Capvt xix.

Capvt xix.

Svmmarivm.

REdevndo ad tres casus suprà consideratos, qui, vt diximus, procedũt procedunt in foro cōtẽtioso contentioso . Nam
1
* in foro animæ, quod fit ad meram defensionem, inculpatum est, quod verò fit ad vindictam, siue fiat in cō tinenti continenti , siue ex interuallo, inducit peccatum mortale, esseq́ue, ita videtur communis op. Theologorum, vt per Domini. Sotum de iust. & iure, lib. 5. q. 1. art. 8. Sanctus Thomas 2. 2. q. 64. art. 7. cum seq. Quid
2
* autem si casu homicidium fecit aut vulnus intulit, stuprum vel adulterium vel simile quippam quippiam perpetrauit quis, an teneatur? & non teneri eum magis est. Ita sub longa tamen distinctione sentit Sanctus Thomas 2. 2. q. 64. art. 8. Dominicus Sotus, vbi suprà, art. 9. & Caietanus d. art. 8. q. 64. & reliquorum Theologorum videtur esse communis opin. Causaliter
3
* perpetratum accipere debemus, quando secundum humanā humanam diligentiam debitam & congruentem, secundum negotiorum actuumúe, de quibus agebatur, qualitatem, is nec in dolo neque in culpa fuit, quamuis in rerum natura possibile foret maiorem adhiberi cautelam & circumspectionem, secundum Sotum, vbi suprà, & facit §. 2. & §. 3. Institu. quib. mod. recontr. oblig. l. si vt certò. §. 1. & per totam l. ff. locati. dum dictis iuribus, casibus fortuitis annumeratur incendium, quod tamen nunquam contingeret, si omnis humana diligentia quàm exactissimè adhiberetur, itaque non intelligo sufficere quòd quis adhibeat eam diligentiam, quam solitus est in alijs rebus adhibere, sed oportere debitam adhibere diligentiam secundum actuum qualitatem, quod ad communem & frequentiores hominum actiones referens, vt nec sufficiat quòd ipse talem diligẽ tiam diligentiam adhibuerit, qualem reliquis in rebus, siue suis, siue alienis adhiberi solitus erat? si quidem ea segnior aut incautior erat, quàm ea quam hominum plerique in illius modi & qualitatis rebus adhibere solebant. Nec contra tam exactissimam exigamus quantum adhiberi possibile erat, vt dd. iuribus. & loquimur de homine mediocris ingenij & intellectus. Secundum quæ Diuus Thomas & reliqui Theologi communiter, de quibus mentionem habuimus, aiunt & statuunt tres conclusiones, prima: Qui
4
* dabat operam rei licitæ, & adhibuit debitam diligentiam, licet inde homicidium sequatur, non efficitur reus homicidij, sicq́ue duobus demum concurrentibus desinit fieri reus homicidij, Primùm quòd operam daret rei licitę licitæ , secundum quod adhiberet debitam diligentiam. Inde subsequuntur aliæ duæ conclusiones, quòd reus homicidij fiet quando dabat operam rei illicitæ, etiam si adhiberet debitam, vel mediocrem diligentiam. Item, quòd reus homicidij similiter fiat, etiam si rei licitæ operam daret, siquidem debitā debitam diligentiam non adhiberet.
Nunc descendamus ad exempla, quia superiores conclusiones sunt communiter receptæ à plerisque tam Theologorũ Theologorum quàm Iuristarum. Hinc enim fit, vt si putator ex arbore deiecto ramo hominem vulnerauit aut occidit, si quidem proclamauit vt transeuntes possent sibi præcauere, homicidij reus non erit, quia & rei licitæ operam dabat, & adhibuit proclamando debitam solitamq́ue diligentiam. Idemq́; Idemque in resartore tectorum, si id fecit, dum tegulas tecti componeret. Idem si medicus seruum, vel liberum hominem dum curaret mediocri & debita diligentia vsus fuit, licet ex vulnere vel morbo perierit, similiter homicidij reus non erit: quia & dabat operam rei licitæ, & adhibuit debitam diligentiam. Idem si mulio aut auriga, qui currum ductabat, proclamauit, vt sibi præcauere possent transeuntes, licet tunc rotis currus seruus vel homo liber saucius aut occisus fuerit, homicidij reus non erit. Cęterùm Cæterùm in omnibus his speciebus & similibus, si debitam illam diligentiam non adhibuisset, reus esset homicidij, non tam dolo quàm culpa commissi, sicq́ue ordinaria pœna vltimi supplicij non afficeretur, sed alia extraordinaria & mitiore iuxta modum mensuramq́ue culpæ. Neque ad rem pertinet, quòd
5
* vbi non est animus nocendi, non videatur esse delictum, l. diuus, cum ibi plenè not. per Glo. & Doct. ff. de offi. præs. (vt in furioso & similibus) vbi autem delictum non est, ibi nulla pœna esse debeat. l. 1. ff. de iust. & iur. l. absentem. in prin. ff. de pœnis. Vnde Cicero lib. 1. Offi. Cauendum
6
* (inquit) est ne maior sit pœna, quàm culpa, Nec dubium est, quin vbi culpa nulla est, ibi quælibet pęna pœna culpa maior vt sit necesse est. Nam ad hoc respondetur, quòd siue illi, putator, vel tecti sartor, vel medicus, vel mulio debitam diligentiam adhiberi desierint, & per hoc vulnus homicidiumúe secutũ secutum fuerit, siue exactam diligentiā diligentiam adhibuerint, si tamẽ tamen imperitia eorum vulnus | homicidiumúe fuit subsecutum, semper videntur in culpa esse, quia vel intellexerunt, vel intelligere debuerunt, ex tali negligentia, vel imperitia, verisimiliter tale homicidium aut vulnus subsecuturum esse, eamq́ue imperitiam aut negligentiam esse verisimilem occasionem illius mali futuri, sicq́ue huic periculo concessum præstiterunt taciti, & culpæ rei sunt, tum quòd
7
* culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. l. culpa est. ff. de reg. iur. ad imperitum verò cuiusque artis eam exercere & profiteri non pertinet, tum etiam quod
8
* in genere videntur de illo periculo cogitasse, eiq́; eique periculo sese commisisse & exposuisse, sicq́ue in sententiam Domini incidisse dicentis: Qui amat periculum, peribit in illo. Iuncta l. qui iure militari ff. de mil. testa. Simillimum est, quod in delictis suo consensu plecti vnusquisque videtur. l. Imperatores. ff. de iure fisci, ibi tu te huic pœnæ subdidisti, & l. fin. C. ad legem Iulia. maiest. ibi, quodammodo sua sponte punitur. Cogitauit enim aut cogitare intelligitur, qui delinquit inde punitionem pœnamq́ue legalem profecturam esse, dixi plenè de succ. crea. lib. 1. prope finem. nu. 665. sic ergo & in specie nostra, qui
9
* sese per imperitiam suam, suamúe negligentiam ignorare non debuit causam occasionemúe certam aut verosimilem daturum mali futuri, illius quidem mali reus & obnoxius erit, ita probatur in §. 1. cum tribus sequen. Inst. de lege Aquil. cum similibus. ideo, vt legitur 4. Genesis Homicidium viro Lamech imputatum fuit, qui bestiam figere conatus hominem transfixit iaculo. Item legitur Exodi 21. Si quis percusserit mulierem prægnantẽ prægnantem , & abortum illa fecerit, si mors fuerit subsecura, reddet animā animam pro anima. & ita procedunt omnes ferè Canones, qui sunt sub titulo de homicidio, & l. distinct. per totam.
Quæ omnia ita temperanda sunt, vt in exẽ plo exemplo de muliere prægnāte prægnante pulsata, intelligatur cessare pœnam ordinariam, quando
10
* culpa tantùm, non etiam dolo id factum fuit, sed culpa sufficit, vt pœna extraordinaria imponatur, quòd si pulsatio à marito tam leuiter facta fuerit, vt inde mortem, aut etiam abortum sequi, non esse verosimiliter credendum, nec sequi solere secundum communem frequentioremq́ue euentum, nec etiam aliud periculum considerabile, magis tunc est, vt damnum, si quod inde secutum fuerit, casui adscribendum sit, & consequenter cesset pœna non solùm ordinaria, sed etiam extraordinaria, d. l. diuus. cum similibus, iuncta l. quę quæ fortuitis. C. de pignor. act. l. si vt certo, per totam legem. ff. commod. §. 1. 2. & 3. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga.
