Capvt xviii.

Capvt xviii.

Svmmarivm.

QVinqvage simosecvn do defluit etiam ex nostra principali sententia definitio illius articuli, An princeps
1
* defensionem nostram tollere possit? | id quod in specie multi tenuerunt, affirmantes, summum Pontificem ex causa id facere posse, ita Alber. Ros. in l. omnes. in princ. C. de Episcop. & Cleric. Angel. n l. si sic. ff. de lega. 1. Fernand. Loazes in consil. pro March. de Velez, dubitatione 1. pag. 337. num. 66. versi. sicut de defensione. Nellus in tra. bannitorum 2. q. secundi temporis. Alex. in l. cum mulier. col. 5. ff. solut. matri. Deci. in c. cum dilecti. colu. 7. ff. de except. Et ideò princeps
2
* citationem tollere potest, vtcunque sit necessaria denfensio, vt tenent Gloss. in l. is qui Reipublicæ. ff. ex quib. caus. maior. Felyn. in c. quæ in Ecclesiarum. num. 26. de const. & alij quamplures (longè plurimis tamen repugnantibus) vt in præfa. tract. de succ. progressu enarrauimus. Quid dicendum? & sanè regula est, defensionem
3
* esse necessariam, à iureq́; iureque naturali profluentem. l. vt vim. ff. de iust. & iur. ibi, nam quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse videatur. c. ius naturale. 1. distin. l. 1. ff. de vi & vi armata. l. iniuriarum. ff. de iniur. c. significasti. 2. de homi. l. scientiam. §. qui non aliter. ff. ad leg. Aquil. c. si verò. 1. de sent. excō excom . & l. sed & si. ff. ad leg. Aquil.
4
* Amplia vt procedat etiam, si inde sequatur homicidium, vt tradunt communiter Doct. in dictis locis per eadem iura, quibus adde Caieta. post sanctũ sanctum Thomam secunda 2. quæst. 64. artic. 7. & Dominicum Sotum de iust. & iu. lib. 5. q. 1. arti. 8. Ludo. Rom. sing. 28. Accusatus de homicidio. Bald. in l. solam. C. de testib. idem Bal. in l. vni. C. de confes. Hæc ampliatio de homicidio variè intelligitur. Primũ Primum quando factum fuit ob tutelam corporis homicidæ se ab occiso defendente, vt dd. ll. Deinde
5
* etiam si id fieret ob defensionem rerum, ista (quamuis multis repugnantibus) duximus esse communem opinionem in tract. de suc. prog. in præfa. nu. 12. cum seq. vt per Ias. Io. Broscium, & alios in d. l. vt vim. & Carerium in sua pract. fol. 106. nu. 31. Bernad. Diaz de Luco regu. 587. quibus adde S. Thomam & Caieta. vbi suprà, & Domi. Sotum d. lib. 5. quæst. 1. arti. 8. de iust. & iu. qui planè omnes idem sentire videntur, dum loquuntur generaliter, & allegant, nituntur q́ue in Exodi 12. dum ait: Si effringens fur domum, siue suffodiens inuentus fuerit, & accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non eritreus sanguinis, vbi non de corporis, sed de rerum tantùm defensione agebatur. Ad idẽ idem l. aduocati, cum ibi not. C. de aduo. diuersorum iudi. ita Sotus, vbi suprà. Tertiò
6
* intellige sufficere testes dixisse ad defensionem occisoris factum fuisse homicidium, etiam si non expresserint eam defensionem esse necessariam, vt videtur voluisse Bald. in d. l. solam. ad fin. & Bar. consi. 110. Quidam Maffiolus, per c. 1. §. si quis hominem. de pace tenen. In contrarium tamen hoc casu videtur esse receptior opinio, vt per Bal. sibi contrarium in l. vnic. de cōfess confess . versi. tu assessor. col. 10. Ludo. Rom. vbi suprà. Nic. Pig. in add. ad ipsum Roma. Bartho. Cæ polla consi. 42. idem Cæpolla cons. 44. Felyn. in c. significasti. col. 5. de homi. Ias. in §. item si quis. Inst. de acti. & alij quos adduximus in d. num. 22. cum seq. Sed quidquid sit de modo probationis omnes vtriusque partis fautores in hoc conueniunt, homicidium, vt inculpatum videatur, non sat esse quod ad defensionem factum fuerit, nisi præterea ea defensio necessaria fuerit.
Quartò intellige, vt non solùm quis inuasus, aut insultatus id facere possit, sed quod etiam ad id teneatur, si est
7
* Princeps, vel persona ita egregia, quod ad Reip. bonum sit admodum necessarius, ita eleganter Dominicus Sotus, vbi suprà. Limita primò, vt tale homicidium fieri non sit necessarium, sed potius esset opus perfectionis sese non defendere, secundum S. Thomam & Caieta. & Dominic. vbi suprà, post Gersonem, quem ipse Domin. allegat in tract. de Euchar. quod intellige, quādo quando insultatus non esset tam necessarius ad Remp. gubernandā gubernandam , vt ꝓximè proximè dicebamus. Deinde limita, vt homicidiũ homicidium non aliter sit inculpatum, quàm si fiat ad defensionẽ defensionem necessariā necessariam . Tertiò limita,
8
* secundũ secundum Dominic. quando aggressor esset princeps, vel dux, seu alia ꝑsona persona egregia, & ad regimẽ regimem Reip. necessaria, & aggressus ꝑsona persona ad tale regimẽ regimem minimè necessaria, tunc. n. aggressus, vt se occidi pateretur, tolerari deberet potius quā quam aggressorẽ aggressorem necare, id quod Gersoni iam allegato sine dubio videretur, sed ipsorũ ipsorum opinio vera non est, quia palàm est contra ius naturale iam relatum, & in mille legibus suprà allegatis & similibus repetitum. Et hoc esset eum principatum ad meram ciuium vtilitatem admissus ad internecionem ipsorum conuertere contra omne ius, omnemq́ue rationem, & contra nostram principalem opinionem, cum omnibus ferè iam congestis, præsertim in tribus capitibus superioribus. Et esset contra illam diuinam pollicitationem, quæ inquit: Iugum meum suaue est. Et quàm
9
* vita mortalibus chara sit, docet Ouidius lib. 5. Metamorph.
Nihil ô fortißime præter
Hanc animam concede mihi, tua cætera sunto.
Et Iuuenal. Satyr. 10.
Da spacium vitæ, multos da Iuppiter annos,
Hoc recto vultu, solum hoc pallidus optas.
Eadem aut his simillima optimè expressit Cicero, dum ait in Orat. in Va. Nemo est tam demens, tamq́; tamque parum de se cogitans, qui alienam vitam magis quàm suam diligat. Et rursus: Qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere, ita Philip. 12. Expressit idem Cicero, quibus verba Iuuenalis non parum oportuna sunt, sic canentis in Saty. 13.
Ad vindicta bonum vita iucundius ipsa.
His etiā etiam concinunt elegantia Nasonis poë mata, sic modulantis lib. 3. de arte Amandi:
Iudice me, fraus est concessa repellere fraudem,
Arma́ Armaque in armatos sumere iura sinunt.
Et Horat. lib. 3. Ode 4.
Vim temperatam Dij quo quoque prouehunt
In maius, ijdem odêre vires
Omne nefas animo mouentes.
Testis mearum Centimanus Gygas
Sententiarum.
His quoque adstipulatur idem Cicero in 3. de finib. in hæc verba loquens: Vt tauris natura datum est, vt pro vitulis contra leones summa vi impetuq́ue contendant: sic ij, qui valent opibus, atque id facere possunt, ad seruandum genus humanum natura incitātur incitantur . Cùm ergò ex tot authoritatibus constet hanc defensionem esse iuris naturæ, eam humano generi adimere velle, non impium modò, verùm nefas quoq; quoque videri debet, præsertim cùm sit contra præceptum iuris diuini iam relatum, & cùm charitas benè ordinata à se ipso incipere debeat. l. præses. C. de seruit. & aqua. & cùm teste Terentio: Natura cùm ita comparatum sit, vt omnes sibi benè esse malint, quàm alteri. id quod etiam descendere à iure naturæ testatur Cicero 3. Officiorum: Sibi (inquit) vt quisq; quisque malit, quod ad vitæ vsum pertinet, quàm alteri acquirere concessum est, non repugnante natura. Et rursus eod. libr. Nostræ vtilitates nobis omittendæ non sunt, alijsq́ue tradendæ.
Neque ad rem pertinet, quòd ille
10
* aggressor sit Princeps, aut Dux Reipublicæ, aut persona Reipublicæ gubernationi multum necessaria: nam ij tales simul atque tyranni esse cœperint, continuò desinunt esse principes ipso facto, vt suprà ostendimus c. 1. & 2. Itaque princeps Reipublicæ meæ, qui me immerentem, & inculpatum properat necare, aut vulnerare, ipso facto, ac ipso iure princeps esse desinit. Vnde si ad meam defensionem eum interfecero, non tàm principem meum, quàm hominem iam priuatum interemisse videbor. Prærerea Præterea meam Rempublicam saluam esse, mea interesse videtur, propter meam vtilitatem, & propter me potissimùm eius incolumitatem desidero, & desiderare debeo. Ergò iure naturæ magis diligo, & diligere debeo meipsum, quàm meum Principem, aut Rempublicam. Quia secũdum secundum Philosophum Propter vnumquodq; vnumquodque tale & illud magis, & Proximus sum egomet mihi, vt Terentius ait, & probat d. l. præses, hanc esse charitatem benè ordinatam. Id quod nullus, qui ex toto non ineptiret, aut insaniret abnegasset, ergò præposterum esset, ac hominis omninò insani sua internecione velle hominem Reipublicæ vtilem seruare, quandoquidem etiam toti Reipublicæ se anteponere suamq́ue salutem debet.
Quartò limitant
11
* nonnulli, vt occidere non liceat propter rerum, sed tantùm propter personæ defensionem, quod dic, vt suprà. Quintò limitāt limitant , vt generaliter in foro animæ occidere non liceat aggressorem, sed potius debeat quis pati se interfici, ita Gerson, vbi suprà, & diuus Augustinus ad Publi. De occidentis (inquit) hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet cōsilium consilium , nisi fortè sit miles, aut publica functione teneatur, vt non pro se hoc faciat, sed pro alijs accepta legitima potestate. Vbi negare videtur, cuipiam ne occidatur licere priuatim occidere. Et in primo de libero arbitrio. Quomodo (inquit) apud diuinam prouidentiam à peccato liberi sunt, qui pro his rebus, quas contemni oportet, humana cæde polluti sunt? & censet illas res in vniuersum esse contemnendas, quas homines inuiti admittere possunt, in quarum numero est vita. Et Nicol. Papa. Canone, de his clericis, distin. 50. ait: De his clericis, quibus consuluistis, scilicet, qui se defendendo paganum occiderant, si postea per pœnitentiam possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scitote nullam nos occasionem dare, neque vllam tribuere licentiam eis quemlibet hominem quolibet modo occidendi, cui quidem legi cùm ad mores pertineat, videntur & laici esse subiecti. Quartò homicidium est grauius, quàm simplex fornicatio, sed nemini hæc ad seruādam seruandam vitam est licita: ergò neque homicidium facere. Postremò si arbor est mala, ergò & fructus, vt habetur Matth. 7. sed defensio ipsa videtur illicita contra illam Pauli monitionem ad Romanos 12. Non vos defendentes charissimi, ergò & aggressoris occiso erat peior. Sed hæc omnia procedunt de perfectione, non de necessitate secundum Sotum, vbi suprà. Nec ad rem pertinet, quòd salutem animæ proximi debeam præponere saluti corporis mei, sic q́ue cùm aggressor verisimiliter veniat in peccato mortali, non debeam eum occidere, ne eius anima simul cum corpore pereat. Nam huic rei sufficienter respondit Sotus, cui adde quod & si eum lethaliter vulnerauero, inter moras spiritus efflandi poterit pœnitere, & id facturum verosimillimum est, sicq́ue cessat Gersonis argu. Sextò limita, vt
12
* duellum inire non liceat, ibiq́ue occidere inimicum pro defensione rerum fortè nostrarũ nostrarum , aut honoris, aut alia quauis ratione, sed tunc via iudiciaria agendum est, secundum Sotum doctissimum Theologorum, vbi suprà.
Pro defensione
13
* tamen honoris liceret alium occidere secundum eum, ratio est, quia honor vitæ æquiparatur. l. alia causa, iuncta Gloss. ff. de manu. vind. immò Virginius in l. 2. §. penulti. ff. de origine iur. relatus & approbatus honorem filiæ, eius vitæ anteponendum putauit. Ergò vt pro vita licet aggressorem occidere, ita & pro defensione honoris.
Et cùm, vt suprà ostendimus, pro rerum defensione occidere aduersarium liceat, multo magis pro honore defendendo id licebit: quia honor rebus est præferendus. l. Iulianus. ff. si quis omi. cau. test. vbi per Doctores. l. 3. §. coniunctim. ff. de lega. præst. & per Gerardum de Petra sancta, singulari 1. idem Gerar. singul. 33. & idem singulari 82. quæ sunt contra honestatem. colum. 1. & in specie ita etiam tenet Bart. & communiter Docto. in l. vt vim. ff. de iust. & iur. vt per Ias. & Ioan. Oroscium, & alios ibi per Gerar. d. singul. 82. Bal. in l. filius. ff. de cond. inst. idem Bald. in c. 1. col. 5. de pace tenenda in feud. Domin. Sotus Theologorum doctiss. vbi suprà. Vnde Bart. Bal. Gerar. Dominicus Sotus & alij communiter suprà relati, si vir
14
* nobilis aut honestus, seu ingenuus ab ignobili, vel vili fuisset aggressus, negant teneri eum ad fugiendum. Vnde si aggressorem occiderit, iure occidisse aiunt, iureq́ue suo fecisse: quia id possumus duntaxat, quod honestè possumus. d. l. filius. & hoc casu constat illum non posse fugere honestè secundum mores hominum. Diuersum esse ait idem Sotus in duello, quia negat iniuriatus, vt teneatur iniuriantem ad duellum prouocare, quinimò
15
* etiam qui prouocatus fuit negat secundum mores hominum prudentium secundúmve prudentium opinionem, vt teneatur duelli pugnam acceptare.
Vnde
16
* Octauius Augustus ad duellum à Marco Antonio, qui in summa rerum desperatione adactus erat prouocatus, respondit ipsi Antonio, plures alias vias patere ad mortem, ita refert Plutarchus in Apop. Qui etiam Apoph. lib. 5. de Caio Mario refert sequentia: In bello ciuili cùm fossa cinctus obsideretur ab hostibus, continuit sese tempus spectans opportunum. Pompeio autem Siloni dicenti: Si magnus es Imperator, ô Mari, descende
17
* in certamen, imò tu (inquit) si magnus es Imperator, coge me, vel inuitum decertare. Et hæc opinio Soti dissertissimi in foro saltem conscientiæ tenenda videtur, quamuis contrarium nominatim teneat Gerardus d. singula. 82. post Bald. quem refert in d. l. filius. & expressius in d. c. 1. de pace tenenda, qui eò mouentur, quòd crudelis esse dicatur, qui negligit honorem suum. c. nolo. 12. q. 1. id quod non negamus, sed honorem hoc casu apud bonos & graues viros lædi abnegamus, sicq́ue & ad duellum prouocare & prouocatum descendere iure poli permissum, aut iure naturæ insitum hominibus esse negamus, & diuersam esse causam, vim & iniuriam præsentem incontinenti repellere palàm est. Nobilis autem ignobiliorem cogere potest officio iudicis, vtei cedat in sedendo, & in similibus reuerentialibus, secundum Gerar. singulari 33. nobiles. num. 2. Ioan. Faber in §. aliam. Instit. de bonorum possess. Quinimò
18
* si id non fecerit iniuriarum actione contra eum agere po terit, secundum eundem Gerardum ibi, post eundem Ioan. Fabrum, qui etiam attingunt,
19
* an & manu armata incontinenti id tales nobiles persequi possint, quasi aliàs vim pati videantur, si eis debitus honor ab ignobilioribus denegetur, quæ omnia nec probo, nec modò im probo: quia aliquan tulum aduersari videtur l. quod attinet. ff. de reg. iur. ibi, quia eo iure, nempe naturali, omnes homines æ quales sunt, & hoc iure naturali omnes homines vti debemus, nisi qua ex parte per ius ciuile & peculiare cuiusq; cuiusque ciuitatis immutatũ immutatum reperiatur. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. §. sed naturalia. Inst. de iu. nat. ergò pars negatiua probata est iure communi, scilicet, naturali, pars verò affirmatiua pendet ex peculiaribus populorum moribus, aut legibus: de honestate tamen, aut vrbanitate & comitate par est, vti plebei cedant nobilioribus.
Denique Bart. Bald. Gerar. & Sotus, vbi suprà, dum negant, nobilem aggressum teneri ad fugiendum, nominatim
20
* cōtrarium contrarium admittunt in rustico & in clerico, quod & firmat Nicolaus Boër. decisi. 168. aliud quidem dubium num. 5. Ias. in d. l. vt vim. Ioan. Faber colum. 4. in §. ius autem gentium. Insti. de iu. nat. & est communis opinio. Et ibid. per Nic. Boër. in quibus consistat moderamen inculpatæ tutelæ. Et ad defensionem
21
* videtur tũc tunc fieri, quod incontinenti in ipso flagranti delicto fit, non diuertendo ad alios diuersos actus, & ante consummatam iniuriam, etiam antequam primus percussor de loco recesserit, dicto §. tabernarius. & Bal. in d. cons. 202. col. 2. vers. 2. vt defensi. lib. 4. & Iaco. de Are. quem sequitur Iacob. de Raue. Petr. de Bellapert. & Cyn. in d. l. 1. colum. 2. versic. sed dubitatur, quomodo sciemus. & etiam Ioan. Fab. colu. 2. versic. circa tertium. Bald. in repet. colum. 3. & Saly. ibi. C. vnde vi. & Bart. Bald. & Moder. in d. l. vt vim. & Gloss. Abb. Sicu. Ioan. de Ana. in c. significasti. in 2. & ibi Felyn. in 2. conclusione, de homic. & tex. & ibi Gloss. in c. si verò. in 1. de sententia excommunicationis. & text. in l. quod ait lex. §. quod ait lex. ff. de adult. & Gloss. in summa. in verbo, pulsandam. 23. q. 1. & text. & Gloss. Car. Zaba. Ioan. de Imol. & Petr. de Anch. in cle. 1. de homic. tamen
22
* arbitrio iudicantis relinquitur, quia si incontinenti in ipso flagranti delicto ad defensionẽ defensionem , si autem ex interuallo ad vindictam fieri dicetur. & idem Ang. in tract. malefi. in Glos. & dictus Titius se defendendo, col. 3. vers. & dicitur fieri incontinenti, & sing. Ioan. Iacob. in cons. 42. & magis apertè Franc. de Capitibus listæ, consi. 43. colu. 1. vers. secundus casus, quæ consilia ponuntur inter consilia criminalia Cæpollæ Veronen.
23
* Sed an pœna minueretur, quando Occius ille erat de iure occidẽdus occidendus , quia facinorosus, vel bannitus, vel iam fortè iudicis sententia cōdemnatus condemnatus , & Bal. Pet. Cyn. & Barth. de Ca| pua, in l. addictos. C. de epis. audientia, ponunt quæstionem, qua pœna
24
* puniatur ille, qui occidit illum, qui de iure erat occidendus, & dicunt quod pœna mortis, casus est in l. fi. C. de malefi. & Math. hoc ponit, idem Bal. in d. l. fi. & in l. fideicommissa. §. si quis. ff. de leg. 3. Hippo. de Marsi. in l. 1. num. 13. ff. de sica. & in §. aggredior. nu. 41. in prac. crimi. & singu. 150. circa medium. Io. Arno. problema. 24. Fel. in c. cum iuramentum, in fi. de homi. Nic. Boer. deci. 84. per supradicta. Lud. Carer. in tract. homi. §. 2. nu. 146. post eos, quos alleg. & Lud. Rom. & Nicol. Pigno. ibi sing. 747. Ratio est, quia homicida non adimit vitam homini immortali, sed aliter morituro vitam breuiat, & nihilominus capite punitur, sic ergo qui occidit damnatum ad mortem, quia breuiat vitam illius, capite punitur, qua ratione iudex
25
* qui non detulit appellationi condemnato ad mortem inpari causa est, quia aliàs morituro vitam breuiat, sed interdum, secundum Guiliel. de Ludo. sing. 12. tenetur de vi publica. ita Ioan. Fab. in l. à proconsulibus. C. de appellatio. perl. lege Iulia, in prin. ff. ad leg. Iuliam de vi publi. & Doct. in l. fi. ff. de varijs & ex traor. cogni. & Ioan. Faber, & Ang. Are. Instit. de oblig. quæ ex quasi delicto nascuntur, in princ. sed de iure canonico, qui non defert appellationi in causa criminali, deponitur, secus in ciuili, d. l. quoniam iudices. & l. iudicibus. & ibi Bal. distinguit, de appel. & d. c. de priore, & ibi Abb. Sicu. & Philipp. Deci. in fi. & c. decreto. 2. q. 6. & idem per illa iura tenet Bal. in l. addictos. C. de epis. aud. tamen vult iudicem qui non admisit appel. condemnati, ad mortem teneri capitaliter, per illum tex. & hoc nisi ex causa non admitteret appellationem, quia fortè erat periculum in mora, tunc potest ad executionem procedere, & postea superiori scribere causam quare non recipit, et si illa causa est legitima, non punietur, sin autem non reperiatur legitima, & debuisset appellationi deferre, tunc tenetur, l. si quis filio exhæredato. §. secundò autem. in fi. & ita per illum tex. tenet ibi Pau. de Cast. post Bal. & Ioan. de Imo. ff. de iniusto, rupto testam. & Nicolaus Boerius decisione 153. iudex pactus. nu. 4. Et quod
26
