Capvt xx.

Capvt xx.

Svmmarivm.

QVinqvagesimoter tiò ex nostra etiam principali sententia colligitur, An sit vera ea vulgaris opinio, quę quæ
1
* habet, Imperatorem Romanorum dominum esse totius mundi? quam sententiam tenuerunt Doctores in l. bene à Zenone, per illum tex. C. de quadri. præscript. & Doctores in l. deprecatio, ibi. totius mundi dominus. ff. ad legem Rodiam, de iactu. tenet Bald. & alij in l. cunctos populos. C. de summa Trin. & fide catho. Barthol. in l. hostes. ff. de captiuis. idem Bart. in extrauag. ad reprim. ad princip. in eadem sententia est, & ita tenent Itali Doctores secundum Dominicum Sotum de iust. & iur. lib. 4. q. 4. art. 2. & ita vt receptissimam opinionem tradidit, & sequitur Alphonsus Guerrerius in suo speculo principum c. 55. ad princip. Abbas Panormi. & alij in c. nouit. de iudi. qui sic ratiocinantur: Christus dominus noster fuit verus dominus (etiam tanquam homo) totius mundi, Christi successor & vicarius est Papa in terris, sicq́ue penes Papam est in toto mundo vtraque potestas tam ecclesiastica quàm temporalis. Papæ autem vicarius & successor est Imperator in temporalibus, ergo Imperator in toto mundo quò ad temporalia dominus esse videbitur, idemq́ue videtur etiam sentire Cardin. in c. Ecclesia. de iureiu. idem in clemen. fi. de censibus, & hac ratione Cardin. in clem. 2. §. cæterum ait, Imperatorem Papæ filium vocitari. & quòd Imperator sit Christi vicarius in temporalibus, & sic sit in temporalibus dominus totius mundi, tenet idem Bal. in l. 1. C. de iure aureorum annulorum. & quod Imperator vnicus in orbe esse debeat, qui omnibus regibus præ sit, tenet Card. in clemen. 1. §. fi. de iureiur. per l. leges. C. de legib. & per d. l. deprecatio, & d. l. bene à Zenone, & Panor. in d. c. nouit. pro hac patre allegat multa iura idem Panormit. in c. venerabilem, de electione, & alij plures, quos allegat Barthol. Cassanæus in tract. de gloria mundi, par. 5. consid. 28. tenent similiter Imperatorem esse dominum totius mundi, intelligentes quò ad protestationem & iurisdictionem, id quod tenent Glo. Barthol. & alij in proœ. ff. vet. in prin. Idem sentit Bart. in l. non ambigitur. ff. de leg. & in l. fi. C. de legib. dum ait, solum Imperatorem posse condere leges, tenentq́ue Hostiensis & Ioannes And. vt refert Dominicus Sotus vbi suprà, Imperatorem dominum esse totius mundi, & sentiunt alij multi, quos refert Boeri. deci. 31. tempore. numero 3. & 4. & communem opinionem, vt Imperator sit dominus totius mundi, tenet Bal. in d. l. bene à Zenone. colum. 1. per illum tex. dum ait, cùm omnia principis esset intelligantur. Idem sentit ipse Bal. in l. executorem. numero 12. C. de execut. rei. iudi. dum ait, quòd vbi est Imperator, ibi est omnis iurisdictio, & Roselles de potestate Papæ, numero 6. facit lex 1. §. per hanc. ff. de rei vendicatione, & ibi Bar. l. si duas. §. grammatici. & ibi Bar. ff. de excusationibus tutorum. Bald. in c. 1. in prin. colum. 2. de pace fir. Bald. in §. si ab hostibus. colum. 2. Inst. quib. mod. ius patro. pot. sol. Boerius decisi. 8. quinta martij. nu. 4. Alciatus dispu. lib. 2. c. 22. Isernia in 1. constitut. Neapolitan. colum. 4. Cynus, Barthol. & Salyc. in d. l. cunctos populos. Ancha. consi. 87. Alex. consi. 76. libro 2. Bald. cons. 328. lib. 1. Signorolus in l. princeps. ff. de legibus. Oldra. d. cōsi consi . 159. Riminal. in rubrica | col. ff. de iuri. omni. iudi. Curtius iunior consi. 158. Isern. in c. 1. §. fi. denot. feud. Odofredus & Bal. in auth. dos data. C. de donati. ante nup. Bal. consi. 359. lib. 3. & consilio 218. eodem lib. Alber. in 1. consti. digestorum in rub. numero 2. Anchar. consil. 310. colum. 3. Oldrad. consil. 69. idem Anchar. cōsil consil . 320. in prin. Ludo. Ro. consi. 382. colum. 2. Socinus consil. 127. colu. 3. lib. 1. Matthæus Afflictus in c. 1. §. fi. colum. 1. de prohibita feudi alienatione per Fridericum. Paulus Castr. consil. 56. videtur. nume. 3. lib. 2. adhuc tamen tot sunt qui teneant contratium vt referunt prædicti, quòd mihi non satis certum est vtra pars receptior sit.
Superioribus etiam proximum est & adstipulatur, nam cum tex. in c. nouit. de iudic. dicat quod Papa iurisdictionem regis sæcularis nec vult nec debet impedire, dubitatur. An
2
* apud Papam sit iurisdictio tam temporalis quàm spiritualis? & magis est vt Papa habeat solam spiritualẽ spiritualem , quia temporalis immediatè à Deo principibus sæcularibus data fuit, Glo. in d. c. nouit. verbo iurisd. & in l. 1. in fin. titul. 1. par. 2. vbi dicitur, Imperatorem esse Dei vicarium in temporalibus, sicut Papam in spiritualibus. Glo. in c. quoniam. 10. distinct. & in c. 1. 22. distin. Glos. in c. cum aduersum. 96. dist. Nauarrus, qui plures refert, & adducit fundamenta sexdecim in d. ca. nouit. nu. 39. ornatq́; ornatque hanc partem illatione 68. Couar. inc. peccatum. §. 9. num. 7. de reg. iu. in 6. Bermondus de publicis concub. colu. 376. vbi 20. funda. adducit, dicitq́ue hanc partem commu. opi. Cō munis Communis est secundum Bal. in proœmio digestorum colum. 2. Anto. de Rosellis in tract. de potestate Imperatoris fol. 8. §. neptolixios. tenet Andr. Isernia in prologo const. Neap. versi. liquet etiam nume. 2. & Alphonsus Guerrerius Speculo principum c. 16. & Theologorum doctissimus Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 4. quæstio. 4. articul. 1. & 2. sentit Sanctus Bernardus ad Eugenium. & Diuus Thomas 2. 2. q. 40. artic. 2. idem Sotus super Matthæ. c. 1. & rursus super c. 20.
Contrariam opinionem, vt Papa haberet iurisdictionem spiritualem in actu, & temporalem in habitu, quam ipse tradiderit Imperatoribus, tenent Glos. in d. c. nouit, in verbo, iurisd. & Glo. in c. causam quæ, qui filij sint legit. Glo. in clem. ad nostram. de hæreticis, probat per extrauagantem, vnam sanctam, de maioritate & obedientia, tenet Inno. in d. c. nouit. Bar in l. 1. §. præses. ff. de requirendis reis. Idem in extrauaganti ad reprimendũ reprimendum , verbo, totius orbis, Couar. vbi suprà. §. 9. num. 7. Nauarrus in d. c. nouit. & Bermondus vbi suprà plura allegant pro hac parte, licet teneant partem primam, hæc opin. communis est secundum Abb. in c. si duobus. §. fin. de appella. Deci. in d. c. nouit. num. 7. Castaldus de Imperatore. q. 50. dicit communem. Nauarrus d. c. nouit, notab. 30. num. 18. cum sequen. Couar. vbi suprà, nume. 7. licet. primam teneat. Pro hac secunda parte facit, quia dominus noster vtrunque gladium aliquando exercuit. Sanctus Thomas de regimine principum lib. 3. c. 12. & in 3. par. quæst. 8. artic. 4. Florent. in 3. par. tit. 23. c. 2. Syluester in verbo, Papa. quæst. 10. Alphons. de Castro de iusta hæreticorum punitione. lib. 2. c. 23. colum. 2. & sic dominus noster videtur vtrunque gladium Petro Vicario suo tradidisse, quod & sentit Matthęus Matthæus Affli. decisio. Neapo. 265. num. 24. dum ait, Papam esse omnia & supra omnia. Tenet Guerrerius in Spe. prin. c. 16. in prin. Idem ibidem c. 57. dum firmat Imperatorem esse Papæ Vicarium, etiam in temporalibus, & expressius d. c. 16. nu. 6. in quibus locis sibi ipsi aduersatur Ioannes Faber in l. cunctos pop. C. de summa Trin. Burgen. addi. 3. super c. 1. Matthæi. itaque cùm iudubitatum sit, Deum
3
* esse dominum totius mundi, Papamq́ue esse Vicarium Christi Dei nostri tam in temporalibus quàm in spiritualibus, & Imperator sit Papæ Vicarius in temporalibus totius mũdi mundi , sequitur esse dominum totius mundi, etiam quò ad iurisdictionem & gubernationem, nam Deus, à quo ipsi habuerunt, mundum gubernabat, vnde Boetius Metto. 9. lib. 5.
O qui perpetua mundum ratione gubernas.
Et Lucanus lib. 9. bel. ciuil.
Deus est quodcun quodcunque vides, quocun quocunque moueris.
Et rursus eo. lib. ait:
Nil agimus nisi sponte Dei.
Et Plautus in rudene de Deo ait:
Iterum ille eam rem iudicatam iudicat.
Et Silius Italicus lib. 6. bell. puni. ait:
Iustitiæ iusti́ iustique dator, qui cuncta gubernas.
Et Statius lib. 5. Theb. ait:
Cuncta hæc superum demissa suprema
Mente fluunt.
Et Titus Calphurn. Ecloga 4. ait:
Qui populos vrbes́ vrbesque regit pacem́ pacemque togatam.
Et Boetius Metro. 5. lib. 1. scripsit:
Ostelliferi conditor orbis,
Qui perpetuo nixus solio
Rapido cœlum turbine versas.
Legem́ Legemque pati Sydera cogis,
Omnia certo fine gubernas.
Et Manilius lib. 1. Astro. scripsit:
At mihi non ratio tam præsens vlla videtur,
Qua pateat mundum diuino numine verti.
Et Claudianus lib. 1. in Ruffinum inquit:
Tunc omnia rebar
Consilio firmata Dei, qui lege moueri
Sydera, qui fruges diuerso tempore nasci,
Qui variam Phœben alieno iusserit igne
Compleri, solem́ solemque suo, porrexerit vndis
Littora, tellurem medio librauerit axe.
Manilius lib. 1. Astrono.
Hoc opus immensi constructum́ constructumque corpore mundi,
Membra́ Membraque naturæ diuersa condita forma,
Aeris atque ignis, terræ, pelagi́ pelagique iacentis,
Vis animæ diuina regit, sacro́ sacroque meatu
Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat.
Idem lib. 2.
Sic omnia toto
Dispensata manent mundo dominum́ dominumque sequuntur,
Hic igitur Deus, & ratio, quæ cuncta gubernat,
Ducit ab æthereis terrena animalia signis,
Quæ quanquam longo cogit submota recessu,
Sentiri tamen vt vitam́ vitamque ac fata ministrent
Gentibus, ac proprios per singula corpora mores
Hæc minus est quærenda fides, sic temperat arua,
Cœlum, sic varias fruges reddit́ redditque rapit́ rapitque ,
Sic pontum mouet, & terris immittit & aufert.