Quæ distinctio de exemplo facti homicidij in venatione repetita intelligatur. nam si telum Lamech cōiectum coniectum fuit versus eam partẽ partem vbi erat hominum turba, cogitauit aut cogi tare debuit ibi periculum homicidij aut vulneris faciendi fore paratum, sicq́ue in culpa fuit. Vnde
11
* cùm apud nos Hispanos sit frequens illud spectaculum de taurorum agitatione, in quos turba hominum sua tela conijcit, certè si quis telo fixit hominem, dum taurum figere properabat in loco solito (puta in platea) reus vulneris non erit, quia ibi omnes debent sibi præcauere, & ad hoc esse parati, quòd si in loco insolito & vbi esset frequens hominum turba, tunc teneretur, quia ibi & aderat quale periculum, & turba hominum erat incaura incauta & secu. licet vtro que casu iaculator non deberet ignorare quale quale periculũ periculum adesse, tamen quando iaculatus fuit eo loco & tempore, quo tauri agitabantur, & omnes in eos sua tela conijciebant, non fuit necesse proclamare ad turbam vt sibi quisque caueret, quia ex natura & qualitate illius rei actusq́ue omnes sibi præcauere debebant, cæterum extra locum solitum turbæ hominum incautè deq́ue illo periculo minimè cogitanti nihil esset imputandum, iaculator ergo primo casu iustè potuit cogitare quòd vnusquisque sibi caueret, sicq́ue ex illa iaculatione nihil mali sequeretur. Secundò autem casu debuit cogitare, quod turba hominum ab illa iaculatione insperata sibi minimè caueret, sicq́ue inde verisimiliter periculum sequeretur & damnum. Quæ
12
* distinctio planè probatur in. §. item si putator, cum ibi not. Inst. de lege Aquil. iuncta sententia diui Augustini 22. lib. contra Faustum, quatenus ait, Loth, qui ebrius incestum commisit, non fuisse reum incestus, eò quòd crimen illud non habuit plus culpæ quā quam præfuerat in ebrietate, id, quod sequitur Dominicus Sotus, vbi suprà, & rectè. Itaque id tantùm inspicitur, quod principaliter agitur, non autem id quod inde casualiter subsecutum fuit, vt iuribus suprà allegatis, & l. si quis nec causam, cum ibi no. per Glo. & Doct. ff. si cer. pet. sed bene inspicitur id quod inde verisimiliter subsequi solet. l. si quis hæres institutus, verb. sunt enim appendices præcedẽ tis præcedentis institutionis. ff. de acq. hære. Vinum
13
* certe non moderatè sumptum malos producere solet effectus, detegit enim arcana, soletq́ue manus ad arma vocare, animosq́ue Veneri procliues ardentesq́ue parare. Vnde Virgilius de Venere & vino sic cecinit:
Arcanum demens detegit ebrietas.
Et Ouidius lib. 2. de remed. amoris:
Quid tibi præcipiam de Bacchi munere quæris,
Vina parant animos Veneri.
Et Horatius lib. 1. Epistolarum:
Quid non ebrietas designat, operta recludit,
Spes iubet esse ratas, in prælia trudit inermem.
Cùm (inquam) ebrietas sit periculosa ad arma, quia nonnulli ebrij fiunt longè magis furibundi & rabidi quàm reliqui, tunc qui huiusmodi se esse dum ebrius sit, intelligeret, is si ebrius quem vulnerasset, non solùm ebrie| tatis, sed etiam vulneris dati reus fieret. Nam & qui sciret se furere Veneris calore dum ebrius fieret, tũc tunc si filiam fortè vel sororem dum ebrius esset compressisset, etiam illius incestus reus fieret. Et si quis sciret se omnia dum ebrius esset garrire & recludere solitũ solitum , tunc si ebrius arcanũ arcanum principis sibi (vt fortè Consiliario) notum aperuisset, non solùm ebrietatis, sed etiam illius criminis reus fieret: arg. d. l. si quis hæres institutus, verb. sunt enim appendices, & c. In omnib. tamen ijs casibus & similibus, quia non dolo sed culpa peccatũ peccatum fuit, alia pœ na mitiore quàm ordinaria plectendus esset, quia causa etiam iniusta à pœna ordinaria excusat, vt suprà ostendimus. Quæ omnia limita, vt non procedant, quando
14
* in ipsamet ebrietate nulla omnino culpa ebrij fuit, veluti si ex malitia quadam occulta ipsius vini ebrius factus fuit, cùm tam parũ parum vini absumeret, quo non solebat inebriari: vel si ex cibi cuiuspiam comestione (id quòd non raro accidit) inebriatus est illius virtutis nescius, in his enim speciebus & similibus, si ebrius maleficium cuiusuis generis patrasset, reus non esset iure ciuili, non quoque iure canonico, nec etiam iure poli. d. l. diuus, cum similibus suprà allegatis.
Denique qui
15
* dat operam rei illicitæ, ex qua sequitur homicidium præter voluntatem & insperatò, communis opi. suprà relata diui Thomæ & Caietani, vbi suprà, & Syluestri in summa, verb. homicidio. 2. dubio 18. vult homicidij reatum committi, quæ conclusio nullo iure probatur directo, sed à cōtrario contrario sensu, facit c. lator. c. dilectus filius. c. Ioannes. c. ex literis, de homici. & in dictis locis. hæc est communis opinio Canonistarum secundum Dominicum Sotum lib. 5. de iust. & iure. q. 1. arti. 9. Vnde consequens erat dicere secundum eum , quod si clericus adulterio deprehensus ad suam defensionem cum moderamine inculpatæ tutelæ aggressorem occideret, irregularis fieret & homicidij reus, deinde sequeretur quòd si die festo campanam de campanili clericus deponens (& sic opus faceret seruile tali die vetitum & illicitum) tignum inde cadens puerum occideret, clericus ille irregularis & homicidij reus fieret. Tertiò eadem ratione sequeretur, quòd si furtim quis arborem alienā alienam cædebat, & si abundè clamaret, vt transeuntes possent sibi præcauere, adhuc tamen si ramus cadens quem occideret, is homicidij reus fieret. Quartò sequeretur quod si quis vetante dño domino , & sic illicitè syluam alienam venandi causa ingressus, in speratò dum ferā feram transfigere vellet, hominẽ hominem transfigeret, homicidij reus fieret. Quintò sequeretur, quod si fur nocturnus pannos brumali tẽpore tempore , quib. anniculus puer tegebatur, subtraxit ignorans sub illis esse puerum, illeq́; illeque frigore interierit, is fur homicidij reus fieret. Sextò sequeretur quòd si auriga, qui currum furatum ductabat hominem transeuntem (quamuis proclamauerat, vt ille sibi posset cauere) rotis peremit, homicidij reus fieret. Sed in omnibus his speciebus contrarium & humanius est & verius in puncto iuris, quia his in casibus homicidium est merè casuale, & omnino præter intentionem, mentem, & animum occisoris, non solùm in specie, sed etiam in genere. Nam neque in genere verisimiliter potuit aut debuit ex talibus actionibus successurum esse homicidium cogitare, sicq́ue tale homicidium est merè casuale, & consequenter merè inculpatum, & per hoc merè impunitũ impunitum , per iura & rationes de quib. suprà, & ita expressim cæteros reprehendens tenet doctissimus Sotus vbi suprà, nominatim enumerās enumerans quatuor species ex sex suprà relatis. Et ad c. ex literis, cum similibus suprà allegatis, respōde responde vt per eum, quæ omnia intellige primum de iure Canonico, deinde etiam de iure Ciuili, postremò etiam in foro animæ, idq́; idque indubitabilius.
Illud autem notandum est, quòd quibus in casibus quis dabat operam rei illicitæ, vnde successit homicidium, insperatum tamen ab ipso occisore, quale esset (vt non rarò accidere rumor est) cum
16
* medicus, aut chirurgus medicamentis aut pharmacis vsus fuit, nec lethalibus quidem, nec etiam salubribus, sed talibus, quæ miserum ægrotum in eodem statu detinerent, infirmusq́ue tempore & morbo debilitatus, præter intentionẽ intentionem medici perijt, tunc quidem is medicus homicidij pœnam ordinariam non subibit, quia non tam reus est homicidij dolo quàm culpa commissi, vel si fuit dolus, non quidem fuit dolus ad homicidiũ homicidium , sed tantùm ad lucrum directus, sicq́; sicque in diuersa re non in ea, quæ subsecuta fuit, dolus fuit. id quod confirmatur ex eo quod Ias. in §. sed iste. Inst. de act. Ioannes de Arnono singulari 44. Ludo. Roma. in l. in illa. colum. p. ff. de verb. obliga. Accursius in l. 1. verb. non occidendi. C. ad leg. Corn. de Sicarijs tradiderũt tradiderunt , dum aiunt quòd qui
17
* alterum vulnerauit non occidendi sed tantùm vulnerandi animo, si ille ex vulnere perijt, non tam homicidij quàm vulneris reus est. Secundum quæ est moderanda illa communis opin. Canonistarum & Theologorum de qua suprà, vt qui dabat operam rei illicitæ, ex qua successit homicidium inuoluntarium, homicidij reus fiat, ita tamen vt non pœna ordinaria homicidij puniatur, sed alia mitiori, quia non tam dolo quàm culpa id homicidium factũ factum videtur. Sunt enim duo delicta, alterum dolo, alterum culpa commissum. Dolo committitur delictum in ea re illicita, quæ principaliter & intentionaliter agebatur. Culpa cōmittitur committitur in homicidio inopinatò inde secuto, vt in exemplo proximè relato. Intellige, quando potuit verosimiliter cogitare homicidiũ homicidium inde sequi, vt in exemplo medici, non sic quando id euenturum verosimile non erat, vt in sex exemplis suprà relatis.
Igitur cùm sit homicidium aut vulnus sunt tres casus, Primus si occisor
18
* de homicidio in specie cogitauit, vt si voluit occidere & occidit. Alter cùm in genere tantùm verosimiliter cogitauit, vt si iaculum, telumúe lethale coniecit versus turbam hominum, tauri aut volucris transfigendæ causa, vel si fortè voluit hominem vulnerare duntaxat, isq́ue ex vulnere perijt. Tertius quando nec in genere nec in specie de homicidio aut vulnere hominis cogitauit, quamuis dabat operam rei illicitæ, vt in sex exemplis suprà relatis. Primo casu imponitur pœna ordinaria mortis. l. 3. C. de episco. audi. Secundo casu non ordinaria, sed alia extraordinaria mitior. Vltimo casu nulla omnino pœna pro homicidio imponitur, quamuis res illa illicita, cui ille operā operam dabat, facit eum debitè pro illius rei qualitate puniri. Secundum quæ communis opi. Theologorum & Canonistarum dicentium, homicidij reum fieri eum, qui dabat operam rei illicitæ, ex qua homicidium etiam insperatò secutum fuit, vera est ex toto in primo casu suprà relato, in secundo autem vera est ex parte tantùm, nempe quò ad pœnam extraordinariam, in tertio verò casu nec ex toto nec ex parte vera est. Quæ autem pœna sit illa extraordinaria, quæ imponitur pro homicidio insperatò contingente, tradit Nicolaus Boerius decisio. 83. aliam quæstio. num. 8.
Ex his colligitur quid respondendum sit, si fortè cùm
19
* duo essent rixantes se, seq́ue inuicem digladiantes, quidam tertius mediator, qui eos ad pacẽ pacem reducere studebat, vulneratus vel occisus sit ab vno ex illis, vtrùm ordinaria pœna, an extraordinaria, vel fortè nulla plectetur? Qua in re si ab eo, qui se legitimè defendebat, occisus fuit, cessat pœna tam ordinaria quàm extraordinaria, quia ille nihil ad aliud intendere videtur quòd ad sese defendendum, defensio autem permissa, & sic inculpata est. ista est cōmunis communis opi. quam tenent (per l. scientiam. vers. sed si se defendendo. ff. ad legem Aquil.) Franci. de Capit. inter consi. Cæpollæ, consi. 2. Hippol. Marsi. in l. de minore. nu. 37. ff. de quæst. Cæpolla consi. 34. col. 4. & alij plures, quos refert, & sequitur Nico. Boer. decisi. 83. num. 9. vers. & hoc si est aggressor. Quod si is erat aggressor, tunc quia in genere potuit & debuit cogitare (id quod non rarò fit) vulneratum aut occisum iri mediatorem, si ipsi rixantes illico ad eius interuentum sese non diuiderent, extraordinariè puniendus est, non ordinariè, quia ibi præsumitur defuisse dolus, licet adsit culpa. hæc etiam videtur communis opin. vt per eundem Boerium ibi, Ang. in l. si cum seruo, per illum tex. ff. de iniur. cum alijs per Boerium allegatis. Idemq́; Idemque
20
* & si occisus esset ab aggresso, si erat de illis, qui fugere debebant, quia tunc defendendo se illegitimè iure diceretur dare operam rei illicitæ. Vnde homicidium ab eo inde perpetra tum, & si non dolo, tamen culpæ annumerandum esset. & per hoc extraordinariè puniretur, & hæc quoque opi. esse videtur ex mente Doctorum communiter, vt per Boerium ibi,
21
* & esse veram opin. patet ex suprà allegatis. Et ideo si fortè miles à duce vel capitaneo suo, vel libertus à patrono præsertim iustæ castigationis gratia aggressus fuisset, vel famulus à dño domino vel discipulus à magistro, isq́; isque cùm & posset & deberet fugere restitit, seseq́; seseque defendere cœ pit, mediatoremq́ue occidit, vel vulnerauit, culpæ reus esset, extra ordinemq́ue puniretur de tali occisione, & ordinariè propter talem irreuerentiam iniuriarum actione teneretur.
Apparet etiam ex his quòd
22
* si quis versus hominum turbam lapidem proijciens hominem occidit, ordinariè non punietur, cùm desit dolus, sed extra ordinem, quia adest culpa, cum de eo in genere cogitare & potuisset & debuisset. Ita Paulus Castrẽ Castren . in l. & si sęuerior sæuerior . col. 2. C. ex quib. cau. in frau. irrog. Bal. in l. data opera. col. 3. C. qui accus. non poss. Decius consi. 9. col. 1. Boerius decisi. 83. num. 12. vers. & quod suprà. ex cuius alleg. apparet hanc esse communem opin. Apparet etiam veram esse opinionem Cepollæ cons. 83. (quam sequitur Boerius d. decisio. 83. num. 10.) existimantis quòd si quis dum inter inimicos sagittabat, parentem in medio existentẽ existentem insperatò transfixit, non tenetur lege Corn. Sed an extra ordinem puniatur pendet ex nostra distinctione proximè relata. Quid ergo
23
* si pater filium, maritus vxorem, magister discipulum modetatè moderatè corrigebat, vel capitaneus militem, & pugno fortè, vel baculo, mediatorem insperatò vulnerauit, & vt nec extra ordinem nec ordinariè sit puniendus, Albericus in l. si quis in graui. §. si maritus. ff. ad Syllani. & Boer. vbi suprà, num. 10. scripserunt, & rectè quia & dabat operam rei licitæ, & vt eis animus non erat baculo vel flagello vxorem, militem, filium, discipulumúe vulnerare, sed mediocriter ad carnis qualem qualem afflictionem & castigationem cædere: ita non erat cogitandum quod quid acerbius in mediatorem accideret, sicq́ue id vulnus omnino casuale intelligetur. quod iustificatur eo quod culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. l. culpa est. ff. de reg. iuris. Nec dubium est quin illi iure suo vterentur & moderatè, sicq́; sicque ab illo mediatore impediri non debebant. Vnde apparet diuersam esse causam illius qui inter rixantes extitit mediator. Quid autem
24
* si dum vellet Titium vulnerare vulnerauit Mę uium Mæuium (qui prope fortè erat) & tunc similiter secundum nos extra ordinem punietur, non pœna ordinaria, quamuis daret operam rei illicitæ, licet non pauci teneant contrarium, vt per Boerium, vbi suprà col. fi.
Loading...