* talis iudex, qui condemnauit innocentem, debeat capite plecti, tenet Bald. in rubri. de pœna iudic. qui malè iudic. vers. quæro qualiter debet iudex, & Saly. in l. eod. tit. vers. 6. an iudex. & Bal. in l. 1. colum. 4. ver. & aduerte, quia si iudex. C. ex delictis defun. & Aquen. in l. vt vim. col. 26. de iust. & iur. & Ioan. Baptist. in l. imperium, in fi. & ibi. Fran. Purpu. num. 132. ff. de iuris. om. iud. volentes talem iudicem puniri de occiso, & etiam lege Iulia maiestatis, vt ibi per ipsos. hoc tamẽ tamen erit, vt dictum est in arbitrio superioris, mortem tali iudici imponere, si passus supplicium, iniquè & dolose fuerit condemnatus, quòd teneatur lege Cornelia, de sicarijs. l. 1. in princ. & §. 1. & l. lege Cornelia. in princip. & ibi Alexa. in addi. & Hippoly. ff. ad l. Corneliam. de sicarijs. & latius Hippolytus in l. quæstionis. colum. vlt. ff. de quæsti. aut minorem pœnam infligere, iuxta id quod deliquerit, vt dicit ibi tex. & Bal. in l. presbyteri. colum. 2. vers. adde quod habes. C. de Episco. & cler. pro hoc d. l. lege Iulia. §. hodie ad leg. Iuliam repetun. vbi si iudex ob hominem necandum pecuniam acceperit, vel non acceperit, & calore inductus interfecerit innocentem, quem punire non debebat, capite plecti debet, vel in Insulam deportari, vt plerique puniti sunt, & sic alternatiuè. & idem dicit Fely. in c. dilecti. colum. 7. ver. secunda declaratio. de excep. & Alex. in addi. ad Bar. in d. §. hodie. & Lucas de Pen. in d. l. iudices. colum. pe. ante finem. ver. debeantur. & Paris de Puteo in tract. Synd. ti. de offi. Synd. ver. Syndicantur etiam officiales habentes officium publicum. & ille text. in §. hodie, est mirabilis, secundum Bal. & Docto. in locis suprà alleg. quòd iudex, qui ex ira seu calore nimio aliquem necauerit & occiderit, non moriatur morte naturali, sed deportatione in Insulam, & sit melioris conditionis, quàm alius iudex non interficiens per iram: id quod quia videtur ab omni ratione alienum, interpretatione iuuandum est, vt quoties iudex dolo occidit, ordinaria homicidij pœna teneatur, sin autem culpa, tunc aliæ pœnæ mitiori subiaceat, id quod in reliquis quoq; quoque est. & in eo duntaxat quæstio erit, quā do quando
27
* dolus & quando culpa puniatur, & sanè regulariter in homine priuato occidente dolus præsumitur, si id non fecerit ad suam defensionem. l. 1. & 2. C. ad leg. Corn. de sicar. l. si non conuitij. C. de iniur. In iudice verò occidente, si quidem non per sententiam vt iudex, sed fortè ira aut inimicitia percitus mucro ne percussit tunc idem, quia tanquā tanquam priuatus fecisse videtur, quod si vt iudex fecit per suam sententiam si ea pecunia, vel simili mercede, aut vitio lata fuit, præsumitur dolus, & pœnæ homicidij ordinariæ subiacebit, quod si hæ sordes cessarent, culpa præsumeretur, etiam si per iracundiam id fecisset, quia non præ sumam factum per solam iracundiam, sed etiam propter culpam condemnati: fuit enim possibile quòd iudex nisi ira motus fuisset, eum non damnaret ad mortem, etiam si eam pœ nam mereret, vel non tam properanter eum damnasset, itaque cùm ille esset malefactor, licet eius culpa morte digna non esset, ea tamen, quæ erat, sufficit, vt in iudice non tam dolus, quàm culpa præsumatur: sicq́ue is iudex non ad mortem sed alia mitiori pœna plectendus fuit. Nam
28
* in delictis culpa etiam latissima non exæquatur dolo, & à pœna ordinaria quælibet causa vtcunque iniusta excusat, Boerius decisi. 168. aliud quidem dubium Glo. quam ipse dicit communiter app. in l. plagij. 2. C. ad leg. Flau. de plagiarijs. l. 1. ff. de | abig. ibi, siue iustis, siue iniustis ratiōibus rationibus motus, & secundũ secundum hanc nostrā nostram distinctionẽ distinctionem iura suprà alleg. componi & possunt & debent. Et circa d. §. hodie. videbis eundem Boëriũ Boërium decis. 168. aliud quidem dubiũ dubium nu. 16. Et pro iudice sententiam proferente facit præsumptio. l. res iudicata. ff. de reg. iu. Sed his omnibus obstare videtur, quòd si
29
