Quartò limitant [*] nonnulli, vt occidere non liceat propter rerum, sed tantùm propter personæ defensionem, quod dic, vt suprà. Quintò limitāt, vt generaliter in foro animæ occidere non liceat aggressorem, sed potius debeat quis pati se interfici, ita Gerson, vbi suprà, & diuus Augustinus ad Publi. De occidentis (inquit) hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet cōsilium, nisi fortè sit miles, aut publica functione teneatur, vt non pro se hoc faciat, sed pro alijs accepta legitima potestate. Vbi negare videtur, cuipiam ne occidatur licere priuatim occidere. Et in primo de libero arbitrio. Quomodo (inquit) apud diuinam prouidentiam à peccato liberi sunt, qui pro his rebus, quas contemni oportet, humana cæde polluti sunt? & censet illas res in vniuersum esse contemnendas, quas homines inuiti admittere possunt, in quarum numero est vita. Et Nicol. Papa. Canone, de his clericis, distin. 50. ait: De his clericis, quibus consuluistis, scilicet, qui se defendendo paganum occiderant, si postea per pœnitentiam possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scitote nullam nos occasionem dare, neque vllam tribuere licentiam eis quemlibet hominem quolibet modo occidendi, cui quidem legi cùm ad mores pertineat, videntur & laici esse subiecti. Quartò homicidium est grauius, quàm simplex fornicatio, sed nemini hæc ad seruādam vitam est licita: ergò neque homicidium facere. Postremò si arbor est mala, ergò & fructus, vt habetur Matth. 7. sed defensio ipsa videtur illicita contra illam Pauli monitionem ad Romanos 12. Non vos defendentes charissimi, ergò & aggressoris occiso erat peior. Sed hæc omnia procedunt de perfectione, non de necessitate secundum Sotum, vbi suprà. Nec ad rem pertinet, quòd salutem animæ proximi debeam præponere saluti corporis mei, sicq́ue cùm aggressor verisimiliter veniat in peccato mortali, non debeam eum occidere, ne eius anima simul cum corpore pereat. Nam huic rei sufficienter respondit Sotus, cui adde quod & si eum lethaliter vulnerauero, inter moras spiritus efflandi poterit pœnitere, & id facturum verosimillimum est, sicq́ue cessat Gersonis argu. Sextò limita, vt [*] duellum inire non liceat, ibiq́ue occidere inimicum pro defensione rerum fortè nostrarũ, aut honoris, aut alia quauis ratione, sed tunc via iudiciaria agendum est, secundum Sotum doctissimum Theologorum, vbi suprà.