Ergo cùm Deus Optimus Max. orbem regat & regeret: regimenq́ue Papæ concesserit, & Papa Imperatori, consequens fit Imperatorem mundi regimen habere.
Quòd autem
4
* imperium sit immediate à Deo videtur probare tex. in auth. de fi. instr. §. quia verò, & C. de vete. iure enucl. l. 2. §. si quis. & in auth. de consulib. in fi. in l. in nomine domini. de of. præfe. & in auth. quando oportet epis. vbi probatur quod imperium immediatè est à Deo. & quod imperium sit à Deo tripliciter probatur: Primò permissiuè. Secundò approbatiuè. Tertiò formaliter. Permissiuè, nam hoc est permissum à Deo propter bonum vniuersale, quia entia nolunt malè disponi, nec bonum est pluralitas principatuum, vnus ergo Princeps, vt ait Arist. 12. Metaph. ad finem Hoc enim permissum est à Deo sub ratione finis, vt mundus optimis legibus regatur. Nam secundum Physicam regulam, cuius finis bonus est, ipsum quoque bonũ bonum est, omnia enim rectificat finis, iustum est enim à fine denominari omnia, secundum Philoso. Secundò dixi, quòd imperiũ imperium est à Deo approbatiuè, Christus enim approbauit imperium, dum dixit, Imago Cæsaris reddatur Cæsari, vt habetur in Euangelio. ait Aposto. ad Romanos c. 13. Non est enim potestas nisi à Deo, quæ autem sunt à Deo ordinata sunt. & etiam Daniel prophetauit in visionibus suis monarchiam Assyriorum, Persarum, Græcorum, & Romanorum, quod non prophetatum fuit sine voluntate Dei. Tertiò dico, quòd Romanum imperium à Deo est formaliter & effectiuè. nam cùm tota collectio Christianorum hoc teneat, licet quædam regna de facto non obediant, non est putandum aliud, nisi quod etiam ipse Deus hoc disponat, qui est caput illius collectionis, & post Deum Imperator. Apostolicus hoc approbat. vt in c. venerabilem. de ele. & ibi Doc. ita Guerr. in Spec. c. 55. cuius ius sentẽtia sententia quatenus ait Romanum imperium à Deo esse, formaliter suspecta est, in reliquis autem vera est, ita tamen vt non solum summum imperium, sed
5
* etiam medicum, mediocre, aut etiam minimum, & quælibet inferior potestas dicatur esse à Deo, secundum eum. c. 16. num. 6. iuxta verbum Domini dicentis ad Pilatũ Pilatum , Non haberes potestatem in me vllā vllam nisi data esset tibi desuper. Sunt
6
* tamen, qui velint regna, & imperia non esse à Deo, sed à fortuna. vnde Mani. lib. 2. Astro. sic ait:
Mitto, quod certum est, & ineuitabile fatum,
7
*
Verg. lib. 6. Aeneid.
Desine fata Deum flecti sperare precando.
Iuuenalis Saty. 9.
Fata regunt homines.
Seneca in Oedipo:
Fatis agimur, credite fatis.
Non solicitæ possunt curæ
Mutare rati stamina fusi.
Quidquid patimur mortale genus,
Quidquid facimus, venit ex alto.
Seruat́ Seruatque sua decreta colus
Lachesis: dura reuoluta manu
Omnia secto tramite vadunt,
Primus́ Primusque dies dedit extremum.
Non illa Deo vertisse licet,
Quæ nexa suis currunt causis.
It cui́ cuique ratus prece non vlla
Mobilis ordo: multis ipsum
Timuisse nocet: multi ad fatum
Venêre suum, dum fata timent.
Idem in Octauia:
Regitur fatis mortale genus,
Nec sibi quidquam spondere potest
Firmum, & stabile, per́ perque casus
Voluitur varios, semper nobis
Metuenda dies.
Manil. lib. 4. Astrono.
Soluite mortales animos, curas́ curasque leuate,
Tot́ Totque super vacuis vitam deflete querelis.
Fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
Longa́ Longaque per certos signantur tempora cursus.
Nascentes morimur. finis́ finisque ab origine pendet.
Tunc & opes, & regna fluunt, & sæpius orta
Paupertas, artes́ artesque datæ mores́ moresque creati,
Et vitia & clades, damna & compendia vitæ.
Nemo caret damno, poterit nec habere negatum.
Fortunamúe suis in vitam perdere votis,
Aut fugere instantem. sors est sua cui́ cuique ferenda.
At nisi fata darent leges vitæ ́ vitæque necis́ necisque ,
Fugissent ignes Aeneam, Troia sub vno
Non euersa viro, fatis vicisset in ipsis,
Aut lupa proiectas nutrisset Martia fratres,
Roma́ Romaque sic enata foret, pecudum́ pecudumque magistri
In Capitolinos auxissent culmina monteis,
Includiúe suæ potuisset Iuppiter arce
Captus, vel caput hic orbis foret igne sepulto,
Vulneribus victor repetisset Mutius vrbem
Solus, & oppositis clausisset Horatius armis
Pontem, vrbem́ vrbemque simul rupisset fœdera virgo,
Tres́ Tresque sub vnius fratres virtute iacerent.
Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno
Roma viro, regnum́ regnumque orbis sortita iacebat.
Statius lib. 5. Syluarum:
Heu durus fati tenor, est ne quod illi
Non liceat, quantæ poterant mortalibus annis
Acceßisse moræ, si tu pater omne teneres
Arbitrium, cæco gemeret mors clausa barathro,
Longius & vacuæ posuissent stamina Parcæ.
Et Manil. lib. 1. Astrono.
Si sors ista nobis dedit, sors ipsa gubernet.
Et Claudianus lib. 1. ad Ruffin. sic cecinit:
Sæpè mihi dubiam traxit sententia mentem,
Curarent superi terras, an nullus inesset
Rector, & incerto fluerent mortalia casu?
Vnde Virg. Eclog. 9.
Sors omnia versat.
Et idem de fortuna in Epigram.
O fortuna potens quàm variabilis,
8
* Tantùm iuris atrox, quæ tibi vendicas
Euertis́ Euertisque bonos: eligis improbos:
Nec seruare potes muneribus fidem.
Fortuna immeritos auget honoribus:
Fortuna innocuos cladibus afficit.
Iustos illa viros pauperie grauat:
Indignos eadem diuitijs beat.
Hæc aufert iuuenes, & retinet senes,
Iniusto arbitrio tempora diuidens.
Quod dignis adimit, transfert ad impios.
Nec discrimen habet, rectáue iudicat,
Inconstans, fragilis, perfida, lubrica.
Nec quos clarificat, perpetuò fouet:
Nec quos deseruit, perpetuò premit.
Seneca in Hippolyto:
Res humanas ordine nullo
Fortuna regit, spargit́ spargitque manu
Munera cæca, peiora fouens.
Minilius lib. 2. Astro.
Fortunæ prima sors data est illa per artem,
Censetur titulo, quia proxima continet in se
Fundamenta domus, domui́ domuique hærentia cuncta.
Qui modus in seruis: quis sit consensus in armis.
Ouid. Epistola consola. ad Liuiam:
Nempe per hos & iam fortunæ iniuria mores
Regnat, & incertæ est hic quo quoque nixa rota.
Hic quo quoque sentitur, ne quid non improba carpat,
Sæuit, & iniustum ius sibi vbi vbique facit.
Scilicet immunis, si luctus vna fuisset
Liuia, fortunæ regna minora forent.
Lucanus lib. 2. bell. ciuil.
Siue nihil positum est, sed sors incerta vagatur,
Fert́ Fertque refert́ refertque vices, & habent mortalia casum.
Sit subitum quodcunque paras.
Plautus in captiuis:
Fortuna humana fingit, artat́ artatque vt lubet.
Manilius lib. 2. Astro.
Quod fortuna ratum faciat, quis dicere falsum
Audeat, & tantæ suffragia vincere sortis.
Ausonius in Epigram.
Fortuna nunquam sistit in eodem statu,
Semper mouetur, variat & mutat vices,
Et summa in imum vertit, ac versa erigit.
Ouid. lib. 4. de Ponto:
Quid facis ah demens, cur si fortuna recedat?
Naufragio lachrymas eripis ipse tuo?
Hæc Dea non stabili quàm sit leuis orbe, fatetur,
Quæ summum dubio sub pede semper habet.
Idem lib. 3. de Tristibus:
Nempe dat & quodcunque libet fortuna, rapit́ rapitque :
Irus & est subitò, qui modò Crœsus erat.
Idem 5. de Tristibus:
Paßibus ambiguis Fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certa tenax́ tenaxque loco.
Sed modò læta manet, vultus modò sumit acerbos,
Et tantùm constans in leuitate sua est.
Nos quoque floruimus: sed flos fuit ille caducus:
Flamma́ Flammaque de stipula nostra, breuis́ breuisque fuit.
Horat. Ode 34. lib. 1.
Hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit, hinc posuisse gaudet.
Idem Ode 29. lib. 3.
Fortuna sæuo læta negotio, &
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores.
Nunc mihi, nunc alij benigna.
Iuuenal. Satyr. 7.
Si fortuna volet fies de rhetore consul,
Si volet hæc eadem fies de consule rhetor.
Seneca in Hercule furente:
Iniqua rara maximis virtutibus
Fortuna parcit: nemo se tuto diu
Periculis offerre tam crebris potest.
Quem sæpè transit casus, aliquando inueniet.
Idem in Hippolyto:
Nec vlli præstat velox
Fortuna fidem.
Vides ergò,
9
* vt scilicet istorum opinionem fortuna subegerit orbem, eumq́; eumque arbitrio suo rexerit. verùm enimuerò verior sanctiorq́ue sententia est existimantium fortunam ipsam ab sapientia superari. Vnde Iuuenalis Satyra 10. sic modulatur:
Nullum numen abest, si sit prudentia, sed te
Nos facimus fortuna Deam, cœlo́ cœloque locamus.
Et Seneca in Medea scripsit:
Fortuna fortes metuit, ignauos premit.
Cùm ergò
10
* omne imperium, iurisdictio, principatus à summo vsque ad minimum sit à Deo, à quo & non à fortuna mundus regitur, cumq́ue (vt illicò edocebimur) si Romanorum Imperator esset Imperator & dominus totius mundi, non solùm malum, sed etiā etiam pessimum esset regimen. consequens & indubitatũ indubitatum erit tale regimen, tamq́; tamque indiscretè, & perniciosissimè amplum non esse datum aut concessum à Deo, qui est summa prouidentia boni, & æqui fons & origo, vt nullus ignorat, & iam edocti sumus. Quod autem pessimum regimen foret, vt vnus homo esset Imperator totius mundi, patet, quia Deus optimus maximus diuisit terras à terris per aquarum interpositionem horrendarum, quas penetrare & si hominum malitia ausa fuerit, id tamen est, fuitq́ue semper quasi monstrum à natura hominum alienũ alienum atq; atque horrendum, desperatum, ac insperatum, humanisq́; humanisque viribus à Deo Opt. Maximo denegatum, & id attentare hominibus quasi nefas | reputatum, teste Horatio Ode 3. lib. 1. sic canente:
Illi robur, & æs triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem
Primus: nec timuit præcipitem Africum
Decertantem Aquilonibus:
11
* Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti.
Ibidem:
Audet omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum nephas.
12
*
Claudianus in præfat. lib. 1. de rapt. Proserp.
Iuuenta secuit primus qui naue profundum,
Et rudibus remis sollicitauit aquas:
Qui dubijs ausus committere flatibus Alnum,
Quas natura negat, præbuit arte vias.
13
*
Ouidius:
Nauita sollicitus quo quoque ventos horret iniquos,
Et prope tam letum, quàm prope cernit aquam.
