Has autem leges si quaeras, in desuetudinem, vt durae abierunt, fatetur id Dominicus, vbi supra, & non iure, vt nobis videtur, cum, vt proxime diximus, nulla lex iustior quam necis, artifices arte perire sua, quod si dixeris, non debet quis bis puniri pro eodem delicto, iuxta illud Naum 1. Non iudicabit Deus bis in id ipsum. Sed vt dd. iuribus patet, calumniator ille, qui accusabit fit infamis, ergo nulla alia poena debet puniri, ita Sotus, vbi supra. sed nihil est, nam semel tantum punitur, vnaque punitio est, etiam si varias poenarum species aut formas continere videatur: id quod etiam in leuibus delictis fit: in quibus solet quis & infamiae, & pecuniarum, & aliarum rerum poenas subire, vt in princip. & per totum titulum Instit. de poena temere litig. & §. fi. Instit. si quadrup. paupe. ibi. nunquam enim actiones praesertim poenales alia aliam consumit. l. nunquam. ff. de priua. delict. & auth. bona damnatorum, cum ibi not. C. de bon. dam. & quod tradit Hieronymus Cagnol. in l. seruitutem, ad fi. ff. de reg. iu. Neque ad rem pertinet. quod Sotus ait, non [sect. 17] debere poenam excedere metam aut mensuram damni dati. vnde & si, qui cum effectu occidit vt moriatur par sit, tamen, qui non occidit, sed tantum occidere tentauit, si moreretur, poena esset maior quam damnum datum. Sed quid dices in furto? vbi manifestum sit, poena quadrupli est: si non manifestum, dupli. §. quadrupli, & §. dupli. Inst. de act. & fere per totum Insti. de vi bon. rap. Quinimmo id tantum abest a vero, quod potius poena delicti semper excedit damnum datum, idque ideo fit, vt reliqui ciues sic perterriti a similium facinorum perpetratione abstineant. l. 1. ff. de iust. & iure.