IN summa retenta opinione eorum, qui existimant, summum Pontificem esse dominum totius mundi etiam quo ad iurisdictionem temporalem, inde deducitur [sect. 1] quod vocante imperio Papa in terris imperij potest iurisdictionem exercere, non aliter atque quilibet princeps post decessum illius, cui iurisdictionem demandauerat: quandoquidem Imperator (inquiunt) iurisdictionem, quam habet non tam iure proprio, quam quasi a Papa demandatam habere intelligitur, & in specie ita tenent Lud. Rom. sing. 417. vacante imperio. Ioan. Fab. in §. 1. Instit. de adop. Bar. in l. naturaliter. §. fi. ff. de vsuc. Bal. in l. fi. col. 1. C. de qua pres. idem Bal. in Marg. verb. imperium. Ias. in l. imperium. colum. 10. ff. de iuri. om. iu. Nico. Pigno. ad Romanum, vbi supra. Contrarium tamen, vt vacante imperio non succedat Papa in iurisdictione exercenda, tenet Cardi. in c. licet, de voto, per c. nouit. de iudi. ne aliter turbentur pontificia & imperatoria iurisdictio. & Fely. in d. c. licet. Sed primam opi. videntur tenere Bar. & Imo. in l. 1. §. denique. ff. de aqua pluui. arcen. qui [sect. 2] tamen interea negant, Papam posse iurisdictionem Imperatoris praescribere. & Panor. in c. cum deputari. de iudi. & Cardi. in c. cum contigat. de foro compe. & Pig. vbi supra. Quinimo secundum eum etiam vacante imperio ea sola exercet Papa, quae sunt ipsi Imperatori reseruata, nec per reliquos principes possunt expediri.