Iuuenalis 12. Satyra:
14
*
I nunc, & ventis animam committe, dolato
Confisus ligno, digitis à morte remotus
Quattuor, aut septem, si sit latißima teda.
15
*
Et Anacharsis à Plutarcho lib. 7. Apoph. relatus, cùm rogasset quendam, quanta esset spissitudo tabularum nauticarum, isq́ue respondisset, quatuor digitorum, tantillum (inquit) absunt à morte qui nauigant, notauit negociatorum auaritiam, qui lucri gratia, semet in manifestũ manifestum vitæ discrimen conijciunt. Scythæ nesciunt nautica commercia, sed pascuis ac venatu viuunt, quibus concinit Sen. in Medea:
Audax nimium, qui freta primus
16
* Rate tam fragili perfida rupit,
Terras́ Terrasque suas post terga videns,
Animam leuibus credidit auris,
17
* Dubia́ Dubiaque secans æquora cursu
Potuit tenui fidere ligno,
Inter vitæ, mortis́ mortisque vias
Nimium gracili limite ducto.
Pro pert. lib. 3. Eleg. 7. de morte Pæti.
Ite rates curuæ, & lethi quo quoque texite causas,
18
* Ista per humanas mors venit acta manus.
Et Horatius Ode 24. lib. 3.
Quid leges sine moribus
Vanæ proficiunt, sine́ sineque feruidis
19
* Pars inclusa caloribus
Mundi, nec Boreæ finitimum latus,
Duratæ ́ Duratæque solo niues
Mercatorem abigunt, horrida callidi
20
* Vincunt æquora nauitæ.
Docuit ergò Horatius esse contra leges naturæ maria nauigando penetrare, adde quòd est vsurpatio alieni, id enim videbatur ad solam squameam turbam pertinere, teste Ouidio, sic modulante:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor.
Denique
21
* Anacharsis relatus, vbi suprà, per Plutarchum, Roganti, vtrùm arbitraretur plures esse mortuos, an viuos? nauigan tes, respondit, in vtro numero ponis? dubitans an hi essent inter viuos habendi, qui vitam vndarum ac ventorum arbitrio commisissent.
Secundum quæ quàm naturæ hominum insitum sit sui corporis periculum vitare, tam iuribus naturæ debitum esse, intelligendum est, vt non audeant nauigare, quàm autẽ autem natura insitum sit hominibus suum corpus periculo non exponere, docemur à Cicerone, qui sic scripsit: Omne animal ipsum sibi cōmendatum commendatum est, vt se & saluum in suo genere, incolumeq́ue esse velit. 4. de finib. sic scripsit: Et omne animal seipsum diligit, ac simul vt ortum est, ita agit, se vt conseruet. 4. de finibus. Idem Cicero: Et omne animal simul vt ortum
22
* est, & seipsum, & omnes partes suas diligit. 2. de finibus idem scripsit: Et omnis natura vult esse conseruatrix sui, & vt salua sit, & in genere conseruetur suo. 4. de fiuibus idem scripsit: Et principio generi animantium omni est à natura tributum, vt se, vitam, corpusq́ue tueatur, declinetq́ue ea, quæ ei nocitura videntur, omniaq́ue quæ sunt ad viuendum necessaria, inquirat & paret, vt pastum ac latibula. primo Officiorum idem Cicero scripsit:
Cùm ergò nauigationem audere aut captare contra ius naturale, & contra tutelam & defensionem sui corporis vnicuique natura datam sit, vt modò ostendimus, & plenius suprà docuimus.
Cùmq́ue vnus homo totius mundi dominus etiam quò ad solam iurisdictionem, & protectionem esse non possit, absque eo, quòd subditi eum adeuntes magistratúsve suos sæ pissimè maria penetrare & transfretare cogerentur. consequens est tale imperium de iure vni homini competere non posse, nec quoquam ab omni iure & ratione magis alienũ alienum aut remotum dici, aut cogitare potuisset. Quæ cùm sint notoria, longiore probatione non egent. Nam notorium
23
* seipsum ostendit, vt inquit Bald. cons. 323. proponitur, in princip. vol. 2. quodq́; quodque nulla tergiuersatione celari potest, sicut vt idem Bal. dicit, nec candelabrum supra montem positum, nec circulus ante tabernam, nec scriptura pro rostris, cons. 21. processus. colum. 1. volu. 1. Paul. Grillan. in tract. de quæst. & tortu. in 3. quæst. colum. 2. & 3. & ibi quid à manifesto differat, ideò sola allegatio sufficit. Et quid differat à publico, vide etiam Abb. in c. fin. nu. 7. de maledi. Quod vel ex eo fit manifestum, quia omnes Poëtæ & Philosophi iam relati adfirmant (id quod nullus sanus aut catholicus ignorat) Deum etiam hodie mundum gubernare, ergò id regimen non commisit Imperatori. aliter enim non rectè diceremus, quòd nũc nunc Deus mundum gubernat, sed quòd olim gubernabat.
Quæ omnia ex nostra principali sententia magis expedita fiunt. Nam cùm omne impe| rium, regnum, principatus, potentatus, omnis denique potestas ad meram ciuium subditorúmve, non etiam ad regentium vtilitatem data, concessa, & creata fuerit, cumq́; cumque imperium Romanorum si de iure ad vniuersum mundum porrigeretur, tam incommoda pernicio sa noxiaq́; noxiaque ac plusquam impossibilis esset gubernatio (vt iam edocti sumus) par, æ quum, consequensq́; consequensque est, vt tale imperium ad orbem vniuersum minimè porrigatur. Præ sertim cùm hodie post inuentum ab Hispanis in extremis ignotissimisq́; ignotissimisque terræ penetralibus nouum Indorum orbem (ad quos meatus, & remeatus non aliter patet, quàm per immensa æquora horridaq; horridaque , perq́; perque nauigationem diutinam, periculosissimam, ac penè incredibilem) illuxerit apertius dominatum tot tamq́; tamque inter sese distantium regionum, nationum, & prouinciarum, impossibile esse, vt penes hominem vnum resideret, nisi inertibus anicularũ anicularum fabellis puerorumq́; puerorumque nugis aurem patientem accommodare, & confabulari velis, vt interim omittam, possibile esse denuò reperire alios nouos orbes remotiores, quemadmodum nos Hispani iam dictum orbem nouum Indorum inuenimus, sic enim fieret, vt impossibilitas augeretur per hominem vnum gubernandi, sicq́; sicque etiam fit, vt iam credibile videatur, quod olim fabulosum & iocosum visum fuit. Nam vt Plutarchus Apoph. lib. 4. enarrat: Alexander Magnus, Macedonum rex, cùm audisset Anaxagoram disserentem innumerabiles esse mũdos mundos , illachry masse dicitur. Rogantibus nunquid accidisset lachrymis dignum, An non videor (inquit) meritò flere, qui cùm mundi sint innumerabiles, nos nondum vnius domini facti sumus. Ergò etiam si plures ac plures noui orbes in dies reperiantur (id quod iam hodie possibile reputatur) adhuc vnus homo eorum omnium dominus fieret ipso iure, certè id quàm risu, & ludibrio dignum foret, qui non videret, plusquam insanus esset.
Denique hanc partem, quam tuemur iure naturali plusquā plusquam manifestam esse, patet, cùm
24
* eo iure omnes homines æquales sint. l. quod attinet. ff. de reg. iur. ibi, quia iure naturali omnes homines æquales sunt. l. manumissiones. ff. de iust. & iur. dixi suprà plenissimè. Ergo non solùm totus mundus non subiacet vnius hominis iurisdictioni, sed etiam
25
* nullus omninò hominum alterius iurisdictioni subest, aut suberit vnquam de iure sine facto suo voluntario: facto autem suo voluntario subijciendo se alicui principi potest sanè subesse, & nulla iurisdictio aut principatus iustus, & legitimus aliunde originem trahere potest, vt suprà ostendimus in nostra principali conclusione. & docet doctissimus Theologorũ Theologorum Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 4. q. 4. arti. 2. Cùm ergo de iure naturali non sit, longè minus erit de iure diuino, cùm eo iure nisi in ijs, quæ specialiter innouata sunt, à iure naturali recessum non fuerit, adfirmante Domino nostro Iesu Christo, Iugum suum suaue esse: ergo non recedit à iure naturali, aliter enim suaue non esset, & præsertim si vt omnes mundi orbes, ac innumeræ prouinciæ regionesq́ue vni homini subessent, iugum id suaue minimè esset, sed omninò asperrimum, durissimum, intolerabile, noxium, infaustum & lugubre, vt iam ostendimus, & docet Sotus, vbi suprà. Et Cicero
26
* Offic. lib. 1. scripsit: Libertatis proprium est sic viuere, vt velis, ergo non ad arbitrium alterius. Idem Cicero Philip. 10. scripsit: Ita præclara est recuperatio libertatis, vt nec mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Idem 4. de finib. scriptum reliquit, Bestiæ,
27
* quas delectationis causa concludimus, cùm copiosius alantur, quàm si essent liberæ, non facilè tamen patiuntur sese contineri. & Parad. pe. idem Cicero: Seruitus (in quit) est obedientia fratris, animi & abiecti arbitrio carentis suo. Et idem Philip. 12. Nihil (inquit) est fœdius seruitute, ad decus & libertatem nati sumus. Et rursus Philipp. 10. Mors (inquit) est seruitute potior. Idem iureconsultus censet, dum in l. seruitutem. ff. de reg. iur. ait: Seruitutem mortalitati comparamus, id quod plurimis congestis suprà ostendimus. Vnde Plautus in captiuis: Omnes profectò liberi libentius sumus quàm seruimus. ergo alieno imperio & ditioni non sponte subesse iuri naturæ contrarium est, iuriq́; iurique diuino aduersum, vt pote, insuaue, durissimum, intolerabile. Iure autem gentium nullus ignorat id nunquā nunquam receptum fuisse, vt patet in §. ius ciuile, & §. ius autem gentium. Inst. de iure naturali. & in l. manumissiones. l. ex hoc iure. cum seq. ff. de iust. & iure. patetq́ue in rerum humanarum præsenti statu, & in omnibus historijs, quotquot vsque scriptæ sunt, & tandem, qui ius naturale à iure gentium hac in parte immutatum fuisse aut reperiri dicere vellet, id ostendere teneretur. Iure autẽ autem ciuili id induci erat impossibile: quia ius ciuile est, quod vnaquę que vnaquæque ciuitas sibi constituit. l. omnes populi. ff. de iu. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure naturæ, sicq́; sicque sibi tantùm, non etiam alijs ciuitatibus id ius dici, & constitui potuit, vt dd. iuribus. Nam si reliquis ciuitatibus id ius constitui liceret, vnaquæq; vnaquæque ciuitas scriberet, aut scribere possit ius sibi esse dominandi imperandiq́; imperandique vniuerso in orbe aut mundo, sicq́ue singulæ singulis imperarent, singulæ q́; singulæque ex diuerso singulis mutua vice inseruirent, quæ res foret risu & ludibrio digna. Stultiq́ue forent fuissentq́ue ab origine mundi Reges, Imperatores, Principes, ciuitates, qui cum vno verbo possunt se totius mundi dominos scribere & efficere, tot bellis, prælijs, vulneribus, calamitatibus, vrbium incendijs, puerorum, senum, virorum, fœmineiq́ue generis internecionibus, agrorumq́ue vastationibus, de im| perio contenderent, non mundi vniuersi, sed sæpissimè vnius ciuitatis aut oppiduli. Ergo etiam si omnes leges tam ciuiles quàm canonici iuris contrarium expressissent, nihil aliud agerent quàm nugas agere aut fabellas cō ponere componere . Sed absit, vt in legibus ciuilibus aut canonicis tale quid reperiatur, cùm potius reperiatur oppositum, vt patet in d. §. sed naturalia. & d. l. omnes populi, cum similibus. vbi Imperator Iustinianus & Iureconsulti testantur id quod à plerisque gentium earum quæ honestis legibus, & moribus reguntur, obseruatur, id ius gentium appellari, quod verò vnaquæque ciuitas ius sibi constituit peculiare, id ius ciuile intelligi, quasi proprium illius ciuitatis, veluti ius Romanorum, & similium ad idem l. ius ciuile. ff. de iust. & iure. & §. ius ciuile. & §. ius autem gentium. Inst. de iure natur. ergo ius ciuile longè angustius esse quā quam ius gentium edocuit. Ius autem gentium negauit totum mundi orbem amplexum fuisse, nam primum excepit eas gentes, quæ sine legibus & moribus honestis reguntur, quas innumeras esse apparuit, postquàm nos Hispani nouum orbem Indorum reclusimus ac inuenimus. Deinde etiam ex ijs gentibus, & nationibus non tam Barbaris, sed quæ honestis legibus, & moribus reguntur, excepit mẽ taliter mentaliter non paucas, dum non dixit de omnibus, sed de plerisque. Ergo se ipsum ius gentium vniuersum mundum non complectitur, quanto minus illum complectetur ius ciuile, quod est lōgè longè angustius. Pro hac parte est tex. in d. l. cunctos populos. C. de summa Trin. dum ait, cunctos populos, quos clementię clementiæ nostræ regit imperium, illud enim relatiuum (quos) restringit vniuersalem præcedentem. l. ea tamen adiectio. ff. de leg. 3. ad idem. §. si ab hostibus. Inst. quib. mod. ius pat. pot. sol. & l. mercatores. C. de comer. & in clem. postoralis pastoralis , de re iudi. quibus in iuribus fines imperij Romani describuntur, vt luceret quò vsque Romani imperij iurisdictio sese porrigeret. Nec d. l. deprecatio
28
* quicquam facit, in qua revera repositum est vnicum fundamentum eorum, qui contrariam in partem tuentur. nam procedit in hunc sensum quòd hæc
29
* vox Mundus, habet varias significationes. Primũ Primum enim capitur pro mundo muliebri, hoc est, pro ipsius ornatu, vt patet in multis legibus collocatis sub tit. ff. de auro, & argento legato & inde per metaphoram tractum est ad ipsam naturam (hoc est mundum) significandam, propter pulcherrimum sui ornamentum, sic q́ue ibi Imperator Mundi appellatione eam mundi partem significare voluit, quæ ab ipso regebatur, eo quod cæteris Mundi partibus mũdior mundior esset, hoc est elegantior, & à barbarie magis purgata.
Præterea, illa fuerunt verba enunciatiuè & narratiuè tantùm prolata, quæ non intelligũ tur intelliguntur quicquam definire, vt diximus de success. progr. in rub. Præterea ipse ibi negauit se esse maris dominum, dum dixit, ego mundi dominus, lex autem maris, ergo planè significauit se non esse dominum totius mundi. Nam si totius mundi dominus foret, ergo & maris foret, præsertim cùm eas regiones, quæ sunt vltra æquora citra maris transfretationem gubernari nequirent, sicq́ue æquoribus non secus quā quam terris vt pręesset præesset , necesse esset, qui se mũdi mundi dominum iactabat, si intelligeret de vniuersis mundi orbibus & regionibus. Nam & hac ratione potentissimus rex ac dominus noster Philippus se pelagi pontíve dominum appellat. Præterea illa fuit quædam Imperatoris excusatio & euasio, quasi diceret, ego mundi (hoc est terræ) dominus sum, non maris, quæ stio autem vestra de maris ditione est. Illa autem vox Mundi, indefinitè prolata, non ad totum mundum necessariò trahenda est, nam
30
* indefinita oratio æquipollet vniuersali in habitu & potentia, sed non in actu, vt plenè disseruimus de succ. crea. §. 20. num. 11. 55. præ sertim, quando profertur in numero singulari, vt ibi fuit prolata, id quod tradunt Decius & Cagnolus, & alij in l. 1. ff. de reg. iuris.
Neque ad rem quoque pertinet, quòd
31
* diuus Augustinus de ciuitate Dei lib. 5. c. ait, Imperium Romanis ob mortales virtutes suas datum fuisse. Nam vt Sotus, vbi suprà, rectè ait, non eis concessit imperium vniuersi orbis, sed tantùm partis eius. Rursus non in præmium virtutum moralium, nam ipsi pugnabant non tam virtutis quàm inanis gloriæ cupiditate, sic q́ue illę illæ actiones tam longè aberrant à præmij remuneratione, vt pœna potius digniores forent, sed tamen interea Deus Optimus Maximus id permisit, quod adhuc virtutibus alijs moralibus cæteras gentes excellebant, & tyrannidem Assyriorum, aut Medorum, aut Græcorum ad Romanos transferri permisit. Et ita est etiam intelligendum, quod D. Thomas opusculo de regimine principum lib. 3. scripsit. Vnde vt aliquo tempore id Deus permisit propter eorum virtutem, sic alijs nationibus, & regionibus concessurum non dubium erit, aut fortè iam concessisse, siquidem ijs virtutibus excellere cœperint, morum
32
* enim vicissitudo & mutatio quotidiè fit, sic ergo & imperiorum fiet, siquidem mores imperia insequi intellexerimus. quod autem morum quotidiè fiat mutatio, patet Plautus in Trinummo:
Mores mali, quasi herba irrigua
Succreuerunt vberrimè, neque quicquam hic vile
33
* nunc est,
Nisi mores mali, eorum licet iam messem metere
maximam.
Plautus ibidem:
Nunc mores nihil faciunt, quod licet
Nisi quod lubet: ambitio iam more facta, & libera est à legibus.
Plautus eo loci etiam:
Mores
Leges perduxerunt iam in potestatem suam:
Eæ miserè etiam
Ad parietẽ parietem sunt fixæ clauis ferreis, vbi malos mores
Adfigi nimio fuerat æquius.
Lucretius lib. 2. de nat. rerum.
Semper in aßiduo motures quæ ́ quæque geruntur.
Petronius Arbiter satyricus:
Quid faciant leges vbi sola pecunia regnat:
Aut vbi paupertas vincere nulla potest?
Lucanus lib. 3. bel. ciuil.
Pereunt discrimine nullo
Amissæ leges: sed pars vilißima rerum
Certamen mouistis opes.
Et Cicero. 3. Off. Iustitia (inquit) vacillat, vel iacet potius. Idem Cicero iam inquit, Pudori, probitati, virtuti, rectis studijs, bonis artibus nihil est loci. Idem Cicero de peti. consu. Fraudis (inquit) atque insidiarum & perfidiæ plena sunt omnia. Idem Cicero lib. 2. Famil. ò superbiam inauditam in facinore gloriari. Idem Cicero in Verr. Sunt (inquit) homines, quos libidinis infamiæ q́ue suæ neque tædeat, neque pudeat, qui quasi de industria in odium offensionemq́ue populi irruere videantur. Si ergo verum est, mores bonos aut malos imperiũ imperium sequi vel refugere, hoc est, bonis moribus imperium accedere, malis verò abscedere, cōsequens consequens est, vt Romanorum imperium ne dicam tyrannis longè ab eis abscesserit, euaserit, aufugerit, quando quidem ipsi, vt ex superioribus authoritatibus apparet, in pessimos mores reciderunt. Et sic
34
* nihil vnquamtam passim aut frequentius videmus quàm imperiorum mutationes. Vnde Propertius Eleg. lib. 2.
Magni sæpe duces, magni excidêre tyranni,
Et Thebæ steterant, alta́ altaque Troia fuit.
Ouidius lib. 15. Metamor.
Sic magna fuit censum́ censumque viris́ virisque ,
Per́ Perque decem potuit tantùm dare sanguinis annos,
Hunc humilis veteres tantummodò Troia ruinas,
Et pro diuitijs tumulos ostendit auorum.
Clara fuit Sparte, magna viguêre Mycenæ,
Nec non & Cecropis, nec non Amphionis arces:
Vile solum Spartæ est, altæ cecidêre Mycenæ.
Oedipodioniæ quid sunt, nisi nomina Thebæ?
Quid Pandioniæ restant, nisi nomen Athenæ?
Denique totius orbis imperium penes Romanum Imperatorem aliumúe mortalium de iure diuino aut humano nunquam fuisse aut fore eleganter probat Sotus, vbi suprà, dato, inquit, quòd vniuersæ mundi nationes vel in vnum locum conuenire possent, vel per literas conueniri, vt vnum eligerẽt eligerent Monarcham, id tamen minimè iure naturæ expediebat. Arist. namq́ue Polit. 7. c. 4. docuit, Rempublicā Rempublicam non esse meliorem, eò quòd maior, sed tantā tantam debere sub vno principe agere, quantam ipse per se vel per suos posset commodè administrare, veluti nauis neque iusto minor naui gationi apta est, nec si duorum esset stadiorũ stadiorum , posset commodè gubernari. & Aug. lib. 4. de ciuit. Dei c. 15. Iniquitas (inquit) ampliora fecit regna, & perdomitis gentibus dilatare regnũ regnum malis videtur fœlicitas, bonis necessitas, nempe quod hostiũ hostium iniquitas cogit, vt bello supprimantur, nostroq́ue adhibeantur imperio. Hæc fermè ille. Est enim Rex anima regni. Vnde sicut authore 2. de Anima eodem Philosopho, Non potest quæuis anima quantũ quantum cunque animare viuificareq́ue corpus: sed quorumcunque natura constantium præfinita est methodus, & mensura, quia neque formica ad hominis proceritatem augeri potest, neq; neque homo ad illam, quæ est elephantis: sic neque princeps calore suo totam potest rempublicam nationibus ac regionibus vastissimè dispersā dispersam fouere, vt valeat, quæ quaq; quaque in prouincia fiũt fiunt , nosse, emendare, corrigereq́; corrigereque ac disponere. vnus namque non potest vndecunque orbis nuncios breui tempore suscipere, neque quocunque gentium prætores suos, ministrosq́ue alios dimittere, & quæ vbique siunt castigare: imò neque eius metus ad tam vasta locutũ loctum spacia potest pertingere. Igitur
[38]
* cùm potestas sit propter vsum, si vsus amplissimæ huius potestatis non est possibibis, fit, vt vana fuerit talis institutio? Deus autem & natura nihil faciunt frustra. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procurat. l. hæc stipulatio. §. diuus. ff. vt legat. nomine caue. l. qui bis. ff. de verb. obliga. l. si sic. ff. de solut.
Postremò, vt Romanorum Imperator sit de iure diuino dominus totius mundi fortiter probatur. Nam summus Pontifex, tam in temporalibus quàm in spiritualibus quò ad iurisdictionem est dominus totius mundi. Imperator verò est Vicarius Papæ in temporalibus, ergo in illis est dominus totius mundi, non secus quàm Papa, huic rei respondebimus suprà, & in c. seq. Interea tamen animaduertendum est pro Imperatore facere congruam illam rationem: nam vt expedit, gentes quæ nolũt nolunt agere syluestrem more ferarum vitam, habere principem quo regantur, ita omnibus gentibus in vniuerso idem expedire videtur, vt si fortior reliquos opprimere voluerit, sit princeps mundi qui eum reprimat, sed de hoc in seq. quoque arti.
Loading...