Capvt Primvm.

Capvt Primvm.

PRincipvm materia reliquis omnibus altior, frequentior, & vtilior, vt est, ita inertior incultiorq́; incultiorque à nostris maleq́; maleque digesta & elaborata relicta est. Principes autem accipere debemus omnes regẽtes regentes , quales sunt Imperatores, Reges, & reliquos omnes, qui non recognoscunt superiorem, ijs in rebus agitur: siue illi singulares personæ sint, siue res publicæ, & ciuitates. vnde Claudia. Nec tàm inflectere sensus humanos edicta valent, quàm vita regentis.
1
* Hi autem Principes reperiuntur in triplici differentia. quidam enim sunt meri & simplices atq; atque legitimi: quidam legitimi, sed non simplices aut meri: quidā quidam nec meri nec legitimi.
2
* Meri & legitimi sunt, qui à populo libero eliguntur ad regendum populum, quo principatu alius iustior esse nequit, aut gratior, isq́ue spectat ad meram ciuium non etiam ad regentium vtilitatem, vt prope edocebimur, de hoc agitur in l. 1. ff. de consti. prin. §. sed & quod principi. Instit. de iur. nat. l. 2. §. & cùm placuisset. & circa prin. eiusdem legis. ff. de origi. iuris.
3
* Legitimi, sed non meri dicuntur, quando in campo fortè latissimo meo, sub certis tributis & legibus aliquibus iure vasallitij pacto permissi ædificare, oppidumq́; oppidumque construere, & hi propriè vasalli appellantur, de quibus loquuntur pleraque iura feudorum, intellige quando in tali campo nullus, præter me, habebat iurisdictionem, & tacitè vel expressim hoc actum fuit, vt in talibus nouis habitatoribus iurisdictionẽ iurisdictionem haberem aut exercerem, & hoc ius vasallitij facilius admittit alienationem, quàm ius meri principatus: quia hoc ius in meo, illud verò in alieno constituitur. Item hoc ad meam principaliter vtilitatem, illud verò ad subditorum ciuiúmve vtilitatem, non ad meam creatum intelligitur, vt infrà dicemus.
4
* Illegitimi verò Principes dicuntur, qui vi, violentia & armis populum debellârunt, & istorum potestas de iure nulla est: quia iuridica aut legitima potestas non est ad malum, vt fusius infrà edocebimur, & attigimus controuersiarum lib. 1. c. 1. num. 5. & 9.
5
* De facto autem istorum potestas quanta sit, ex ipso facto pendet, quod intelligo quando bellum fuit iniustum: nam si iustum fuit, quia cùm populus à Tyranno & malo Principe premeretur, alter Princeps eum populum ab illa Tyrannide liberauit, idq́ue ipsius populi consensu fecerat, tunc ab illo populo concessa sibi est regnandi facultas, & purus legitimusq́; legitimusque Princeps erit, aut concessa non est, & quæstionis erit, quam ex causa modò reticenda explanare nolo.
6
* Princeps ergò legitimus eo ipso, quod à populo creatur, habet legis condendæ facul tatem, legesq́ue veteres innouare potest, dummodo id vtiliter fiat, vel saltem bono animo nec iuri gentium repugnent, iuxta ea, quę quæ infrà dicentur, quæ q́; quæque tradunt Bal. in l. non omnium. ff. de legi. & in l. de quib. col. 10. eodem tit. Andr. Tiraq. de vtroq; vtroque retr. in præfa. num. 75.
7
* Et penes populum non videtur (quod intelligo in populo Romano) remansisse potestas circa easdem leges mutandas: vel alias denuò faciendas. quasi à se abdicauerit potestatem, quòd eam rem, eamq́; eamque in Principem transtulerit, vt tradit Andr. de Isern. in const. Neapoli. cōst. const. 1. rubr. non sine. sub tit. de orig. iu. & rursus in Proœm. earundem const. nu. 12.
