Et cùm tam debita, tam laudabilis, tam optata sit æqualitas inter homines atque omnibus in rebus. Hinc [*] fit, vt per calumniam accusanti alterum de crimine capitali talionis pœna, & sic mors ei immineat: vt l. mulier. & l. quæsitum. ff. ad Turpil. Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 5. q. 5. arti. 4. ergo par est, vt infideles, à quibus nobis imminet periculum (vt notum est) eis quoque à nobis formidandum sit: est enim hæc iusta defensio, quandoquidem eis saluis existentibus salus nostra periclitatur. Nec enim (vt Ouidius cecinit) lex iustior vlla quàm necis artificis arte perire sua. vt [*] de hac naturali defensione multa suprà, quibus adde Propertium lib. 2. Elegiarum, sic modulantem: