Vnde etiam apparet recipiendum non esse, quod in d. c. quod super, scripsit Hosti. vt si [sect. 5] infideles non recognoscant dominium Ecclesiae, licite possint spoliari bonis suis, id quod Panormitanus ibi, & Alphonsus Guerrerius vbi supra, excludunt, eo quod ad Imperatorem id pertinere contendant, per totum titulum C. de Iudaeis, & C. de paganis. Sed vtraque opinio ab eodem errore defluxisse videtur. ille enim totius orbis dominium ad Papam, isti vero ad Imperatorem pertinere falsso existimabant, vt iam ostendimus. Vnde hac sola ratione neque a Papa neque ab Imperatore eos posse aut debellari, aut bonis suis spoliari, vel ius est, ad illud Ecclesiastes 10. Transfertur a gente in gentem regnum, &c. in quo niti Guerr. videtur, responde nihil mirum aut nouum, quinimmo nihil vsitatius aut frequentius, sed quo ad quaestionem nostram nihil ad rumbum. Nam vt Cicero ait 3. lib. Offi. Regna, Imperia, honores, nobilitas, diuitiae, opes, atque ea, quae sunt ijs contraria in casu sita, temporibus gubernantur. Guerrerius tamen, vbi supra, vult nullam iurisdictionem aut principatum penes infideles esse posse, cum (inquit) non sit locus in mundo, in quo nomen Christi non fuerit laudatum, & cultum, & de Apostolis dicitur, quod in omnem terram exiuit sonus eorum, vt in c. fundamenta, de elect. in 6. c. ita dominus. 19. distinct. & ipse Saluator dixit Discipulis suis: Eritis mihi testes in omni Iudaea, & Samaria, & vsque ad vltimum terrae, & pro hoc 21. distin. c. in nouo, vbi litera dicit, Discipuli iubente domino in toto omni orbe terrarum dispersi Euangelium praedicauerunt, de Christo enim verificatur, quod omnes reges terrae adorabunt eum, & omnes gentes seruient ei. c. displicet. 24. q. 8. vnde de Ecclesia catholica intelligitur illud, quod Abraham dicit Sarae vxori suae conquerenti de illa infideli ancilla, Ecce, (inquit) ancilla tua in manu tua, vtere ea: per Saram enim ista sancta catholica Ecclesia significatur, per ancillam, illa secta infidelium. Vtatur ergo ista sancta Ecclesia, quae per Saram significatur ista ancilla, vt fuit vsa illa beata Sara, illam affligendo. vtatur etiam ea, vt praecepit Dominus, eam eijciendo, & expellendo filios eius ab haereditate, & possessione, ne partem habeant cum filijs liberae. Nam cum sint filij ancillae, & sic serui, non sunt capaces iurisdictionis, dominij, vel honoris, vt per Augustinum contra Petilianum, vbi dicit, Ad omnes iniquos & impios illa vox Domini valet, Auferetur a vobis regnum Dei spirituale, & temporale, & dabitur genti facienti iustitiam, id est, populo Christiano. An frustra scriptum est? Labores iniustorum pij edent? Quae verba sunt canonizata in c. si de rebus. 23. q. 7. vbi dicit Cardinalis de Turre Cremata exponendo textum, Auferetur regnum non solum spirituale, & aeternum, sed temporale, & dabitur genti facienti iustitiam in populo Christiano, quia infideles vtuntur dominio, & iurisdictione ad percussionem, & offensam Dei. Et voluit Christus, vt omnis homo esset Christianus, vt constat per totam euangelicam doctrinam.