8
* Et ipse And. de Isern. vtrobique ait, potestatem regi à populo datam, reuocari per eundẽ eundem populum non posse regulariter, quod est magnum & memorabile verbum, si verum est. Fallit quando Princeps fieret Tyrannus secundum eum, per l. 2. §. exactis. ff. de origi. iu. Idem quando non esset idoneus ad regendũ regendum , secundum eum, & per Paul. Castren. in rep. l. ex hoc iu. ff. de iust. & iu. colum. 4. versi. capio tertium. Franc. Purpurat. in l. fin. limita. 5. C. de pact. Fernandus Loazes in cōs. cons. pro March. de Velez, pag. 249. nec obstat tertium. Facit l. 1. §. quibus. ff. quod cuiusque vni. vers. nom. Ioan. Imol. cons. 34. visis & ponderatis. Ioan. de Neuizanis inter consilia feudalia Alberti Bruni, cons. 12. patres comederunt. 23. col. Tertius casus, secundum Isern. vbi suprà, est quando Rex regios terminos excederet, nam tunc Rex non videretur. c. scelus. 2. q. 1. & q. 7. c. non omnes. Thomas in libello cogitanti mihi. Hostiens. in summa de const. §. quis posset facere constitutionem, ad fin. Quod diximus Principem eo ipso, quòd à populo creatur nouarum legum tàm ferendarum quàm veterum mutandarum potestatem habere, intelligo procedere in populo Romano, non sic in reliquis, nisi expressim, vel tacitè id sibi à populo concessum fuisse appareat, quia Princeps subest legibus, non leges Principi, vt infrà disseruimus.
Et quia non pauca aut leuia de Principibus acturi sumus, admonendi sumus Principum appellatione, quoties de ijs meminerimus, de meritis, legitimisq́ue Principibus intelligendum esse, quos meros ideò appellaui, quasi expertes totius misturæ aut extranei accidentis, siue mistura illa in facto consistat (qualis est Tyrannidis accessio) siue etiam in iure, quale esset ius vasallitij, secundum secundam principatus speciem suprà relatam (quod ius vberius esse, quàm ius meri principatus, vel ex eo patet,
9
* quòd vasallus talis suum dominum vel Principem ad bellum sequi tenetur proprijs expensis, sed merum Principem non, ita, vt per Fernandum Loazes, vbi suprà, pagina 166. vt plenius infrà dicemus) merum autem dicitur, | quòd omni mistura caret. l. merum imperium. ff. de iur. om. iud. vbi plenè not. Andreas ab Exea. & infrà edocebimur cap. 4. num. 2.
Denique per totum hunc librum, & principium sequentis, hunc ordinem seruabimus, nam veluti fundamentum proponemus regulam quandam quasi elementarem, ex qua bis centum ferè definitiones apprimè arduæ, vtiles, egregiæ q́ue deriuabuntur, regula sit hæc:
10
* Omnes omninò principatus, regna, imperia, potentatus, legitimos legum & hominum ob publicam ipsorum ciuium vtilitatem, non etiam ob regentium commoda, inuentos, creatos, receptos, admissosq́ue fuisse, communi frequentissima q́ue Philosophorum, & legumlatorum, & sanctorum & doctorum sententia proditum & testatum est, non secùs quàm reliquos etiam magistratus, ita scriptum reliquit Plato,
Plato.
quem refert & sequitur Cicero lib. 1.
Cicero.
Officiorum: Omninò (inquit) qui Reipublicæ præsunt duo Platonis præcepta teneant: Vnum, vt vtilitatem ciuium sic tueantur, vt quidquid agant ad eam referant, obliti commodorum suorum: Alterum, vt totum Reipublicæ corpus curent, ne cùm partem aliquam tuentur, reliquas deserant, subiungit idem Cicero: Vt enim tutela sic procuratio Reipublicæ ad vtilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Idem vult Aristo. lib. 5. Ethic.
Arist.
Idem Aristo. 3. Polit. cap. 11. Nicolaus Boë rius, de auth. magni consi. in 1. add. mag. num. 131. versic. ipse enim. exemplo Bart. in tract. de reg. ciui. Gloss. & Abbas in clemen. vnica de baptismo. Lucas de Penna in l. militaribus. C. de decu. libro decimo. tradunt communiter Doctores, præsertim Alberic. de Rosatis, in l. decernimus. C. de Episcopis & Clericis. Alphonsus Guerrerius in Thesauro Christianæ religionis, cap. 54. num. primo, & num. decimonono, post Sanctum Thomam in opusculo vigesimoprimo ad Ducissam Brabantiæ, quem ipse allegat. & rursus idem Guerrerius, vbi suprà, nume. 52. versicu. item notate, quia regnum (inquit) non est propter Regem, sed Rex propter regnum, quia ad hoc Deus prouidit de eis, vt rectè gubernent, & vnumquenque in suo iure conseruent, & hic est finis recti regiminis. & sanctus Thomas vbi suprà, ait: Principes terrarum sunt à Deo instituti, non quidem vt propria lucra quærant, sed vt communem populi vtilitatem procurent, & secundum Bartol. & Nicolaum Boërium, vbi suprà. & Aristo. 5. Politicor. & Alphonsum Guerrerium, vbi suprà, numero 42. versic. expedit etiam regi. Rex à Tyranno eò differt, quòd ille tendit ad bonum & commodum commune, hic ad proprium. Idem quò ad principalem conclusionem tenet sanctus Irenæus libro quinto contra Hæreses. Idem sentit doctissimus frater Dominicus de Soto libro 1. de iust. & iure. quæstio. 5. articul. 1. post Aristo. quem refert, dum vterque sentit.
11
* Vtilius, commodius ac tutius per legem, quàm per Principem Rempublicam gubernari, quòd illa matura deliberatione & consilio, plerunque fiat, sicq́ue publicæ vtilitati consulat, is non rarò, festinanter & nubila mente odij, amoris vel cupiditatis à bono publico abscedat: quare, inquiunt, Melius est, vt quàm maximè fieri possit, cuncta legibus explicentur.
12
* iudicibus autem non nisi minima & quæ legibus comprehendi nequeunt, relinquantur.
Vnde subiungunt tàm Aristo. quàm Dominicus de Soto, qui legem præesse iubent, Deum præesse iubent, (vtpote à quo leges ipsæ promanant) qui autem hominem præesse iubent, adiungunt bestiam sæuam, quia libido atque ira obliquos agunt etiam viros optimos, dum sunt in potestate. Idem vult beata Brixida in quarto reuelationum libro cap. tertio. & Fernandus Loazes in suo consil. ad Marchi. de Velez, dubitatione 1. numero sexto, dum aiunt: Sibi enim data est duntaxiat duntaxat regni procuratio.
13
* Idem volunt Plutarchus & etiam Erasmus in add. ad eum in Apoph. libro quarto post Antigonum regem Macedonum, qui (vt ipsi referunt) dicenti omnia regibus licere per Iouem (inquit) Barbarorum regibus, nobis autem licent quæ honesta sunt.
14
* Rex enim iusti & honesti minister ist, vt ibi notat Erasmus: ergò bonum publicum violare non poterit, quia id iniustum & inhonestum esset, & (vt Arist. 5. Ethicorum, & Dominicus de Soto, vbi suprà, aiunt, & Iustinia. in authentic. de iudi. §. final. in fin.) Principes & magistratus esse debent fidissimi legum custodes, atqui dubium non est, quin leges meram ob ciuium vtilitatem ferantur. c. erit autem lex. 4. distinct. l. 1. & l. 2. ff. de legib. ergò & Principes vt earum ministri ad eam tantùm vtilitatem proponuntur.
15
* Idem sentire videntur Plutarchus & Erasmus in add. ad eum, & Archidamus per eos relatus Apoph. lib. 1. qui roganti qui nam essent Spartanæ ciuitatis p̃fecti profecti , Leges, inquit, ac legitimi magistratus, quasi vtcunque sint in Republica Principes & Magistratus. semper tamen primarium locum præsidendi, regendi, imperandi, leges tenere videantur, quas constat ad meram ciuium vtilitatem ferri, vt iam ostendimus, vt sic appareat, qui dicunt, Principem legibus solutum, eos proximos fuisse adulationis vitio, nisi soluentur in casibus, vt infrà attingemus, cùm nulli siue magistratuum siue Principum regulariter fas sit contra leges quicquam attentare, eásve transuolare.
16
* In eadem quoq; quoque sententia fuisse videntur | idem Plutarchus & Erasmus ad eum post Pausaniam, quem ipsi referunt in eod. lib. 1. is enim cuidam roganti quā quam ob rem apud Spartanos nefas esset vllam priscarum legum nouare, quoniam (inquit) legibus conuenit authoritas in homines, non hominibus in legem. Intellexerunt ergo decere leges omnibus Principibus & magistratibus esse superiores.
His accedit
17
* quod ijdem Plutarchus & Erasmus post Heraclitum Ephesium tradiderunt Apoph. lib. 7. dum ciues pro legibus non segnius quàm pro mœnibus pugnare suadentur. Facit tex. in prin. inst. in proœ. ibi, sed etiā etiam legibus oportet esse armatam. Facit totus ille liber Iudicum in testamento veteri, nam iudicum appellatur etiam si de regibus quàm plura disserat, quasi Iudicum voce etiam reges contineantur & iure, quia imperium nihil aliud esse quàm summam iurisdictionem, & probat tex. in prin. Inst. de perp. & tem. act. & ostendimus cōtrouers. controuers. vers. frequentium. lib. 1. c. 1. quibus
18
* adde quòd Princeps dicitur esse de ordine ipsorum senatorum. l. ius senatorum. C. de digni. non secus quàm ipse etiam pater familias appellatione familiæ continetur. l. familiæ. ff. de verb. sig. & ita tenent Ioan. de Platea, d. l. ius senatorum. & Nicolaus Boerius de auth. mag. consi. add. 1. num. 130. versi. & ipse etiam Princeps. Idem etiam sensit Cice. in oratione pro Cecinna. Ius (inquit)
19
* ciuile eiusmodi esse debet, quod neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia possit, quod si non modò oppressum, sed etiam desertum, aut negligentiùs adseruatum erit, nihil est quod quisquam se habere certum, aut à patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretur, pro Cecin. Ergo quantacunque sit Principis potestas, ei fas, aut liberum esse non debet legem violare. Vnde Ausonius in Pythaci sententijs:
Pareto legi, quisquis legem sanxeris.
