Sexagesimosecundò, apparet, quòd ijdem ferè omnes contendunt, solum [*] Romanorum Imperatorem leges condere posse, non sic reliquos principes. Id similiter nugis fabellisúe anicularum annumerandum pueriliusq́; esse, quàm vt vlla contentione egeat, præsertim cùm sit contra nostram opi. principalem, quæ docet, omne imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum. nec dubium est, quin id (si verum esset) nocentissimum humano generi foret, ergo, &c.