Has autem leges si quæras, in desuetudinẽ, vt duræ abierunt, fatetur id Dominicus, vbi suprà, & non iure, vt nobis videtur, cùm, vt proximè diximus, nulla lex iustior quàm necis, artifices arte perire sua, quòd si dixeris, nō debet quis bis puniri pro eodem delicto, iuxta illud Naum 1. Non iudicabit Deus bis in id ipsum. Sed vt dd. iuribus patet, calumniator ille, qui accusabit fit infamis, ergo nulla alia pœna debet puniri, ita Sotus, vbi suprà. sed nihil est, nam semel tantùm punitur, vnaq́; punitio est, etiam si varias pœnarum species aut formas continere videatur: id quod etiam in leuibus delictis fit: in quibus solet quis & infamiæ, & pecuniarum, & aliarum rerum pœnas subire, vt in princip. & per totum titulum Instit. de pœna temerè litig. & §. fi. Instit. si quadrup. paupe. ibi. nunquam enim actiones pręsertim pœnales alia aliam consumit. l. nunquam. ff. de priua. delict. & auth. bona damnatorũ, cum ibi not. C. de bon. dam. & quod tradit Hieronymus Cagnol. in l. seruitutem, ad fi. ff. de reg. iu. Neq; ad rem pertinet. quod Sotus ait, non [*] debere pœnam excedere metam aut mensuram damni dati. vnde & si, qui cum effectu occidit vt moriatur par sit, tamẽ, qui non occidit, sed tantùm occidere tentauit, si moreretur, pœna esset maior quàm damnum datum. Sed quid dices in furto? vbi manifestum sit, pœna quadrupli est: si non manifestum, dupli. §. quadrupli, & §. dupli. Inst. de act. & ferè per totum Insti. de vi bon. rap. Quinimmò id tantum abest à vero, quòd potius pœna delicti semper excedit damnum datum, idq́ue ideo fit, vt reliqui ciues sic perterriti à similium facinorum perpetratione abstineant. l. 1. ff. de iust. & iure.