Vnde etiam apparet recipiendum non esse, quod in d. c. quod super, scripsit Hosti. vt si [*] infideles non recognoscant dominium Ecclesiæ, licitè possint spoliari bonis suis, id quod Panormitanus ibi, & Alphonsus Guerrerius vbi suprà, excludunt, eo quod ad Imperatorem id pertinere contendant, per totum titulum C. de Iudæis, & C. de paganis. Sed vtraque opinio ab eodem errore defluxisse videtur. ille enim totius orbis dominium ad Papam, isti verò ad Imperatorem pertinere falssò existimabant, vt iam ostendimus. Vnde hac sola ratione neque à Papa neque ab Imperatore eos posse aut debellari, aut bonis suis spoliari, vel ius est, ad illud Ecclesiastes 10. Transfertur à gente in gentem regnum, &c. in quo niti Guerr. videtur, responde nihil mirum aut nouum, quinimmò nihil vsitatius aut frequentius, sed quò ad quæstionem nostram nihil ad rumbum. Nam vt Cicero ait 3. lib. Offi. Regna, Imperia, honores, nobilitas, diuitiæ, opes, atque ea, quæ sunt ijs contraria in casu sita, temporibus gubernantur. Guerrerius tamen, vbi suprà, vult nullam iurisdictionem aut principatum penes infideles esse posse, cùm (inquit) non sit locus in mundo, in quo nomen Christi non fuerit laudatum, & cultum, & de Apostolis dicitur, quod in omnem terram exiuit sonus eorum, vt in c. fundamenta, de elect. in 6. c. ita dominus. 19. distinct. & ipse Saluator dixit Discipulis suis: Eritis mihi testes in omni Iudæa, & Samaria, & vsque ad vltimum terræ, & pro hoc 21. distin. c. in nouo, vbi litera dicit, Discipuli iubente domino in toto omni orbe terrarum dispersi Euangelium prædicauerunt, de Christo enim verificatur, quòd omnes reges terræ adorabũt eum, & omnes gentes seruient ei. c. displicet. 24. q. 8. vnde de Ecclesia catholica intelligitur illud, ꝙ Abrahā dicit Saræ vxori suæ conquerenti de illa infideli ancilla, Ecce, (inquit) ancilla tua in manu tua, vtere ea: per Sarā enim ista sancta catholica Ecclesia significatur, per ancillam, illa secta infidelium. Vtatur ergo ista sancta Ecclesia, quæ per Saram significatur ista ancilla, vt fuit vsa illa beata Sara, illam affligendo. vtatur etiam ea, vt præcepit Dominus, eam eijciendo, & expellendo filios eius ab hæreditate, & possessione, ne partem habeant cum filijs liberæ. Nam cùm sint filij ancillæ, & sic serui, non sunt capaces iurisdictionis, dominij, vel honoris, vt per Augustinum contra Petilianum, vbi dicit, Ad omnes iniquos & impios illa vox Domini valet, Auferetur à vobis regnum Dei spirituale, & temporale, & dabitur genti facienti iustitiam, id est, populo Christiano. An frustra scriptum est? Labores iniustorum pij edent? Quæ verba sunt canonizata in c. si de rebus. 23. q. 7. vbi dicit Cardinalis de Turre Cremata exponendo textum, Auferetur regnum non solùm spirituale, & æternum, sed temporale, & dabitur genti facienti iustitiam in populo Christiano, quia infideles vtuntur dominio, & iurisdictione ad percussionem, & offensam Dei. Et voluit Christus, vt omnis homo esset Christianus, vt constat per totam euangelicam doctrinam.