Curius [sect. 9] deuictis Sabinis, quum ex Senatusconsulto ei ampliaretur agri modus, quem consummati milites accipere solent, recusauit, & gregalium portione contentus fuit, dicens, esse malum ciuem, cui non esset satis id, quod caeteris esset satis.