. de
reg. iur. Secunda conclusio, sine iusta causa pœ
na legalis delinquenti remoueri non potest.
Intellige quòd non potest remoueri per principem. Secundò intellige, quòd longè minus
per iudicem ordinarium. Tertiò, quòd non
potest remoueri ex toto. Quartò, quòd nec ex
parte quæ respiciebat accusatorem. Quintò,
quòd nec ex parte, quæ respiciebat
rempublicā
rempublicam
, remitti licebit ex toto aut ex magna parte,
sed ex minuscula quadam particula, id principibus facilius fortè licebit, quàm iudicibus ordinarijs. Nec putauerit quisquam me non bene mihi constare, dum dixi difficilius nocere
posse principem aut iudicem ordinarium reipublicæ quàm priuato accusatori, & tamen
modò negaui principem posse quicquam
adimere ex parte pœnæ, quæ respiciebat priuatum accusatorem, cùm concesserim id fieri
licuisse saltem ex minuscula quadam particula ad rempublicam spectante, sed responsio
in promptu est. Nam cùm ærarium publicum
quoties opus est ex collationibus ciuium supplendum aut replendum sit, quando pœna,
quæ ærario publico applicanda venit, ex parte
quadam remittitur, quo ad illam particulam
omnium ciuium læsio est, qui vrgente postea
necessitate publica
tāto
tanto
magis aut tanto plus
conferre tenebuntur, sicq́ue ipse met accusator sentit ex illa remissione suam particulam
damni,
neq;
neque
in plus lædi debebat,
cumq́;
cumque
publicè vtilia sunt, non ad quorundam tantùm,
sed ad omnium ciuium onus spectent. d. l.
secundũ
secundum
naturā
naturam
. d. c. quod omnes tangit.
*
Deniq;
Denique
cùm iudex sine causa legales pœnas nequeat laxare aut minuere, qui contra fecerit
duas patitur pœnas, infamiæ
notā
notam
& suomet
corpore vel rebus pœnam illi remissam quatenus ille pati desijt, supplebit, ita Ludouicus
Romanus singulari 78. veni, per l. seruos. C. ad
legem Iul. de vi pub. qui textus est ad hoc sin.
secundum Romanum. l. 3. C. ne san. bap. reit.
quā
quam
vnicam dicit vbi suprà idem Romanus.
per Felynum in c. de causis, in prin. de offi. delega. per Nicol. Pigniolatum, qui alios allegat in add. ad Romanum vbi suprà, quæ
autẽ
autem
sint iustæ causæ
recedẽdi
recedendi
à pœnis legalib. edo|
cet Nicolaus Pignolatus in addi. ad Romanum sing. 666. tu habuisti. Felynus in c. qualiter & quando. §. ad corrigendos. de accusa.
Garerius de homicidio, vlt. part. ad fin. Romanus cons. 429.