* calor iræ in delictis excusaret, nullũ nullum ferè delictũ delictum puniretur, cùm ferè omnia delicta calore iracundiæ fiant, vt docet experientia rerũ rerum magistra, & calor iracundiæ tunc demum in consideratione esse debeat, cùm in continenti, & sic ad defensionẽ defensionem & vim propulsandā propulsandam , homicidium, aut vulnus infligeretur, vt dd. ll. supr. alleg. Respōde Responde quando fit in cōtinenti continenti , tunc excusatur quis ab omni pœ na, tam ordinaria quàm extraordinaria, dummodò violentiæ repulsio fiat cum moderatione, sicq́; sicque ad defensionẽ defensionem non ad vindictam fieri intelligatur. l. scientiam. §. sed si defendẽdi defendendi . ff. ad leg. Aq. Cęterũ Cæterum si ex interuallo, tunc calor iracundiæ iuuat ad leniendā leniendam pœnā pœnam , non ad eam euitandā euitandam . l. si adulteriũ adulterium cum incestu. §. Imperatores. ff. ad l. Iul. de adul. Dec. & Hier. Cag. in l. quidquid. ff. de reg. iur. Aretin. cons. 80. Alex. cons. 76. lib. 1. Hippolyt. Marsi. in l. 1. §. diuus. 1. col. pen. ff. ad leg. Cor. de sicarijs. Dec. cōs cons . 482. idem in l. vt vim. ff. de iust. & iu. Hippo. Marsi. cōs cons . 25. & cōs cons . 129. Ias. in l. si filiā filiam . C. de inoffi. test. Dec. & Fely. in c. Matthæus. de simonia. Boër. decis. 164. alia insuper. nu. 17. & decis. 168. nu. 6. Quod procedit secundũ secundum omnes dummodò causa
30
* iracundiæ esset iusta, & sic adesset culpa ex parte illius, qui occisus vel vulneratus fuit contra ipsum vulnerantem, secus si non præcessit vlla iusta causa, sed eum fortè accusauit de quadā quadam blasphemia. Nam per hoc non esset iracundia iustè concepta, sicq́; sicque nec tolleret, nec etiam leniret pœnam ordinariam, secundũ secundum eos omnes, estq́; estque comm. opin. Quibus adde Abb. & Ioan. Andr. idem tenentes in c. 2. de maledi. per c. inebriauerunt. 15. q. 1. Hieron. Cagn. in d. l. quidquid. nu. 9. Ias. in d. l. si filiā filiam . col. 2. Bal. & Salyc. in d. l. si non conuitij. C. de iniur. Ratio est, quia
31
* quædam sunt, quæ iuris sortiũtur sortiuntur effectum, & in his attenditur iracundia, vt iracundè facta pro infectis habeantur, nisi sequatur ratihabitio. d. l. quidquid. l. 3. de diuort. ff. qualia sunt diuortium, votum, contractus, confessio. Quædam sunt quæ non sortiuntur iuris effectũ effectum , vt delicta, & in eis ira non attenditur. ita Bald. & Saly. in d. l. si non conuitij. & Cagn. in d. l. quidquid. nu. 6. Petr. de Bella pert. & Cyn. in d. l. si non conuitij. Nicol. Boër. decis. 168. nu. 15. Fely. in d. c. Matthæus. Aret. cons. 34. Alberi. in d. l. si non conuitij. Ias. in d. l. si filiam. Sed id in voto & repudio verum est, in contractu autem magis dubiũ dubium . Quid. n. si pater odio filij, sicq́; sicque iracundia, aut maritus ira in vxorem concepta diceret, se aliqua ex domus supellectilibus vendidisse, perq́; perque hoc vellet cōtractum contractum rescindere, id sanè nulla alia extrinsecus accedente causa, non admitterem propter ius homini acquisitũ acquisitum , cum quo durius agitur quàm cum Deo, cui ex voto ius quodam modo quæsitum videtur. cogita ergò.
In quibus casibus verò ira
32
* efficit, vt actus ratus non sit, vel delictum mitius puniatur, probanda est & alleganda, non. n. præsumitur, nisi probetur. ita Panormitanus & Felyn. in c. sicut, de iureiur. Philip. Deci. in d. l. quidquid, ad finem. & ibi Hierony. Cagnol. nu. 9. Ratio, quia
33
* homo est animal rationale, ira autẽ autem remouet ab eo vsum rationis, ergo nunquam præsumitur in homine, nisi probetur, quòd homo sit animal rationale vltra omnes Philosophos, ostendit Ouidius, sic modulatus 1. Metamorph.
Sanctius his animal, mentis́ mentisque capacior altæ,
Deerat adhuc, & quod dominari in cætera poßet,
Natus homo est.
Et Manilius 4. Astrono.
Sydereos oculos proprius́ propriusque aspectat Olympum,
Inquirit́ Inquiritque Iouem:
Quod autem ira
34
* remoueat sensum quādiu quamdiu durat, docet Horatius lib. 1. Epistol. sic canens:
Ira furor breuis est.
Et Terentius in Heauton.
Præ iracundia Menedeme non sum apud me.
Idem in Adelph.
Ah me miserum vix sum compos animi, ita ardeo
iracundia.
Et Seneca in Medea:
Difficile quàm sit animum ab ira flectere iam concitatum.
Et Persius Satyr. 3.
Nunc face supposita feruescit sanguis & ira,
Scint illant oculi, dicis, facis́ facisque quod ipse,
Non sani est hominis, non sanus iuret Orestes.
Et Homerus 8. Iliad.
Procul hinc procul ira recedat,
Quæ turbat sapientem hominem.
Sed quia
35
* ira furor breuis est, vt iam ostendimus, non esset ferendus, qui causaretur, quasi ob iram delictum aut contractum se fecisse, si inter causam irascendi, & illum actum vel delictum, fuisset longum interuallũ interuallum . Nam primus ille motus iræ vix est in homine, ex interuallo autẽ autem diuersum est, & esse debet potissimũ potissimum in iudicibus dicente Iuuenale Saty. 8.
Expectata diu tandem prouincia cùm te
Rectorem accipiet, pone iræ fræna, modum́ modumque .
Et Cicero 1. Officiorum: Prohibenda
36
* est maximè ira in puniendo. nunquam. n. iratus, qui accedet ad pœnam mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium & parum: cauendum est igitur ne maior sit pœna quàm culpa. Cum ergo
37
* ex interuallo, quod sit ex ira perpetratum minimè dici possit, apparet suspectum esse quod non pauci existimant, intra dies triginta à primo iræ motu ex ira id factum intelligi, arg. c. cum apud Thessaloni| cam. 11. q. 3. ita Decius in d. l. quidquid, qua de re per Felynum in c. iurgantium. colum. 2. & in c. in causis, eadem. 2. col. de re iud. Hippoly. Marsili. in l. §. fi. col. 15. de quæst. Thom. Gram. voto. 32. Ioannes Neuiz. in sua Sylua nupt. colum pe. Ias. in l. puniri. colu. fi. C. si contra ius. Fely. in c. si quando. colu. 2. de rescriptis. Hinc
38
* dicitur in dies triginta posse reuocari iniuriam verbalem, & quasi facta allegari possit intra id tempus calore iracundię iracundiæ , ita tenent nonnulli ex suprà citatis, & præsertim Decius vbi suprà & Lanfrancus Orianus in c. quoniam contra. colum. 1. de probati. post Angelum & Imolam, quos allegat, & Ang. ita. not. tenet in d. l. si non conuitij, & Hippolytus Mar. singulari 626. calor iracundiæ, id quod refert Hieronymus Cagnolus in d. l. quidquid. & Nicolaus Boer. decisi. 168. num. 24. ille negat intra dies triginta posse reuocari, sed ante litem contestatam, antea vel postea factam vtique iste absolutè id negare videtur, sicq́ue sunt tres opiniones, quòd iniuriam verbalem possit ex pœnitentia reuocare ipsemet iniurians infra dies 30. Altera opinio quòd possit ante litis contestationem. Vltima opinio quòd nunquam, quæ fortè verior est, nam vt Horatius ait lib. 1. Epistolarum:
Et semel emissum volat irreuocabile verbum.
Idem Horatius in Arte Poetica:
Nescit vox missa reuerti.
Et quod semel factum est, infectum esse non potest. l. in bello. §. factæ. ff. de capti. & actio iniuriarum oritur ex ipsa iniuria consumata, iniuria autem verbalis oritur ex ipsis verbis. d. l. si non conuitij. C. de iniur. semelq́; semelque orta ex facto tantùm iniuriati tolli potest, nẽ pe nempe remissione expressa vel tacita, quæ inducitur ex dissimulatione vnius anni. §. penul. & fi. Inst. de iniuri. idq́; idque quod nostrum est, (nempe talis actio) sine facto nostro auelli non potest. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. ergo non adimetur ex facto & pœnitentia iniuriati. Denique illud similiter, quod tot Doctores suprà allegati tradiderunt, nempe quòd
39
* iræ motu factum quid dicatur intra dies triginta computandos à tempore iræ conceptæ ad tempus facinoris, vel actus postea subsecuti, quod Boerius & Cagnolus, vbi suprà, vix admittere vidẽtur videntur , nobis omnino suspectum (ne dicam ridendum) videtur. Nam præter quòd nulla lege probatur, palam est ab omni ratione alienum, nam quot sunt arborum folia, tot & lō gè longè plures sunt & esse possunt causæ & occasiones, ex quibus homines iracundia commoueantur & ardeant, suntq́; suntque & esse possunt dispares, in tot gradibus disparitatis quot sunt volatilium plumæ, aut piscium squamæ aut arborum folia. Quid enim si nobilis contra plebeium ira exardescat, quod eum non salutauit satis reuerentialiter? Quid item si ardeat eo quòd eius vxorem stuprauit? quantum inter has causas vel occasiones irascendi & simi les intersit, nullus modò sanus non videbit. & inter ipsas verbales iniurias similiter par differentia est, ergò quòd minima irascendi occasio data, & maxima irascendi occasio inflicta. quamuis verbalis vtraque sit pariter, pariq́ue tempore possint reuocari, inciuile ac incōsultum inconsultum esset. Et præterea contra hoc vrgent omnes rationes notatæ in præcedenti articulo, quas non expetit repetere. Verius ergo est in tali delicto iniuriæ etiam verbalis pœnitentiæ locum non esse. non magis quàm in reliquis delictis, quamuis actio iniuriarũ iniuriarum tempore legitimo præscribi possit. Deniq́; Denique iuxta propositam materiam sunt tres species considerandæ: Prima, cùm homicidium aut vulnus sit, & in continenti, & ad defensionem. Altera cum fit in continenti, sed non ad defensionem. Vltima cùm nec in continenti ad defensionem. Primo casu cessat pœna tam ordinaria quàm extraordinaria cæteris habilibus, vt iam edocti sumus. Secundo casu
40
* cessat ordinaria, sed extraordinaria imponitur, veluti si me baculo, aut palma, aut gladio fortè ꝑcussisti percussisti & fugiebas, tũcq́; tuncque te insequutus interfeci. hoc enim casu non feci ad defensionem meā meam , cùm iam fugere incœperas, sed feci ad vindictam, sed tamen quia id calore iracundiæ fiebat, minuitur pœna, vt suprà disseruimus. & tradit Hieronymus Cagnolus in d. l. quicquid. nume. 8. versi. licet prohibitum sit occidere fugientem, tradit Philippus Decius cōs cons . 482. idem Decius in d. l. vt vim, post Bart. & Fran. Areti. ibi per l. si adulterium cum incestu. §. Imperatores. ff. de adult. l. 1. §. cum arietes. ff. si quadrup. paup. fecis. dic. vbi per Florianum. not. per Nicola. Boerium decisi. 168. nume. 4. versi. nec seruauerunt tempus. Vltimo casu, quando
41
