Postremò in fauorem
tātam Imperatoris quàm
etiam summi Pontificis facit ratio illa, quæ satis congrua esse videbatur. Nam
* vt in vno
populo expedit esse principem, ne fortior omnia possit, improbiq́ue & audaciores reliquos
bonos, innoxios,
mitioresq́;mitioresque ciues
opprimātopprimant,
expilent, & perdant: ita in toto orbe Imperatorem esse, qui sit dominus, & monarcha totius mundi, conuenit, ne ex regibus, & principibus, vel ciuitatibus liberis vnum alterum
impunè opprimere possit. Parum enim est singulæ ciuitates aut prouinciæ suum principem
habere ad talem ciuium audaciam, & improbitatem reprimendam, id enim eò pertinet,
vt in quaque ciuitate singuli ciues innoxij
sint respectu aliorum conciuium, non
autẽautem vt
principi illius ciuitatis aut prouinciæ desinat
esse liberum, alteram ciuitatem liberam vel
principem impetere, armisq́ue adoriri ac opprimere, vt quo tidiè fit. Ad hanc ergo temeritatem, & iniustitiam reprimendam vtile,
cōsultumconsultum, & conducibile esse videbatur orbi vniuerso, esse vnum totius mundi
dominũdominum, hoc
est, Principem Romanum. Et ideo (quo magis hæc ratio iustificetur) dictum est ad exemplum ecclesiæ triumphantis Ecclesiam militantem fuisse exemplatam aut institutam. Vnde vt ponere duo principia, aut duos Deos
hęreticumhæreticum esset, ita & negare
nōnon esse vnum principem totius mundi, tale esse videretur, id
quod significari videtur in c. præcipimus. 11. q.
1. c. duo. &c. si Imperator. 96. dist. Glo. no. in c.
non autem. 8. q. 1. tex. in c. ad Apostolicæ. de re
iudic. libro 6. c. venerabilem. de electi. Vnde
* Hostiensis in c. quanto. de transl.
prælatorũprælatorum
ait, quòd tribunal Papæ & tribunal Christi
idem sunt,
sicq́;sicque vult vtranque iurisdictionem
tam in temporalibus quàm in spiritualibus
esse penes Papam, sicq́ue eum solum posse deponere Reges, & Imperatores, licet exercitium in temporalibus ab eo in
ImperatorẽImperatorem descendat, & transitum fecerit quo ad executionem & exercitium, ne Papa humanis rebus
impeditus, diuinis parum vacaret. Ita etiam
tenet Cardi. Iacob. in tract. de concil. pag. 130.
lib. 3. art. 1. Alphonsus Guerrerius in Specu. c.
16. Fernan. Loa. in consi. pro March. de Velez,
dubitatione 1. pag. 398. vers. & non solùm.
Bart. Bal. Paulus Castrensis, & alij in l. fi. C. de
legibus. idem Bal. in l. rescripta. C. de precibus Imperatori offeren. Ioannes Imol. in c. dilectus. l. de præbend. Restaurus Castaldus de
optimo Imperatore. q. 81. Petrus Albinus de
Pontifi. potest. fol. 25. Alciatus in l. bona ciuitatis. ff. de verb. signi. Ioannes de Selua de benefi. 4. parte. q. 8. vers. 16. & 17. And. Alcia. in l.
inter claras. C. de Sum. Trin. Petrus de Monte in Monarchia. q. 4. ad finem. Martinus Laudensis de principibus in 10. & 11. notab. Sanctus Bernardus ad Eugenium Papam argu.
Ioan. 8. dum ait ex ore Christi ad Petrum,
CōuerteConuerte gladium tuum in vaginam, sic ait, tuus
ergo tuo forsitan nutu, & si non tua manu
euaginandus, sed iussu Imperatoris: sic leo Papa 4. vt c. igitur. 23. q. 8. contra Sarracenos iubet populum congregari, & ad littus maris
accedere. Denique huc etiam spectant, quæ
scripsimus suprà in præfatione, dum
* negauimus licuisse Alexandro Magno, orbem vniuersum ferè armis vexare inuestareq́ue, eo
colore quòd humano generi id expediret.
Cùm (si verum amamus, & vilissimorum adulatorum morem missum facimus) nihil re vera à genere humano, & à consultissima Dei
Optimi Maximi ordinatione, & prouidentia magis remotum esse aut excogitari potuerit, vt iam post doctissimum Sotum lib. 4. q.
4. art. 1. de iust. de iure attigimus. Quibus adde præstantissimam nouamq́ue rationem.
Nam cùm cognationem quandam inter nos
natura constituerit, hominem
* homini periclitanti iniuriámve patienti non subuenire,
indecorum, inhumanum, & impium est, art.
l. vt vim. ff. de iur. & iur. Hinc est, quòd fratrem contra fratrem peccantem ad monere tenemur,
secundũsecundum cōmunescommunes opiniones, vt plenè
disseruimus suprà c. 16. sicq́ue opem, egenti
nostro auxilio, ferre omnes homines & naturaliter optamus, iureq́ue naturæ debemus, &
etiam iure positiuo, vt plenè etiam docent
Hieronymus Cagnolus, & Philippus Decius
in l. culpa caret. ff. de regulis iuris. hinc videmus naturaliter, quòd si quæcunque auicula vim patiatur, reliquæ eiusdem speciei
auiculæ
pręstòpræstò adsunt comitantes, condolentes, auxiliumq́ue suum veluti
pollicëtespollicentes, & si
ad id etiam val entre ipsa præstantes. Idem faciunt animalia terrestria, vt videmus in porcis, in equabus, in tauris, inq́ue similibus. Vnde Ouid. lib. 2. de Ponto sic cecinit: