Sexagesimo apparet etiam ex conclusione principali nostra, veram esse opinionem doctissimi Dominici de Soto, de iust. & iur. lib. 5. q. 4. 22. q. dum ait, [sect. 12] poenam talionis vel aliam partem debitam, a Principe remitti non posse. Nam si is principatum ad nostram vtilitatem tenet, vt fuse ostendimus, non poterit talem poenam nobis debitam adimere, ne nobis noceat, contra l. quod fauore. ff. de legibus. l. non ideo minus. ff. de procu. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. Sed si [sect. 13] qua ex parte ea poena Reipublicae quoque applicanda erat, ea ex parte eam ex arbitrio poterit Princeps relaxare, secundum eundem Dominicum de Soto, mirantur multi: nam qua ratione nobis is Princeps nocere non potest, eadem & maiore ratione non poterit nocere Reipublicae sibi commissae. argum. auth. res quae. C. com. de lega. procuratio enim duntaxat Reipublicae, non etiam dissipatio sibi commissa fuit, vt fuse in nostra principali opinione & sententia docuimus, adhuc tamen eius sententia (iudice me) defendi ex parte poterit. Nam cum plenissimam potestatem populus Principi suo commiserit & concesserit. l. 1. ff. de const. prin. ibi, omne suum imperium ei, & in eum contulit. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de orig. iur. l. princeps. ff. de legibus. sub illa sane generalitate verisimiliter intelligendum est circa ea, quae leuiora sunt, laxiorem Principi potestatem & liberum forte arbitrium commissum fuisse, in quantum attinet ad res & bona publica. arg. l. scio. ff. de minoribus, cum multis similibus a nobis congestis in tract. de succ. res. lib. 1. §. 7. per totum. Nec dubium est, quin (vt naturaliter sentimus) vnusquisque [sect. 14] ciuium laxius arbitrium principi circa res & bona publica concessurus esset, & concessisse intelligatur, quo tempore ei Reipublicae cura commissa fuit, quam circa suas res, aut bona quisque eorum ei concederet. Vnde cum a concessione populi pendeat principis potestas, qui non tam priuatas singulorum res & familias, quam publicas res & gubernationem commisisse videtur, par est, vt laxior pleniorque potestas principi circa eas res publicas poenamque Reipublicae applicandam remittendam, ei competere intelligatur, quam circa remittendam poenam parti applicandam. Simillimum est, quod etiam [sect. 15] iudex ordinarius licet mulctam parti laesae applicandam remittere nequeat. Bal. in l. rescripta, ad fin. C. de preci. Imper. off. glo. & Doct. in l. venia. C. de in ius vocand. Barba. consil. 11. colum. antepenult. lib. 4. Albericus de Rosa. in l. quicunque. colum. 2. C. de seruis fugitiuis. Nicol. Boerius decis. 349. quaeritur an ciuiliter. num. 3. Lucas de Penna in l. praedia. C. de locat. praedi. ciuilium. lib. 11. tamen eam mulctam aerario publico applicatam iudex potest remittere ob paupertatem damnati, vt ex communi opinione resoluit Boerius ipse, vbi supra per l. illicitas. §. fi. vbi ita tenent glo. Bart. Alberti. & Ange. ff. de off. praesid. l. fi. vbi Ioan. Faber. C. de modo mulctae. Limita tamen vt talem poenam talionis Princeps remittere possit, quae ex leuioribus esset: nam si esset magna, ita vt verosimiliter populus talibus ausis aut facinoribus veniam dare non concederet, aliud esset, vt supra diximus, & in d. §. 7.