[sect. 16] In eadem quoque sententia fuisse videntur idem Plutarchus & Erasmus ad eum post Pausaniam, quem ipsi referunt in eod. lib. 1. is enim cuidam roganti quam ob rem apud Spartanos nefas esset vllam priscarum legum nouare, quoniam (inquit) legibus conuenit authoritas in homines, non hominibus in legem. Intellexerunt ergo decere leges omnibus Principibus & magistratibus esse superiores.