Denique ea [sect. 16] poena talionis, de qua proxime mentionem habuimus, iam fere in desuetudinem abijt: arg. tex. cum ibi notatis in ยง. de Inst. de iniur. & non immerito secundum Dom. Sot. vbi supra, quia nimis dura (inquit) erat cum satis ac satis esse deberet, si occidens cum effectu occidatur, absque eo quod etiam occidatur ille, qui occidere conatus est, licet id perficere non potuerit, sed eam poenam iustissimam esse omni iure incomperto est. Nam iure regio Hispanorum ita cautum reperitur per l. Taurinam fi. l. 42. ti. 16. par. 3. l. 13. ti. 8. lib. 2. fori. l. 3. titu. 12. lib. 4. eodem volu. l. 115. l. 128. in legibus Styll. l. 2. titu. 6. lib. 8. ordin. & iure ciuili idem statutum per d. l. mulier, & l. quaesitum. ff. ad Turpi. & idem de iure canonico per c. Paulum, &c. si quis iratus. 2. q. 3. cum similibus, &c. calumniator, &c. qui non probauerit. ead. cau. & q. Idem iure diuino, vt Exodi 21. ibi, Oculum pro oculo, dentem pro dente. & Deuteronom. 19. cum diligentissime perscrutantes inuenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit. Idem est de iure naturali vel gentium, vt significat Ouidius dum cecinit: