Sed re vera isthæc omnia nullius momenti quò ad præsentem quæstionem sunt, Nam, vt non semel admonuimus, intelliguntur, quò ad spiritualia, non quò ad temporalia, in quibus etiam ipsemet Dominus noster Iesus Christus, vt homo dominium aut iurisdictionem noluit habere, sicq́ue eam Papa eius Vicarius longè minus habebit, aut Imperator. Et per hoc illorum fundamentum omnino excluditur, qui in eo nituntur, quod eis mentitum orbis dominium adscribunt. constat enim in fidelibus nullum omnino ius, imperium, aut iurisdictionem, Papam habuisse vnquam aut habere. Ergo neq; ea ratione ꝙ illi sint fideles, neq; eo mentito colore quòd Papa aut Impetator totius mundi domini sint, secundum veras & communes Theologorum sententias eos debellare fas est, sed ea duntaxat ratione, quòd sint nostri inimici, nobis noxij & molesti ac periculosi, idq́; notum & indubitatum sit: tunc enim ipso iure prouocati (& vt ita loquar) diffidati, videntur ad bellum & prælia, vt [*] seruetur æqualitas iuri naturæ & positiuo debita, vt l. 1. per totum ff. quod quisque iuris. l. illud. l. illam. C. de colla. l. cùm oportet, in prin. C. de bo. quæ lib. Vnde Plutarchus Apoph. lib. sic scriptum reliquit: Leon [*] Eutycratidis filius interrogatus, in qua tandem vrbe aliquis possit tutò vitam agere, in ea (inquit) quam qui incolunt neque plus possident, neq; minus, & vbi iustitia vigeat, iniustitia sit imbecillis, grauiter admonuit, æqualitatem esse pacis & tranquillitatis altricem, inæqualitatem seditionis esse, vbi vt quisque potentior est, ita licentius opprimit imbecilliorem. & idem Plutarchus Apoph. eo. lib. 1. sic etiam scripsit [*] de Agesilao Lacedęmonum Principe.