20
* Et cùm Iulius Cæsar legem contra stupratores sanxisset, & postea eius filia à iuuene quodam stuprata esset, eum Cæsar ira percitus verberauit, cui adolescens ille ait, legem dixisti Cæsar, qui ea voce audita, per totum illum diem nihil omnino cibi aut potus sumpsit merore legis à se transgressæ, vtcunque temeritas & audacia iuuenis illius videretur intolerabilis, vt potè in tanti Monarchæ ignominiam admissa, ita Plutarchus & Erasmus in Apoph. Et quòd principatus sit ad ciuium vtilitatem, sentit etiam Sotus de iust. & iure, lib. 4. q. 4. art. 2. dum ait, potestatem esse propter vsum, & Sanctus Bernhardus ad Eugenium Papam. Et quod sit ad bonum non ad malũ malum , tenet Bal. consi. 327. lib. 1. Marcus Mantua lib. 1. locorum com. 112. & S. Tho. secunda secun. q. 185. arti. 3. lib. 1. Fernandus Loazes cons. pro Marchi. de Velem, pag. 54. num. 65. & illi qui dicunt quod malum in Principe non esset potestas sed tempestas, vt ait Sozinus iunior cō si. consi. 65. lib. 2. Barth. Sozi. consi. 164. lib. 2. Card. in clem. pastoralis. de re iudi. Iaco. de Leon. interconsi. Bruni, consi. 117. col. fi. Sanct. August. in c. principium. §. charitas, de pœnit. dis. 2. Fulgos. consi. 61. Curtius senior consi. 63. Aymon de antiquit. par. 1. versi. non omitto. num. 3. stat ergo Principes fuisse creatos ob ciuium vtilitatem. Idemq́ue in legibus, vt suprà ostendimus, & docet Cicero in vatin. sic inquiens: A maioribus nostris nulla alia de causa leges sunt inuentæ, nisi vt suos ciues incolumes conseruarent. Et rursus idem Cicero 2. de legibus. Ad salutem ciuium, ciuitatumq́; ciuitatumque incolumitatem, vitamq́; vitamque hominum & quietam & beatam, conditæ sunt leges. & idem Cicero 1. de inuent. ait: Ea virtute & sapientia maiores nostri fuerunt, vt in legibus scribendis, nihil sibi nisi salutem, atque vtilitatem Reipublicæ proponerent, neque enim ipsi quod obesset, scribere volebant, & si scripsissent cùm esset intellectum repudiatum iri legem intelligebant. Interdum tamen leges paruipenduntur, vnde Petronius Arbiter satyricus:
Quid faciant leges, vbi sola pecunia regnat,
Aut vbi paupertas vincere nulla potest.
Plautus in Trinummo:
Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam.
Et sequitur:
Eæ miseræ etiam
Ad parietẽ parietem sunt fixæ clauis ferreis, vbi malos mores
Ad figi nimio fuerat æquius.
Et Horatius oda 24. lib. 3.
Quid leges sine moribus
Vanæ proficiunt. sine́ sineque feruidis
Par inclusa caloribus
Mundi, nec Boreæ finitimum latus
Duratæ ́ Duratæque solo niues
Mercatorem abigunt, horrida callidi.
Vincunt æquora nauitæ.
Et
21
* Anacarsis relatus ab Erasmo & à Plut. Apoph. lib. 7. illud facetum quamuis vulgatũ vulgatum dixit: Leges aranearum telis esse similes, in quibus infirmiora animalia hærerent, valentiora irrum perent, ita leges humiles ac tenues constringunt, à potentibus impunè violantur, ita meminit Valerius.
22
* Regulariter tamen Princeps, vt suprà ostendimus, subest legibus, & dum in l. Princeps legib. ff. de leg. cum similibus. negatur Principes legib. obstringi, procedit in ijs quæ leuioribus sunt præiudicij, vt suprà in simili dicebamus, qualia sunt ea, quæ pertinent ad solemnia iudiciorum & cō tractuum contractuum , & testa mentorum aliarúmve vltimarum voluntatum, non sic quò ad pactionũ pactionum obseruantiam, siue illæ expressæ sint, siue tacitæ, siue priuatæ, siue vniuersales, vt tradũt tradunt nouissimi in l. 1. ff. de const. prin. & in l. Princeps, suprà all. & diximus plenissimè de succ. | creat. §. 26. per totum, in lib. 3. Facit in simili egregius tex. in l. pater filium. §. quindecim libertis. ff. de leg. 3. sic intellige quæ diximus de successionum progressu in præfatione, nu. 131. & contractibus Principem obligari omnes omnino admittunt, vt infrà dicemus.
23
* Nec dubium est, quin lex sit contractus, & contractus sit lex, quod contractus sit lex, probat l. legem quam. C. de pact. vbi per Ias. Dec. & Alc. c. contractus, de reg. iur. lib. 6. l. contractus. ff. eo. ti. quod autem lex sit contractus, probat l. 1. ibi communis Reipublicæ sponsio. ff. de legib. vt fusè eam legem inducens diximus de succ. progressu in præfa. circa pri. quod probatur ratione. Nam vt contractus est duorum pluriúmve in idem placitum & consensus. l. 1. ff. de pact. ita & lex est plurimorum ciuium in idem placitum & consensus, d. l. 1. ff. de legib. ibi cōmunis communis Reip. sponsio. §. lex. Inst. de iu. nat. l. iura non in singulas. ff. de legibus.
Stat
24
* ergo ex superioribus, tam leges quàm Principes ad populi ciuiumq́ue vtilitatem creari, legibusq́ue Principes ipsos regulariter subesse, earumq́; earumque videri ministros & custodes ac executores, exceptis quibusdam casibus. vtilitas autem ciuium ac populi quibus in rebus sita sit edocemur per Isidorum, quem refert & sequitur Fernan : . Loazes hodie meritissimus Archiep. Tarraconen. in consi. suo pro Marchio. de Velez dubit. 1. numer. 54. ver. ad hoc enim Principes. Ad hoc enim (inquit) Principes & reges fuerunt instituti, vt beatus inquit Isidorus, de summo bono lib. 3. c. 47. vt licentia mala agendi seruorum potestate restringatur Principum ac dominorum. Non enim frustra, vt beatus inquit August. (& habetur in c. non frustra. 33. q. 5.) instituta sunt potestas regia, vis gladij cognitoris, vngulæ carnificis, arma militis & disciplina dominantis: habent enim ista modos suos, causas, rationes, atque vtilitates: hæc enim cùm timentur, coercentur mali, & inter malos magna cum quiete viuunt boni. Non enim regna absque regibus, nec ciuitates absque legibus, & consuetudinibus, minantibus atque pœnalibus esse poterant, vt Arist. Polyticorũ Polyticorum lib. 4. & lib. 6. & Cic. Offi. lib. 2. narrant. Quis enim inexpertus absque directore viarum discrimina securus poterat peruagari, & quis sine præceptore disciplinam poterat ediscere: nullum enim regnum, nulla prouincia, nulla ciuitas, nullus populus, nullus exercitus, nullaq́; nullaque omnium congregatio absq; absque duce, capite ac rectore, esse potest, quo mediante, indocti instruantur, simplices dirigantur, boni custodiantur, pusillanimes foueantur, superbi reprimantur, excedentes corrigātur corrigantur , mali puniantur, & tandem cuncti à quacunq; quacunque oppressione atq; atque violentia defendantur, atq; atque custodiantur, sine quibus, vt Cic. Offi. lib. 3. scribit, nec ciuitates, nec gentes ipsæ, nec genus hominum vniuersum posset stare, quinimò nec mundus absq; absque illis posset sustineri. Sicut enim omnem vitæ nostræ ordinẽ ordinem peruertimus si iudiciaria tribunalia substulerimus: & sicut ad Antiochenum populũ populum , Homil. 6. beatus scribit Chrysostomus: Si ducem ab exercitu abducimus, vinctos hostibus milites damus: ita si Principes de ciuitatibus abstraheremus, feris irrationalibus irrationabiliorẽ irrationabiliorem vitam degeremus, mutuo nos mordentes, mutuo nos deuorantes, deuastantes, atque opprimentes. Quod enim faciunt lignorum conglutinationes in domibus, hæc faciunt Principes in regnis ac ciuitatibus, & sicut si illas substulerimus, dissoluti parietes mox ruinam facient: sic si è mundo Principes amoueamus, & ciuitates & gẽtes gentes in se corruent: nullo existẽte existente qui homines coerceat, & timore pœnę poenæ quiescere persuadeat. ad extollendas igitur virtutes iustorum, & reprimen das insolentias transgressorum: diuina prospiciens è cœlo iustitia, regnantium solia in populis erexit, regesq́ue ac Principes inter homines constituit: sunt enim reges, vt alibi latiùs de hac re tractamus, tales in regimine populorum ac ciuium, quales sunt fræni atque compedes in regimine ac domatione equorum, & similium animalium, quæ sicuti hac atque illac rectè dirigi non valent absq; absque calcaribus: sic & subditi ad bonum moueri, & à malo segregari non possunt absq; absque legibus: & absque eorum minis pœnis q́ue tum leuibus, tum etiā etiam acerbis & grauibus.
Deniq; Denique
25
* isthæc vtilitas aut etiā etiam necessitas quod in Republica, & in genere humano sint reges ab ipso iure naturæ vel gentium originem traxit. homo. n. secundum Philosophos est animal sociabile (hoc est natura appetens societatem & communionem.) Nec dubium est quin societas & cōmunio communio pariat discordias. l. cum pater. §. dulcissimus. ff. de lega. 2. (Vnde perpetuæ societati lex non assistebat, vt ibi tradunt communiter Doct. & in l. 3. ff. pro socio. etiam in contractu matrimonij, qui in sui dissolutione non secus quàm in inchoatione liber esse debeat. l. neq; neque ab initio. C. de nupt. l. Titia. ff. de verb. obli. & vtrobiq; vtrobique per Doct.) Ad huiusmodi ergo discordias sedandas, violentias, tumultus, factiones, seditiones remouendas, reges fuerunt necessarij. Quæ omnia eò magis ac magis suadent ac persuadent, ob vtilitatem ciuium, ac populorum, non ipsorum regentium reges desiderari ac creari. Et initio quidem antè, quàm scriptæ fierent leges per reges manumq́ue regiam ac arbitrium omnia expediebantur, omnisq́ue gubernatio & Reipublicæ administratio fiebat. l. 2. circa princi. ff. de orig. iur. facit tex. in prin. auth. quib. mod. nat. effi. sui. & in auth. quib. mo. nat. effi. leg. in prin. & d. l. 2. §. 1. cum seq. ff. de orig. iur. notant in specie Bal. in d. l. 2. in prin. & Alphonsus Guerre. in Thesauro relig. Christ. c. 54. nu. 4. versi. & est notandum. Deinde quia leges scriptas deesse, incertoq́; incertoque iure | populum vti, ac vagari incommodum esse, ipsa experientia docuit, vt ait d. l. 2. §. 1. cum seq. & tradiderunt Arist. & doctissimus Dominicus de Soto, vbi suprà, dum scripserunt tyrannidis imagine omnia repleri, quum arbitrio regentium deficientibus scriptis legibus populus gubernatur: ideo ad leges scriptas, iusq́; iusque scriptum & certum itum fuit, vt d. §. 1. cum seq. in d. l. 2. & tradunt Bal. & Guerre. vbi suprà, quæ omnia efficacius etiam edocent regimen Principum sub legibus esse debere, leges q́ue quasi principibus superiores latas constitutasq́ue fuisse, atque vtrunque ad merum ciuium & populorum, non etiam regentium vtilitatem receptum fuisse
26
* id quod & in ecclesiastica potestate obtinere vel illinc illuxit quod Episcopi sunt Principes in ecclesia Dei, nec tamen dubium est, quin ob meram populi vtilitatem creentur ac instituantur, nomen q́ue Episcopi non tam honoris, quàm oneris est, vt testatur diuus Augustinus in c. qui episcopatum. 8. q. 1. vbi, qui præesse & non prodesse desiderat, episcopari non debet, sequitur & notat Guerrerius, vbi suprà, c. 4. in prin. vnde ipse etiā etiam notat, Episcopũ Episcopum dici ab epi, quod est suprà, & scopos, quod est intentio, quasi Episcopus in hoc creatus sit vt iugiter intendat, & consulat vtilitati ac saluti populi.
Loading...