Sed re vera isthaec omnia nullius momenti quo ad praesentem quaestionem sunt, Nam, vt non semel admonuimus, intelliguntur, quo ad spiritualia, non quo ad temporalia, in quibus etiam ipsemet Dominus noster Iesus Christus, vt homo dominium aut iurisdictionem noluit habere, sicque eam Papa eius Vicarius longe minus habebit, aut Imperator. Et per hoc illorum fundamentum omnino excluditur, qui in eo nituntur, quod eis mentitum orbis dominium adscribunt. constat enim in fidelibus nullum omnino ius, imperium, aut iurisdictionem, Papam habuisse vnquam aut habere. Ergo neque ea ratione quod illi sint fideles, neque eo mentito colore quod Papa aut Impetator totius mundi domini sint, secundum veras & communes Theologorum sententias eos debellare fas est, sed ea duntaxat ratione, quod sint nostri inimici, nobis noxij & molesti ac periculosi, idque notum & indubitatum sit: tunc enim ipso iure prouocati (& vt ita loquar) diffidati, videntur ad bellum & praelia, vt [sect. 6] seruetur aequalitas iuri naturae & positiuo debita, vt l. 1. per totum ff. quod quisque iuris. l. illud. l. illam. C. de colla. l. cum oportet, in prin. C. de bo. quae lib. Vnde Plutarchus Apoph. lib. sic scriptum reliquit: Leon [sect. 7] Eutycratidis filius interrogatus, in qua tandem vrbe aliquis possit tuto vitam agere, in ea (inquit) quam qui incolunt neque plus possident, neque minus, & vbi iustitia vigeat, iniustitia sit imbecillis, grauiter admonuit, aequalitatem esse pacis & tranquillitatis altricem, inaequalitatem seditionis esse, vbi vt quisque potentior est, ita licentius opprimit imbecilliorem. & idem Plutarchus Apoph. eo. lib. 1. sic etiam scripsit [sect. 8] de Agesilao Lacedaemonum Principe.