* ex interuallo, tunc quia nec ad defensionem fit, nec ex calore iracundiæ factum videri potest, sed tantùm ad meram vindictam, locus est pœnæ ordinariæ, secundum Doctores communiter in dd. locis, præsertim Boerium nu. 17. col. fin. d. decisi. 168. id quod nimis durum videtur, & cōtra contra notissimũ notissimum illud arg. & proportionẽ proportionem de toto ad partẽ partem l. quæ de tota. ff. de rei vend. l. an pars. ff. pro derelict. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. Nam si marito, qui adulteros propria authoritate interfecit, ex toto ignoscitur propter iustam causam iniuriæ atrocis acceptæ, etiam si id faciat ex proposito paratis insidijs, & sic non tam ex ira quàm ex inimicitia, vt d. §. Imperatores. cur non similiter remittetur aliqua pars vel particula pœnæ legalis, ei, qui ad vindictā vindictam iniuriæ acceptæ alterius generis vulnerauit, aut occidit, vt quemadmodum quando maximus erat dolor incitans ad vindictam, tota pœna remittitur per d. §. Imperatores. ita quā do quando minor esset dolor, saltem aliqua pœnæ particula remitteretur? Responde, id minimè expedire, nam si ego abs te iniuriam accepi, tu deliquisti, & puniendus es per magistratum | Reipublicæ, non priuata authoritate mea. l. vnic. cum ibi not. C. quando liceat vnicuique. Ratio, quia si mihi vlciscendi aut puniendi daretur licentia, verisimiliter transcenderem modum, mensuramq́; mensuramque legitimæ punitionis & vindictæ, vtpotè, odio & ira in te & nimio amore erga me affectus, essetq́ue contra omne ius naturale & positiuum, vt essem iudex in causa propria. l. 1. C. vt nemo in sua cau. l. magistratibus. ff. de iurisd. om. iud. l. omnibus. C. de testibus. Rursus si ego te vulneraui aut occidi ad vindictā vindictam iniuriæ abs te acceptæ, nouum delictum aut maleficium est, quod nec tollitur, nec minuitur, aut infectum vlla ex parte redditur propter delictũ delictum abs te prius in me commissum, sed Reipublicæ integrum ius est puniendi, & primum delinquentem ex integro, & etiam secundum delictum ex integro, & ita fieri oporteret in terminis. d. §. Imperatores. nisi per illam legem cum similibus dispensatus & exceptus esset ille casus, propter rationes peculiares, de quibus ibi. & quia illa maleficia contra eum eósve, contra quos committuntur, in domibus eorummet plerunque committuntur: & durum esset si à vindicta tam iusto dolore æstuantes iuberentur abstinere. Diuersum est, si filium meũ meum occidisti, aut similia, hæc enim domi iniuriam passi rarò fiunt, sicq́; sicque cùm non sit ad manus vindicta ad publicos magistratus seditionis vitandæ causa vt iretur, consultissimè fuit constitutum. Sed licet
42
* hæc sint de rigore iuris, tamen si quo casu iniuriatus in iniuriantẽ iniuriantem deliquit, quasi vindictam moderatam vel non moderatam, sic mens propria authoritate pœ næ ordinariæ, in quam incidit, abolitionem aliqua ex parte à principe impetrare debet, & potest, l. 2. C. de abolit. & tenet Boerius d. decisione 168. in fin. post alios, quos allegat.
Ergo longa differentia est inter iracundiæ calorem, & inter odium, & inimicitiam, licet & in odio, & inimicitia iracundia quoque plerunque sit. primum enim lenit ipso iure pœnam delicti: secundum verò non ipso iure, licet à principe ex gratia impetrari possit, vt minuatur, ideo cautè in d. l. quidquid dicitur calore iracundiæ. & in d. l. si filiam, dicitur inconsulto calore. & sic in similibus legibus, quasi non sufficiat sola ira (quæ plerunque in omni odio & inimicitia comes adest) sed præterea necesse sit, vt adsit calor, hoc est, sit recens, & sic vehementer. Ex quibus euidentius apparet, errasse longè, qui intra dies triginta durare iracundiæ calorem existimabant. tunc enim (vt est notum) non rectè aut aptè diceretur calor iracundiæ, sed potius iracundia, inimicitia, aut odium iracundum, de quo in l. 3. §. fin. & l. ex parte. cum simil. ff. de adim. lega.
Illud autem notandum est, quòd
43
* si Titium vulnerasti, & ex vulneribus interijt, allegasti te non habuisse animum occidendi, sed tantùm vulnerandi (id quod non rarò accidit) audiendus es. Quinimò quod plus est, quò ad tuum animum hac in retuo statur iuramento, ita tenet Gloss. in l. 1. verb. non occidendi. C. ad leg. Cornel. de sicar. quam sequitur, & not. dicit Ioannes Arnonus singulari 44. vulnerasti Titium. Ludouicus Roman. in l. in illa. ff. de verborum obligat. Ias. in §. sed istæ. colum. 24. Institut. de action. id quod fortè admitti posset, quando essent indicia pro declaratione istius: Id quod euenit in causa nobilis viri Hispani anno 1562. qui iussit seruum suum, vt quendam virum in facie vulneraret, ille autem vulnus inflixit eius gutturi seu collo, & ex illo vulnere mortuus fuit, sed tamen famulus ille, & si ingenuus erat, vltimo supplicio affectus fuit, & domini accusatio etiam hodie finita non est, nobilis ille appellabatur Franciscus Gutierrem de Cuellar Segouiensis. Denique
44
* cùm paria delicta pari compensatione aboleri soleant, (vt in regula iuris) euenit ac consequens fit, vt si me baculo percussisti, & ad vindictam, ex interuallo te baculo percussi, hæc paria delicta pari compensatione tollantur, quò ad pœnam priuatim applicandam, sed quò ad eam, quæ Reipublicæ applicanda veniebat, non ita, ergò si ex integro exigitur à priore delinquente, & ex integro quoque à posteriore.
Loading...