Denique ea [*] pœna talionis, de qua proximè mentionem habuimus, iam ferè in desuetudinem abijt: arg. tex. cum ibi notatis in §. de Inst. de iniur. & non immeritò secundum Dom. Sot. vbi suprà, quia nimis dura (inquit) erat cùm satis ac satis esse deberet, si occidens cum effectu occidatur, absque eo quod etiam occidatur ille, qui occidere conatus est, licet id perficere non potuerit, sed eam pœnam iustissimam esse omni iure incomperto est. Nam iure regio Hispanorum ita cautum reperitur per l. Taurinam fi. l. 42. ti. 16. par. 3. l. 13. ti. 8. lib. 2. fori. l. 3. titu. 12. lib. 4. eodem volu. l. 115. l. 128. in legibus Styll. l. 2. titu. 6. lib. 8. ordin. & iure ciuili idem statutum per d. l. mulier, & l. quæsitum. ff. ad Turpi. & idem de iure canonico per c. Paulum, &c. si quis iratus. 2. q. 3. cum similibus, &c. calumniator, &c. qui non probauerit. ead. cau. & q. Idem iure diuino, vt Exodi 21. ibi, Oculum pro oculo, dentem pro dente. & Deuteronom. 19. cum diligentissimè perscrutantes inuenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit. Idem est de iure naturali vel gentium, vt significat Ouidius dum cecinit: