Sexagesimò apparet etiam ex conclusione principali nostra, veram esse opinionem doctissimi Dominici de Soto, de iust. & iur. lib. 5. q. 4. 22. q. dum ait, [*] pœnam talionis vel aliam partem debitam, à Principe remitti nō posse. Nam si is principatum ad nostram vtilitatem tenet, vt fusè ostendimus, non poterit talem pœnam nobis debitam adimere, ne nobis noceat, contra l. quod fauore. ff. de legibus. l. non ideo minus. ff. de procu. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. Sed si [*] qua ex parte ea pœna Reipublicæ quoque applicanda erat, ea ex parte eam ex arbitrio poterit Princeps relaxare, secundum eundem Dominicum de Soto, mirantur multi: nam qua ratione nobis is Princeps nocere non potest, eadem & maiore ratione non poterit nocere Reipublicæ sibi commissæ. argum. auth. res quæ. C. com. de lega. procuratio enim duntaxat Reipublicæ, non etiam dissipatio sibi commissa fuit, vt fusè in nostra principali opinione & sententia docuimus, adhuc tamen eius sententia (iudice me) defendi ex parte poterit. Nam cùm plenissimam potestatem populus Principi suo commiserit & concesserit. l. 1. ff. de const. prin. ibi, omne suum imperium ei, & in eum contulit. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de orig. iur. l. princeps. ff. de legibus. sub illa sanè generalitate verisimiliter intelligendum est circa ea, quæ leuiora sunt, laxiorem Principi potestatem & liberum fortè arbitrium commissum fuisse, in quantum attinet ad res & bona publica. arg. l. scio. ff. de minoribus, cum multis similibus à nobis congestis in tract. de succ. res. lib. 1. §. 7. per totum. Nec dubium est, quin (vt naturaliter sentimus) vnusquisque [*] ciuium laxius arbitrium principi circa res & bona publica concessurus esset, & concessisse intelligatur, quo tempore ei Reipublicæ cura commissa fuit, quàm circa suas res, aut bona quisq; eorum ei concederet. Vnde cùm à concessione populi pendeat principis potestas, qui non tam priuatas singulorũ res & familias, quàm publicas res & gubernationem commisisse videtur, par est, vt laxior pleniorq́; potestas principi circa eas res publicas pœnamq́ue Reipublicæ applicandam remittendam, ei competere intelligatur, quàm circa remittendam pœnam parti applicandam. Simillimum est, quòd etiam [*] iudex ordinarius licet mulctam parti lęsæ applicādam remittere nequeat. Bal. in l. rescripta, ad fin. C. de preci. Imper. off. glo. & Doct. in l. venia. C. de in ius vocand. Barba. consil. 11. colum. antepenult. lib. 4. Albericus de Rosa. in l. quicunque. colum. 2. C. de seruis fugitiuis. Nicol. Boërius decis. 349. quæritur an ciuiliter. num. 3. Lucas de Penna in l. prædia. C. de locat. prædi. ciuilium. lib. 11. tamen eam mulctam ærario publico applicatam iudex potest remittere ob paupertatem damnati, vt ex communi opinione resoluit Boërius ipse, vbi suprà per l. illicitas. §. fi. vbi ita tenent glo. Bart. Alberti. & Ange. ff. de off. præsid. l. fi. vbi Ioan. Faber. C. de modo mulctæ. Limita tamen vt talem pœnam talionis Princeps remittere possit, quæ ex leuioribus esset: nam si esset magna, ita vt verosimiliter populus talibus ausis aut facinoribus veniam dare non concederet, aliud esset, vt suprà diximus, & in d. §. 7.