Capvt xxii.

Capvt xxii.

IN summa retenta opinione eorum, qui existimant, summum Pontificem esse dominum totius mundi etiam quò ad iurisdictionem temporalem, inde deducitur
1
* quòd vocante imperio Papa in terris imperij potest iurisdictionem exercere, non aliter atque quilibet princeps post decessum illius, cui iurisdictionem demandauerat: quandoquitem quandoquidem Imperator (inquiunt) iurisdictionem, quam habet non tam iure proprio, quàm quasi à Papa demandatam habere intelligitur, & in specie ita tenent Lud. Rom. sing. 417. vacante imperio. Ioan. Fab. in §. 1. Instit. de adop. Bar. in l. naturaliter. §. fi. ff. de vsuc. Bal. in l. fi. col. 1. C. de qua pres. idem Bal. in Marg. verb. imperium. Ias. in l. imperium. colum. 10. ff. de iuri. om. iu. Nico. Pigno. ad Romanum, vbi suprà. Contrarium tamen, vt vacante imperio non succedat Papa in iurisdictione exercenda, tenet Cardi. in c. licet, de voto, per c. nouit. de iudi. ne aliter turbentur pontificia & imperatoria iurisdictio. & Fely. in d. c. licet. Sed primam opi. videntur tenere Bar. & Imo. in l. 1. §. denique. ff. de aqua pluui. arcen. qui
2
* tamen interea negant, Papam posse iurisdictionem Imperatoris præscribere. & Panor. in c. cum deputari. de iudi. & Cardi. in c. cum contigat. de foro compe. & Pig. vbi suprà. Quinimò secundum eum etiam vacante imperio ea sola exercet Papa, quæ sunt ipsi Imperatori reseruata, nec per reliquos principes possunt expediri.
Quid dicendum? & indubitanter apparet ex opinione nostra longè veriorem esse opinionem negatiuam, quia Papa nec habet, nec habuit vnquam totius mũdi mundi iurisdictionem in temporalibus, nec Imperator, aut reliqui principes sæculares ab eo quasi demandatam videntur habere iurisdictionem, sed iure proprio, quasi
3
* ex populi concessione: penes quem, & non penes Papam remanet iurisdictio, tam imperij quàm cuiusque alterius regni vacantis, vt docuit etiam Bal. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, per illum tex. & per d. c. nouit. Nec ad rem pertinet d. c. licet ex suscepto, nec extrauag. Ioannis 26. incip. si fratrum, cum similibus. nam paucis fas est non illinc expedire, negando liberum fuisse summo Pō tifici Pontifici alienam iurisdictionem lædere, & longè minus eam sibi adscribere. l. id quod nostrũ nostrum . ff. de reg. iu. c. alteri, de reg. iu. lib. 6. l. vnic. C. vt nemo in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. l. magistratibas magistratibus . ff. de iurisdicti. omni. iud. l. omnibus. C. de testibus. Retenta tamen opinione affirmatiua, eam limita, vt
4
* non pro cedat in Pontificis delegato, quia sub generali concessione non veniunt ea, quæ sunt principi reseruata. ita Ludo. Roma. & Nicol. Pigno. vbi suprà, & alij communiter, vt per Fely. in c. de præscrip. vers. ad illud Innocentij. Vacante
5
* autem papatu, non est dubium quòd Imperator Papæ iurisdictionem non exerceat. Ludo. Roma. singula. 418. quid è cō tra contra .
Sexagesimò apparet denique ex superioribus longè errasse doctissi. Dominicum Sotum de iusti. & iure, lib. 5. q. 1. arti. 8. dum scripsit, quòd si
6
* princeps tyrannus est, ciuibus nullum superest remedium, nisi Deum orare pro eius emendatione, quando non adest superior ad quem confugiatur. Sed errat, quia iure naturali, reliquis omnibus mundi principibus incumbit illi populo tyrannidem patienti opem & auxilium ferre, & heroum egregiorumq́ue virorum hæc est vera laus, gloria, decus & honor, vt de Hercule & similibus suprà exposuimus c. proximo.
Imperator tamen & si dominus totius mũ di mundi (vt ostendimus) non sit, neque vnquam fuerit, aut fore possibile sit, tamen
7
* electiones Romanorum pontificum ei olim fuerunt traditæ & concessæ, secundum Albericum de Rosatis in dictionario suo, verb. electio. 3. quẽ quem refert Nicolaus Boerius decisio. 31. tempore factæ, in prin. per cap. vota. §. principibus verò. 63. distincti. hoc quod dicit Innocen. in c. 2. de maiori. & obedien. Omnes
8
* clericos & ecclesias antiquitùs subesse Imperatori, vt probatur in authent. vt ecclesia Roma. centum annorum gaudeat præscriptione. post princ. & in c. Constantinus. 96. distin. & sequuntur Bald. Paul. de Castr. Saly. Fulgo. & Ias. in l. iubemus nullam. C. de sacrosan. ecclesi. dicentes, tempore illarum legum. C. Ecclesias fuisse Imperatoribus subditas, saltem de facto, aut aliàs quocunque modo: ideò Imperatores illas faciebant leges circa ecclesias & earum bona, & idem Ias. in l. cunctos populos, in 2. lect. colum. pen. in prin. versicul. est verum quod. Bal. C. de summa Trin. & Ias. in authen. si qua mulier, in 3. notab. C. de sacrosanct. ecclesijs.
9
* Quis ergo Ecclesiam atque clericos exemerit à iurisdictione imperiali, Respondet Alberi. factum fuisse voluntate Imperatorum, quod fortè in præiudicium Imperij & successorum facere non potuerunt, & illa fortè priuilegia perdidit imperiũ imperium de facto potius, quàm de iure, propter longam vocationem eiusdem imperij, & potentiā potentiam , ac prudentiam summorum Pontificum, & aliorum Romanæ ecclesię ecclesiæ præsidentium. Ita etiam dicit Albe. in l. bene à Zenone. col. 3. ver. sed an Imperator. C. de quadri. præscri. Et pro hac parte videtur Glo. in l. disputare. C. de cri. sacri. sed in contrarium videtur Glo. fi. in c. in Synod. quā quam ibi sequuntur Do. & Car. Alex. 64. disti. Innocen. Host. Ioan. Andr. Car. de Zabarel. & Abb. Sicul. in c. licet | de vitanda, de elect. & Gloss. in d. c. in nomine Domini, in verbo, impetrauerint. 23. distinct. & Innoc. in d. c. 2. de maiori. & obedien. & Marti. Lauden. in tractatu de princip. §. 3. volentes de cōsuetudine consuetudine
10
* diu obtenta electionem summi Pontificis ad solos spectare Cardinales excluso Imperatore, & eius nuncijs, vt §. verum. 63. distinct. & ibi Domi. & Cardi. Alexand. & idem Bald. in sua Marga. in verb. electio, & Guerrerius in speculo principum. c. 55. in fin. meminit summorum pontificum eligendorum olim potestatem habuisse Romanorũ Romanorum Imperatorem, de quo in c. quia sancta. §. verum. 63. distin.
Denique Hispaniarum Reges imperio Romano non subesse, quia Regnum ab hostium
11
* faucibus eruerunt, tenet Gloss. in c. Adrian. 2. 63. distin. Bald. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. vbi ait, quòd
12
* in Hispania si ex toto deficeret Regnum progenies, regnicolæ possent eligere Regem de iure gentium. & per Oldra. cons. 69. & per Guerre. vbi suprà. Et quòd Hispaniarum rex non subsit imperio, tradit etiā etiam Corsetus de potestate regia, q. 12. num. 19. & q. 101. num. 66. Ioan. Lupus de beneficijs in curia vacantibus. §. 8. Didacus Segura in l. Imperator. Idem Segura in l. cohæredi. §. cum filiæ. ff. de vulgari. num. 19. Lex 5. tit. dotis leges. lib. 1. ord. l. fin. tit. 12. eod. lib. l. 2. vbi Castelus & alij in leg. Tauri. diximus de success. crea. lib. 1. §. 10. num. 648. in fine. Nec dubium est, quin
13
* Rex Hispaniæ in Regno suo, cùm Imperatorem non recognosceret, omnia iura haberet, quæ Imperatori in terris sibi subiectis competebant, vt in simili per Ioann. Fabrum in proœmio Institut. §. 1. per Ioannem Ign. in sua disputatione, an Rex Franciæ recognoscat Imperatorem. Nicolaus Boërius decisione 8. quinta Martij. num. 4. Petr. Delesnan. in tractatu de Docto. quæst. 1. in fine. Bertrandus de Carpenda, consi. 4. num. 13. lib. 2. & consil. 293. lib. 3. Cardinal. de Zabarel. in clementina 1. de iure naturali.
Vnde
14
* quo tempore Imperatori fas erat leges facere circa Ecclesias, & Ecclesiasticas personas, & eligere summum Pontificem, & per hoc Prælatos & reliquos Ecclesiarum Rectores, eodem tempore intelligendum est, idem Regi Hispaniarum liberum aut permissum fuisse in regno suo, & ita cautum reperitur in legibus illius regni. Et Alphonsus Guerrerius, vbi suprà c. 63. rectè contendit,
15
* plenum ius patronatus Hispaniarum regi ac domino nostro competere in omnibus Ecclesijs, quæ in prouincijs & regnis ditioni & imperio suo subiectæ sunt, eruntq́ue semper. Quòd (inquit) Rex Hispaniæ de iure non recognoscat superiorem, textus est, id est, partita, tit. 5. l. 18. & primi quidem Gothorum rex Athanaricus, vel, secundum alios, Alaricus, à quibus rex Philippus rex Hispaniarum & dominus noster indubitatam trahit origi nem, ex grata Honorij Imperatoris concessione Hispanias viriliter aggressi sunt, & Vandalos, Sueuosq́ue debellando ab Hispania eos expulerunt, & in Africam fugere coëgerunt: quia tyrannicè, & contra Imperatoris voluntatem occupauerunt: & tunc postquā postquam Hispanicam monarchiam adepti sunt, vsque ad tempora nostra Reges Gothi regnauerunt, ipsi verò Gothorum Reges discurrentibus annis construxerunt sacra Templa, & Ecclesias, vbi diuina officia virtute diuina celebrarentur, & ornamenta plurima ministrâ runt, ex quo ius patronatus in eisdem Ecclesijs, præsertim cathedralibus acquisiuerunt, & specialiter sibi reseruauerunt, vt in c. nobis. &c. præterea, de iure patron. de quo vide Archidia. in c. lectis. 63. distinct. & Bal. in proœ mio Decretalium. §. rex pacificus. Palacios Rubios in tractatu suo de beneficijs in curia vacantibus. §. 8. & tale ius patronatus transit ad filios & nepotes, quorum nomine intelliguntur pronepotes, & cæteri descendentes, itaq; itaque ius patronatus transit ad hæredes in perpetuum, bonus text. ad hoc in c. filijs. 16. q. 7. & de hoc in c. Fulgentius, & c. prementis, eadem quæst. & causa, & 16. q. 7. vbi dicunt Doctores, quòd quatuor modis ius patronatus ad alios transfertur, scilicet, successione, donatione, permutatione, vniuersitatis venditione: Sed ad corroborationem meæ conclusionis adduco optimum text. in c. cum longè. 63. distin. vbi probatur, quòd consuetudo antiquata, & prisca erat in tota Hispania. Quòd
16
* quando moriebatur aliquis Episcopus, congregabantur omnes Episcopi comprouinciales, & obitus Episcopi significabatur Regi, & Rex eligebat, & electio concilio Episcoporum intimabatur, vt ab eo comprobaretur, sed quia hoc erat valdè difficile, & onerosum, cùm propter longitudinem itineris citò non possent Episcopi congregari, statutum est in concilio Toletano, vt Toletanus Archiepiscopus vicem omnium Episcoporum suppleret, scilicet vt obitum Episcopi Regi nunciaret, & electionem factam à Rege comprobaret, & confirmaret, & electum consecraret. Itaque ne propter viarum discrimina ordinatio Ecclesiarum periculosè differatur, concessit Papa Archiepiscopo Toletano, vt præsentatos per Regem Hispaniæ posset confirmare, & consecrare, vt in d. c. cum longè. 62. distinct. & ita Cardinal. S. Sixti ponit casum in lectura sua.
Apparet etiam
17
* suspectam esse Glo. in c. Adrianus. 63. distinct. quam sequitur Alphonsus Guerrerius d. c. 55. ad finem. dum ait, omnes Reges teneri ad tributum Imperatori exsoluendum, etiam pro capite suo, nisi probent se esse exemptos.
Apparet
18
* etiam suspectam esse opinionẽ opinionem Marci de Mantua locorum cōmunium communium lib. 1. c. 12. in fine, dum ait, Imperatoris potestatem | esse anormalam, nec vllis legibus frænari, quod & voluit Bald. consi. 327. pridie. colum. 5. lib. 1. sed, vt iam fusè ostendimus, eius potestas non secus quàm reliquorum principum imperium legibus alligata est.
Apparet etiam suspectam esse, quod ipse Marcus Mantua, vbi suprà, scripsit post Bal. consi. 300. ad euidentiam. col. 1. lib. 5. dum
19
* ait, non solùm Imperatorem mundi dominum esse, sed ita esse, vt præscribi non possint, quæ ei reseruata sunt in signum vniuersalis dominij, ne alias alter princeps Imperatore maior efficiatur: eumq́; eumque in territorio suo delinquentem posset punire: Sed & supremam iurisdictionem præscribi posse alibi ostendimus, & probat lex fi. tit. de las præscriptiones in ordinamento regali. Et Imperatorem
[20]
* ab alio principe, in cuius territorio deliquisset, puniri posse non dubitauerim, cùm Impera. vt dixi, non in orbe vniuerso dicatur habere iurisdictionem.
Apparet etiam
21
* Imperatorem vnicum Christi vicarium non esse in temporalibus, non magis quàm reliquos principes, quamuis cō trarium contrarium parum iustè contendant Bal. in l. 1. C. de iure aureorum annullorum. & Marcus Mantua, vbi suprà.
Sexagesimo primò apparet
22
* similiter minimè esse necessarium quòd sit vnicus in orbe Imperator in temporalibus. Quinimò tantũ tantum abest, vt id necessarium esse intelligatur, quod potius nihil pestilentius, aut perniciosius, nihilq́ue impossibilius, aut risu & ludibrio dignius foret, aut dici cogitariúe potuisset, iam edocti sumus, quamuis contrarium tenuerint Card. in clem. 1. §. 1. de iureiu. & Panor. in c. nouit, de iudi. & Marcus Mantua, vbi suprà. Idem Panor. in c. venerabilem. de elect. & reliqui, quos allegat Cassanæus in tract. Gloriæ mundi. in conside. 28. par. 5. id quod ex nostra prin. opin. deducitur.
Sexagesimosecundò, apparet, quòd ijdem ferè omnes contendunt, solum
23
* Romanorum Imperatorem leges condere posse, non sic reliquos principes. Id similiter nugis fabellisúe anicularum annumerandum pueriliusq́; puerilisque esse, quàm vt vlla contentione egeat, præsertim cùm sit contra nostram opi. principalem, quæ docet, omne imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum. nec dubium est, quin id (si verum esset) nocentissimum humano generi foret, ergo, &c.
Loading...