Et quia non pauca aut leuia de Principibus acturi sumus, admonendi sumus Principum appellatione, quoties de ijs meminerimus, de meritis, legitimisque Principibus intelligendum esse, quos meros ideo appellaui, quasi expertes totius misturae aut extranei accidentis, siue mistura illa in facto consistat (qualis est Tyrannidis accessio) siue etiam in iure, quale esset ius vasallitij, secundum secundam principatus speciem supra relatam (quod ius vberius esse, quam ius meri principatus, vel ex eo patet, [sect. 9] quod vasallus talis suum dominum vel Principem ad bellum sequi tenetur proprijs expensis, sed merum Principem non, ita, vt per Fernandum Loazes, vbi supra, pagina 166. vt plenius infra dicemus) merum autem dicitur, quod omni mistura caret. l. merum imperium. ff. de iur. om. iud. vbi plene not. Andreas ab Exea. & infra edocebimur cap. 4. num. 2.